[1] Maxime
vellem, iudices, ut P. Sulla et antea dignitatis suae splendorem obtinere et
post calamitatem acceptam modestiae fructum aliquem percipere potuisset. Sed
quoniam ita tulit casus infestus ut in amplissimo honore cum communi ambitionis
invidia tum singulari Autroni odio everteretur, et in his pristinae fortunae
reliquiis miseris et adflictis tamen haberet quosdam quorum animos ne supplicio
quidem suo satiare posset, quamquam ex huius incommodis magnam animo molestiam
capio, tamen in ceteris malis facile patior oblatum mihi tempus esse in quo
boni viri lenitatem meam misericordiamque, notam quondam omnibus, nunc quasi
intermissam agnoscerent, improbi ac perditi cives domiti atque victi
praecipitante re publica vehementem me fuisse atque fortem, conservata mitem ac
misericordem faterentur.
[2] Et
quoniam L. Torquatus, meus familiaris ac necessarius, iudices, existimavit, si
nostram in accusatione sua necessitudinem familiaritatemque violasset, aliquid
se de auctoritate meae defensionis posse detrahere, cum huius periculi
propulsatione coniungam defensionem offici mei. Quo quidem genere non uterer
orationis, iudices, hoc tempore, si mea solum interesset; multis enim locis
mihi et data facultas est et saepe dabitur de mea laude dicendi; sed, ut ille
vidit, quantum de mea auctoritate deripuisset, tantum se de huius praesidiis
deminuturum, sic hoc ego sentio, si mei facti rationem vobis constantiamque
huius offici ac defensionis probaro, causam quoque me P. Sullae probaturum.
[3] Ac
primum abs te illud, L. Torquate, quaero, cur me a ceteris clarissimis viris ac
principibus civitatis in hoc officio atque in defensionis iure secernas. Quid
enim est quam ob rem abs te Q. Hortensi factum, clarissimi viri atque
ornatissimi, non reprehendatur, reprehendatur meum? Nam, si est initum a P.
Sulla consilium inflammandae huius urbis, exstinguendi imperi, delendae
civitatis, mihi maiorem hae res dolorem quam Q. Hortensio, mihi maius odium
adferre debent, meum denique gravius esse iudicium, qui adiuvandus in his
causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus esse videatur? 'Ita,'
inquit; 'tu enim investigasti, tu patefecisti coniurationem.'
[4] Quod
cum dicit, non attendit eum qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent
quod antea fuisset occultum. Qua re ista coniuratio, si patefacta per me est,
tam patet Hortensio quam mihi. Quem cum videas hoc honore, auctoritate,
virtute, consilio praeditum non dubitasse quin innocentiam P. Sullae
defenderet, quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus
esse debuerit; quaero illud etiam, si me, qui defendo, reprehendendum putas
esse, quid tandem de his existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum
studio et dignitate celebrari hoc iudicium, ornari causam, defendi huius
innocentiam vides. Non enim una ratio est defensionis ea quae posita est in
oratione; omnes qui adsunt, qui laborant, qui salvum volunt, pro sua parte
atque auctoritate defendunt.
[5] An
vero, in quibus subselliis haec ornamenta ac lumina rei publicae viderem, in
his me apparere nollem, cum ego illum in locum atque in hanc excelsissimam
sedem dignitatis atque honoris multis meis ac magnis laboribus et periculis
ascendissem? Atque ut intellegas, Torquate, quem accuses, si te forte id
offendit quod ego, qui in hoc genere quaestionis defenderim neminem, non desim
P. Sullae, recordare de ceteris quos adesse huic vides; intelleges et de hoc et
de aliis iudicium meum et horum par atque unum fuisse.
[6] Quis
nostrum adfuit Vargunteio? Nemo, ne hic quidem Q. Hortensius, praesertim qui
illum solus antea de ambitu defendisset. Non enim iam se ullo officio cum illo
coniunctum arbitrabatur, cum ille tanto scelere commisso omnium officiorum
societatem diremisset. Quis nostrum Serv. Sullam, quis Publium, quis M. Laecam,
quis <C.> Cornelium defendendum putavit, quis eis horum adfuit? Nemo.
Quid ita? Quia ceteris in causis etiam nocentis viri boni, si necessarii sunt,
deserendos esse non putant; in hoc crimine non solum levitatis est culpa verum
etiam quaedam contagio sceleris, si defendas eum quem obstrictum esse patriae
parricidio suspicere.
[7] Quid?
Autronio nonne sodales, non conlegae sui, non veteres amici, quorum ille copia
quondam abundarat, non hi omnes qui sunt in re publica principes defuerunt?
Immo etiam testimonio plerique laeserunt. Statuerant tantum illud esse
maleficium quod non modo non occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique
deberet. Quam ob rem quid est quod mirere, si cum isdem me in hac causa vides
adesse cum quibus in ceteris intellegis afuisse? Nisi vero me unum vis ferum
praeter ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me singulari immanitate
et crudelitate praeditum.
[8] Hanc
mihi tu si propter meas res gestas imponis in omni vita mea, Torquate,
personam, vehementer erras. Me natura misericordem, patria severum, crudelem
nec patria nec natura esse voluit; denique istam ipsam personam vehementem et
acrem quam mihi tum tempus et res publica imposuit iam voluntas et natura ipsa
detraxit. Illa enim ad breve tempus severitatem postulavit, haec in omni vita
misericordiam lenitatemque desiderat.
[9] Qua
re nihil est quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum me unum abstrahas;
simplex officium atque una bonorum est omnium causa. Nihil erit quod admirere
posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me videbis. Nulla est enim
in re publica mea causa propria; tempus agendi fuit mihi magis proprium quam
ceteris, doloris vero et timoris et periculi fuit illa causa communis; neque
enim ego tunc princeps ad salutem esse potuissem, si esse alii comites
noluissent. Qua re necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit praeter
alios, id iam privato cum ceteris esse commune. Neque ego hoc partiendae
invidiae, sed communicandae laudis causa loquor; oneris mei partem nemini
impertio, gloriae bonis omnibus.
[10] 'In
Autronium testimonium dixisti,' inquit; 'Sullam defendis.' Hoc totum eius modi
est, iudices, ut, si ego sum inconstans ac levis, nec testimonio fidem tribui
convenerit nec defensioni auctoritatem; sin est in me ratio rei publicae,
religio privati offici, studium retinendae voluntatis bonorum, nihil minus
accusator debet dicere quam a me defendi Sullam, testimonio laesum esse
Autronium. Videor enim iam non solum studium ad defendendas causas verum etiam
opinionis aliquid et auctoritatis adferre; qua ego et moderate utar, iudices,
et omnino non uterer, si ille me non coegisset.
[11]
Duae coniurationes abs te, Torquate, constituuntur, una quae Lepido et Volcatio
consulibus patre tuo consule designato facta esse dicitur, altera quae me
consule; harum in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri
atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse; scis me, cum mihi
summus tecum usus esset, tamen illorum expertem temporum et sermonum fuisse,
credo quod nondum penitus in re publica versabar, quod nondum ad propositum
mihi finem honoris perveneram, quod me ambitio et forensis labor ab omni illa
cogitatione abstrahebat.
[12]
Quis ergo intererat vestris consiliis? Omnes hi quos vides huic adesse et in
primis Q. Hortensius; qui cum propter honorem ac dignitatem atque animum
eximium in rem publicam, tum propter summam familiaritatem summumque amorem in
patrem tuum cum communibus tum praecipuis patris tui periculis commovebatur.
Ergo istius coniurationis crimen defensum ab eo est qui interfuit, qui
cognovit, qui particeps et consili vestri fuit et timoris; cuius in hoc crimine
propulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, tamen non minus
inerat auctoritatis in ea quam facultatis. Illius igitur coniurationis quae
facta contra vos, delata ad vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse
non potui; non modo animo nihil comperi, sed vix ad auris meas istius
suspicionis fama pervenit.
