LIBER TERTIVS
I. [1] Quidnam esse, Brute, causae putem, cur, cum constemus ex animo et
corpore, corporis curandi tuendique causa quaesita sit ars atque eius utilitas
deorum inmortalium inventioni consecrata, animi autem medicina nec tam
desiderata sit, ante quam inventa, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec
tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa? An quod
corporis gravitatem et dolorem animo iudicamus, animo morbum corpore non
sentimus? Ita fit ut animus de se ipse tum iudicet, cum id ipsum, quo
iudicatur, aegrotet.
[2] Quodsi talis nos
natura genuisset,ut eam ipsam intueri et perspicere eademque optima duce cursum
vitae conficere possemus, haut erat sane quod quisquam rationem ac doctrinam
requireret. Nunc parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus
opinionibusque depravati sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat.
Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret,
ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in
lucem et suscepti sumus, errorem suxisse videamur. Cum vero parentibus redditi,
dein magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati
veritas et opinioni confirmatae natura ipsa cedat.
II. [3]Accedunt etiam poetae, qui cum magnam speciem doctrinae
sapientiaeque prae se tulerunt, audiuntur leguntur ediscuntur et inhaerescunt
penitus in mentibus. Cum vero eodem quasi maxumus quidam magister populus
accessit atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane
inficimur opinionum pravitate a naturaque desciscimus, ut nobis optime naturae
vim vidisse videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil
praestantius honoribus, imperiis, populari gloria iudicaverunt. Ad quam fertur
optumus quisque veramque illam honestatem expetens, quam unam natura maxime
anquirit, in summa inanitate versatur consectaturque nullam eminentem effigiem
virtutis, sed adumbratam imaginem gloriae. Est enim gloria solida quaedam res
et expressa, non adumbrata; ea est consentiens laus bonorum, incorrupta vox
bene iudicantium de eccellenti virtute, ea virtuti resonat tamquam imago; quae
quia recte factorum plerumque comes est, non est bonis viris repudianda.
[4] Illa autem, quae se
eius imitatricem esse volt, temeraria atque inconsiderata et plerumque
peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam
eius pulchritudinemque corrumpit. Qua caecitate homines, cum quaedam etiam
praeclara cuperent eaque nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus alii
everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt. Atque hi quidem optuma
petentes non tam voluntate quam cursus errore falluntur. Quid? qui pecuniae
cupiditate, qui voluptatum libidine feruntur, quorumque ita perturbantur animi,
ut non multum absint ab insania, quod insipientibus contingit omnibus, is
nullane est adhibenda curatio? utrum quod minus noceant animi aegrotationes
quam corporis, an quod corpora curari possint, animorum medicina nulla sit?
III. [5] At et morbi perniciosiores pluresque sunt animi quam corporis—hi enim ipsi odiosi sunt, quod ad animum pertinent eumque sollicitant—, 'animusque aeger', ut ait Ennius, 'semper errat neque pati neque
perpeti potest, cupere numquam desinit.' Quibus duobus morbis, ut omittam
alios, aegritudine et cupiditate, qui tandem possunt in corpore esse graviores?
Qui vero probari potest ut sibi mederi animus non possit, cum ipsam medicinam
corporis animus invenerit, cumque ad corporurn sanationem multum ipsa corpora
et natura valeat nec omnes, qui curari se passi sint, continuo etiam
convalescant, animi autem, qui se sanari voluerint praeceptisque sapientium
paruerint, sine ulla dubitatione sanentur?
[6] Est profecto animi
medicina, philosophia; cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est
foris, omnibusque opibus viribus, ut nosmet ipsi nobis mederi possimus,
elaborandum est.
Quamquam de universa philosophia, quanto opere et expetenda esset et colenda,
satis, ut arbitror, dictum est in Hortensio. De maxumis autem rebus nihil fere
intermisimus postea nec disputare nec scribere. His autem libris exposita sunt
ea quae a nobis cum familiaribus nostris in Tusculano erant disputata. Sed
quoniam duobus superioribus de morte et de dolore dictum est, tertius dies
disputationis hoc tertium volumen efficiet.
[7] Ut enim in Academiam
nostram descendimus inclinato iam in postmeridianum tempus die, poposci eorum
aliquem, qui aderant, causam disserendi. Tum res acta sic est:
IV. -Videtur mihi cadere in sapientem aegritudo.
-Num reliquae quoque perturbationes animi, formidines
libidines iracundiae? Haec enim fere sunt [eius modi], quae Graeci pa/qh appellant; ego poteram 'morbos', et id verbum esset e
verbo, sed in consuetudinem nostram non caderet. Nam misereri, invidere,
gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantis,
nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes
dixerimus, morbos autem non satis usitate, nisi quid aliud tibi videtur.
[8] Mihi vero isto modo.
-Haecine igitur cadere in sapientem putas? Prorsus
existimo.
-Ne ista gloriosa sapientia non magno aestimanda est,
siquidem non multum differt ab insania.
-Quid? tibi omnisne animi commotio videtur insania?
-Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari saepe
soleo, maioribus quoque nostris hoc ita visum intellego multis saeculis ante
Socratem, a quo haec omnis, quae est de vita et de moribus, philosophia
manavit.
-Quonam tandem modo?
-Quia nomen insaniae significat mentis aegrotationem
et morbum, id est insanitatem et aegrotum animum, quam appellarunt insaniam.
[9] (Omnis autem
perturbationes animi morbos, philosophi appellant negantque stultum quemquam
his morbis vacare. Qui autem in morbo sunt, sani non sunt; et omnium
insipientium animi in morbo sunt: omnes insipientes igitur insaniunt).
Sanitatem enim animorum positam in tranquillitate quadam constantiaque
censebant; his rebus mentem vacuam appellarunt insaniam, propterea quod in
perturbato animo sicut in corpore sanitas esse non posset.
V. [10] Nec minus illud acute, quod animi adfectionem lumine mentis
carentem nominaverunt amentiam eandemque dementiam. Ex quo intellegendum est
eos qui haec rebus nomina posuerunt sensisse hoc idem, quod a Socrate acceptum
diligenter Stoici retinuerunt, omnis insipientes esse non sanos. Qui est enim
animus in aliquo morbo—morbos autem hos perturbatos motus, ut modo dixi,
philosophi appellant—, non magis est sanus quam id corpus quod in morbo
est. Ita fit ut sapientia sanitas sit animi, insipientia autem quasi insanitas
quaedam, quae est insania eademque dementia; multoque melius haec notata sunt
verbis Latinis quam Graecis.
