VII Deus
autem et ortu et virtute antiquiorem genuit animum eumque ut dominum atque
imperantem oboedienti praefecit corpori; idque molitus tali quodam est modo. Ex
ea materia quae individua est et quae semper unius modi suique similis et ex ea
quae ex corporibus dividua gignitur tertium materiae genus ex duobus in medium
admiscuit, quod esset eiusdem naturae et quod alterius, idque interiecit inter
individuum atque id quod dividuum esset in corpore; ea cum tria sumpsisset in
unam speciem temperavit, naturamque illam quam alterius diximus vi cum eadem
coniunxit fugientem et eius copulationis alienam; quae permiscens cum materia
cum ex tribus effecisset unum, id ipsum in ea quae decuit membra partitus est.
Iam partis singulas ex eodem et ex altero et ex materia temperavit. Fuit autem
talis illa partitio. Vnam principio partem detraxit ex toto, secundam autem
primae partis duplam, deinde tertiam, quae esset secunda sesquealtera, prima
[de] tripla, deinde quartam quae secundae dupla esset, quintam inde quae tertiae
tripla, tum sextam octuplam primae, postremo septimam quae septem et viginti
partibus antecederet primae. Deinde instituit dupla et tripla intervalla
explere partis rursus ex toto desecans; quas in intervallis ita locabat ut in
singulis essent bina media - vix enim audeo dicere medietates, quas Graeci
mesotetas appellant, sed quasi ita dixerim intellegatur, erit enim planius
-,earum alteram eadem parte praestantem extremis eademque superatam [eadem
partem praestant in extremis eademque superatam] alteram pari numero
praestantem extremis parique superatam. Sequealteris autem intervallis et
sequetertiis et sequeoctavis sumptis ex his conligationibus in primis
intervallis sesqueoctavis intervallo sesquetertia omnia explebat, cum
particulam singulorum relinqueret; eius autem particulare intervallo relicto
habebat numerus ad numerum eandem pro contione comparationem in extremis quam
habent ducenta quinquaginta sex cum ducentis quadraginta tribus. Atque ita
permixtum illud, ex quo haec secuit, iam omne consumpserat. Hanc igitur omnem
coniunctionem duplicem in longitudinem diffidit mediamque accommodans ad mediam
quasi decusavit, deinde in orbem intorsit, ut et ipsae secum et inter se, ex
commissura qua e regione essent, iungerentur, eoque motu, cuius orbis semper in
eodem erat eodemque modo ciebatur, undique est eas circumplexus. Atque ita cum
alterum esset exteriorem alterum interiorem amplexus orbem, illum eiusdem
naturae, hunc alterius motavit. Eamque quae erat eiusdem detorsit a latere in
dexteram partem, hanc autem citimam a mediana linea direxit ad laevam. Sed
principatum dedit superiori, quam solam individuam reliquit; interiore autem
cum in sex partis caeli divisisset, septem orbis disparis duplo et triplo
intervallo moveri iussit contrariis inter se cursibus. Eorum autem trium fecit
pares celeritates, set quattuor et inter se dispares et dissimilis trium
reliquorum.
|