[13] Qui
vobis in consilio fuerunt, qui vobiscum illa cognorunt, quibus ipsis periculum
tum conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in illum testimonia gravia
dixerunt, hunc defendunt, huic adsunt, in huius periculo declarant se non
crimine coniurationis, ne adessent ceteris, sed hominum maleficio deterritos
esse. Mei consulatus autem tempus et crimen maximae coniurationis a me
defendetur. Atque haec inter nos partitio defensionis non est fortuito,
iudices, nec temere facta; sed cum videremus eorum criminum nos patronos
adhiberi quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum
putavit de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset.
[14] Et
quoniam de criminibus superioris coniurationis Hortensium diligenter audistis,
de hac coniuratione quae me consule facta est hoc primum attendite. Multa, cum
essem consul, de summis rei publicae periculis audivi, multa quaesivi, multa
cognovi; nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indicium, nullae litterae
pervenerunt, nulla suspicio. Multum haec vox fortasse valere deberet eius
hominis qui consul insidias rei publicae consilio investigasset, veritate
aperuisset, magnitudine animi vindicasset, cum is se nihil audisse de P. Sulla,
nihil suspicatum esse diceret. Sed ego nondum utor hac voce ad hunc
defendendum; ad purgandum me potius utar, ut mirari Torquatus desinat me qui
Autronio non adfuerim Sullam defendere.
[15]
Quae enim Autroni fuit causa, quae Sullae est? Ille ambitus iudicium tollere ac
disturbare primum conflato voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde,
id quod vidimus omnes, lapidatione atque concursu; Sulla, si sibi suus pudor ac
dignitas non prodesset, nullum auxilium requisivit. Ille damnatus ita se
gerebat non solum consiliis et sermonibus verum etiam aspectu atque voltu ut
inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis patriae
videretur; hic se ita fractum illa calamitate atque adflictum putavit ut nihil
sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi quod modestia
retinuisset.
[16] Hac
vero in coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, cum Lentulo?
quae tanta societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis
sceleris, libidinis, audaciae? quod flagitium Lentulus non cum Autronio
concepit? quod sine eodem illo Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum
isdem illis non modo noctem solitudinemque non quaereret sed ne mediocri quidem
sermone et congressu coniungeretur.
[17]
Illum Allobroges, maximarum rerum verissimi indices, illum multorum litterae ac
nuntii coarguerunt; Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. Postremo
eiecto sive emisso iam ex urbe Catilina ille arma misit, cornua, tubas, fascis,
signa, legiones, ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli poena
compressus convertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem; hic contra
ita quievit ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homines fuisse
putantur huius adfines suspicionis et locus est ipse non tam ad inflammandos
calamitosorum animos quam ad consolandos accommodatus. Propter hanc igitur
tantam dissimilitudinem hominum atque causarum dissimilem me in utroque praebui.
[18]
Veniebat enim ad me et saepe veniebat Autronius multis cum lacrimis supplex ut
se defenderem, et se meum condiscipulum in pueritia, familiarem in
adulescentia, conlegam in quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non
nulla etiam sua in me proferebat officia. Quibus ego rebus, iudices, ita
flectebar animo atque frangebar ut iam ex memoria quas mihi ipsi fecerat
insidias deponerem, ut iam immissum esse ab eo C. Cornelium qui me in meis
sedibus, in conspectu uxoris ac liberorum meorum trucidaret obliviscerer. Quae
si de uno me cogitasset, qua mollitia sum animi ac lenitate, numquam me hercule
illius lacrimis ac precibus restitissem;
[19] sed
cum mihi patriae, cum vestrorum periculorum, cum huius urbis, cum illorum
delubrorum atque templorum, cum puerorum infantium, cum matronarum ac virginum
veniebat in mentem, et cum illae infestae ac funestae faces universumque totius
urbis incendium, cum tela, cum caedes, cum civium cruor, cum cinis patriae
versari ante oculos atque animum memoria refricare coeperat, tum denique ei
resistebam, neque solum illi hosti ac parricidae sed his etiam propinquis
illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud me parentis gravitatem,
alter fili suavitatem obtinebat; neque me arbitrabar sine summo scelere posse,
quod maleficium in aliis vindicassem, idem in illorum socio, cum scirem,
defendere.
[20] Atque idem ego
neque P. Sullam supplicem ferre, neque eosdem Marcellos pro huius periculis
lacrimantis aspicere, neque huius M. Messalae, hominis necessarii, preces
sustinere potui; neque enim est causa adversata naturae, nec homo nec res
misericordiae meae repugnavit. Nusquam nomen, nusquam vestigium fuerat, nullum
crimen, nullum indicium, nulla suspicio. Suscepi causam, Torquate, suscepi, et
feci libenter ut me, quem boni constantem, ut spero, semper existimassent,
eundem ne improbi quidem crudelem dicerent.
[21] Hic
ait se ille, iudices, regnum meum ferre non posse. Quod tandem, Torquate,
regnum? Consulatus, credo, mei; in quo ego imperavi nihil et contra patribus
conscriptis et bonis omnibus parui; quo in magistratu non institutum est
videlicet a me regnum, sed repressum. An tum in tanto imperio, tanta potestate
non dicis me fuisse regem, nunc privatum regnare dicis? quo tandem nomine?
'Quod, in quos testimonia dixisti,' inquit, 'damnati sunt; quem defendis,
sperat se absolutum iri.' Hic tibi ego de testimoniis meis hoc respondeo, si
falsum dixerim, te in eosdem dixisse; sin verum, non esse hoc regnare, cum
verum iuratus dicas, probare. De huius spe tantum dico, nullas a me opes P.
Sullam, nullam potentiam, nihil denique praeter fidem defensionis exspectare.
[22]
'Nisi tu,' inquit, 'causam recepisses, numquam mihi restitisset, sed indicta
causa profugisset.' Si iam hoc tibi concedam, Q. Hortensium, tanta gravitate
hominem, si hos talis viros non suo stare iudicio, sed meo; si hoc tibi dem
quod credi non potest, nisi ego huic adessem, hos adfuturos non fuisse, uter
tandem rex est, isne cui innocentes homines non resistunt, an is qui
calamitosos non deserit? At hic etiam, id quod tibi necesse minime fuit,
facetus esse voluisti, cum Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem
esse dixisti. Mitto iam de rege quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse
dixeris. Nam si ita sum, non tam est admirandum regem esse me, quoniam, ut tu
ais, duo iam peregrini reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse
peregrinum. 'Hoc dico,' inquit, 'te esse ex municipio.'
[23]
Fateor et addo etiam: ex eo municipio unde iterum iam salus huic urbi
imperioque missa est. Sed scire ex te pervelim quam ob rem qui ex municipiis
veniant peregrini tibi esse videantur. Nemo istuc M. illi Catoni seni, cum
plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio, nemo M'. Curio, nemo huic ipsi
nostro C. Mario, cum ei multi inviderent, obiecit umquam. Equidem vehementer
laetor eum esse me in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam iacere potueris
quae non ad maximam partem civium conveniret. Sed tamen te a me pro magnis
causis nostrae necessitudinis monendum esse etiam atque etiam puto. Non possunt
omnes esse patricii; si verum quaeris, ne curant quidem; nec se aequales tui
propter istam causam abs te anteiri putant.
[24] Ac
si tibi nos peregrini videmur, quorum iam et nomen et honos inveteravit et urbi
huic et hominum famae ac sermonibus, quam tibi illos competitores tuos
peregrinos videri necesse erit qui iam ex tota Italia delecti tecum de honore
ac de omni dignitate contendent! Quorum cave tu quemquam peregrinum appelles,
ne peregrinorum suffragiis obruare. Qui si attulerint nervos et industriam,
mihi crede, excutient tibi istam verborum iactationem et te ex somno saepe
excitabunt nec patientur se abs te, nisi virtute vincentur, honore superari.
[25] Ac
si, iudices, ceteris patriciis me et vos peregrinos videri oporteret, a
Torquato tamen hoc vitium sileretur; est enim ipse a materno genere
municipalis, honestissimi ac nobilissimi generis, sed tamen Asculani. Aut igitur
doceat Picentis solos non esse peregrinos aut gaudeat suo generi me meum non
anteponere. Qua re neque tu me peregrinum posthac dixeris, ne gravius refutere,
neque regem, ne derideare. Nisi forte regium tibi videtur ita vivere ut non
modo homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli servias, contemnere omnis
libidines, non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere, in senatu
sentire libere, populi utilitati magis consulere quam voluntati, nemini cedere,
multis obsistere. Si hoc putas esse regium, regem me esse confiteor; sin te
potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum adrogans aut superbum
movet, quin tu id potius profers quam verbi invidiam contumeliamque maledicti?
