Topica
Textus
[1] Maiores nos res
scribere ingressos, C. Trebati, et his libris quos brevi tempore satis multos
edidimus digniores, e cursu ipso revocavit voluntas tua. Cum enim mecum in
Tusculano esses et in bibliotheca separatim uterque nostrum ad suum studium
libellos quos vellet evolveret, incidisti in Aristotelis Topica quaedam, quae
sunt ab illo pluribus libris explicata. Qua inscriptione commotus continuo a me
librorum eorum sententiam requisisti; [2] quam cum tibi
euissem, disciplinam inveniendorum argumentorum, ut sine ullo errore ad ea
ratione et via perveniremus, ab Aristotele inventam illis libris contineri,
verecunde tu quidem ut omnia, sed tamen facile ut cernerem te ardere studio,
mecum ut tibi illa traderem egisti. Cum autem ego te non tam vitandi laboris
mei causa quam quia tua id interesse arbitrarer, vel ut eos per te ipse legeres
vel ut totam rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes, hortatus essem,
utrumque, ut ex te audiebam, es expertus. [3] Sed a libris te
obscuritas reiecit; rhetor autem ille magnus haec, ut opinor, Aristotelia se
ignorare respondit. Quod quidem minime sum admiratus eum philosophum rhetori
non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis praeter admodum paucos ignoretur;
quibus eo minus ignoscendum est, quod non modo rebus eis quae ab illo dictae et
inventae sunt allici debuerunt, sed dicendi quoque incredibili quadam cum copia
tum etiam suavitate.
[4] Non potui igitur
tibi saepius hoc roganti et tamen verenti ne mihi gravis esses—facile enim id
cernebam—debere diutius, ne ipsi iuris interpreti fieri videretur iniuria.
Etenim cum tu mihi meisque multa saepe scripsisses, veritus sum ne, si ego
gravarer, aut ingratum id aut superbum videretur. Sed dum fuimus una, tu
optimus es testis quam fuerim occupatus; [5] ut autem a te
discessi in Graeciam proficiscens, cum opera mea nec res publica nec amici
uterentur nec honeste inter arma versari possem, ne si tuto quidem mihi id
liceret, ut veni Veliam tuaque et tuos vidi, admonitus huius aeris alieni nolui
deesse ne tacitae quidem flagitationi tuae. Itaque haec, cum mecum libros non
haberem, memoria repetita in ipsa navigatione conscripsi tibique ex itinere
misi, ut mea diligentia mandatorum tuorum te quoque, etsi admonitore non eges,
ad memoriam nostrarum rerum excitarem. Sed iam tempus est ad id quod
instituimus accedere.
[6] Cum omnis ratio
diligens disserendi duas habeat partis, unam inveniendi alteram iudicandi,
utriusque princeps, ut mihi quidem videtur, Aristoteles fuit. Stoici autem in
altera elaboraverunt; iudicandi enim vias diligenter persecuti sunt ea scientia
quam dialektikón appellant, inveniendi artem quae topikó dicitur, quae et ad
usum potior erat et ordine naturae certe prior, totam reliquerunt. [7]
Nos autem, quoniam in utraque summa utilitas est et utramque, si erit otium,
persequi cogitamus, ab ea quae prior est ordiemur. Ut igitur earum rerum quae
absconditae sunt demonstrato et notato loco facilis inventio est, sic, cum
pervestigare argumentum aliquod volumus, locos nosse debemus; sic enim appellatae
ab Aristotele sunt eae quasi sedes, e quibus argumenta promuntur. [8]
Itaque licet definire locum esse argumenti sedem, argumentum autem rationem
quae rei dubiae faciat fidem.
Sed ex his locis in quibus argumenta
inclusa sunt, alii in eo ipso de quo agitur haerent, alii assumuntur
extrinsecus. In ipso tum ex toto, tum ex partibus eius, tum ex nota, tum ex eis
rebus quae quodam modo affectae sunt ad id de quo quaeritur. Extrinsecus autem
ea ducuntur quae absunt longeque disiuncta sunt.
[9] Sed ad id totum de
quo disseritur tum definitio adhibetur, quae quasi involutum evolvit id de quo
quaeritur; eius argumenti talis est formula: Ius civile est aequitas constituta
eis qui eiusdem civitatis sunt ad res suas obtinendas; eius autem aequitatis
utilis cognitio est; utilis ergo est iuris civilis scientia; [10]
—tum partium enumeratio, quae tractatur hoc modo: Si neque censu nec vindicta
nec testamento liber factus est, non est liber; neque ulla est earum rerum; non
est igitur liber;—tum notatio, cum ex verbi vi argumentum aliquod elicitur hoc
modo: Cum lex assiduo vindicem assiduum esse iubeat, locupletem iubet
locupleti; is est enim assiduus, ut ait L. Aelius, appellatus ab aere dando.
[11] Ducuntur etiam
argumenta ex eis rebus quae quodam modo affectae sunt ad id de quo quaeritur.
Sed hoc genus in pluris partis distributum est. Nam alia coniugata appellamus,
alia ex genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia
ex contrario, alia ex adiunctis, alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus,
alia ex repugnantibus, alia ex causis, alia ex effectis, alia ex comparatione
maiorum aut parium aut minorum.
[12] Coniugata dicuntur
quae sunt ex verbis generis eiusdem. Eiusdem autem generis verba sunt quae orta
ab uno varie commutantur, ut sapiens sapienter sapientia. Haec verborum
coniugatio suzug¤a dicitur, ex qua huius modi est argumentum: Si compascuus
ager est, ius est compascere.
[13] A genere sic
ducitur: Quoniam argentum omne mulieri legatum est, non potest ea pecunia quae
numerata domi relicta est non esse legata; forma enim a genere, quoad suum
nomen retinet, nunquam seiungitur, numerata autem pecunia nomen argenti
retinet; legata igitur videtur.