[11] Quod aliis quoque
multis locis reperietur; sed id alias, nunc, quod instat. Totum igitur id quod
quaerimus quid et quale sit, verbi vis ipsa declarat. Eos enim sanos quoniam
intellegi necesse est, quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo sit, qui
contra adfecti sint, hos insanos appellari necesse est. Itaque nihil melius,
quam quod est in consuetudine sermonis Latini, cum exisse ex potestate dicimus
eos, qui ecfrenati feruntur aut libidine aut iracundia—quamquam ipsa iracundia libidinis est pars; sic enim definitur:
iracundia ulciscendi libido-; qui igitur exisse ex potestate dicuntur, idcirco
dicuntur, quia non sint in potestate mentis, cui regnum totius animi a natura
tributum est. Graeci autem mani/an unde appellent, non
facile dixerim; eam tamen ipsam distinguimus nos melius quam illi. Hanc enim
insaniam, quae iuncta stultitiae patet latius a furore disiungimus. Graeci
volunt illi quidem, sed parum valent verbo: quem nos furorem, melagxoli/an
illi vocant; quasi vero atra bili solum mens ac non saepe vel iracundia
graviore vel timore vel dolore moveatur; quo genere Athamantem, Alcmaeonem,
Aiacem, Orestem furere dicimus. Qui ita sit adfectus, eum dominum esse rerum
suarum vetant duodecim tabulae; itaque non est scriptum 'si insanus', sed 'si
furiosus escit'. Stultitiam enim censuerunt, constantia id est sanitate
vacantem, posse tamen tueri mediocritatem officiorum et vitae communem cultum
atque usitatum; furorem autem esse rati sunt mentis ad omnia caecitatem. Quod
cum maius esse videatur quam insania, tamen eius modi est, ut furor in
sapientem cadere possit, non possit insania. Sed haec alia quaestio est; nos ad
propositum revertamur.
VI. [12] -Cadere, opinor, in sapientem
aegritudinem tibi dixisti videri.
-Et vero ita existimo.
-Humanum id quidem, quod ita existumas. Non enim e
silice nati sumus, sed est natura in animis tenerum quiddam atque molle, quod
aegritudine quasi tempestate quatiatur, nec absurde Crantor ille, qui
<in> <IN>nostra Academia vel in rimis fuit nobilis, 'minime' inquit
'adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae nec
potest ulla esse nec debet. Ne aegrotus sim; si' inquit 'fuero, sensus adsit,
sive secetur quid sive avellatur a corpore. Nam istuc nihil dolere non sine
magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore.'
[13] Sed videamus ne haec
oratio sit hominum adsentantium nostrae inbecillitati et indulgentium
mollitudini; nos autem audeamus non solum ramos amputare miseriarum, sed omnis
radicum fibras evellere. Tamen aliquid relinquetur fortasse; ita sunt altae
stirpes stultitiae; sed relinquetur id solum quod erit necessarium. Illud
quidem sic habeto, nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non
potest, finem miseriarum nullum fore. Quam ob rem, quoniam coepimus, tradamus
nos ei curandos: sanabimur, si volemus. Et progrediar quidem longius: non enim
de aegritudine solum, quamquam id quidem primum, sed de omni animi, ut ego
posui, perturbatione, morbo, ut Graeci volunt, explicabo. Et primo, si placet,
Stoicorum more agamus, qui breviter astringere solent argumenta; deinde nostro
instituto vagabimur.
VII. [14] Qui fortis est, idem est fidens (quoniam confidens mala
consuetudine loquendi in vitio ponitur, ductum verbum a confidendo, quod laudis
est). Qui autem est fidens, is profecto non extimescit; discrepat enim a
timendo confidere. Atqui, in quem cadit aegritudo, in eundem timor; quarum enim
rerum praesentia sumus in aegritudine, easdem inpendentes et venientes timemus.
Ita fit ut fortitudini aegritudo repugnet. Veri simile est igitur, in quem
cadat aegritudo, cadere in eundem timorem et infractionem quidem animi et
demissionem. Quae in quem cadunt, in eundem cadit, ut serviat, ut victum, si
quando, se esse fateatur. Quae qui recipit, recipiat idem necesse est
timiditatem et ignaviam. Non cadunt autem haec in virum fortem: igitur ne
aegritudo quidem. At nemo sapiens nisi fortis: non cadet ergo in sapientem
aegritudo.
[15] Praeterea necesse
est, qui fortis sit, eundem esse magni animi; qui autem magni animi sit,
invictum; qui invictus sit, cum res humanas despicere atque infra se positas
arbitrari. Despicere autem nemo potest eas res, propter quas aegritudine
numquam adfici potest; ex quo efficitur fortem virum aegritudine, numquam
adfici. Omnes autem sapientes fortes: non cadit igitur in sapientem aegritudo.
Et quem ad modum oculus conturbatus non est probe adfectus ad suum munus
fungendum, et reliquae partes totumve corpus statu cum est motum, deest officio
suo et muneri, sic conturbatus animus non est aptus ad exequendum munus suum.
Munus autem animi est ratione bene uti; et sapientis animus ita semper adfectus
est, ut ratione optime utatur; numquam igitur est perturbatus. At aegritudo
perturbatio est animi: semper igitur ea sapiens vacabit.
VIII. [16] Veri etiam simile illud est, qui
sit temperans- quem Graeci sw/frona appellant eamque
virtutem swfrosu/nhn vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum
moderationem appellare, non numquam etiam modestiam; sed haud scio an recte ea
virtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud Graccos valet qui frugi
homines xrhsi/mouj
appellant, id est tantum modo utilis; at illud est latius; omnis enim
abstinentia, omnis innocentia (quae apud Graecos usitatum nomen nullum habet,
sed habere potest a)bla/beian ; nam est innocentia adfectio talis animi
quae noceat nemini)—reliquas etiam virtutes frugalitas continet. Quae nisi
tanta esset, et si is angustiis, quibus plerique putant teneretur, numquam
esset L. Pisonis cognomen tanto opere laudatum.
[17] Sed quia, nec qui
propter metum praesidium reliquit, quod est ignaviae, nec qui propter avaritiam
clam depositum non reddidit, quod est iniustitiae, nec qui propter temeritatem
male rem gessit, quod est stultitiae, frugi appellari solet, eo tris virtutes,
fortitudinem iustitiam prudentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem
commune est virtutum; omnes enim inter se nexae et iugatae sunt): reliqua
igitur et quarta virtus [ut] sit ipsa frugalitas. Eius enim videtur esse
proprium motus animi adpetentis regere et sedare semperque adversantem libidini
moderatam in omni re servare constantiam. Cui contrarium vitium nequitia dicitur.
[18] Frugalitas, ut
opinor, a fruge, qua nihil melius e terra, nequitia ab eo (etsi erit hoc
fortasse durius, sed temptemus: lusisse putemur, si nihil sit) ab eo, quod
nequicquam est in tali homine, ex quo idem 'nihili' dicitur.—Qui sit frugi igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum necesse
est esse constantem; qui autem constans, quietum; qui quietus, perturbatione
omni vacuum, ergo etiam aegritudine. Et sunt illa sapientis: aberit igitur a
sapiente aegritudo.
IX. Itaque
non inscite Heracleotes Dionysius ad ea disputat, quae apud Homerum Achilles
queritur hoc, ut opinor, modo:
'Corque meum penitus turgescit tristibus iris,
Cum decore atque omni me orbatum laude recordor.'
[19] Num manus adfecta
recte est, cum in tumore est, aut num aliud quodpiam membrum tumidum ac
turgidum non vitiose se habet? Sic igitur inflatus et tumens animus in vitio
est. Sapientis autem animus semper vacat vitio, numquam turgescit, numquam
tumet; at irati animus eius modi est: numquam igitur sapiens irascitur. Nam si
irascitur, etiam concupiscit; proprium est enim irati cupere, a quo laesus
videatur, ei quam maxumum dolorem inurere. Qui autem id concupierit, cum
necesse est, si id consecutus sit, magno opere laetari. Ex quo fit, ut alieno
malo gaudeat; quod quoniam non cadit in sapientem, ne ut irascatur quidem
cadit. Sin autem caderet in sapientem aegritudo, caderet etiam iracundia; qua
quoniam vacat, aegritudine etiam vacabit.