[26]
Ego, tantis a me beneficiis in re publica positis, si nullum aliud mihi
praemium ab senatu populoque Romano nisi honestum otium postularem, quis non
concederet? <Ceteri> sibi haberent honores, sibi imperia, sibi
provincias, sibi triumphos, sibi alia praeclarae laudis insignia; mihi liceret
eius urbis quam conservassem conspectu tranquillo animo et quieto frui. Quid si
hoc non postulo? si ille labor meus pristinus, si sollicitudo, si officia, si
operae, si vigiliae deserviunt amicis, praesto sunt omnibus; si neque amici in
foro requirunt studium meum neque res publica in curia; si me non modo non
rerum gestarum vacatio sed neque honoris neque aetatis excusatio vindicat a
labore; si voluntas mea, si industria, si domus, si animus, si aures patent
omnibus; si mihi ne ad ea quidem quae pro salute omnium gessi recordanda et
cogitanda quicquam relinquitur temporis: tamen hoc regnum appellabitur, cuius
vicarius qui velit esse inveniri nemo potest?
[27]
Longe abest a me regni suspicio; si quaeris qui sint Romae regnum occupare
conati, ut ne replices annalium memoriam, ex domesticis imaginibus invenies.
Res enim gestae, credo, meae me nimis extulerunt ac mihi nescio quos spiritus
attulerunt. Quibus de rebus tam claris, tam immortalibus, iudices, hoc possum
dicere, me qui ex summis periculis eripuerim urbem hanc et vitam omnium civium
satis adeptum fore, si ex hoc tanto in omnis mortalis beneficio nullum in me
periculum redundarit.
[28]
Etenim in qua civitate res tantas gesserim memini, in qua urbe verser
intellego. Plenum forum est eorum hominum quos ego a vestris cervicibus depuli,
iudices, a meis non removi. Nisi vero paucos fuisse arbitramini qui conari aut
sperare possent se tantum imperium posse delere. Horum ego faces eripere de
manibus et gladios extorquere potui, sicuti feci, voluntates vero consceleratas
ac nefarias nec sanare potui nec tollere. Qua re non sum nescius quanto
periculo vivam in tanta multitudine improborum, cum mihi uni cum omnibus
improbis aeternum videam bellum esse susceptum.
[29]
Quod si illis meis praesidiis forte invides, et si ea tibi regia videntur quod
omnes boni omnium generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt,
consolare te quod omnium mentes improborum mihi uni maxime sunt infensae et
adversae; qui me non modo idcirco oderunt quod eorum conatus impios et furorem
consceleratum repressi, sed eo etiam magis quod nihil iam se simile me vivo
conari posse arbitrantur.
[30] At
vero quid ego mirer, si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L.
Torquatus primum ipse his fundamentis adulescentiae iactis, ea spe proposita
amplissimae dignitatis, deinde L. Torquati, fortissimi consulis, constantissimi
senatoris, semper optimi civis filius, interdum efferatur immoderatione
verborum? Qui cum suppressa voce de scelere P. Lentuli, de audacia coniuratorum
omnium dixisset, tantum modo ut vos qui ea probatis exaudire possetis, de
supplicio, de carcere magna et queribunda voce dicebat.
[31] In
quo primum illud erat absurdum quod, cum ea quae leviter dixerat vobis probare
volebat, eos autem qui circum iudicium stabant audire nolebat, non intellegebat
ea quae clare diceret ita illos audituros quibus se venditabat ut vos quoque
audiretis, qui id non probabatis. Deinde alterum iam oratoris <est> vitium
non videre quid quaeque causa postulet. Nihil est enim tam alienum ab eo qui
alterum coniurationis accuset quam videri coniuratorum poenam mortemque lugere.
Quod cum is tribunus pl. facit qui unus videtur ex illis ad lugendos coniuratos
relictus, nemini mirum est; difficile est enim tacere, cum doleas; te, si quid
eius modi facis, non modo talem adulescentem sed in ea causa in qua te vindicem
coniurationis velis esse vehementer admiror.
[32] Sed
reprehendo tamen illud maxime quod isto ingenio et prudentia praeditus causam
rei publicae non tenes, qui arbitrere plebi Romanae res eas non probari quas me
consule omnes boni pro communi salute gesserunt. Ecquem tu horum qui adsunt,
quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas, aut tam sceleratum statuis
fuisse ut haec omnia perire voluerit, aut tam miserum ut et se perire cuperet
et nihil haberet quod salvum esse vellet? An vero clarissimum virum generis
vestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium suum vita privavit ut in ceteros
firmaret imperium; tu rem publicam reprehendis, quae domesticos hostis, ne ab
eis ipsa necaretur, necavit?
[33]
Itaque attende, Torquate, quam ego defugiam auctoritatem consulatus mei! Maxima
voce ut omnes exaudire possint dico semperque dicam. Adeste omnes animis,
Quirites, quorum ego frequentia magno opere laetor; erigite mentis aurisque
vestras et me de invidiosis rebus, ut ille putat, dicentem attendite! Ego
consul, cum exercitus perditorum civium clandestino scelere conflatus
crudelissimum et luctuosissimum exitium patriae comparasset, cum ad occasum
interitumque rei publicae Catilina in castris, in his autem templis atque
tectis dux Lentulus esset constitutus, meis consiliis, meis laboribus, mei
capitis periculis, sine tumultu, sine dilectu, sine armis, sine exercitu,
quinque hominibus comprehensis atque confessis incensione urbem, internicione
civis, vastitate Italiam, interitu rem publicam liberavi; ego vitam omnium
civium, statum orbis terrae, urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem
regum ac nationum exterarum, lumen gentium, domicilium imperi, quinque hominum
amentium ac perditorum poena redemi.
[34] An
me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dicturum quae iuratus in
maxima contione dixissem? Atque etiam illud addam, ne qui forte incipiat
improbus subito te amare, Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem
omnes exaudiant clarissima voce dicam. Harum omnium rerum quas ego in consulatu
pro salute rei publicae suscepi atque gessi L. ille Torquatus, cum esset meus
contubernalis in consulatu atque etiam in praetura fuisset, cum princeps, cum
auctor, cum signifer esset iuventutis, actor, adiutor, particeps exstitit;
parens eius, homo amantissimus patriae, maximi animi, summi consili, singularis
constantiae, cum esset aeger, tamen omnibus rebus illis interfuit, nusquam est
a me digressus, studio, consilio, auctoritate unus adiuvit plurimum, cum
infirmitatem corporis animi virtute superaret.
[35]
Videsne ut eripiam te ex improborum subita gratia et reconciliem bonis omnibus?
qui te et diligunt et retinent retinebuntque semper nec, si a me forte
desciveris, idcirco te a se et a re publica et a tua dignitate deficere
patientur. Sed iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi de
memet ipso tam multa dicendi necessitas quaedam imposita est ab illo. Nam si
Torquatus Sullam solum accusasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem
nisi eum qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa oratione in me
esset invectus et cum, ut initio dixi, defensionem meam spoliare auctoritate
voluisset, etiam si dolor meus respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a
me orationem flagitavisset.
[36] Ab
Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. Quis negat? Sed lege indicium et vide
quem ad modum nominatus sit. L. Cassium dixerunt commemorasse cum ceteris
Autronium secum facere. Quaero num Sullam dixerit Cassius. Nusquam. Sese aiunt
quaesisse de Cassio quid Sulla sentiret. Videte diligentiam Gallorum; qui vitam
hominum naturamque non nossent ac tantum audissent eos pari calamitate esse,
quaesiverunt essentne eadem voluntate. Quid tum Cassius? Si respondisset idem
sentire et secum facere Sullam, tamen mihi non videretur in hunc id criminosum
esse debere. Quid ita? Quia, qui barbaros homines ad bellum impelleret, non
debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de quibus illi aliquid
suspicari viderentur.
