III Omni
orationi cum is rebus, de quibus explicat, videtur esse cognatio. Itaque cum de
re stabili et inmutabili disputat oratio talis fit qualis illa: neque redargui
neque convinci potest; cum autem ingressa est imitata et efficta simulacra,
bene agi putat si similitudinem veri consequatur: quantum enim ad id quod ortum
est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Quocirca si forte de deorum
natura ortuque mundi disserentes minus id quod avemus animo consequimur, ut
tota dilucide et plane exornata oratio sibi constet et ex omni parte secum ipsa
consentiat, haut sane erit mirum, contentique esse debebitis si probabilia
dicentur; aequum est enim meminisse et me qui disseram hominem esse et vos qui
iudicetis, ut si probabilia dicentur ne quid ultra requiratis.
Quaeramus igitur causam quae impulerit eum qui haec machinatus sit ut originem
rerum et molitionem novam quaereret. Probitate videlicet praestabat, probus
autem invidet nemini; itaque omnia sui similia generavit. Haec nimirum gignendi
mundi causa iustissima. Nam cum constituisset deus bonis omnibus explere mundum
mali nihil admiscere quoad natura pateretur, quicquid erat quod in cernendi
sensum caderet id sibi adsumpsit, non tranquillum et quietum sed inmoderate agitatum
et fluitans, idque ex inordinato in ordinem adduxit; hoc enim iudicabat esse
praestantius; fas autem nec est nec umquam fuit quicquam nisi pulcherrimum
facere ei qui esset optumus. Cum rationem igitur habuisset, reperiebat nihil
esse eorum quae natura cernerentur inintellegens intellegente in toto genere
praestantius. Quocirca intellegentiam in animo, animum inclusit in corpore: sic
ratus est opus illud effectum esse pulcherrimum. Quam ob causam non est
cunctandum profiteri - si modo investigari aliquid coniectura potest - hunc
mundum animal esse idque intellegens et divina providentia constitutum.
|