Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Timaeus

IntraText CT - Text

  • X
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X Et cetera quidem usque ad temporis ortum impressa ab illis quae imitabatur ecfinxerat; sed quia nondum omne animal in mundo intus incluserat, ex ea parte deficiebat ad propositum exemplar imaginis similitudo. Quot igitur et quales animalium formas mens in speciem rerum intuens poterat cernere, totidem et tales in hoc mundo secum cogitavit effingere. Erant autem animantium genera quattuor, quorum unum divinum atque caeleste, alterum pinnigerum et aerium, tertium aquatile, pedestre et terrestre quartum.
Divinae animationis maxime speciem faciebat ex igne, ut et splendidissimus esset et aspectu pulcherrimus; cumque eum similem universi naturae efficere vellet, ad volubilitatem rotundavit comitemque eum sapientiae quam optimae mentis efficit circumque omne caelum aequaliter distribuit, ut hunc varietate distinctum bene Graeci kosmon, nos lucentem mundum nominaremus. Dedit autem divinis duo genera motus, unum quod semper esset in eodem +de quo et idem de omnibus atque uno modo cogitaret, alterum quod in antiquam partem a conversione eiusdem et similis pelleretur, quinque autem reliquis montibus orbum eum voluit esse et expertem, immobilem et stantem. Ex quo genere ea sunt sidera quae infixa caelo non moventur loco, quae sunt animantia eaque divina, ob eamque causam suis sedibus inhaerent et perpetuo manent. Quae autem vaga et mutabili erratione labuntur ita generata sunt ut supra diximus. Iam vero terram altricem nostram, quae traiecto axi sustinetur, diei noctisque effectricem eandemque custodem, antiquissimam deorum omnium voluit esse eorum qui intra caelum gignerentur. Lusiones autem deorum et inter ipsos deos concursiones, quaeque in orbibus eorum conversiones quaeque antecessiones eveniant, cumque inter se paene contingant, eos qui prope copulentur contrariaque regione, et pone quos aut ante labantur, quisque temporibus a nostro aspectu oblitescant rursusque emersi terrorem incutiant rationis expertibus, si verbis explicare conemur nullo posito ob oculos simulacro earum rerum, frustra suscipiatur labor. Sed haec satis sint dicta nobis, quaeque de deorum qui cernuntur quique sunt orti natura praefati sumus habeant hunc terminum.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License