[20] Etenim si sapiens in
aegritudinem incidere posset, posset etiam in misericordiam, posset in
invidentiam (non dixi 'invidiam', quae tum est, cum invidetur; ab incidendo
autem invidentia recte dici potest, ut effugiamus ambiguum nomen invidiae. Quod
verbum ductum est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo:
'Quisnam florem liberum invidit meum?'
Male Latine videtur, sed praeclare
Accius; ut enim 'videre', sic 'invidere florem' rectius quam 'flori'. Nos
consuetudine prohibemur; poÎta ius suum tenuit et dixit audacius).
X. [21] Cadit igitur in eundem et misereri
et invidere. Nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam
secundis dolet, ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui,
rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in
hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus
secundis uti conveniret. Atqui, quem ad modum misericordia aegritudo est ex
alterius rebus adversis, sic invidentia aegritudo est ex alterius rebus
secundis. In quem igitur cadit misereri, in eundem etiam invidere; non cadit
autem invidere in sapientem: ergo ne misereri quidem. Quodsi aegre ferre
sapiens soleret, misereri etiam soleret. Abest ergo a sapiente aegritudo.
[22] Haec sic dicuntur a
Stoicis concludunturque contortius. Sed latius aliquando dicenda sunt et
diffusius; sententiis tamen utendum eorum potissimum, qui maxime forti et, ut
ita dicam, virili utuntur ratione atque sententia. Nam Peripatetici, familiares
nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, mediocritates
vel perturbationum vel morborum animi mihi non sane probant. Omne enim malum,
etiam mediocre, malum est; nos autem id agimus, ut id in sapiente nullum sit
omnino. Nam ut corpus, etiamsi mediocriter aegrum est, sanum non est, sic in
animo ista mediocritas caret sanitate. Itaque praeclare nostri, ut alia multa,
molestiam sollicitudinem angorem propter similitudinem corporum aegrorum
aegritudinem nominaverunt.
[23] Hoc propemodum verbo
Graeci omnem animi perturbationem appellant; vocant enim pa/qoj
, id est morbum, quicumque est motus in animo turbidus. Nos melius: aegris enim
corporibus simillima animi est aegritudo, at non similis aegrotationis est
libido, non inmoderata laetitia, quae est voluptas animi elata et gestiens.
Ipse etiam metus non est morbi admodum similis, quamquam aegritudini est
finitimus, sed proprie, ut aegrotatio in corpore, sic aegritudo in animo nomen
habet non seiunctum a dolore. Doloris huius igitur origo nobis explicanda est,
id est causa efficiens aegritudinem in animo tamquam aegrotationem in corpore.
Nam ut medici causa morbi inventa curationem esse inventam putant, sic nos
causa aegritudinis reperta medendi facultatem reperiemus.
XI. [24 ] Est igitur causa omnis in opinione, nec vero aegritudinis
solum, sed etiam reliquarum omnium perturbationum, quae sunt genere quattuor,
partibus plures. Nam cum omnis perturbatio sit animi motus vel rationis expers
vel rationem aspernans vel rationi non oboediens, isque motus aut boni aut mali
opinione citetur bifariam, quattuor perturbationes aequaliter distributae sunt.
Nam duae sunt ex opinione boni; quarum altera, voluptas gestiens, id est
praeter modum elata laetitia, opinione praesentis magni alicuius boni altera,
cupiditas , quae recte vel libido dici potest, quae est inmoderata adpetitio
opinati magni boni rationi non obtemperans,
[25]—ergo haec duo genera, voluptas gestiens et libido, bonorum opinione
turbantur, ut duo reliqua, metus et aegritudo, malorum. Nam et m e t u s opinio magni mali inpendentis et aegritudo
est opinio magni mali praesentis, et quidem recens opinio talis mali, ut in eo
rectum videatur esse angi, id autem est, ut is qui doleat oportere opinetur se
dolere. His autem perturbationibus, quas in vitam hominum stultitia quasi
quasdam Furias inmittit atque incitat, omnibus viribus atque opibus repugnandum
est, si volumus hoc, quod datum est vitae, tranquille placideque traducere.
Sed cetera alias; nunc aegritudinem, si possumus, depellamus. Id enim sit
propositum, quandoquidem eam tu videri tibi in sapientem cadere dixisti, quod
ego nullo modo existimo; taetra enim res est, misera, detestabilis, omni
contentione, velis, ut ita dicam, remisque fugienda.
XII. [26] Qualis enim tibi ille videtur
'Tantalo prognatus, Pelope natus, qui quondam a
socru
Oenomao rege Hippodameam raptis nanctus nuptiis -'?
Iovis iste quidem pronepos. Tamne ergo
abiectus tamque fractus?
'Nolite' inquit 'hospites ad me adire, ilico istic,
Ne contagio mea bonis umbrave obsit.
tanta vis sceleris in corpore haeret.'
Tu te, Thyesta, damnabis orbabisque luce
propter vim sceleris alieni? Quid? illum filium Solis nonne patris ipsius luce
indignum putas?
'Refugere oculi, corpus macie extabuit,
Lacrimae peredere umore exanguis genas,
Situm inter oris barba paedore horrida atque
Intonsa infuscat pectus inluvie scabrum.'
Haec mala, o stultissime Aceta, ipse
tibi addidisti; non inerant in is quae tibi casus invexerat, et quidem
inveterato malo, cum tumor animi resedisset- est autem aegritudo, ut docebo, in
opinione mali recentis-; sed maeres videlicet regni desiderio, non filiae.
Illam enim oderas, et iure fortasse; regno non aequo animo carebas. Est autem
inpudens luctus maerore se conficientis, quod imperare non liceat liberis.
[27] Dionysius quidem
tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat: usque eo imperio carere
non poterat. Tarquinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum is qui
eius non tulerant superbiam? Is cum restitui in regnum nec Veientium nec
Latinorum armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe senio et
aegritudine esse confectus.
XIII. Hoc tu
igitur censes sapienti accidere posse, ut aegritudine opprimatur, id est
miseria? Nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo.
Habet ardorem libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, sed
aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat
exest animum planeque conficit. Hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria
carere non possumus.
[28] Atque hoc quidem
perspicuum est, tum aegritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum
quoddam malum adesse et urgere videatur. Epicuro autem placet opinionem mali
aegritudinem esse natura, ut quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id
sibi accidisse opinetur, sit continuo in aegritudine. Cyrenaici non omni malo
aegritudinem effici censent, sed insperato et necopinato malo. Est id quidem
non mediocre ad aegritudinem augendam; videntur enim omma repentina graviora.
Ex hoc et illa iure laudantur:
'Ago cum genui, tum morituros scivi et ei rei
sustuli.
Praeterea ad Troiam cum misi ob defendendam Graeciam,
Scibam me in mortiferum bellum, non in epulas mittere.'