[14] A forma generis,
quam interdum, quo planius accipiatur, partem licet nominare hoc modo: Si ita
Fabiae pecunia legata est a viro, si ei viro materfamilias esset; si ea in
manum non convenerat, nihil debetur. Genus enim est uxor; eius duae formae: una
matrumfamilias, eae sunt, quae in manum convenerunt; altera earum, quae tantum
modo uxores habentur. Qua in parte cum fuerit Fabia, legatum ei non videtur.
[15] A similitudine hoc
modo: Si aedes eae corruerunt vitiumve faciunt quarum usus fructus legatus est,
heres restituere non debet nec reficere, non magis quam servum restituere, si
is cuius usus fructus legatus esset deperisset.
[16] A differentia:
Non, si uxori vir legavit argentum omne quod suum esset, idcirco quae in
nominibus fuerunt legata sunt. Multum enim differt in arcane positum sit
argentum an in tabulis debeatur.
[17] Ex contrario autem
sic: Non debet ea mulier cui vir bonorum suorum usum fructum legavit cellis
vinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere. Usus enim, non
abusus, legatus est. Ea sunt inter se contraria.
[18] Ab adiunctis: Si
ea mulier testamentum fecit quae se capite nunquam deminuit, non videtur ex
edicto praetoris secundum eas tabulas possessio dari. Adiungitur enim, ut
secundum servorum, secundum exsulum, secundum puerorum tabulas possessio
videatur ex edicto dari.
[19] Ab antecedentibus
autem et consequentibus et repugnantibus hoc modo; ab antecedentibus: Si viri
culpa factum est divortium, etsi mulier nuntium remisit, tamen pro liberis
manere nihil oportet.
[20] A consequentibus:
Si mulier, cum fuisset nupta cum eo quicum conubium non esset, nuntium remisit;
quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet.
[21] A repugnantibus:
Si paterfamilias uxori ancillarum usum fructum legavit a filio neque a secundo
herede legavit, mortuo filio mulier usum fructum non amittet. Quod enim semel
testamento alicui datum est, id ab eo invito cui datum est auferri non potest.
Repugnat enim recte accipere et invitum reddere.
[22] Ab efficientibus
rebus hoc modo: Omnibus est ius parietem directum ad parietem communem
adiungere vel solidum vel fornicatum. Sed qui in pariete communi demoliendo
damni infecti promiserit, non debebit praestare quod fornix viti fecerit. Non
enim eius vitio qui demolitus est damnum factum est, sed eius operis vitio quod
ita aedificatum est ut suspendi non posset.
[23] Ab effectis rebus
hoc modo: Cum mulier viro in manum convenit, omnia quae mulieris fuerunt viri
fiunt dotis nomine.
Ex comparatione autem omnia valent quae
sunt huius modi: Quod in re maiore valet valeat in minore, ut si in urbe fines
non reguntur, nec aqua in urbe arceatur. Item contra: Quod in minore valet,
valeat in maiore. Licet idem exemplum convertere. Item: Quod in re pari valet
valeat in hac quae par est; ut: Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit
etiam aedium. At in lege aedes non appellantur et sunt ceterarum rerum omnium
quarum annuus est usus. Valeat aequitas, quae paribus in causis paria iura
desiderat.
[24] Quae autem
assumuntur extrinsecus, ea maxime ex auctoritate ducuntur. Itaque Graeci talis
argumentationes étšxnouw vocant, id est artis expertis, ut si ita respondeas:
Quoniam P. Scaevola id solum esse ambitus aedium dixerit, quod parietis
communis tegendi causa tectum proiceretur, ex quo tecto in eius aedis qui protexisset
aqua deflueret, id ambitus videri.
[25] His igitur locis
qui sunt eiti ad omne argumentum reperiendum tamquam elementis quibusdam
significatio et demonstratio datur. Utrum igitur hactenus satis est? Tibi
quidem tam acuto et tam occupato puto. Sed quoniam avidum hominem ad has
discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid quam te
hinc patiar non satiatum discedere. [26] Quando ergo unus
quisque eorum locorum quos eui sua quaedam habet membra, ea quam subtilissime
persequamur.
Et primum de ipsa definitione dicatur.
Definitio est oratio quae id quod definitur explicat quid sit. Definitionum
autem duo genera prima: unum earum rerum quae sunt, alterum earum quae
intelleguntur. [27] Esse ea dico quae cerni tangique possunt,
ut fundum aedes, parietem stillicidium, mancipium pecudem, supellectilem penus
et cetera; quo ex genere quaedam interdum vobis definienda sunt. Non esse
rursus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt, cerni tamen animo atque
intellegi possunt, ut si usus capionem, si tutelam, si gentem, si agnationem
definias, quarum rerum nullum subest corpus, est tamen quaedam conformatio
insignita et impressa intellegentia, quam notionem voco. Ea saepe in
argumentando definitione explicanda est.
[28] Atque etiam
definitiones aliae sunt partitionum aliae divisionum; partitionum, cum res ea
quae proposita est quasi in membra discerpitur, ut si quis ius civile dicat id
esse quod in legibus, senatus consultis, rebus iudicatis, iuris peritorum
auctoritate, edictis magistratuum, more, aequitate consistat. Divisionum autem
definitio formas omnis complectitur quae sub eo genere sunt quod definitur hoc
modo: Abalienatio est eius rei quae mancipi est aut traditio alteri nexu aut in
iure cessio inter quos ea iure civili fieri possunt.
Sunt etiam alia genera definitionum, sed
ad huius libri institutum illa nihil pertinent; tantum est dicendum qui sit
definitionis modus. [29] Sic igitur veteres praecipiunt: cum
sumpseris ea quae sint ei rei quam definire velis cum aliis communia, usque eo
persequi, dum proprium efficiatur, quod nullam in aliam rem transferri possit.
Ut haec: Hereditas est pecunia. Commune adhuc; multa enim genera pecuniae. Adde
quod sequitur: quae morte alicuius ad quempiam pervenit. Nondum est definitio;
multis enim modis sine hereditate teneri pecuniae mortuorum possunt. Unum adde
verbum: iure; iam a communitate res diiuncta videbitur, ut sit explicata
definitio sic: Hereditas est pecunia quae morte alicuius ad quempiam pervenit
iure. Nondum est satis; adde: nec ea aut legata testamento aut possessione
retenta; confectum est. Itemque: Gentiles sunt inter se qui eodem nomine sunt.