[37] Non
respondit tamen una facere Sullam. Etenim esset absurdum, cum ceteros sua
sponte nominasset, mentionem facere Sullae nullam nisi admonitum et
interrogatum; nisi forte veri simile est P. Sullae nomen in memoria Cassio non
fuisse. Si nobilitas hominis, si adflicta fortuna, si reliquiae pristinae
dignitatis non tam inlustres fuissent, tamen Autroni commemoratio memoriam
Sullae rettulisset; etiam, ut arbitror, cum auctoritates principum
coniurationis ad incitandos animos Allobrogum conligeret Cassius, et cum sciret
exteras nationes maxime nobilitate moveri, non prius Autronium quam Sullam
nominavisset.
[38] Iam
vero illud minime probari potest, Gallos Autronio nominato putasse propter
calamitatis similitudinem sibi aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic
esset in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium, huius in mentem
venire potuisse. Sed tamen quid respondit de Sulla Cassius? Se nescire certum.
'Non purgat,' inquit. Dixi antea: ne si argueret quidem tum denique, cum esset
interrogatus, id mihi criminosum videretur.
[39] Sed
ego in iudiciis et in quaestionibus non hoc quaerendum arbitror, num purgetur
aliquis, sed num arguatur. Etenim cum se negat scire Cassius, utrum sublevat
Sullam an satis probat se nescire? 'Sublevat apud Gallos.' Quid ita? 'Ne
indicent.' Quid? si periculum esse putasset ne illi umquam indicarent, de se
ipse confessus esset? 'Nesciit videlicet.' Credo celatum esse Cassium de Sulla
uno; nam de ceteris certe sciebat; etenim domi eius pleraque conflata esse
constabat. Qui negare noluit esse in eo numero Sullam quo plus spei Gallis
daret, dicere autem falsum non ausus est, se nescire dixit. Atque hoc
perspicuum est, cum is qui de omnibus scierit de Sulla se scire negarit, eandem
vim esse negationis huius quam si extra coniurationem hunc esse se scire
dixisset. Nam cuius scientiam de omnibus constat fuisse, eius ignoratio de
aliquo purgatio debet videri. Sed iam non quaero purgetne Cassius Sullam; illud
mihi tantum satis est contra Sullam nihil esse in indicio.
[40]
Exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; ait me
aliter ac dictum sit in tabulas publicas rettulisse. O di immortales!—vobis
enim tribuo quae vestra sunt, nec vero possum meo tantum ingenio dare ut tot
res tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei
publicae mea sponte dispexerim—vos profecto animum meum tum conservandae
patriae cupiditate incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad
unam salutem rei publicae convertistis, vos denique in tantis tenebris erroris
et inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis.
[41]
Vidi ego hoc, iudices, nisi recenti memoria senatus auctoritatem huius indici
monumentis publicis testatus essem, fore ut aliquando non Torquatus neque
Torquati quispiam similis—nam id me multum fefellit—sed ut aliquis patrimoni
naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata haec esse diceret, quo
facilius vento aliquo in optimum quemque excitato posset in malis rei publicae
portum aliquem suorum malorum invenire. Itaque introductis in senatum indicibus
constitui senatores qui omnia indicum dicta, interrogata, responsa
perscriberent.
[42] At
quos viros! non solum summa virtute et fide, cuius generis erat in senatu
facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia, celeritate scribendi
facillime quae dicerentur persequi posse, C. Cosconium, qui tum erat praetor,
M. Messalam, qui tum praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. Credo esse
neminem qui his hominibus ad vere referendum aut fidem putet aut ingenium
defuisse. Quid deinde? quid feci? Cum scirem ita esse indicium relatum in
tabulas publicas ut illae tabulae privata tamen custodia more maiorum
continerentur, non occultavi, non continui domi, sed statim describi ab omnibus
librariis, dividi passim et pervolgari atque edi populo Romano imperavi. Divisi
tota Italia, emisi in omnis provincias; eius indici ex quo oblata salus esset
omnibus expertem esse neminem volui.
[43]
Itaque dico locum in orbe terrarum esse nullum, quo in loco populi Romani nomen
sit, quin eodem perscriptum hoc indicium pervenerit. In quo ego tam subito et
exiguo et turbido tempore multa divinitus, ita ut dixi, non mea sponte providi,
primum ne quis posset tantum aut de rei publicae aut de alicuius periculo
meminisse quantum vellet; deinde ne cui liceret umquam reprehendere illud
indicium aut temere creditum criminari; postremo ne quid iam a me, ne quid ex
meis commentariis quaereretur, ne aut oblivio mea aut memoria nimia videretur,
ne denique aut neglegentia turpis aut diligentia crudelis putaretur.
[44] Sed
tamen abs te, Torquate, quaero: cum indicatus tuus esset inimicus et esset eius
rei frequens senatus et recens memoria testis, <et> tibi, meo familiari
et contubernali, prius etiam edituri indicium fuerint scribae mei, si
voluisses, quam in codicem rettulissent, <cur> cum videres aliter fieri,
tacuisti, passus es, non mecum aut <ut> cum familiarissimo questus es
aut, quoniam tam facile inveheris in amicos, iracundius et vehementius
etulasti? Tu, cum tua vox numquam sit audita, cum indicio lecto, descripto,
divolgato quieveris, tacueris, repente tantam rem ementiare et in eum locum te
deducas ut, ante quam me commutati indici coargueris, te summae neglegentiae
tuo iudicio convictum esse fateare?
[45] Mihi
cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem? per me ego veritatem
patefactam contaminarem aliquo mendacio? quemquam denique ego iuvarem, a quo et
tam crudelis insidias rei publicae factas et me potissimum consule constitutas
putarem? Quod si iam essem oblitus severitatis et constantiae meae, tamne amens
eram ut, cum litterae posteritatis causa repertae sint, quae subsidio oblivioni
esse possent, ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario meo
posse superari?
[46]
Fero ego te, Torquate, iam dudum fero, et non numquam animum incitatum ad
ulciscendam orationem tuam revoco ipse et reflecto, permitto aliquid iracundiae
tuae, do adulescentiae, cedo amicitiae, tribuo parenti. Sed nisi tibi aliquem
modum tute constitueris, coges oblitum me nostrae amicitiae habere rationem
meae dignitatis. Nemo umquam me tenuissima suspicione perstrinxit quem non
perverterim ac perfregerim. Sed mihi hoc credas velim: non eis libentissime
soleo respondere quos mihi videor facillime posse superare.
[47] Tu
quoniam minime ignoras consuetudinem dicendi meam, noli hac nova lenitate abuti
mea, noli aculeos orationis meae, qui reconditi sunt, excussos arbitrari, noli
id omnino a me putare esse amissum si quid est tibi remissum atque concessum.
Cum illae valent apud me excusationes iniuriae tuae, iratus animus tuus, aetas,
amicitia nostra, tum nondum statuo te virium satis habere ut ego tecum luctari
et congredi debeam. Quod si esses usu atque aetate robustior, essem idem qui
soleo cum sum lacessitus; nunc tecum sic agam tulisse ut potius iniuriam quam
rettulisse gratiam videar.
[48]
Neque vero quid mihi irascare intellegere possum. Si, quod eum defendo quem tu
accusas, cur tibi ego non suscenseo, quod accusas eum quem ego defendo?
'Inimicum ego,' inquis, 'accuso meum.' Et amicum ego defendo meum. 'Non debes
tu quemquam in coniurationis quaestione defendere.' Immo nemo magis eum de quo
nihil umquam est suspicatus quam is qui de aliis multa cognovit. 'Cur dixisti
testimonium in alios?' Quia coactus sum. 'Cur damnati sunt?' Quia creditum est.
'Regnum est dicere in quem velis et defendere quem velis.' Immo servitus est
non dicere in quem velis et non defendere quem velis. Ac si considerare
coeperis utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud tibi, intelleges
honestius te inimicitiarum modum statuere potuisse quam me humanitatis.