XIV. [29] Haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit eorum
adventum, quae venientia longe ante videris. Itaque apud Euripiden a Theseo
dicta laudantur; licet enim, ut saepe facimus, in Latinum illa convertere:
'Nam qui haec audita a docto meminissem viro,
Futuras mecum commentabar miserias:
Aut mortem acerbam aut exili maestam fugam
Aut semper aliquam molem meditabar mali,
Ut, si qua invecta diritas casu foret,
Ne me inparatum cura laceraret repens.'
[30] Quod autem Theseus a
docto se audisse dicit, id de se ipso loquitur Euripides. Fuerat enim auditor
Anaxagorae, quem ferunt nuntiata morte filii dixisse: 'sciebam me genuisse
mortalem.' Quae vox declarat is esse haec acerba, quibus non fuerint cogitata.
Ergo id quidem non dubium, quin omnia, quae mala putentur, sint inprovisa
graviora. Itaque quamquam non haec una res efficit maximam aegritudinem, tamen,
quoniam multum potest provisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem, sint
semper omnia homini humana meditata. Et nimirum haec est illa praestans et divina
sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere, nihil
admirari, cum acciderit, nihil, ante quam evenerit, non evenire posse
arbitrari.
'Quam ob rem omnis, cum secundae res sunt maxume,
tum maxime
Meditari secum oportet, quo pacto adversam aerumnam ferant.
Pericla, damna peregre rediens semper secum cogitet,
Aut fili peccatum aut uxoris mortem aut morbum filiae,
Communia esse haec, ne quid horum umquam accidat animo novum;
Quicquid praeter spem eveniat, omne id deputare esse in lucro.'
XV. [31] Ergo hoc Terentius a philosophia sumptum cum tam commode
dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et
constantius sentiemus? Hic est enim ille voltus semper idem, quem dicitur
Xanthippe praedicare solita in viro suo fuisse Socrate: eodem semper se vidisse
exeuntem illum domo et revertentem. Nec vero ea frons erat, quae M. Crassi
illius veteris, quem semel ait in omni vita risisse Lucilius, sed tranquilla et
serena; sic enim accepimus. Iure autem erat semper idem voltus, cum mentis, a
qua is fingitur, nulla fieret mutatio. Quare accipio equidem a Cyrenaicis haec
arma contra casus et eventus, quibus eorum advenientes impetus diuturna
praemeditatione frangantur, simulque iudico malum illud opinionis esse, non
naturae; si enim in re esset, cur fierent provisa leviora?
[32] Sed est, isdem de
rebus quod dici possit subtilius, si prius Epicuri sententiam viderimus. Qui
censet necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis esse
arbitrentur, sive illa ante provisa et expectata sint sive inveteraverint. Nam
neque vetustate minui mala nec fieri praemeditata leviora, stultamque etiam
esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem: satis esse odiosum
malum omne, cum venisset; qui autem semper cogitavisset accidere posse aliquid
adversi, ei fieri illud sempiternum malum; si vero ne futurum quidem sit,
frustra suscipi miseriam voluntariam; ita semper angi aut accipiendo aut
cogitando malo.
[33] Levationem autem
aegritudinis in duabus rebus ponit, avocatione a cogitanda molestia et
revocatione ad contemplandas voluptates. Parere enim censet animum rationi
posse et, quo illa ducat, sequi. Vetat igitur ratio intueri molestias,
abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas
facit; a quibus cum cecinit receptui, inpellit rursum et incitat ad
conspiciendas totaque mente contrectandas varias voluptates, quibus ille et
praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat. Haec
nostro more nos diximus, Epicurii dicunt suo; sed quae dicant, videamus, quo
modo, neglegamus.
XVI. [34] Principio male reprehendunt
praemeditationem rerum futurarum. Nihil est enim quod tam optundat elevetque
aegritudinem quam perpetua in omni vita cogitatio nihil esse quod non accidere
possit, quam meditatio condicionis humanae, quam vitae lex commentatioque
parendi, quae non hoc adfert, ut semper maereamus, sed ut numquam. Neque enim,
qui rerum naturam, qui vitae varietatem, qui inbecillitatem generis humani
cogitat, maeret, cum haec cogitat, sed tum vel maxime sapientiae fungitur
munere; utrumque enim consequitur, ut et considerandis rebus humanis proprio
philosophiae fruatur officio et adversis casibus triplici consolatione sanetur,
primum quod posse accidere diu cogitavit, quae cogitatio una maxime molestias
omnis extenuat et diluit, deinde quod humana humane ferenda intellegit,
postremo quod videt malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse,
cum id, quod ab homine non potuerit praestari, evenerit.
[35] Nam revocatio illa,
quam adfert, cum a contuendis nos malis avocat, nulla est. Non est enim in
nostra potestate fodicantibus eis rebus, quas malas esse opinemur, dissimulatio
vel oblivio: lacerant, vexant, stimulos admovent, ignis adhibent, respirare non
sinunt. Et tu oblivisci iubes, quod contra naturam est, qui, <quod> a
natura datum est, auxilium extorqueas inveterati doloris? Est enim tarda illa
quidem medicina, sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies. Iubes me
bona cogitare, oblivisci malorum. Diceres aliquid, et magno quidem philosopho
dignum, si ea bona esse sentires, quae essent homine dignissima.
XVII. [36] Pythagoras mihi si diceret aut Socrates aut Plato: 'Quid iaces
aut quid maeres aut cur succumbis cedisque fortunae? quae pervellere te
forsitan potuerit et pungere, non potuit certe vires frangere. Magna vis est in
virtutibus; eas excita, si forte dormiunt. Iam tibi aderit princeps fortitudo,
quae te animo tanto esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire,
contemnas et pro nihilo putes. Aderit temperantia, quae est eadem moderatio, a
me quidem paulo ante appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere
nihil patietur. Quid est autem nequius aut turpius ecfeminato viro? Ne iustitia
quidem sinet te ista facere, cui minimum esse videtur in hac causa loci; quae
tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum et alienum adpetas, qui
mortalis natus condicionem postules inmortalium et graviter feras te, quod
utendum acceperis, reddidisse.
[37] Prudentiae vero quid
respondebis docenti virtutem sese esse contentam, quo modo ad bene vivendum,
sic etiam ad beate? Quae si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur a se
et rursus ad se revertatur et omnia sua complexa nihil quaerat aliunde, non
intellego, cur aut verbis tam vehementer ornanda aut re tantopere expetenda
videatur'. Ad haec bona me si revocas, Epicure, pareo, sequor, utor te ipso
duce, obliviscor etiam malorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis
quidem ponenda censeo. Sed traducis cogitationes meas ad voluptates. Quas?
Corporis, credo, aut quae propter corpus vel recordatione vel spe cogitentur.
Num quid est aliud? rectene interpretor sententiam tuam? Solent enim isti
negare nos intellegere, quid dicat Epicurus.
[38] Hoc dicit, et hoc
ille acriculus me audiente Athenis senex Zeno, istorum acutissimus, contendere
et magna voce dicere solebat: eum esse beatum, qui praesentibus voluptatibus
frueretur confideretque se fruiturum aut in omni aut in magna parte vitali
dolore non interveniente, aut si interveniret, si summus foret, futurum brevem,
sin productior, plus habiturum iucundi quam mali; haec cogitantem fore beatum,
praesertim cum et ante perceptis bonis contentus esset <et> nec mortem
nec deos extimesceret. Habes formam Epicuri vitae beatae verbis Zenonis
expressam, nihil ut possit negari.