Non est satis. Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum
maiorum nemo servitutem servivit. Abest etiam nunc. Qui capite non sunt
deminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim video Scaevolam pontificem ad hanc
definitionem addidisse. Atque haec ratio valet in utroque genere definitionum,
sive id quod est, sive id quod intellegitur definiendum est.
[30] Partitionum autem
et divisionum genus quale esset ostendimus, sed quid inter se differant planius
dicendum est. In partitione quasi membra sunt, ut corporis, caput, umeri,
manus, latera, crura, pedes et cetera. In divisione formae, quas Graeci eýdh
vocant, nostri, si qui haec forte tractant, species appellant, non pessime id
quidem sed inutiliter ad mutandos casus in dicendo. Nolim enim, ne si Latine
quidem dici possit, specierum et speciebus dicere; et saepe his casibus utendum
est; at formis et formarum velim. Cum autem utroque verbo idem significetur,
commoditatem in dicendo non arbitror neglegendam.
[31] Genus et formam
definiunt hoc modo: Genus est notio ad pluris differentias pertinens; forma est
notio cuius differentia ad caput generis et quasi fontem referri potest. Notionem
appello quod Graeci tum ¶nnoian tum pròlhcin. Ea est insita et ante percepta
cuiusque cognitio enodationis indigens. Formae sunt igitur eae in quas genus
sine ullius praetermissione dividitur; ut si quis ius in legem, morem,
aequitatem dividat. Formas qui putat idem esse quod partis, confundit artem et
similitudine quadam conturbatus non satis acute quae sunt secernenda
distinguit. [32] Saepe etiam definiunt et oratores et poetae
per translationem verbi ex similitudine cum aliqua suavitate. Sed ego a vestris
exemplis nisi necessario non recedam. Solebat igitur Aquilius collega et
familiaris meus, cum de litoribus ageretur, quae omnia publica esse vultis,
quaerentibus eis quos ad id pertinebat, quid esset litus, ita definire, qua
fluctus eluderet; hoc est, quasi qui adulescentiam florem aetatis, senectutem
occasum vitae velit definire; translatione enim utens discedebat a verbis
propriis rerum ac suis. Quod ad definitiones attinet, hactenus; reliqua
videamus.
[33] Partitione tum sic
utendum est, nullam ut partem relinquas; ut, si partiri velis tutelas,
inscienter facias, si ullam praetermittas. At si stipulationum aut iudiciorum
formulas partiare, non est vitiosum in re infinita praetermittere aliquid. Quod
idem in divisione vitiosum est. Formarum enim certus est numerus quae cuique
generi subiciantur; partium distributio saepe est infinitior, tamquam rivorum a
fonte diductio. [34] Itaque in oratoriis artibus quaestionis
genere proposito, quot eius formae sint, subiungitur absolute. At cum de
ornamentis verborum sententiarumve praecipitur, quae vocant sxæmata, non fit
idem. Res est enim infinitior; ut ex hoc quoque intellegatur quid velimus inter
partitionem et divisionem interesse. Quamquam enim vocabula prope idem valere
videbantur, tamen quia res differebant, nomina rerum distare voluerunt.
[35] Multa etiam ex
notatione sumuntur. Ea est autem, cum ex vi nominis argumentum elicitur; quam
Graeci §tumolog¤an appellant, id est verbum ex verbo veriloquium; nos autem
novitatem verbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia
sunt verba rerum notae. Itaque hoc quidem Aristoteles sÊmbolon appellat, quod
Latine est nota. Sed cum intellegitur quid significetur, minus laborandum est
de nomine. [36] Multa igitur in disputando notatione
eliciuntur ex verbo, ut cum quaeritur postliminium quid sit—non dico quae sint
postlimini; nam id caderet in divisionem, quae talis est: Postliminio redeunt
haec: homo, navis, mulus clitellarius, equus, equa quae frenos recipere solet—;
sed cum ipsius postlimini vis quaeritur et verbum ipsum notatur; in quo Servius
noster, ut opinor, nihil putat esse notandum nisi post, et liminium illud
productionem esse verbi vult, ut in finitimo, legitimo, aeditimo non plus
inesse timum quam in meditullio tullium; [37] Scaevola autem
P. F. iunctum putat esse verbum, ut sit in eo et post et limen; ut, quae a
nobis alienata, cum ad hostem pervenerint, ex suo tamquam limine exierint, hinc
ea cum redierint post ad idem limen, postliminio redisse videantur. Quo genere
etiam Mancini causa defendi potest, postliminio redisse; deditum non esse,
quoniam non sit receptus; nam neque deditionem neque donationem sine acceptione
intellegi posse.
[38] Sequitur is locus
qui constat ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad id de quo ambigitur;
quem modo dixi in plures partes distributum. Cuius est primus locus ex
coniugatione, quam Graeci suzug¤an vocant, finitimus notationi, de qua modo
dictum est; ut, si aquam pluviam eam modo intellegeremus quam imbri collectam
videremus, veniret Mucius, qui, quia coniugata verba essent pluvia et pluendo,
diceret omnem aquam oportere arceri quae pluendo crevisset.
[39] Cum autem a genere
ducetur argumentum, non erit necesse id usque a capite arcessere. Saepe etiam
citra licet, dum modo supra sit quod sumitur, quam id ad quod sumitur; ut aqua
pluvia ultimo genere ea est quae de caelo veniens crescit imbri, sed propiore,
in quo quasi ius arcendi continetur, genus est aqua pluvia nocens: eius generis
formae loci vitio et manu nocens, quarum altera iubetur ab arbitro coerceri
altera non iubetur. [40] Commode etiam tractatur haec
argumentatio quae ex genere sumitur, cum ex toto partis persequare hoc modo: Si
dolus malus est, cum aliud agitur aliud simulatur, enumerare licet quibus id
modis fiat, deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum includere;
quod genus argumenti in primis firmum videri solet.
