LXVII
140.
ac ne quis ex nostro aut aliquorum praeterea casu hanc vitae viam pertimescat,
unus in hac civitate, quem quidem ego possum dicere, praeclare vir de re
publica meritus, L. Opimius, indignissime concidit; cuius monumentum
celeberrimum in foro, sepulcrum desertissimum in litore Dyrrachino relictum
est. atque hunc tamen flagrantem invidia propter interitum C. Gracchi [semper]
ipse populus Romanus periculo liberavit: alia quaedam civem egregium iniqui
iudici procella pervertit. ceteri vero aut, repentina vi perculsi ac tempestate
populari, per populum tamen ipsum recreati sunt atque revocati, aut omnino
invulnerati inviolatique vixerunt. at vero ii qui senatus consilium, qui
auctoritatem bonorum, qui instituta maiorum neglexerunt et imperitae aut
concitatae multitudini iucundi esse voluerunt, omnes fere rei publicae poenas
aut praesenti morte aut turpi exsilio dependerunt.
141. quod si
apud Atheniensis, homines Graecos, longe a nostrorum hominum gravitate
diiunctos, non deerant qui rem publicam contra populi temeritatem defenderent,
cum omnes qui ita fecerant e civitate eicerentur; si Themistoclem illum,
conservatorem patriae, non deterruit a re publica defendenda nec Miltiadi
calamitas, qui illam civitatem paulo ante servarat, nec Aristidi fuga, qui unus
omnium iustissimus fuisse traditur; si postea summi eiusdem civitatis viri,
quos nominatim appellari non est necesse, propositis tot exemplis iracundiae
levitatisque popularis tamen suam rem publicam illam defenderunt, -- quid nos
tandem facere debemus, primum in ea civitate nati unde orta mihi gravitas et
magnitudo animi videtur, tum in tanta gloria insistentes ut omnia humana
leviora videri debeant, deinde ad eam rem publicam tuendam adgressi quae tanta
dignitate est ut eam defendentem occidere (optatius) sit quam oppugnantem rerum
potiri?
|