[49] At
vero, cum honos agebatur familiae vestrae amplissimus, hoc est consulatus
parentis tui, sapientissimus vir familiarissimis suis non suscensuit, pater
tuus, cum Sullam et defenderent et laudarent? intellegebat hanc nobis a
maioribus esse traditam disciplinam ut nullius amicitia ad pericula propulsanda
impediremur. At erat huic iudicio longe dissimilis illa contentio. Tum adflicto
P. Sulla consulatus vobis pariebatur, sicuti partus est; honoris erat certamen;
ereptum repetere vos clamitabatis, ut victi in campo in foro vinceretis; tum
qui contra vos pro huius salute pugnabant, amicissimi vestri, quibus non
irascebamini, consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugnabant, et tamen
id inviolata vestra amicitia, integro officio, vetere exemplo atque instituto
optimi cuiusque faciebant.
[50] Ego
vero quibus ornamentis adversor tuis aut cui dignitati vestrae repugno? Quid
est quod iam ab hoc expetas? Honos ad patrem, insignia honoris ad te delata
sunt. Tu ornatus exuviis huius venis ad eum lacerandum quem interemisti, ego
iacentem et spoliatum defendo et protego. Atque hic tu et reprehendis me quia
defendam et irasceris; ego autem non modo tibi non irascor sed ne reprehendo
quidem factum tuum. Te enim existimo tibi statuisse quid faciendum putares et
satis idoneum offici tui iudicem <esse> potuisse.
[51] At
accusat <C.> Corneli filius et id aeque valere debet ac si pater
indicaret. O patrem Cornelium sapientem qui, quod praemi solet esse in indicio,
reliquerit, quod turpitudinis in confessione, id per accusationem fili
susceperit! Sed quid est tandem quod indicat per istum puerum Cornelius? Si
vetera, mihi ignota, cum Hortensio communicata, respondit Hortensius; sin, ut
ais, illum conatum Autroni et Catilinae, cum in campo consularibus comitiis,
quae a me habita sunt, caedem facere voluerunt, Autronium tum in campo vidimus
—sed quid dixi vidisse nos? ego vidi; vos enim tum, iudices, nihil laborabatis
neque suspicabamini, ego tectus praesidio firmo amicorum Catilinae tum et
Autroni copias et conatum repressi.
[52] Num
quis est igitur qui tum dicat in campum aspirasse Sullam? Atqui, si tum se cum
Catilina societate sceleris coniunxerat, cur ab eo discedebat, cur cum Autronio
non erat, cur in pari causa non paria signa criminis reperiuntur? Sed quoniam
Cornelius ipse etiam nunc de indicando dubitat, <et,> ut dicitis,
informat ad hoc adumbratum indicium filium, quid tandem de illa nocte dicit,
cum inter falcarios ad M. Laecam nocte ea quae consecuta est posterum diem
Nonarum Novembrium me consule Catilinae denuntiatione convenit? quae nox omnium
temporum coniurationis acerrima fuit atque acerbissima. Tum Catilinae dies
exeundi, tum ceteris manendi condicio, tum discriptio totam per urbem caedis
atque incendiorum constituta est; tum tuus pater, Corneli, id quod tandem aliquando
confitetur, illam sibi officiosam provinciam depoposcit ut, cum prima luce
consulem salutatum veniret, intromissus et meo more et iure amicitiae me in meo
lectulo trucidaret.
[53] Hoc
tempore, cum arderet acerrime coniuratio, cum Catilina egrederetur ad
exercitum, Lentulus in urbe relinqueretur, Cassius incendiis, Cethegus caedi
praeponeretur, Autronio ut occuparet Etruriam praescriberetur, cum omnia
ornarentur, instruerentur, pararentur, ubi fuit Sulla, Corneli? num Romae? Immo
longe afuit. Num in eis regionibus quo se Catilina inferebat? Multo etiam
longius. Num in agro Camerti, Piceno, Gallico, quas in oras maxime quasi morbus
quidam illius furoris pervaserat? Nihil vero minus. Fuit enim, ut iam ante
dixi, Neapoli, fuit in ea parte Italiae quae maxime ista suspicione caruit.
[54]
Quid ergo indicat aut quid adfert aut ipse Cornelius aut vos qui haec ab illo
mandata defertis? Gladiatores emptos esse Fausti simulatione ad caedem ac
tumultum? 'Ita prorsus; interpositi sunt gladiatores.' Quos testamento patris
deberi videmus. 'Adrepta est familia.' Quae si esset praetermissa, posset alia
familia Fausti munus praebere. Vtinam quidem haec ipsa non modo iniquorum
invidiae sed aequorum exspectationi satis facere posset! 'Properatum vehementer
est, cum longe tempus muneris abesset.' Quasi vero tempus dandi muneris non
valde appropinquaret. 'Nec opinante Fausto, cum is neque sciret neque vellet,
familia est comparata.
[55] At
litterae sunt Fausti, per quas ille precibus a P. Sulla petit ut emat
gladiatores et ut hos ipsos emat, neque solum ad Sullam missae sed ad L.
Caesarem, Q. Pompeium, C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta est. 'At
praefuit familiae Cornelius, <libertus eius>.' Iam si in paranda familia
nulla suspicio est, quis praefuerit nihil ad rem pertinet; sed tamen munere
servili obtulit se ad ferramenta prospicienda, praefuit vero numquam, eaque res
omni tempore per Bellum, Fausti libertum, administrata est.
[56] At
enim Sittius est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut eam provinciam
perturbaret. Primum Sittius, iudices, L. Iulio C. Figulo consulibus profectus
est aliquanto ante furorem Catilinae et suspicionem huius coniurationis; deinde
est profectus non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem de
causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob causam sed etiam ob
necessariam causam, magna ratione cum Mauretaniae rege contracta. Tum autem,
illo profecto, Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P.
Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolutum <est>, ut, quae
causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio
non fuerit praediis deminutis.
[57] Iam
vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc
urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare
in ultimas terras! Vtrum quo facilius Romae ea quae conabatur efficeret, si in
Hispania turbatum esset? At haec ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur.
An in tantis rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis
hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissimum officiis,
consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabatur? Veri simile non est ut, quem
in secundis rebus, quem in otio secum semper habuisset, hunc in adversis et in
eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret.
[58]
Ipse autem Sittius—non enim mihi deserenda est causa amici veteris atque
hospitis—is homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit, eum
bellum populo Romano facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent
finitimi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram officio et
fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum putaret? cuius aes
alienum videmus, iudices, non libidine, sed negoti gerendi studio esse
contractum, qui ita Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximae
pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut sui procuratores
quicquam oneris absente se sustinerent; venire omnis suas possessiones et
patrimonio se ornatissimo spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri
creditorum suorum.
[59] A
quo quidem genere, iudices, ego numquam timui, cum in illa rei publicae
tempestate versarer. Illud erat hominum genus horribile et pertimescendum qui
tanto amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis membra citius divelli
ac distrahi posse diceres. Sittius numquam sibi cognationem cum praediis esse
existimavit suis. Itaque se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam
ex omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo vindicavit.
[60] Iam
vero quod obiecit Pompeianos esse a Sulla impulsos ut ad istam coniurationem
atque ad hoc nefarium facinus accederent, id cuius modi sit intellegere non
possum. An tibi Pompeiani coniurasse videntur? Quis hoc dixit umquam, aut quae
fuit istius rei vel minima suspicio? 'Diiunxit,' inquit, 'eos a colonis ut hoc
discidio ac dissensione facta oppidum in sua potestate posset per Pompeianos
habere.' Primum omnis Pompeianorum colonorumque dissensio delata ad patronos
est, cum iam inveterasset ac multos annos esset agitata; deinde ita a patronis
res cognita est ut nulla in re a ceterorum sententiis Sulla dissenserit;
postremo coloni ipsi sic intellegunt, non Pompeianos a Sulla magis quam sese
esse defensos.
[61]
Atque hoc, iudices, ex hac frequentia colonorum, honestissimorum hominum,
intellegere potestis, qui adsunt, laborant, hunc patronum, defensorem, custodem
illius coloniae si in omni fortuna atque omni honore incolumem habere non
potuerunt, in hoc tamen casu in quo adflictus iacet per vos iuvari
conservarique cupiunt. Adsunt pari studio Pompeiani, qui ab istis etiam in
crimen vocantur; qui ita de ambulatione ac de suffragiis suis cum colonis
dissenserunt ut idem de communi salute sentirent.