[41] Similitudo
sequitur, quae late patet, sed oratoribus et philosophis magis quam vobis. Etsi
enim omnes loci sunt omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen
aliis disputationibus abundantius occurrunt aliis angustius. Itaque genera tibi
nota sint; ubi autem eis utare, quaestiones ipsae te admonebunt. [42]
Sunt enim similitudines quae ex pluribus collationibus perveniunt quo volunt
hoc modo: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui mandaris, si qui
fiduciam acceperit, debet etiam procurator. Haec ex pluribus perveniens quo
vult appellatur inductio, quae Graece §pagvgó nominatur, qua plurimum est usus
in sermonibus Socrates. [43] Alterum similitudinis genus
collatione sumitur, cum una res uni, par pari comparatur hoc modo: Quem ad
modum, si in urbe de finibus controversia est, quia fines magis agrorum
videntur esse quam urbis, finibus regendis adigere arbitrum non possis, sic, si
aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est, aquae pluviae
arcendae adigere arbitrum non possis. [44] Ex eodem
similitudinis loco etiam exempla sumuntur, ut Crassus in causa Curiana exemplis
plurimis usus est, qui testamento sic heredes instituti, ut si filius natus
esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam tutelam venisset,
hereditatem obtinuissent. Quae commemoratio exemplorum valuit, eaque vos in
respondendo uti multum soletis. [45] Ficta enim exempla
similitudinis habent vim; sed ea oratoria magis sunt quam vestra; quamquam uti
etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge mancipio aliquem dedisse id quod
mancipio dari non potest. Num idcirco id eius factum est qui accepit? aut num
is qui mancipio dedit ob eam rem se ulla re obligavit? In hoc genere oratoribus
et philosophis concessum est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis
excitentur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit augendae rei gratia dicatur
aut minuendae, quae Íperboló dicitur, multa alia mirabilia. Sed latior est campus
illorum. Eisdem tamen ex locis, ut ante dixi, et [in] maximis et minimis [in]
quaestionibus argumenta ducuntur.
[46] Sequitur
similitudinem differentia rei maxime contraria superiori; sed est eiusdem
dissimile et simile invenire. Eius generis haec sunt: Non, quem ad modum quod
mulieri debeas, recte ipsi mulieri sine tutore auctore solvas, item, quod
pupillo aut pupillae debeas, recte possis eodem modo solvere.
[47] Deinceps locus est
qui e contrario dicitur. Contrariorum autem genera plura; unum eorum quae in
eodem genere plurimum differunt, ut sapientia stultitia. Eodem autem genere
dicuntur quibus propositis occurrunt tamquam e regione quaedam contraria, ut
celeritati tarditas, non debilitas. Ex quibus contrariis argumenta talia
existunt: Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur, et bonitatem si malitiam.
Haec quae ex eodem genere contraria sunt appellantur adversa. [48]
Sunt enim alia contraria, quae privantia licet appellemus Latine, Graeci
appellant sterhtikã. Praeposito enim 'in' privatur verbum ea vi quam haberet si
'in' praepositum non fuisset, dignitas indignitas, humanitas inhumanitas, et
cetera generis eiusdem, quorum tractactio est eadem quae superiorum quae
adversa dixi. [49] Nam alia quoque sunt contrariorum genera,
velut ea quae cum aliquo conferuntur, ut duplum simplum, multa pauca, longum
breve, maius minus. Sunt etiam illa valde contraria quae appellantur negantia;
ea épofatikå Graece, contraria aientibus: Si hoc est, illud non est. Quid enim
opus exemplo est? Tantum intellegatur, in argumento quaerendo contrariis
omnibus contraria non convenire.
[50] Ab adiunctis autem
posui equidem exemplum paulo ante, multa adiungi, quae suscipienda essent si
statuissemus ex edicto secundum eas tabulas possessionem dari, quas is
instituisset cui testamenti factio nulla esset. Sed locus hic magis ad
coniecturales causas, quae versantur in iudiciis, valet, cum quaeritur quid aut
sit aut evenerit aut futurum sit aut quid omnino fieri possit. [51]
Ac loci quidem ipsius forma talis est. Admonet autem hic locus, ut quaeratur
quid ante rem, quid cum re, quid post rem evenerit. 'Nihil hoc ad ius; ad
Ciceronem,' inquiebat Gallus noster, si quis ad eum quid tale rettulerat, ut de
facto quaereretur. Tu tamen patiere nullum a me artis institutae locum
praeteriri; ne, si nihil nisi quod ad te pertineat scribendum putabis, nimium
te amare videare. Est igitur magna ex parte locus hic oratorius non modo non
iuris consultorum, sed ne philosophorum quidem. [52] Ante rem
enim quaeruntur quae talia sunt: apparatus, colloquia, locus, constitutum,
convivium; cum re autem: pedum crepitus, strepitus hominum, corporum umbrae et
si quid eius modi; at post rem: pallor, rubor, titubatio, si qua alia signa
conturbationis et conscientiae, praeterea restinctus ignis, gladius cruentus
ceteraque quae suspicionem facti possunt movere.
[53] Deinceps est locus
dialecticorum proprius ex consequentibus et antecedentibus et repugnantibus.
