LXIX 144. sed me repente,
iudices, de fortissimorum et clarissimorum civium dignitate et gloria dicentem
et plura etiam dicere parantem horum aspectus in ipso cursu orationis
repressit. video P. Sestium, meae salutis, vestrae auctoritatis, publicae
causae defensorem, propugnatorem, actorem, reum; video hunc praetextatum eius
filium oculis lacrimantibus me intuentem; video Milonem, vindicem vestrae
libertatis, custodem salutis meae, subsidium adflictae rei publicae, exstinctorem
domestici latrocini, repressorem caedis cotidianae, defensorem templorum atque
tectorum, praesidium curiae, sordidatum et reum; video P. Lentulum, cuius ego
patrem deum ac parentem statuo fortunae ac nominis mei, fratris liberorumque
nostrorum, in hoc misero squalore et sordibus; cui superior annus idem et
virilem patris et praetextam populi iudicio togam dederit, hunc hoc anno in hac
toga rogationis iniustissimae subitam acerbitatem pro patre fortissimo et
clarissimo civi deprecantem.
145. atque
hic tot et talium civium squalor, hic luctus, hae sordes susceptae sunt propter
unum me, quia me defenderunt, quia meum casum luctumque doluerunt, quia me
lugenti patriae, flagitanti senatui, poscenti Italiae, vobis omnibus orantibus
reddiderunt. quod tantum est in me scelus? quid tanto opere deliqui illo die
cum ad vos indicia, litteras, confessiones communis exiti detuli, cum parui
vobis? ac si scelestum est amare patriam, pertuli poenarum satis: eversa domus
est, fortunae vexatae, dissipati liberi, raptata coniunx, frater optimus,
incredibili pietate, amore inaudito, maximo in squalore volutatus est ad pedes
inimicissimorum; ego pulsus aris focis deis penatibus, distractus a meis, carui
patria, quam, ut levissime dicam, certe protexeram; pertuli crudelitatem
inimicorum, scelus infidelium, fraudem invidorum.
146. si hoc
non est satis, quod haec omnia deleta videntur reditu meo, multo mihi, multo,
inquam, iudices, praestat in eandem illam recidere fortunam quam tantam
importare meis defensoribus et conservatoribus calamitatem. an ego in hac urbe
esse possim, his pulsis qui me huius urbis compotem fecerunt? non ero, non
potero esse, iudices; neque hic umquam puer, qui his lacrimis qua sit pietate
declarat, amisso patre suo propter me, me ipsum incolumem videbit, nec,
quotienscumque me viderit, ingemescet ac pestem suam ac patris sui se dicet
videre. ego vero hos in omni fortuna, quaecumque erit oblata, complectar, nec
me ab iis quos meo nomine sordidatos videtis umquam ulla fortuna divellet;
neque eae nationes quibus me senatus commendavit, quibus de me gratias egit,
hunc exsulem propter me sine me videbunt. sed haec di immortales,
147. qui me
suis templis advenientem receperunt stipatum ab his viris et P. Lentulo consule,
atque ipsa res publica, qua nihil est sanctius, vestrae potestati, iudices,
commiserunt. vos hoc iudicio omnium bonorum mentis confirmare, improborum
reprimere potestis, vos his civibus uti optimis, vos me reficere et renovare
rem publicam. qua re vos obtestor atque obsecro ut, si me salvum esse
voluistis, eos conservetis per quos me reciperavistis.
|