XII Haec
ille dixit; deinde ad temperationem superiorem revertit, in qua omnem animum
universae naturae temperans permiscebat superiorisque permixtionis reliquias
fundens aequabat eodem modo ferme, nisi quod non ita incorrupta ut ea quae
semper *isdem, sed ab iis secundum sumebat atque etiam tertium. Toto igitur
omni constituto sideribus parem numerum distribuit animorum et singulos
adiunxit ad singula atque ita quasi in currum universitatis imposuit
commonstravitque leges fatales ac necessarias et ostendit primum ortum unum
fore omnibus eumque moderatum atque constantem nec ab ullo inminutum; satis
autem et quasi sparsis animis fore uti certis temporum intervallis oreretur
animal quod esset ad cultum deorum aptissimum. Sed cum duplex esset natura
generis humani, sic se res habebat ut praestantius genus esset eorum qui essent
futuri viri. Cum autem animis corpora necessitate insevisset cumque ad corpora
[necessitate] tum accessio fieret tum abscessio, principio necesse erat sensum
exsistere unum communemque omnium vehementiore motu excitatum coniunctumque
naturae, deinde voluptate et molestia mixtum amorem, post iram et metum et
reliquos motus animi comites superiorum et his etiam contrarios dissidentes.
"Quos qui ratione rexerit, iuste vixerit, qui autem iis se dederit,
iniuste. Atque ille qui recte atque honeste curriculum vivendi a natura datum
confecerit ad illud astrum quocum aptus fuerit revertetur; qui autem inmoderate
et intemperate vixerit, eum secundus ortus in figuram muliebrem transferet, et
si ne tum quidem finem vitiorum faciet gravius etiam iactabitur et in suis
moribus simillimas figuras pecudum et ferarum transferetur neque terminum
malorum prius aspiciet quam illam sequi coeperit conversionem quam habebit in
se ipse eiusdem et +uni similis innatam et insitam: quod tum eveniet cum illa
quae ex igni anima aqua terra turbulenta et rationis expertia insederint
ratione depulerit et ad primam atque optimam affectionem animi pervenerit."
|