Nam coniuncta, de quibus paulo ante dictum est, non semper eveniunt;
consequentia autem semper. Ea enim dico consequentia quae rem necessario
consequuntur; itemque et antecedentia et repugnantia. Quidquid enim sequitur
quamque rem, id cohaeret cum re necessario; et quidquid repugnat, id eius modi
est ut cohaerere numquam possit. Cum tripertito igitur distribuatur locus hic,
in consecutionem, antecessionem, repugnantiam, reperiendi argumenti locus
simplex est, tractandi triplex. Nam quid interest, cum hoc sumpseris, pecuniam
numeratam mulieri deberi cui sit argentum omne legatum, utrum hoc modo
concludas argumentum: Si pecunia signata argentum est, legata est mulieri. Est
autem pecunia signata argentum. Legata igitur est; an illo modo: Si numerata
pecunia non est legata, non est numerata pecunia argentum. Est autem numerata
pecunia argentum; legata igitur est; an illo modo: Non et legatum argentum est
et non est legata numerata pecunia. Legatum autem argentum est; legata igitur
numerata pecunia est? [54] Appellant autem dialectici eam
conclusionem argumenti, in qua, cum primum assumpseris, consequitur id quod annexum
est primum conclusionis modum; cum id quod annexum est negaris, ut id quoque
cui fuerit annexum negandum sit, secundus is appellatur concludendi modus; cum
autem aliqua coniuncta negaris et ex eis unum aut plura sumpseris, ut quod
relinquitur tollendum sit, is tertius appellatur conclusionis modus. [55]
Ex hoc illa rhetorum ex contrariis conclusa, quae ipsi §nyumæmata appellant;
non quod omnis sententia proprio nomine §nyÊmhma non dicatur, sed, ut Homerus
propter excellentiam commune poetarum nomen efficit apud Graecos suum, sic, cum
omnis sententia §nyÊmhma dicatur, quia videtur ea quae ex contrariis conficitur
acutissima, sola proprie nomen commune possedit. Eius generis haec sunt:
hoc metuere,
alterum in metu non ponere!
eam quam nihil accusas damnas,
bene quam
meritam esse autumas
dicis male merere?
id quod scis prodest nihil; id
quod nescis obest? *
[56] Hoc disserendi
genus attingit omnino vestras quoque in respondendo disputationes, sed
philosophorum magis, quibus est cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis
communis conclusio quae a dialecticis tertius modus, a rhetoribus §nyÊmhma
dicitur. Reliqui dialecticorum modi plures sunt, qui ex disiunctionibus
constant: Aut hoc aut illud; hoc autem; non igitur illud. Itemque: Aut hoc aut
illud; non autem hoc; illud igitur. Quae conclusiones idcirco ratae sunt quod
in disiunctione plus uno verum esse non potest. [57] Atque ex
eis conclusionibus quas supra scripsi prior quartus posterior quintus a
dialecticis modus appellatur. Deinde addunt coniunctionum negantiam sic: Non et
hoc et illud; hoc autem; non igitur illud. Hic modus est sextus. Septimus
autem: Non et hoc et illud; non autem hoc; illud igitur. Ex eis modis
conclusiones innumerabiles nascuntur, in quo est tota fere dialektikæ. Sed ne
hae quidem quas eui ad hanc institutionem necessariae.
[58] Proximus est locus
rerum efficientium, quae causae appellantur; deinde rerum effectarum ab
efficientibus causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum, paulo ante posui
equidem ex iure civili; sed haec patent latius.
Causarum enim genera duo sunt; unum,
quod vi sua id quod sub eam vim subiectum est certe efficit, ut: Ignis
accendit; alterum, quod naturam efficiendi non habet sed sine quo effici non
possit, ut si quis aes statuae causam velit dicere, quod sine eo non possit
effici. [59] Huius generis causarum, sine quo non efficitur,
alia sunt quieta, nihil agentia, stolida quodam modo, ut locus, tempus,
materia, ferramenta, et cetera generis eiusdem; alia autem praecursionem
quandam adhibent ad efficiendum et quaedam afferunt per se adiuvantia, etsi non
necessaria, ut: Amori congressio causam attulerat, amor flagitio. Ex hoc genere
causarum ex aeternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur.
Atque ut earum causarum sine quibus
effici non potest genera divisi, sic etiam efficientium dividi possunt. Sunt
enim aliae causae quae plane efficiant nulla re adiuvante, aliae quae adiuvari
velint, ut: Sapientia efficit sapientis sola per se; beatos efficiat necne sola
per sese quaestio est. [60] Qua re cum in disputationem
inciderit causa efficiens aliquid necessario, sine dubitatione licebit quod
efficitur ab ea causa concludere. Cum autem erit talis causa, ut in ea non sit
efficiendi necessitas, necessaria conclusio non sequitur. Atque illud quidem
genus causarum quod habet vim efficiendi necessariam errorem afferre non fere
solet; hoc autem sine quo non efficitur saepe conturbat. Non enim, si sine
parentibus filii esse non possunt, propterea in parentibus causa fuit gignendi
necessaria.
[61] Hoc igitur sine
quo non fit, ab eo in quo certe fit diligenter est separandum. Illud enim est
tamquam utinam ne in nemore Pelio—Nisi enim 'accedissent abiegnae ad terram
trabes,' Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in his trabibus efficiendi
vis necessaria. At cum in Aiacis navim crispisulcans igneum fulmen iniectum
est, inflammatur navis necessario.
[62] Atque etiam est
causarum dissimilitudo, quod aliae sunt, ut sine ulla appetitione animi, sine
voluntate, sine opinione suum quasi opus efficiant, vel ut omne intereat quod
ortum sit; aliae autem aut voluntate efficiunt aut perturbatione animi aut
habitu aut natura aut arte aut casu: voluntate, ut tu, cum hunc libellum legis;
perturbatione, ut si quis eventum horum temporum timeat; habitu, ut qui facile
et cito irascitur; natura, ut vitium in dies crescat; arte, ut bene pingat;
casu, ut prospere naviget. Nihil horum sine causa nec quidquam omnino; sed
huius modi causae non necessariae.
[63] Omnium autem
causarum in aliis inest constantia, in aliis non inest. In natura et in arte
constantia est, in ceteris nulla. Sed tamen earum causarum quae non sunt
constantes aliae sunt perspicuae, aliae latent. Perspicuae sunt quae
appetitionem animi iudiciumque tangunt; latent quae subiectae sunt fortunae.
Cum enim nihil sine causa fiat, hoc ipsum est fortuna, qui eventus obscura
causa et latenter efficitur. Etiam ea quae fiunt partim sunt ignorata partim
voluntaria; ignorata, quae necessitate effecta sunt; voluntaria, quae consilio.