XVIII. [39] Quid ergo? huiusne vitae propositio et cogitatio aut Thyestem
levare poterit aut Aeetam, de quo paulo ante dixi, aut Telamonem pulsum patria
exulantem atque egentem? in quo haec admiratio fiebat:
'Hicine est ille Telamon, modo quem gloria ad caelum
extulit,
Quem aspectabant, cuius ob os Grai ora obvertebant sua?
[40] Quodsi cui, ut ait
idem, 'simul animus cum re concidit', a gravibus illis antiquis philosophis
petenda medicina est, non ab his voluptariis. Quam enim isti bonorum copiam
dicunt? Fac sane esse summum bonum non dolere —quamquam
id non vocatur voluptas, sed non necesse est nunc omnia-: idne est, quo
traducti luctum levemus? Sit sane summum malum dolere: in eo igitur qui non
est, si malo careat, continuone fruitur summo bono?
[41] Quid tergiversamur,
Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem. cum os
perfricuisti, soles dicere? Sunt haec tua verba necne? In eo quidem libro, qui
continet omnem disciplinam tuam, fungar enim iam interpretis munere, ne quis me
putet fingere—dicis haec: 'Nec equidem habeo, quod intellegam bonum
illud, detrahens eas voluptates quae sapore percipiuntur, detrahens eas quae
rebus percipiuntur veneriis, detrahens eas quae auditu e cantibus, detrahens
eas etiam quae ex formis percipiuntur oculis suavis motiones, sive quae aliae
voluptates in toto homine gignuntur quolibet sensu. Nec vero ita dici potest,
mentis laetitiam solam esse in bonis. Laetantem enim mentem ita novi: spe eorum
omnium, quae supra dixi, fore ut natura iis potiens dolore careat.'
[42] Atque haec quidem
his verbis, quivis ut intellegat, quam voluptatem norit Epicurus. Deinde paulo
infra: 'Saepe quaesivi' inquit 'ex is qui appellabantur sapientes, quid
haberent quod in bonis relinquerent, si illa detraxissent, nisi si vellent
voces inanis fundere: nihil ab is potui cognoscere. Qui si virtutes ebullire
volent et sapientias, nihil aliud dicent nisi eam viam, qua efficiantur eae
voluptates quas supra dixi.' Quae secuntur, in eadem sententia sunt, totusque
liber, qui est de summo bono refertus est et verbis et sententiis talibus.
[43] Ad hancine igitur
vitam Telamonem illum revocabis, ut leves aegritudinem, et si quem tuorum
adflictum maerore videris, huic acipenserem potius quam aliquem Socraticum
libellum dabis? hydrauli hortabere ut audiat voces potius quam Platonis?
expones, quae spectet, florida et varia? fasciculum ad naris admovebis?
incendes odores et sertis redimiri iubebis et rosa? si vero aliquid etiam—, tum plane luctum omnem absterseris.
XIX. [44] Haec Epicuro confitenda sunt aut ea, quae modo expressa ad
verbum dixi tollenda de libro vel totus liber potius abiciundus; est enim confertus
voluptatibus. Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine privemus eum qui ita
dicat:
'Pol mihi fortuna magis nunc defit quam genus.
Namque regnum suppetebat mihi, ut scias, quanto e loco,
Quantis opibus, quibus de rebus lapsa fortuna accidat.'
Quid? huic calix mulsi impingendus est,
ut plorare desinat, aut aliquid eius modi? Ecce tibi ex altera parte ab eodem
poeta:
'Ex opibus summis opis egens, Hector, tuae'
Huic subvenire debemus; quaerit enim
auxilium:
'Quid petam praesidi aut exequar quove nunc
Auxilio exili aut fugae freta sim?
Arce et urbe orba sum. Quo accidam? quo applicem?
Cui nec arae patriae domi stant, fractae et disiectae iacent,
Fana fiamma deflagrata, tosti alti stant parietes
Deformati atque abiete crispa -'
Scitis quae sequantur, et illa in
primis:
'O pater, o patria, o Priami domus,
Saeptum altisono cardine templum!
Vidi ego te adstante ope barbarica
Tectis caelatis laqueatis,
Auro ebore instructam regifice.'
[45] 0 poetam egregium!
quamquam ab his cantoribus Euphorionis contemnitur. Sentit omnia repentina et
necopinata esse graviora. Exaggeratis igitur regiis opibus, quae videbantur
sempiternae fore, quid adiungit?
'Haec omnia vidi inflammari,
Priamo vi vitam evitari,
Iovis aram sanguine turpari.'
[46] Praeclarum carmen!
est enim et rebus et verbis et modis lugubre. Eripiamus huic aegritudinem. Quo
modo? Conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, demus hedychrum, <ODORUM>incendamus
scutellam dulciculae potionis aliquid videamus et cibi? Haec tandem bona sunt,
quibus aegritudines gravissumae detrahantur? Tu enim paulo ante ne intellegere
quidem te alia ulla dicebas. Revocari igitur oportere a maerore ad cogitationem
bonorum conveniret mihi cum Epicuro, si, quid esset bonum, conveniret.
XX. Dicet
aliquis: Quid ergo? tu Epicurum existimas ista voluisse, aut libidinosas eius
fuisse sententias? Ego vero minime; video enim ab eo dici multa severe, multa
praeclare. Itaque, ut saepe dixi, de acumine agitur eius, non de moribus;
quamvis spernat voluptates eas quas, modo laudavit, ego tamen meminero quod
videatur ei summum bonum. Non enim verbo solum posuit voluptatem, sed
explanavit quid diceret: 'Saporem' inquit 'et corporum complexum et ludos atque
cantus et formas eas quibus oculi iucunde moveantur.' Num fingo, num mentior?
cupio refelli; quid enim laboro nisi ut veritas in omni quaestione explicetur?
[47] 'At idem ait non
crescere voluptatem dolore detracto, summamque esse voluptatem nihil dolere.'
Paucis verbis tria magna peccata: unum, quod secum ipse pugnat; modo enim ne
suspicari quidem se quicquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur voluptate;
nunc autem summam voluptatem esse dolore carere: potestne magis secum ipse
pugnare? Alterum peccatum quod, cum in natura tria sint, unum gaudere, alterum
dolere, tertium nec gaudere nec dolere, hic primum et tertium putat idem esse
nec distinguit a non dolendo voluptatem. Tertium peccatum commune cum
quibusdam, quod, cum virtus maxime expetatur eiusque adipiscendae causa
philosophia quaesita sit, ille a virtute summum bonum separavit.
[48] 'At laudat saepe
virtutem'. Et quidem C. Gracchus, cum largitiones maximas fecisset et
effudisset aerarium verbis tamen defendebat aerarium. Quid verba audiam cum
facta videam? L. Piso ille Frugi semper contra legem frumentariam dixerat. Is
lege lata consularis ad frumentum accipiundum venerat. Animum advertit Gracchus
in contione Pisonem stantem; quaerit audiente p. R., qui sibi constet, cum ea
lege frumentum petat, quam dissuaserit. 'Nolim' inquit 'mea bona, Gracche, tibi
viritim dividere libeat, sed, si facias, partem petam.' Parumne declaravit vir
gravis et sapiens lege Sempronia patrimonium publicum dissipari? Lege orationes
Gracchi, patronum aerarii esse dices.