[62] Ac
ne haec quidem P. Sullae mihi videtur silentio praetereunda esse virtus, quod,
cum ab hoc illa colonia deducta sit, et cum commoda colonorum a fortunis Pompeianorum
rei publicae fortuna diiunxerit, ita carus utrisque est atque iucundus ut non
alteros demovisse sed utrosque constituisse videatur. At enim et gladiatores et
omnis ista vis rogationis Caeciliae causa comparabatur. Atque hoc loco in L.
Caecilium, pudentissimum atque ornatissimum virum, vehementer invectus est.
Cuius ego de virtute et constantia, iudices, tantum dico, talem hunc in ista
rogatione quam promulgarat non de tollenda, sed de levanda calamitate fratris
sui fuisse ut consulere voluerit fratri, cum re publica pugnare noluerit;
promulgarit impulsus amore fraterno, destiterit fratris auctoritate deductus.
[63]
Atque in ea re per L. Caecilium Sulla accusatur in qua re est uterque
laudandus. Primum Caecilius—quid? 'id promulgavit in quo res iudicatas
videbatur voluisse rescindere, ut restitueretur Sulla.' Recte reprehendis;
status enim rei publicae maxime iudicatis rebus continetur; neque ego tantum
fraterno amori dandum arbitror ut quisquam, dum saluti suorum consulat, communem
relinquat. <At> nihil de iudicio ferebat, sed poenam ambitus eam
referebat quae fuerat nuper superioribus legibus constituta. Itaque hac
rogatione non iudicum sententia, sed legis vitium corrigebatur. Nemo iudicium
reprehendit, cum de poena queritur, sed legem. Damnatio est enim iudicum, quae
manebat, poena legis, quae levabatur.
[64]
Noli igitur animos eorum ordinum qui praesunt iudiciis summa cum gravitate et
dignitate alienare a causa. Nemo labefactare iudicium est conatus, nihil est eius
modi promulgatum, semper Caecilius in calamitate fratris sui iudicum potestatem
perpetuandam, legis acerbitatem mitigandam putavit. Sed quid ego de hoc plura
disputem? Dicerem fortasse, et facile et libenter dicerem, si paulo etiam
longius quam finis cotidiani offici postulat L. Caecilium pietas et fraternus
amor propulisset, implorarem sensus vestros, unius cuiusque indulgentiam in
suos testarer, peterem veniam errato L. Caecili ex intimis vestris
cogitationibus atque ex humanitate communi.
[65] Lex
dies fuit proposita paucos, ferri coepta numquam, deposita est in senatu.
Kalendis Ianuariis cum in Capitolium nos senatum convocassemus, nihil est actum
prius, et id mandatu Sullae Q. Metellus praetor se loqui dixit Sullam illam
rogationem de se nolle ferri. Ex illo tempore L. Caecilius egit de re publica
multa; agrariae legi, quae tota a me reprehensa et abiecta est, se
intercessorem fore professus est, improbis largitionibus restitit, senatus
auctoritatem numquam impedivit, ita se gessit in tribunatu ut onere deposito
domestici offici nihil postea nisi de rei publicae commodis cogitarit.
[66]
Atque in ipsa rogatione ne per vim quid ageretur, quis tum nostrum Sullam aut
Caecilium verebatur? nonne omnis ille terror, omnis seditionis timor atque
opinio ex Autroni improbitate pendebat? Eius voces, eius minae ferebantur, eius
aspectus, concursatio, stipatio, greges hominum perditorum metum nobis
seditionesque adferebant. Itaque P. Sulla hoc importunissimo cum honoris tum
etiam calamitatis socio atque comite et secundas fortunas amittere coactus est
et in adversis sine ullo remedio atque adlevamento permanere.
[67] Hic
tu epistulam meam saepe recitas quam ego ad Cn. Pompeium de meis rebus gestis
et de summa re publica misi, et ex ea crimen aliquod in P. Sullam quaeris et,
si furorem incredibilem biennio ante conceptum erupisse in meo consulatu
scripsi, me hoc demonstrasse dicis, Sullam in illa fuisse superiore
coniuratione. Scilicet ego is sum qui existimem Cn. Pisonem et Catilinam et
Vargunteium et Autronium nihil scelerate, nihil audacter ipsos per sese sine P.
Sulla facere potuisse.
[68] De
quo etiam si quis dubitasset antea an id quod tu arguis cogitasset, ut
interfecto patre tuo consul descenderet Kalendis Ianuariis cum lictoribus,
sustulisti hanc suspicionem, cum dixisti hunc, ut Catilinam consulem efficeret,
contra patrem tuum operas et manum comparasse. Quod si tibi ego confitear, tu
mihi concedas necesse est hunc, cum Catilinae suffragaretur, nihil de suo
consulatu, quem iudicio amiserat, per vim recuperando cogitavisse. Neque enim
istorum facinorum tantorum, tam atrocium crimen, iudices, P. Sullae persona
suscipit.
[69] Iam
enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis, contra atque in ceteris causis
fieri solet, ut nunc denique de vita hominis ac de moribus dicam. Etenim de
principio studuit animus occurrere magnitudini criminis, satis facere
exspectationi hominum, de me aliquid ipso qui accusatus eram dicere; nunc iam revocandi
estis eo quo vos ipsa causa etiam tacente me cogit animos mentisque convertere.
Omnibus in rebus, iudices, quae graviores maioresque sunt, quid quisque
voluerit, cogitarit, admiserit, non ex crimine, sed ex moribus eius qui
arguitur est ponderandum. Neque enim potest quisquam nostrum subito fingi neque
cuiusquam repente vita mutari aut natura converti.
[70]
Circumspicite paulisper mentibus vestris, ut alia mittamus, hosce ipsos homines
qui huic adfines sceleri fuerunt. Catilina contra rem publicam coniuravit.
Cuius aures umquam haec respuerunt? conatum esse audacter hominem a pueritia
non solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et studio in omni
flagitio, stupro, caede versatum? Quis eum contra patriam pugnantem perisse
miratur quem semper omnes ad civile latrocinium natum putaverunt? Quis Lentuli
societates cum indicibus, quis insaniam libidinum, quis perversam atque impiam
religionem recordatur qui illum aut nefarie cogitasse aut stulte sperasse
miretur? Quis de C. Cethego atque eius in Hispaniam profectione ac de volnere
Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse
videatur?
[71]
Omitto ceteros, ne sit infinitum; tantum a vobis peto ut taciti de omnibus quos
coniurasse cognitum est cogitetis; intellegetis unum quemque eorum prius ab sua
vita quam vestra suspicione esse damnatum. Ipsum illum Autronium, quoniam eius
nomen finitimum maxime est huius periculo et crimini, non sua vita ac natura
convicit? Semper audax, petulans, libidinosus; quem in stuprorum defensionibus
non solum verbis uti improbissimis solitum esse scimus verum etiam pugnis et
calcibus, quem exturbare homines ex possessionibus, caedem facere vicinorum,
spoliare fana sociorum, comitatu et armis disturbare iudicia, in bonis rebus
omnis contemnere, in malis pugnare contra bonos, non rei publicae cedere, non
fortunae ipsi succumbere. Huius si causa non manifestissimis rebus teneretur,
tamen eum mores ipsius ac vita convinceret.
[72]
Agedum, conferte nunc cum illius vita <vitam> P. Sullae vobis populoque
Romano notissimam, iudices, et eam ante oculos vestros proponite. Ecquod est
huius factum aut commissum non dicam audacius, sed quod cuiquam paulo minus
consideratum videretur? Factum quaero; verbum ecquod umquam ex ore huius
excidit in quo quisquam posset offendi? At vero in illa gravi L. Sullae
turbulentaque victoria quis P. Sulla mitior, quis misericordior inventus est?
