II Quid
est quod semper sit neque ullum habeat ortum, et quod gignatur nec umquam sit?
Quorum alterum intellegentia et ratione conprehenditur, quod unum atque idem
semper est; alterum quod adfert ad opinionem sensum rationis expers, quod totum
opinabile est, id gignitur et interit nec umquam esse vere potest. Omne autem
quod gignitur ex aliqua causa gigni necesse est; nullius enim rei causa remota
reperiri origo potest. Quocirca si is qui aliquod munus efficere molitur eam
speciem, quae semper eadem, intuebitur atque id sibi proponet exemplar,
praeclarum opus efficiat necesse est; sin autem eam quae gignitur, numquam
illam quam expetet pulchritudinem consequetur. Omne igitur caelum sive mundus
sive quo alio vocabulo gaudet, hoc a nobis nuncupatus sit - de quo id primum
consideremus quod principio est in omni quaestione considerandum, semperne
fuerit nullo generatus ortu, an ortus sit [an] ab aliquo temporis principatu.
Ortus est, quando quidem cernitur et tangitur et est undique corporatus, omnia
autem talia sensum movent, sensusque moventia quae sunt, eadem in opinatione
considunt, quae ortum habere gignique diximus, autem gigni posse sine causis.
Atque illum quidem quasi parentem huius universitatis invenire difficile, et
cum iam invenerit indicare in vulgus nefas. Rursus igitur videndum, ille fabricator
huius tanti operis utrum sit imitatus exemplar, idne quod semper unum idem et
sui simile an id quod generantum ortumque dicimus. Atqui si pulcher est hic
mundus et si probus eius artifex, profecto speciem aeternitati imitari maluit;
sin secus, quod ne dictu quidem fas est, generatum exemplum est pro aeterno
secutus. Non igitur dubium quin aeternitatem maluerit exsequi, quando quidem
neque mundo quicquam pulchrius neque eius aedificatore praestantius. Sic ergo
generatus ad it est effectus quod ratione sapientiaque conprehenditur atque
aeternitate inmutabili continetur. Ex quo efficitur ut sit necesse hunc quem
cernimus mundum simulacrum aeternum esse alicuius aeterni. Difficillimum autem
est in omni conquisitione rationis exordium; de his igitur quae diximus haec
sit prima distinctio.
|