[49] Negat Epicurus
iucunde posse vivi, nisi cum virtute vivatur, negat ullam in sapientem vim esse
fortunae, tenuem victum antefert copioso, negat ullum esse tempus, quo sapiens
non beatus sit: omnia philosopho digna, sed cum voluptate pugnantia. 'Non istam
dicit voluptatem.' Dicat quamlibet; nempe eam dicit, in qua virtutis nulla
pars, insit. Age, si voluptatem non intellegimus, ne dolorem quidem? Nego
igitur eius esse, qui dolore summum malum metiatur, mentionem facere virtutis.
XXI. [50] Et queruntur quidam Epicurei, viri optimi—nam nullum genus est minus malitiosum—, me
studiose dicere contra Epicurum. Ita credo, de honore aut de dignitate
contendimus. Mihi summum in animo bonum videtur, illi autem in corpore, mihi in
virtute, illi in voluptate. Et illi pugnant, et quidem vicinorum fidem implorant—multi autem sunt, qui statim convolent -; ego sum is qui dicam me non
laborare, actum habiturum, quod egerint.
[51] Quid enim? de bello
Punico agitur? De quo ipso cum aliud M. Catoni, aliud L. Lentulo videretur,
nulla inter eos concertatio umquam fuit: hi nimis iracunde agunt, praesertim
cum ab is non sane animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, non in
contione, non apud exercitum neque ad censores dicere audeant. Sed cum istis
alias, et eo quidem animo, nullum ut certamen instituam, verum dicentibus
facile cedam; tantum admonebo, si maxime verum sit ad corpus omnia referre
sapientem sive, ut honestius dicam, nihil facere nisi quod expediat, sive omnia
referre ad utilitatem suam, quoniam haec plausibilia non sunt, ut in sinu
gaudeant, gloriose loqui desinant.
XXII. [52] Cyrenaicorum restat sententia; qui
tum aegritudinem censent existere, si necopinato quid evenerit. Est id quidem
magnum, ut supra dixi; etiam Chrysippo ita videri scio, quod provisum ante non
sit, id ferire vehementius; sed non sunt in hoc omnia. Quamquam hostium repens
adventus magis aliquanto conturbat quam expectatus, et maris subita tempestas
quam ante provisa terret navigantes vehementius, et eius modi sunt pleraque.
Sed cum diligenter necopinatorum naturam consideres, nihil aliud reperias nisi
omnia videri subita maiora, et quidem ob duas causas, primum quod, quanta sint
quae accidunt, considerando spatium non datur, deinde, cum videtur praecaveri
potuisse, si provisum esset, quasi culpa contractum malum aegritudinem acriorem
facit.
[53] Quod ita esse dies
declarat, quae procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non modo
leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur. Karthaginienses multi Romae
servierunt, Macedones rege Perse capto; vidi etiam in Peloponneso, cum essem
adulescens, quosdam Corinthios. Hi poterant omnes eadem illa de Andromacha
deplorare:
'Haec omnia vidi...',
Sed iam decantaverant fortasse. Eo enim
erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut eos Argivos aut Sicyonios
diceres, magisque me moverant Corinthi subito aspectae parietinae quam ipsos
Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum vetustatis obduxerat.
[54] Legimus librum
Clitomachi, quem ille eversa Karthagine misit consolando causa ad captivos, cives
suos; in eo est disputatio scripta Carneadis, quam se ait in commentarium
rettulisse. Cum ita positum esset, videri fore in aegritudine sapientem patria
capta, quae Carneades contra dixerit, scripta sunt. Tanta igitur calamitatis
praesentis adhibetur a philosopho medicina, quanta inveteratae ne desideratur
quidem, nec, si aliquot annis post idem ille liber captivis missus esset,
volneribus mederetur, sed cicatricibus. Sensim enim et pedetemptim progrediens
extenuatur dolor, non quo ipsa res immutati soleat aut possit, sed id, quod
ratio debuerat, usus docet, minora esse ea quae sint visa maiora.
XXIII. [55] Quid ergo opus est, dicet aliquis, ratione aut omnino
consolatione ulla, qua solemus uti, cum levare dolorem maerentium volumus? hoc
enim fere tum habemus in promptu, nihil oportere inopinatum videri; aut qui
tolerabilius feret incommodum, qui cognoverit necesse esse homini tale aliquid
accidere? Haec enim oratio de ipsa summa mali nihil detrahit, tantum modo
adfert, nihil evenisse quod non opinandum fuisset. Neque tamen genus id
orationis in consolando non valet, sed id haud sciam an plurimum. * Ergo ista
necopinata non habent tantam vim, ut aegritudo ex is omnis oriatur; feriunt
enim fortasse gravius, non id efficiunt, ut ea, quae accidant maiora videantur;
quia recentia sunt, maiora videntur, non quia repentina.*
[56] Duplex est igitur
ratio veri reperiendi non in is solum, quae mala,sed in is etiam, quae bona
videntur. Nam aut ipsius rei natura qualis et quanta sit, quaerimus, ut de
paupertate non numquam, cuius onus disputando levamus docentes, quam parva et
quam pauca sint quae natura desideret, aut a disputando subtilitate orationem
ad exempla traducimus. Hic Socrates commemoratur, hic Diogenes, hic Caecilianum
illud:
'Saepe est etiam sub palliolo sordido sapientia.'
Cum enim paupertatis una eademque sit
vis, quidnam dici potest, quam ob rem C. Fabricio tolerabilis ea fuerit, alii
negent se ferre posse?
[57] Huic igitur alteri
generi similis est ea ratio consolandi, quae docet humana esse quae acciderint.
Non enim id solum continet ea disputatio, ut cognitionem adferat generis
humani, sed significat tolerabilia esse, quae et tulerint et ferant ceteri.
XXIV. De paupertate
agitur: multi patientes pauperes commemorantur; de contemnendo honore: multi
inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui
privatum otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim vita laudatur, nec
siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui laudat senem et fortunatum
esse dicit, quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus; [58] similiter commemorandis exemplis orbitates quoque liberum
praedicantur, eorumque, qui gravius ferunt, luctus aliorum exemplis leniuntur.
Sic perpessio ceterorum facit, ut ea quae acciderint multo minora quam quanta
sint existimata, videantur. Ita fit, sensim cogitantibus ut, 'quantum sit
ementita opinio, appareat. Atque hoc idem et Telamo ille declarat:
'Ego cum genui...'
et Theseus:
'Futuras mecum commentabar miserias'
et Anaxagoras: 'Sciebam me genuisse
mortalem.' Hi enim omnes diu cogitantes de rebus humanis intellegebant eas
nequaquam pro opinione volgi esse extimescendas. Et mihi quidem videtur idem
fere accidere is qui ante meditantur, quod is quibus medetur dies, nisi quod
ratio quaedam sanat illos, hos ipsa natura intellecto eo quod rem continet,
illud malum, quod opinatum sit esse maxumum, nequaquam esse tantum, ut vitam
beatam possit evertere.
