Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Timaeus

IntraText CT - Text

  • XIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV ... ii splendore consedit, tum vel eadem species vel interdum inmutata redditur, cum ignis oculorum cum eo igne qui est ob os effusus se confudit et contulit. Dextra autem videntur quae laeva sunt, quia contrariis partibus oculorum contrarias partes adtingunt. Respondent autem dextra dexteris, laeva laevis conversione luminum, cum ea inter se non cohaerescunt: id fit cum speculorum levitas hinc illincque altitudinem adsumpsit et ita dexteram detrusit in laevam partem oculorum laevamque in dexteram. Supina etiam ora cernuntur depulsione luminum, quae convertens inferiora reddit quae sunt superiora. Atque haec omnia ex eo genere sunt quae rerum adiuvant causas, quibus utitur ministeriis deus cum optimi speciem quoad fieri potest efficit; sed existimant plerique non haec adiuvantia causarum sed has ipsas esse omnium causas, [quae vim habeant frigoris et caloris] quae vim habeant refrigerandi calefaciendi concrescendi liquendi, careant autem omni intellegentia atque ratione, quae nisi in animo nulla alia in natura reperiantur; animus autem sensum omnem effugit oculorum, at ignis aqua terra anima corpora sunt eaque cernuntur. Illum autem qui intellegentiae sapientiaeque se amatorem profitetur necesse est intellegentis sapientisque naturae primas causas conquirere, dein secundas earum rerum quae necessario movent alias cum ipsae ab aliis moventur. Quocirca nobis sic cerno esse faciendum ut de utroque nos quidem dicamus genere causarum, separatim autem de is quae cum intellegentia sunt efficientes pulcherrimarum rerum atque optumarum et de is quae vacantes prudentia inconstantia perturbataque efficiunt. Ac de oculorum quidem causis, ut haberent eam vim quam nunc habent, satis ferme esse dictum puto; maxuma autem eorum utilitas donata hominum generi deorum munere deinceps explicetur. Rerum enim optumarum cognitionem nobis oculi adtulerunt. Nam haec quae est habita de universitate oratio a nobis haud umquam esset inventa, si neque sidera neque sol neque caelum sub oculorum aspectum cadere potuissent. Nunc vero dies noctesque oculis cognitae, tum mensum annorumque conversiones et numerum machinatae sunt et spatium temporis dimensae, et ad quaestionem totius naturae inpulerunt; quibus ex rebus philosophiam adepti sumus, quo bono nullum optabilius nullum praestantius neque datum est mortalium generi deorum concessu atque munere neque dabitur.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License