<Quam> multorum hic vitam est a L. Sulla deprecatus! quam multi sunt
summi homines et ornatissimi et nostri et equestris ordinis quorum pro salute
se hic Sullae obligavit! Quos ego nominarem—neque enim ipsi nolunt et huic
animo gratissimo adsunt—sed, quia maius est beneficium quam posse debet civis
civi dare, ideo a vobis peto ut quod potuit, tempori tribuatis, quod fecit,
ipsi.
[73]
Quid reliquae constantiam vitae commemorem, dignitatem, liberalitatem,
moderationem in privatis rebus, splendorem in publicis? quae ita deformata sunt
a fortuna ut tamen a natura inchoata compareant. Quae domus, quae celebratio
cotidiana, quae familiarium dignitas, quae studia amicorum, quae ex quoque
ordine multitudo! Haec diu multumque et multo labore quaesita una eripuit hora.
Accepit P. Sulla, iudices, volnus vehemens et mortiferum, verum tamen eius modi
quod videretur huius vita et natura accipere potuisse. Honestatis enim et
dignitatis habuisse nimis magnam iudicatus est cupiditatem; quam si nemo alius
habuit in consulatu petendo, cupidior iudicatus est hic fuisse quam ceteri; sin
etiam in aliis non nullis fuit iste consulatus amor, fortuna in hoc fuit
fortasse gravior quam in ceteris.
[74]
Postea vero quis P. Sullam nisi maerentem, demissum adflictumque vidit, quis
umquam est suspicatus hunc magis odio quam pudore hominum aspectum lucemque
vitare? Qui cum multa haberet invitamenta urbis et fori propter summa studia
amicorum, quae tamen ei sola in malis restiterunt, afuit ab oculis vestris et,
cum lege retineretur, ipse se exsilio paene multavit. In hoc vos pudore,
iudices, et in hac vita tanto sceleri locum fuisse credatis? Aspicite ipsum,
contuemini os, conferte crimen cum vita, vitam ab initio usque ad hoc tempus
explicatam cum crimine recognoscite.
[75]
Mitto rem publicam, quae fuit semper Sullae carissima; hosne amicos, talis
viros, tam cupidos sui, per quos res eius secundae quondam erant ornatae, nunc
sublevantur adversae, crudelissime perire voluit, ut cum Lentulo et Catilina et
Cethego foedissimam vitam ac miserrimam turpissima morte proposita degeret?
Non, inquam, cadit in hos mores, non in hunc pudorem, non in hanc vitam, non in
hunc hominem ista suspicio. Nova quaedam illa immanitas exorta est,
incredibilis fuit ac singularis furor, ex multis ab adulescentia conlectis
perditorum hominum vitiis repente ista tanta importunitas inauditi sceleris
exarsit.
[76]
Nolite, iudices, arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisse—neque enim
ulla gens tam barbara aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus
tam crudelis hostis patriae sit inventus—, beluae quaedam illae ex portentis
immanes ac ferae forma hominum indutae exstiterunt. Perspicite etiam atque
etiam, iudices,—nihil enim est quod in hac causa dici possit
vehementius—penitus introspicite Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli
ceterorumque mentis; quas vos in his libidines, quae flagitia, quas
turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis furores, quas notas
facinorum, quae indicia parricidiorum, quantos acervos scelerum reperietis! Ex
magnis et diuturnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis
erupit, ut ea confecta et eiecta convalescere aliquando et sanari civitas
posset; neque enim est quisquam qui arbitretur illis inclusis in re publica
pestibus diutius haec stare potuisse. Itaque eos non ad perficiendum scelus,
sed ad luendas rei publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt.
[77] In
hunc igitur gregem vos nunc P. Sullam, iudices, ex his qui cum hoc vivunt atque
vixerunt honestissimorum hominum gregibus reicietis, ex hoc amicorum numero, ex
hac familiarium dignitate in impiorum partem atque in parricidarum sedem et
numerum transferetis? Vbi erit igitur illud firmissimum praesidium pudoris, quo
in loco nobis vita ante acta proderit, quod ad tempus existimationis partae
fructus reservabitur, si in extremo discrimine ac dimicatione fortunae deseret,
si non aderit, si nihil adiuvabit?
[78]
Quaestiones nobis servorum accusator et tormenta minitatur. In quibus quamquam
nihil periculi suspicamur, tamen illa tormenta gubernat dolor, moderatur natura
cuiusque cum animi tum corporis, regit quaesitor, flectit libido, corrumpit
spes, infirmat metus, ut in tot rerum angustiis nihil veritati loci
relinquatur. Vita P. Sullae torqueatur, ex ea quaeratur num quae occultetur libido,
num quod lateat facinus, num quae crudelitas, num quae audacia. Nihil erroris
erit in causa nec obscuritatis, iudices, si a vobis vitae perpetuae vox, ea
quae verissima et gravissima debet esse, audietur.
[79] Nullum
in hac causa testem timemus, nihil quemquam scire, nihil vidisse, nihil audisse
arbitramur. Sed tamen, si nihil vos P. Sullae fortuna movet, iudices, vestra
moveat. Vestra enim, qui cum summa elegantia atque integritate vixistis, hoc
maxime interest, non ex libidine aut simultate aut levitate testium causas
honestorum hominum ponderari, sed in magnis disquisitionibus repentinisque
periculis vitam unius cuiusque esse testem. Quam vos, iudices, nolite armis
suis spoliatam atque nudatam obicere invidiae, dedere suspicioni; munite
communem arcem bonorum, obstruite perfugia improborum; valeat ad poenam et ad
salutem vita plurimum, quam solam videtis per se ex sua natura facillime
perspici, subito flecti fingique non posse.
[80]
Quid vero? haec auctoritas—saepe enim est de ea dicendum, quamquam a me timide
modiceque dicetur—quid? inquam, haec auctoritas nostra, qui a ceteris
coniurationis causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tandem
iuvabit? Grave est hoc dictu fortasse, iudices, grave, si appetimus aliquid;
si, cum ceteri de nobis silent, non etiam nosmet ipsi tacemus, grave; sed, si
laedimur, si accusamur, si in invidiam vocamur, profecto conceditis, iudices,
ut nobis libertatem retinere liceat, si minus liceat dignitatem.
[81]
Accusati sunt uno nomine <omnes> consulares, ut iam videatur honoris
amplissimi nomen plus invidiae quam dignitatis adferre. 'Adfuerunt,' inquit,
'Catilinae illumque laudarunt.' Nulla tum patebat, nulla erat cognita
coniuratio; defendebant amicum, aderant supplici, vitae eius turpitudinem in
summis eius periculis non insequebantur. Quin etiam parens tuus, Torquate,
consul reo de pecuniis repetundis Catilinae fuit advocatus, improbo homini, at
supplici, fortasse audaci, at aliquando amico. Cui cum adfuit post delatam ad
eum primam illam coniurationem, indicavit se audisse aliquid, non credidisse.
'At idem non adfuit alio in iudicio, cum adessent ceteri.' Si postea cognorat
ipse aliquid quod in consulatu ignorasset, ignoscendum est eis qui postea nihil
audierunt; sin illa res prima valuit, num inveterata quam recens debuit esse
gravior? Sed si tuus parens etiam in ipsa suspicione periculi sui tamen
humanitate adductus advocationem hominis improbissimi sella curuli atque
ornamentis et suis et consulatus honestavit, quid est quam ob rem consulares
qui Catilinae adfuerunt reprendantur? '
[82] At
idem eis qui ante hunc causam de coniuratione dixerunt non adfuerunt.' Tanto
scelere astrictis hominibus statuerunt nihil a se adiumenti, nihil opis, nihil
auxili ferri oportere. Atque ut de eorum constantia atque animo in rem publicam
dicam quorum tacita gravitas et fides de uno quoque loquitur neque cuiusquam
ornamenta orationis desiderat, potest quisquam dicere umquam meliores, fortiores,
constantiores consularis fuisse quam his temporibus et periculis quibus paene
oppressa est res publica? Quis non de communi salute optime, quis non
fortissime, quis non constantissime sensit? Neque ego praecipue de consularibus
disputo; nam haec et hominum ornatissimorum, qui praetores fuerunt, et universi
senatus communis est laus, ut constet post hominum memoriam numquam in illo
ordine plus virtutis, plus amoris in rem publicam, plus gravitatis fuisse; sed
quia sunt descripti consulares, de his tantum mihi dicendum putavi quod satis
esset ad testandam omnium memoriam, neminem esse ex illo honoris gradu qui non
omni studio, virtute, auctoritate incubuerit ad rem publicam conservandam.