[64] Nam iacere telum voluntatis est, ferire quem nolueris
fortunae. Ex quo aries subicitur ille in vestris actionibus: si telum manu
fugit magis quam iecit. Cadunt etiam in ignorationem atque imprudentiam
perturbationes animi; quae quamquam sunt voluntariae—obiurgatione enim et
admonitione deiciuntur—tamen habent tantos motus, ut ea quae voluntaria sunt
aut necessaria interdum aut certe ignorata videantur.
[65] Toto igitur loco
causarum explicato, ex earum differentia in magnis quidem causis vel oratorum
vel philosophorum magna argumentorum suppetit copia; in vestris autem si non
uberior, at fortasse subtilior. Privata enim iudicia maximarum quidem rerum in
iuris consultorum mihi videntur esse prudentia. Nam et adsunt multum et
adhibentur in consilia et patronis diligentibus ad eorum prudentiam
confugientibus hastas ministrant. [66] In omnibus igitur eis
iudiciis, in quibus ex fide bona est additum, ubi vero etiam ut inter bonos
bene agier oportet, in primisque in arbitrio rei uxoriae, in quo est quod eius
aequius melius, parati eis esse debent. Illi dolum malum, illi fidem bonam,
illi aequum bonum, illi quid socium socio, quid eum qui negotia aliena curasset
ei cuius ea negotia fuissent, quid eum qui mandasset, eumve cui mandatum esset,
alterum alteri praestare oporteret, quid virum uxori, quid uxorem viro
tradiderunt. Licebit igitur diligenter argumentorum cognitis locis non modo
oratoribus et philosophis, sed iuris etiam peritis copiose de consultationibus
suis disputare.
[67] Coniunctus huic
causarum loco ille locus est qui efficitur ex causis. Ut enim causa quid sit
effectum indicat, sic quod effectum est quae fuerit causa demonstrat. Hic locus
suppeditare solet oratoribus et poetis, saepe etiam philosophis, sed eis qui
ornate et copiose loqui possunt, mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid
ex quaque re sit futurum. Causarum enim cognitio cognitionem eventorum facit.
[68] Reliquus est
comparationis locus, cuius genus et exemplum supra positum est ut ceterorum;
nunc explicanda tractatio est. Comparantur igitur ea quae aut maiora aut minora
aut paria dicuntur; in quibus spectantur haec: numerus, species, vis, quaedam
etiam ad res aliquas affectio.
[69] Numero sic
comparabuntur, plura bona ut paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala
malis pluribus, diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis,
ex quibus plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant.
Specie autem comparantur, ut
anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata
atque insita assumptis atque adventiciis, integra contaminatis, iucunda minus
iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, proclivia laboriosis, necessaria non
necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile
carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis
expertibus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non
naturalibus, artificiosa non artificiosis.
[70] Vis autem in
comparatione sic cernitur: efficiens causa gravior quam non efficiens; quae se
ipsis contenta sunt meliora quam quae egent aliis; quae in nostra quam quae in
aliorum potestate sunt; stabilia incertis; quae eripi non possunt eis quae
possunt.
Affectio autem ad res aliquas est huius
modi: principum commoda maiora quam reliquorum; itemque quae iucundiora, quae
pluribus probata, quae ab optimo quoque laudata. Atque ut haec in comparatione
meliora, sic deteriora quae eis sunt contraria.
[71] Parium autem
comparatio nec elationem habet nec summissionem; est enim aequalis. Multa autem
sunt quae aequalitate ipsa comparantur; quae ita fere concluduntur: Si consilio
iuvare cives et auxilio aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse ei
qui consulunt et ei qui defendunt; at quod primum, est; quod sequitur igitur.
Perfecta est omnis argumentorum
inveniendorum praeceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a partitione, a
notatione, a coniugatis, a genere, a formis, a similitudine, a differentia, a
contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus,
a causis, ab effectis, a comparatione maiorum, minorum, parium, nulla praeterea
sedes argumenti quaerenda sit.
[72] Sed quoniam ita a
principio divisimus, ut alios locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur
haerere, de quibus satis est dictum, alios assumi extrinsecus, de eis pauca
dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent; sed tamen
totam rem efficiamus, quandoquidem coepimus. Neque enim tu is es quem nihil
nisi ius civile delectet, et quoniam haec ita ad te scribuntur ut etiam in
aliorum manus sint ventura, detur opera, ut quam plurimum eis quos recta studia
delectant prodesse possimus.
[73] Haec ergo
argumentatio, quae dicitur artis expers, in testimonio posita est. Testimonium
autem nunc dicimus omne quod ab aliqua re externa sumitur ad faciendam fidem.
Persona autem non qualiscumque est testimoni pondus habet; ad fidem enim
faciendam auctoritas quaeritur; sed auctoritatem aut natura aut tempus affert.
Naturae auctoritas in virtute inest maxima; in tempore autem multa sunt quae
afferant auctoritatem: ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas,
concursio etiam non numquam rerum fortuitarum. Nam et ingeniosos et opulentos
et aetatis spatio probatos dignos quibus credatur putant; non recte fortasse,
sed vulgi opinio mutari vix potest ad eamque omnia dirigunt et qui iudicant et
qui existimant. Qui enim rebus his quas dixi excellunt, ipsa virtute videntur
excellere.
[74] Sed reliquis
quoque rebus quas modo enumeravi quamquam in his nulla species virtutis est,
tamen interdum confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur—magna est enim
vis ad persuadendum scientiae—aut usus; plerumque enim creditur eis qui experti
sunt. Facit etiam necessitas fidem, quae tum a corporibus tum ab animis
nascitur. Nam et verberibus, tormentis, igni fatigati quae dicunt ea videtur
veritas ipsa dicere, et quae perturbationibus animi, dolore, cupiditate,
iracundia, metu, qui necessitatis vim habent, afferunt auctoritatem et fidem.
[75] Cuius generis
etiam illa sunt ex quibus verum nonnunquam invenitur, pueritia, somnus,
imprudentia, vinolentia, insania. Nam et parvi saepe indicaverunt aliquid, quo
id pertineret ignari, et per somnum, vinum, insaniam multa saepe patefacta
sunt. Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper
accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito,
quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est.
