LX
127b. vim scilicet ego desideravi, qui, dum vis fuit, nihil egi, et quem, si
vis non fuisset, nulla res labefactare potuisset.
128. hunc ego reditum repudiarem, qui
ita florens fuit ut verear ne quis me studio gloriae putet idcirco exisse ut
ita redirem? quem enim umquam senatus civem nisi me nationibus exteris
commendavit? cuius umquam propter salutem nisi meam senatus publice sociis
populi Romani gratias egit? de me uno patres conscripti decreverunt ut, qui
provincias cum imperio obtinerent, qui quaestores legatique essent, salutem et
vitam custodirent: in una mea causa post Romam conditam factum est ut litteris
consularibus ex senatus consulto cuncta ex Italia omnes qui rem publicam salvam
vellent convocarentur. quod numquam senatus in universae rei publicae periculo
decrevit, id in unius mea salute conservanda decernendum putavit. quem curia
magis requisivit, quem forum luxit? quem aeque ipsa tribunalia desideraverunt?
omnia discessu meo deserta, horrida, muta, plena luctus et maeroris fuerunt.
quis est Italiae locus in quo non fixum sit in publicis monumentis studium
salutis meae, testimonium dignitatis?
|