[59] Hoc igitur
efficitur, ut ex illo necopinato plaga maior sit, non, ut illi putant, ut, cum
duobus pares casus evenerint, is modo aegritudine adficiatur, cui ille
necopinato casus evenerit. Itaque dicuntur non nulli in maerore, cum de hac
communi hominum condicione audivissent, ea lege esse nos natos, ut nemo in
perpetuum esse posset expers mali, gravius etiam tulisse.
XXV.
Quocirca Carneades, ut video nostrum scribere Antiochum, reprehendere
Chrysippum solebat laudantem Euripideum carmen illud:
'Mortalis nemo est quem non attingat dolor
Morbusque; multis sunt humandi liberi,
Rursum creandi, morsque est finita omnibus.
Quae generi humano angorem nequicquam adferunt:
Reddenda terrae est terra, tum vita omnibus
Metenda ut fruges. Sic iubet Necessitas.'
[60] Negabat genus hoc
orationis quicquam omnino ad levandam aegritudinem pertinere. Id enim ipsum
dolendum esse dicebat, quod in tam crudelem necessitatem incidissemus; nam
illam quidem orationem ex commemoratione alienorum malorum ad malivolos
consolandos esse accommodatam. Mihi vero longe videtur secus. Nam et necessitas
ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse
hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non
ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi
id censeat, quod videat multos moderate et tranquille tulisse.
[61] Omnibus enim modis
fulciendi sunt, qui ruunt nec cohaerere possunt propter magnitudinem aegritudinis.
Ex quo ipsam aegritudinem lu/phn Chrysippus quasi solutionem totius hominis
appellatam putat. Quae tota poterit evelli explicata, ut principio dixi, causa
aegritudinis; est enim nulla alia nisi opinio et iudicium magni praesentis
atque urgentis mali. Itaque et dolor corporis, cuius est morsus acerrumus,
perferetur spe proposita boni, et acta aetas honeste ac splendide tantam adfert
consolationem, ut eos qui ita vixerint aut non attingat aegritudo aut
perleviter pungat animi dolor.
XXVI. Sed ad
hanc opinionem magni mali cum illa etiam opinio accessit oportere, rectum esse,
ad offÏcium pertinere ferre illud aegre quod acciderit, tum
denique efficitur illa gravis aegritudinis perturbatio.
[62] Ex hac opinione sunt
illa varia et detestabilia genera lugendi: paedores, muliebres lacerationes
genarum, pectoris feminum capitis percussiones; hinc ille Agamemno Homericus et
idem Accianus
'Scindens dolore identidem intonsam comam';
In quo facetum illud Bionis, perinde
stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere quasi calvitio maeror
levaretur.
[63] Sed haec omnia
faciunt opinantes ita fieri oportere. Itaque et Aeschines in Demosthenem
invehitur, quod is septimo die post filiae mortem hostias immolavisset. At quam
rhetorice, quam copiose! quas sententias colligit, quae verba contorquet! ut
licere quidvis rhetori intellegas. Quae nemo probaret, nisi insitum illud in
animis haberemus, omnis bonos interitu suorum quam gravissime maerere oportere.
Ex hoc evenit, ut in animi doloribus alii solitudines captent, ut ait Homerus
de Bellerophonte:
'Qui miser in campis maerens errabat Aleis
Ipse suum cor edens, hominum vestigia vitans';
et Nioba fingitur lapidea propter
aeternum, credo, in luctu silentium, Hecubam autem putant propter animi acerbitatem
quandam et rabiem fingi in canem esse conversam. Sunt autem alii, quos in luctu
cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium nutrix:
'Cupido cepit miseram nunc me proloqui
Caelo atque terrae Medeai miserias.'
XXVII. [64] Haec omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore,
maximeque declaratur hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum
se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti
sunt, revocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere
intermiserint. Pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec
verbis solum, sed etiam verberibus, 'si quid in domestico luctu hilarius ab is
factum est aut dictum, plorare cogunt. Quid? ipsa remissio luctus cum est
consecuta intellectumque est nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse
totum illud voluntarium?
[65] Quid ille
Terentianus 'ipse se poeniens', id est e(auto/n timwrou/menoj ?
'Decrevi tantisper me minus iniuriae,
Chremes, meo gnato facere, dum fiam miser.'
Hic decernit, ut miser sit. Num quis
igitur quicquam decernit invitus?
'Malo quidem me quovis dignum deputem -'
Malo se dignum deputat, nisi miser sit.
Vides ergo opinionis esse, non naturae malum. Quid, quos res ipsa lugere
prohibet? ut apud Homerum cotidianae neces interitusque multorum sedationem
maerendi adferunt, apud quem ita dicitur:
'Namque nimis multos atque omni luce cadentis
Cernimus, ut nemo possit maerore vacare.
Quo magis est aequum tumulis mandare peremptos
Firmo animo et luctum lacrinus finire diurnis.'
[66] Ergo in potestate
est abicere dolorem, cum velis, tempori servientem. An est ullum tempus,
quoniam quidem res in nostra potestate est, cui non ponendae curae <ET>aegritudinis
causa serviamus? Constabat eos, qui concidentem volneribus Cn. Pompeium
vidissent, cum in illo ipso acerbissimo miserrimoque spectaculo sibi timerent,
quod se classe hostium circumfusos viderent, nihil aliud tum egisse, nisi ut
remiges hortarentur et ut salutem adipiscerentur fuga; posteaquam Tyrum
venissent tum adflictari lamentarique coepisse. Timor igitur ab his
aegritudinem potuit repellere, ratio ac sapientia vera non poterit?
XXVIII. Quid
est autem quod plus valeat ad ponendum dolorem, quam cum est intellectum nil
profici et frustra esse susceptum? Si igitur deponi potest, etiam non suscipi
potest; voluntate igitur et iudicio suscipi aegritudinem confitendum est.
[67] Idque indicatur eorum
patientia, qui cum multa sint saepe perpessi, facilius ferunt quicquid accidit,
obduruisseque iam sese contra fortunam arbitrantur, ut ille apud Euripidem:
'Si mihi nunc tristis primum inluxisset dies
Nec tam aerumnoso navigavissem salo,
Esset dolendi causa, ut iniecto eculei
Freno repente tactu exagitantur novo;
Sed iam subactus miseriis optorpui.'
Defetigatio igitur miseriarum
aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam
atque fontem esse maeroris.
[68] Philosophi summi
nequedum tamen sapientiam consecuti nonne intellegunt in summo se malo esse?
Sunt enim insipientes, neque insipientia ullum maius malum est; neque tamen
lugent. Quid ita? Quia huic generi malorum non adfingitur illa opinio, rectum
esse et aequum et ad officium pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod
idem adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quac omnium maxuma est.
[69] Itaque Aristoteles
veteres philosophos accusans, qui existumavissent philosophiam suis ingeniis
esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse; sed se
videre, quod paucis annis magna accessio facta esset, brevi tempore
philosophiam plane absolutam fore. Theophrastus autem moriens accusasse naturam
dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset,
hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset; quorum si
aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus
omni doctrina hominum vita erudiretur. Querebatur igitur se tum, cum illa
videre coepisset, extingui. Quid? ex ceteris philosophis nonne optumus et
gravissumus quisque confitetur multa se ignorare et multa sibi etiam atque
etiam esse discenda?
