LXIV 133. nisi quod bonis
placere cupiebam, omnis est insidias sceleratissime machinatus. ille ad eos a
quibus audiebatur cotidie aliquid de (me) ficti adferebat; ille hominem mihi
amicissimum, Cn. Pompeium,
monebat ut meam domum metueret atque a me ipso caveret; ille se sic cum inimico
meo copularat ut illum meae proscriptionis, quam adiuvabat, Sex. Clodius,
homo iis dignissimus quibuscum vivit, tabulam esse, se scriptorem esse diceret;
ille unus ordinis nostri discessu meo, luctu vestro palam exsultavit. de quo
ego, cum cotidie rueret, verbum feci, iudices, numquam; neque putavi, cum
omnibus machinis ac tormentis, vi, exercitu, copiis oppugnarer, de uno
sagittario me queri convenire. Acta mea sibi ait displicere. quis nescit? qui
legem meam contemnat, quae dilucide vetat gladiatores biennio quo quis petierit
aut petiturus sit dare.
134. in quo
eius temeritatem satis mirari, iudices, non queo. facit apertissime contra legem;
facit is qui neque elabi ex iudicio iucunditate sua neque emitti gratia potest,
neque opibus et potentia leges ac iudicia perfringere. quae res hominem
impellit ut sit tam intemperans iste nimia gloriae cupiditate? familiam
gladiatoriam, credo, nactus est speciosam, nobilem, gloriosam; norat studia
populi, videbat clamores et concursus futuros. hac exspectatione elatus homo
flagrans cupiditate gloriae tenere se non potuit quin eos gladiatores
induceret, quorum esset ipse pulcherrimus. si ob (eam) causam peccaret, pro
recenti populi Romani in se beneficio populari studio elatus, tamen ignosceret
nemo: cum vero ne de venalibus quidem homines electos, sed ex ergastulis emptos
nominibus gladiatoriis ornarit, et sortito alios Samnitis alios provocatores
fecerit, tanta licentia, tanta legum contemptio nonne quem habitura sit exitum
pertimescit?
135a. sed habet defensiones duas: primum
'do,' inquit, 'bestiarios: lex scripta de gladiatoribus.' Festive! accipite
aliquid etiam acutius. dicet se non gladiatores, sed unum gladiatorem dare et
totam aedilitatem in munus hoc transtulisse. praeclara aedilitas! unus leo,
ducenti bestiarii. verum utatur hac defensione: cupio eum suae causae
confidere; solet enim tribunos plebis appellare et vi iudicium disturbare, cum
diffidit. quem non tam admiror, quod meam legem contemnit hominis inimici, quam
quod sic statuit, omnino consularem legem nullam putare. Caeciliam Didiam,
Liciniam Iuniam contempsit. etiamne eius quem sua lege et suo beneficio
ornatum, munitum, armatum solet gloriari, C. Caesaris, legem de pecuniis
repetundis non putat esse legem? et aiunt alios esse qui acta Caesaris
rescindant, cum haec optima lex et ab illo socero eius et ab hoc adsecula
neglegatur!
|