Huic simile quiddam de Lacedaemonio Pausania accepimus.
[76] Concursio autem
fortuitorum talis est, ut si interventum est casu, cum aut ageretur aliquid
quod proferendum non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in
Palamedem coniecta suspicionum proditionis multitudo; quod genus refutare
interdum veritas vix potest. Huius etiam est generis fama vulgi, quoddam
multitudinis testimonium.
Quae autem virtute fidem faciunt ea
bipertita sunt; ex quibus alterum natura valet alterum industria. Deorum enim
virtus natura excellit, hominum autem industria. [77] Divina
haec fere sunt testimonia: primum orationis—oracula enim ex eo ipso appellata
sunt, quod inest in his deorum oratio—; deinde rerum, in quibus insunt quasi
quaedam opera divina: primum ipse mundus eiusque omnis ordo et ornatus;
deinceps aerii volatus avium atque cantus; deinde eiusdem aeris sonitus et
ardores multarumque rerum in terra portenta atque etiam per exta inventa
praesensio; a dormientibus quoque multa significata visis. Quibus ex locis sumi
interdum solent ad fidem faciendam testimonia deorum.
[78] In homine virtutis
opinio valet plurimum. Opinio est autem non modo eos virtutem habere qui
habeant, sed eos etiam qui habere videantur. Itaque quos ingenio, quos studio,
quos doctrina praeditos vident quorumque vitam constantem et probatam, ut
Catonis, Laeli, Scipionis, aliorumque plurium, rentur eos esse qualis se ipsi
velint; nec solum eos censent esse talis qui in honoribus populi reque publica
versantur, sed et oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum et
dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem.
[79] Eitis omnibus
argumentandi locis illud primum intellegendum est nec ullam esse disputationem
in qua non aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in omnem
quaestionem et quibusdam quaestionibus alios, quibusdam alios esse aptiores
locos. Quaestionum duo genera sunt: alterum infinitum, definitum alterum.
Definitum est quod Ípòyesin Graeci, nos causam; infinitum quod yšsin illi
appellant, nos propositum possumus nominare. [80] Causa certis
personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur aut in omnibus aut
in plerisque eorum, propositum autem aut in aliquo eorum aut in pluribus nec
tamen in maximis. Itaque propositum pars est causae. Sed omnis quaestio earum
aliqua de re est quibus causae continentur, aut una aut pluribus aut nonnunquam
omnibus.
[81] Quaestionum autem
'quacumque de re' sunt duo genera: unum cognitionis alterum actionis. [82]
Cognitionis sunt eae quarum est finis scientia, ut si quaeratur a naturane ius
profectum sit an ab aliqua quasi condicione hominum et pactione. Actionis autem
huius modi exempla sunt: Sitne sapientis ad rem publicam accedere. Cognitionis
quaestiones tripertitae sunt; aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur.
Horum primum coniectura, secundum definitione, tertium iuris et iniuriae
distinctione explicatur.
Coniecturae ratio in quattuor partes
distributa est, quarum una est cum quaeritur sitne aliquid; altera unde ortum
sit; tertia quae id causa effecerit; quarta in qua de commutatione rei
quaeritur. Sitne sic: ecquidnam sit honestum, ecquid aequum re vera; an haec
tantum in opinione sint. Unde autem sit ortum: ut cum quaeritur, natura an
doctrina possit effici virtus. Causa autem efficiens sic quaeritur, quibus
rebus eloquentia efficiatur. De commutatione sic: possitne eloquentia commutatione
aliqua converti in infantiam.
[83Cum autem quid sit
quaeritur, notio explicanda est et proprietas et divisio et partitio. Haec enim
sunt definitioni attributa; additur etiam descriptio, quam xaraktƒra Graeci
vocant. Notio sic quaeritur: sitne id aequum quod ei qui plus potest utile est.
Proprietas sic: in hominemne solum cadat an etiam in beluas aegritudo. Divisio
et eodem pacto partitio sic: triane genera bonorum sint. Descriptio, qualis sit
avarus, qualis assentator ceteraque eiusdem generis, in quibus et natura et
vita describitur.
[84Cum autem quaeritur
quale quid sit, aut simpliciter quaeritur aut comparate; simpliciter:
Expetendane sit gloria; comparate: Praeponendane sit divitiis gloria.
Simplicium tria genera sunt: de expetendo fugiendoque, de aequo et iniquo, de
honesto et turpi. Comparationum autem duo: unum de eodem et alio, alterum de
maiore et minore. De expetendo et fugiendo huius modi: Si expetendae divitiae,
si fugienda paupertas. De aequo et iniquo: Aequumne sit ulcisci a quocumque
iniuriam acceperis. De honesto et turpi: Honestumne sit pro patria mori? [85]
Ex altero autem genere, quod erat bipertitum, unum est de eodem et alio: Quid
intersit inter amicum et assentatorem, regem et tyrannum; alterum de maiore et
minore, ut si quaeratur eloquentiane pluris sit an iuris civilis scientia. De
cognitionis quaestionibus hactenus.
[86] Actionis reliquae
sunt, quarum duo genera: unum ad officium, alterum ad motum animi vel gignendum
vel sedandum planeve tollendum. Ad officium sic, ut cum quaeritur suscipiendine
sint liberi. Ad movendos animos cohortationes ad defendendam rem publicam, ad
laudem, ad gloriam; quo ex genere sunt querellae, incitationes, miserationesque
flebiles; rursusque oratio tum iracundiam restinguens, tum metum eripiens, tum
exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem abstergens. Haec cum in
propositi quaestionibus genera sint, eadem in causas transferuntur.
[87] Loci autem qui ad
quasque quaestiones accommodati sint deinceps est videndum. Omnes illi quidem
ad plerasque, sed alii ad alias, ut dixi, aptiores. Ad coniecturam igitur
maxime apta quae ex causis, quae ex effectis, quae ex coniunctis sumi possunt.