[83] Sed
quid ego? qui Catilinam non laudavi, qui reo Cati linae consul non adfui, qui
testimonium de coniuratione dixi in alios, adeone vobis alienus a sanitate,
adeo oblitus constantiae meae, adeo immemor rerum a me gestarum esse videor ut,
cum consul bellum gesserim cum coniuratis, nunc eorum ducem servare cupiam et
animum inducam, cuius nuper ferrum rettuderim flammamque restinxerim, eiusdem
nunc causam vitamque defendere? Si me dius fidius, iudices, non me ipsa res
publica meis laboribus et periculis conservata ad gravitatem animi et
constantiam sua dignitate revocaret, tamen hoc natura est insitum ut, quem
timueris, quicum de vita fortunisque contenderis, cuius ex insidiis evaseris,
hunc semper oderis. Sed cum agatur honos meus amplissimus, gloria rerum
gestarum singularis, cum, quotiens quisque est in hoc scelere convictus,
totiens renovetur memoria per me inventae salutis, ego sim tam demens, ego
committam ut ea quae pro salute omnium gessi, casu magis et felicitate a me
quam virtute et consilio gesta esse videantur?
[84]
'Quid ergo? hoc tibi sumis,' dicet fortasse quispiam, 'ut, quia tu defendis,
innocens iudicetur?' Ego vero, iudices, non modo mihi nihil adsumo in quo
quispiam repugnet sed etiam, si quid ab omnibus conceditur, id reddo ac
remitto. Non in ea re publica versor, non eis temporibus caput meum obtuli pro
patria periculis omnibus, non aut ita sunt exstincti quos vici aut ita grati
quos servavi, ut ego mihi plus appetere coner quam quantum omnes inimici
invidique patiantur.
[85]
Grave esse videtur eum qui investigarit coniurationem, qui patefecerit, qui
oppresserit, cui senatus singularibus verbis gratias egerit, cui uni togato
supplicationem decreverit, dicere in iudicio: 'non defenderem, si coniurasset.'
Non dico id quod grave est, dico illud quod in his causis coniurationis non
auctoritati adsumam, sed pudori meo: 'ego ille coniurationis investigator atque
ultor certe non defenderem Sullam, si coniurasse arbitrarer.' Ego, iudices, de
tantis omnium periculis cum quaererem omnia, multa audirem, crederem non omnia,
caverem omnia, dico hoc quod initio dixi, nullius indicio, nullius nuntio,
nullius suspicione, nullius litteris de P. Sulla rem ullam ad me esse delatam.
[86]
Quam ob rem vos, di patrii ac penates, qui huic urbi atque huic rei publicae
praesidetis, qui hoc imperium, qui hanc libertatem, qui populum Romanum, qui
haec tecta atque templa me consule vestro numine auxilioque servastis, testor
integro me animo ac libero P. Sullae causam defendere, nullum a me sciente
facinus occultari, nullum scelus susceptum contra salutem omnium defendi ac
tegi. Nihil de hoc consul comperi, nihil suspicatus sum, nihil audivi.
[87]
Itaque idem ego ille qui vehemens in alios, qui inexorabilis in ceteros esse
visus sum, persolvi patriae quod debui; reliqua iam a me meae perpetuae
consuetudini naturaeque debentur; tam sum misericors, iudices, quam vos, tam
mitis quam qui lenissimus; in quo vehemens fui vobiscum nihil feci nisi
coactus, rei publicae praecipitanti subveni, patriam demersam extuli;
misericordia civium adducti tum fuimus tam vehementes quam necesse fuit. Salus
esset amissa omnium una nocte, nisi esset severitas illa suscepta. Sed ut ad
sceleratorum poenam amore rei publicae sum adductus, sic ad salutem innocentium
voluntate deducor.
[88]
Nihil video esse in hoc P. Sulla, iudices, odio dignum, misericordia digna
multa. Neque enim nunc propulsandae calamitatis suae causa supplex ad vos,
iudices, confugit, sed ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis
inuratur. Nam ipse quidem, si erit vestro iudicio liberatus, quae habet
ornamenta, quae solacia reliquae vitae quibus laetari ac perfrui possit? Domus
erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum
pristinum recuperabit. Omnia, iudices, haec amissa sunt, omnia generis,
nominis, honoris insignia atque ornamenta unius iudici calamitate occiderunt.
Sed ne exstinctor patriae, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem
tanti sceleris in familia relinquat, id laborat, id metuit, ne denique hic
miser coniurati et conscelerati et proditoris filius nominetur; huic puero qui
est ei vita sua multo carior metuit, cui honoris integros fructus non sit
traditurus, ne aeternam memoriam dedecoris relinquat.
[89] Hic
vos orat, iudices, parvus, ut se aliquando si non integra fortuna, at ut
adflicta patri suo gratulari sinatis. Huic misero notiora sunt itinera
iudiciorum et fori quam campi et disciplinarum. Non iam de vita P. Sullae,
iudices, sed de sepultura contenditur; vita erepta est superiore iudicio, nunc
ne corpus eiciatur laboramus. Quid enim est huic reliqui quod eum in hac vita
teneat, aut quid est quam ob rem haec cuiquam vita videatur? Nuper is homo fuit
in civitate P. Sulla ut nemo ei se neque honore neque gratia neque fortunis
anteferret, nunc spoliatus omni dignitate quae erepta sunt non repetit; quod
fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum liberis, cum fratre, cum
his necessariis lugere suam calamitatem liceat, id sibi ne eripiatis vos,
iudices, obtestatur.
[90] Te
ipsum iam, Torquate, expletum huius miseriis esse par erat et, si nihil aliud
Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen eo vos contentos esse oportebat;
honoris enim contentio vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt. Sed cum huic
omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miserrima ac luctuosissima
destitutus sit, quid est quod expetas amplius? Lucisne hanc usuram eripere vis
plenam lacrimarum atque maeroris, in qua cum maximo cruciatu ac dolore
retinetur? Libenter reddiderit adempta ignominia foedissimi criminis. An vero
inimicum ut expellas? cuius ex miseriis, si esses crudelissimus, videndo
fructum caperes maiorem quam audiendo.
[91] O
miserum et infelicem illum diem quo consul omnibus centuriis P. Sulla
renuntiatus est, o falsam spem, o volucrem fortunam, o caecam cupiditatem, o
praeposteram gratulationem! Quam cito illa omnia ex laetitia et voluptate ad
luctum et lacrimas recciderunt, ut, qui paulo ante consul designatus fuisset,
repente nullum vestigium retineret pristinae dignitatis! Quid enim erat mali
quod huic spoliato fama, honore, fortunis deesse videretur? aut cui novae
calamitati locus ullus relictus? Vrget eadem fortuna quae coepit, repperit
novum maerorem, non patitur hominem calamitosum uno malo adflictum uno in luctu
perire.
[92] Sed
iam impedior egomet, iudices, dolore animi ne de huius miseria plura dicam.
Vestrae sunt iam partes, iudices, in vestra mansuetudine atque humanitate
causam totam repono. Vos reiectione interposita nihil suspicantibus nobis
repentini in nos iudices consedistis, ab accusatoribus delecti ad spem
acerbitatis, a fortuna nobis ad praesidium innocentiae constituti. Vt ego quid
de me populus Romanus existimaret, quia severus in improbos fueram, laboravi
et, quae prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi, sic vos
severitatem iudiciorum quae per hos mensis in homines audacissimos facta sunt
lenitate ac misericordia mitigate.
[93] Hoc
cum a vobis impetrare causa ipsa debet, tum est vestri animi atque virtutis
declarare non esse eos vos ad quos potissimum interposita reiectione devenire
convenerit. In quo ego vos, iudices, quantum meus in vos amor postulat, tantum
hortor ut communi studio, quoniam in re publica coniuncti sumus, mansuetudine
et misericordia nostra falsam a nobis crudelitatis famam repellamus.
|