LXVIII 142. homines Graeci quos antea nominavi, inique
a suis civibus damnati atque expulsi, tamen, quia bene sunt de suis civitatibus
meriti, tanta hodie gloria sunt non in Graecia solum sed etiam apud nos atque
in ceteris terris, ut eos a quibus illi oppressi sint nemo nominet, horum
calamitatem dominationi illorum omnes anteponant. quis Carthaginiensium pluris
fuit Hannibale consilio, virtute, rebus gestis, qui unus cum tot imperatoribus
nostris per tot annos de imperio et de gloria decertavit? hunc sui cives e
civitate eiecerunt: nos etiam hostem litteris nostris et memoria videmus esse
celebratum.
143. qua re
imitemur nostros Brutos, Camillos, Ahalas, Decios, Curios, Fabricios, maximos,
Scipiones, Lentulos, Aemilios, innumerabilis alios qui hanc rem publicam
stabiliverunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono.
amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentis fructus
neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus quod erit
rectissimum; speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus; cogitemus
denique corpus virorum fortium magnorum hominum esse mortale, animi vero motus
et virtutis gloriam sempiternam; neque hanc opinionem si in illo sanctissimo
hercule consecratam videmus, cuius corpore ambusto vitam eius et virtutem
immortalitas excepisse dicatur, minus existimemus eos qui hanc tantam rem
publicam suis consiliis aut laboribus aut auxerint aut defenderint aut
servarint esse immortalem gloriam consecutos.
|