Ad definitionem autem pertinet ratio et scientia definiendi. Atque huic generi
finitimum est illud quod appellari de eodem et de altero diximus, quod genus
forma quaedam definitionis est; si enim quaeratur idemne sit pertinacia et
perseverantia, definitionibus iudicandum est. [88] Loci autem
convenient in eius generis quaestionem consequentis, antecedentis, repugnantis;
adiuncti etiam eis qui sumuntur ex causis et effectis. Nam si hanc rem illa
sequitur, hanc autem non sequitur; aut si huic rei illa antecedit, huic non
antecedit; aut si huic rei repugnat, illi non repugnat; aut si huius rei haec,
illius alia causa est; aut si ex alio hoc, ex alio illud effectum est: ex
quovis horum id de quo quaeritur idemne an aliud sit inveniri potest.
[89] Ad tertium genus
quaestionis, in quo quale sit quaeritur, in comparationem ea cadunt quae paulo
ante in comparationis loco enumerata sunt. In illud autem genus in quo de
expetendo fugiendoque quaeritur adhibentur ea quae sunt aut animi aut corporis
aut externa vel commoda vel incommoda. Itemque cum de honesto turpique
quaeritur, ad animi bona aut mala omnis oratio dirigenda est. [90]
Cum autem de aequo et iniquo disseritur, aequitatis loci colligentur. Hi
cernuntur bipertito, et natura et instituto. Natura partes habet duas,
tributionem sui cuique et ulciscendi ius. Institutio autem aequitatis
tripertita est: una pars legitima est, altera conveniens, tertia moris
vetustate firmata. Atque etiam aequitas tripertita dicitur esse: una ad superos
deos, altera ad manes, tertia ad homines pertinere. Prima pietas, secunda
sanctitas, tertia iustitia aut aequitas nominatur. De proposito satis multa,
deinceps de causa pauciora dicenda sunt. Pleraque enim sunt ei cum proposito
communia.
[91] Tria sunt igitur
genera causarum: iudici, deliberationis, laudationis. Quarum fines ipsi
declarant quibus utendum locis sit. Nam iudici finis est ius, ex quo etiam
nomen. Iuris autem partes tum eitae, cum aequitatis. Deliberandi finis
utilitas, cuius eae partes quae modo eitae. Laudationis finis honestas, de qua
item est ante dictum. [92] Sed definitae quaestiones a suis
quaeque locis quasi propriis instruuntur, . . . quae in accusationem
defensionemque partitae; in quibus exsistunt haec genera, ut accusator personam
arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus: aut non esse factum aut, si
sit factum, aliud eius facti nomen esse aut iure esse factum. Itaque aut
infitialis aut coniecturalis prima appelletur, definitiva altera, tertia,
quamvis molestum nomen hoc sit, iuridicialis vocetur. Harum causarum propria
argumenta ex eis sumpta locis quos euimus in praeceptis oratoriis explicata
sunt. [93] Refutatio autem accusationis, in qua est depulsio
criminis, quoniam Graece stãsiw dicitur appelletur Latine status; in quo primum
insistit quasi ad repugnandum congressa defensio. Atque in deliberationibus
etiam et laudationibus idem existunt status. Nam et negantur saepe ea futura
quae ab aliquo in sententia dicta sunt fore, si aut omnino fieri non possint
aut sine summa difficultate non possint; in qua argumentatione status
coniecturalis exsistit; [94] aut cum aliquid de utilitate,
honestate, aequitate disseritur deque eis rebus quae his sunt contrariae
incurrunt status aut iuris aut nominis; quod idem contingit in laudationibus.
Nam aut negari potest id factum esse quod laudetur, aut non eo nomine
afficiendum quo laudator affecerit, aut omnino non esse laudabile quod non
recte, non iure factum sit. Quibus omnibus generibus usus est nimis impudenter
Caesar contra Catonem meum.
[95] Sed quae ex statu
contentio efficitur, eam Graeci krinòmenon vocant, mihi placet id, quoniam
quidem ad te scribo, qua de re agitur vocari. Quibus autem hoc qua de re agitur
continetur, ea continentia vocentur, quasi firmamenta defensionis, quibus
sublatis defensio nulla sit.
Sed quoniam lege firmius in
controversiis disceptandis esse nihil debet, danda est opera ut legem
adiutricem et testem adhibeamus. In qua re alii quasi status existunt novi, sed
appellentur legitimae disceptationes. [96] Tum enim defenditur
non id legem dicere quod adversarius velit, sed aliud. Id autem contingit, cum
scriptum ambiguum est, ut duae sententiae differentes accipi possint. Tum
opponitur scripto voluntas scriptoris, ut quaeratur verbane plus an sententia
valere debeant. Tum legi lex contraria affertur. Ista sunt tria genera quae
controversiam in omni scripto facere possint: ambiguum, discrepantia scripti et
voluntatis, scripta contraria. Iam hoc perspicuum est, non magis in legibus
quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto
aguntur, posse controversias easdem existere. Horum tractationes in aliis
libris explicantur.
[97] Nec
solum perpetuae actiones sed etiam partes orationis isdem locis adiuvantur,
partim propriis, partim communibus; ut in principiis, quibus ut benevoli, ut
dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis; itemque
narrationes ut ad suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breves, ut
evidentes, ut credibiles, ut moderatae, ut cum dignitate. Quae quamquam in tota
oratione esse debent, magis tamen sunt propria narrandi. [98]
Quae autem sequitur narrationem fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad
persuadendum loci maxime valeant dictum est in eis in quibus de omni ratione
dicendi. Peroratio autem et alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius
effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita
affecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio. [99]
Huic generi, in quo et misericordia et iracundia et odium et invidia et ceterae
animi affectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis in libris, quos
poteris mecum legere cum voles. Ad id autem quod te velle senseram, cumulate
satis factum esse debet voluntati tuae. [100] Nam ne
praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret,
plura quam a te desiderata erant sum complexus fecique quod saepe liberales
venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis,
concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse
videatur; sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta
quaedam voluimus non debita accedere.
|