VIII Animum
igitur cum ille procreator mundi deus ex suae mente et voluntate genuisset, tum
denique omne quod erat concretum atque corporeum substernebat animo interiusque
faciebat atque ita medio medium accommodans copulabat. Sic animus a medio
profectus extremitatem caeli a suprema regione rotundo ambitu circumiecit
seseque ipse versans divinum sempiternae sapientisque vitae induxit exordium. Et
corpus quidem caeli aspectabile effectum est; animus autem oculorum effugit
optutum, est autem unus ex omnibus rationis concentionisque, quae harmonia
Graece, sempiternarum rerum et sub intellegentiam cadentium compos et
particeps; quo nihil est ab optimo et praestantissimo genitore melius
procreatum: quippe qui ex eadem iunctus alteraque natura, adiuncta materia,
temperatione trium partium quo portione conpacta, se ipsa conversans, cum
materiam mutabilem arripuit et cum rusus individuam atque simplicem, per se
omnis movetur discernique quid sit eiusdem generis quid alterius, et cetera
diiudicat, quid quoique rei sit maxime aptum, quid quoque loco aut modo aut
tempore contingat, quaeque distinctio sit inter ea quae gignantur et ea quae
sint semper eadem. Ratio autem vera, quae versatur in is quae sunt semper eadem
et in is quae mutantur, cum in eodem et in altero movetur ipsa per sese sine
voce et sine ullo sono, cum eandem partem adtingit qua sensus cieri potest, et
orbis illius generis alterius inmutatus et rectus omni[a] animo mentique
denuntiat, tum opiniones adsensionesque firmae veraeque gignuntur; cum autem in
illis rebus vertitur quae manentes semper eadem non sensu sed intellegentia
continentur ... gaudio elatus
|