[70] Neque tamen, cum se
in media stultitia, qua nihil est peius, haerere intellegant, aegritudine
premuntur; nulla enim admiscetur opinio officiosi doloris. Quid, qui non putant
lugendum viris? qualis fuit Q. Maxumus efferens filium consularem qualis L.
Paulus duobus paucis diebus amissis fÏliis, qualis M. Cato
praetore designato mortuo filio, quales reliqui, quos in Consolatione
conlegimus.
[71] Quid hos aliud
placavit nisi quod luctum et maerorem esse non putabant viri? Ergo id, quod
alii rectum opinantes aegritudini se solent dedere, id hi turpe putantes
aegritudinem reppulerunt. Ex quo intellegitur non natura, sed in opinione esse
aegritudinem.
XXIX. Contra
dicuntur haec: quis tam demens, ut sua voluntate maereat? natura adfert
dolorem, cui quidem Crantor, inquiunt, vester cedendum putat; premit enim atque
instat, nec resisti potest. Itaque Oileus ille apud Sophoclem, qui Telamonem
antea de Aiacis morte consolatus esset, is cum audivisset de suo, fractus est.
De cuius commutata mente sic dicitur:
'Nec vero tanta praeditus sapientia
Quisquam est, qui aliorum aerumnam dictis adlevans
Non idem, cum fortuna mutata impetum
Convertat, clade subita frangatur sua,
Ut illa ad alios dicta et praecepta excidant.'
Haec cum disputant, hoc student
efficere, naturae obsisti nullo modo posse; et tamen fatentur graviores aegritudines
suscipi, quam natura cogat. Quae est igitur amentia? ut nos quoque idem ab
illis requiramus.
Sed plures sunt causae suscipiendi
doloris:
[72] primum illa opinio
mali, quo viso atque persuaso aegritudo insequitur necessario; deinde etiam
gratum mortuis se facere, si graviter eos lugeant, arbitrantur; accedit
superstitio muliebris quaedam; existumant enim diis inmortalibus se facilius
satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur.
Sed haec inter se quam repugnent, plerique non vident. Laudant enim eos, qui
aequo animo moriantur; qui alterius mortem aequo animo ferant, eos putant
vituperandos. Quasi fieri ullo modo possit, quod in amatorio sermone dici
solet, ut quisquam plus alterum diligat quam se.
[73] Praeclarum illud est
et, si quaeris, rectum quoque et verum, ut eos, qui nobis carissimi esse
debeant, aeque ac nosmet ipsos amemus; ut vero plus, fieri nullo pacto potest.
Ne optandum quidem est in amicitia, ut me ille plus quam se, ego illum plus
quam me; perturbatio vitae, si ita sit, atque officiorum omnium consequatur.
XXX. Sed de
hoc alias; nunc illud satis est, non attribuere ad amissionem amicorum miseriam
nostram, ne illos plus quam ipsi velint, si sentiant, plus certe quam nosmet
ipsos diligamus. Nam quod aiunt plerosque consolationibus nihil levari
adiunguntque consolatores ipsos confiteri se miseros, cum ad eos impetum suum
fortuna converterit, utrumque dissolvitur. Sunt enim ista non naturae vitia,
sed culpae. Stultitiam. autem accusare quamvis copiose licet. Nam et qui non
levantur, <se> ipsi <se> ad miseriam invitant, et qui suos casus
aliter ferunt atque ut auctores aliis ipsi fuerunt, non sunt vitiosiores quam
fere plerique, qui avari avaros, gloriae cupidos gloriosi reprehendunt. Est
enim proprium stultitiae aliorum vitia cernere, oblivisci suorum.
[74] Sed nimirum hoc
maxume est premendum, cum constet aegritudinem vetustate tolli, hanc vim non
esse in die positam, sed in cogitatione diuturna. Nam si et eadem res est et
idem est homo, qui potest quicquam de dolore mutari, si neque de eo, propter
quod delet, quicquam est mutatum neque de eo, qui dolet? Cogitatio igitur
diuturna nihil esse in re mali dolori medetur, non ipsa diuturnitas.
XXXI. Hic
mihi adferunt mediocritates. Quae si naturales sunt, quid opus est
consolatione? natura enim ipsa terminabit modum; sin opinabiles, opinio tota
tollatur. Satis dictum esse arbitror aegritudinem esse opinionem mali
praesentis, in qua opinione illud insit, ut aegritudinem suscipere oporteat.
[75] Additur ad hanc
definitionem a Zenone recte, ut illa opinio praesentis mali sit recens. Hoc
autem verbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse velint, quod
paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo vis quaedam insit, ut
vigeat et habeat quandam viriditatem, tam diu appelletur recens. Ut Artemisia
illa, Mausoli Cariae regis uxor, quae nobile illud Halicarnasi fecit sepulcrum,
quam diu vixit, vixit in luctu eodemque etiam confecta contabuit. Huic erat illa
opinio cotidie recens; quae tum denique non appellatur recens, cum vetustate
exaruit. Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus
aut sedare aut detrahere quam plurumum aut sopprimere nec pati manare longius
aut ad alia traducere.
[76] Sunt qui unum
officium consolantis putent malum illud omnino non esse, ut Cleanthi placet;
sunt qui non magnum malum, ut Peripatetici; sunt qui abducant a malis ad bona,
ut Epicurus; sunt qui satis putent estendere nihil inopinati accidisse, < ut
cyrenaici> [nihil mali]. Chrysippus aut caput esse censet in consolando
detrahere illam opinionem maerenti, <UT>se officio fungi putet iusto atque
debito. Sunt etiam qui haec omnia genera consolando colligant—alius enim alio modo movetur—, ut fere nos in Consolatione
omnia in consolationem unam coniecimus; erat enim in tumore animus, et omnis in
eo temptabatur curatio. Sed sumendum tempus est non minus in animorum morbis
quam in corporum; ut Prometheus ille Aeschyli, cui cum dÏctum esset:
'Atqui, Prometheu, te hoc tenere existimo,
Mederi posse rationem iracundiae,'
respondit:
'Siquidem qui tempestivam medicinam admovens
Non adgravescens volnus inlidat manu.'
XXXII. [77] Erit igitur in consolationibus prima medicina docere aut nullum
malum esse aut admodum parvum, altera et de communi condicione vitae et
proprie, si quid sit de ipsius qui maereat disputandum, tertia summam esse
stultitiam frustra confici maerore, cum intellegas nihil posse profici. Nam
Cleanthes quidem sapientem consolatur, qui consolatione non eget. Nihil enim
esse malum, quod turpe non sit, si lugenti persuaseris, non tu illi luctum, sed
stultitiam detraxeris; alienum autem tempus docendi. Et tamen non satis mihi
videtur vidisse hoc Cleanthes, suscipi aliquando aegritudinem posse ex eo ipso,
quod esse summum malum Cleanthes ipse fateatur. Quid enim dicemus, cum Socrates
Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse nec quicquam inter
Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiolum interesse, cum se Alcibiades
adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi virtutem traderet
turpitudinemque depelleret,—quid dicemus, Cleanthe? num in illa re, quae
aegritudine Alcibiadem adficiebat, mali nihil fuisse?
[78] Quid? illa Lyconis
qualia sunt? qui aegritudinem extenuans parvis ait eam rebus moveri, fortunae
et corporis incommodis, non animi malis. Quid ergo? illud, quod Alcibiades
dolebat, non ex animi malis vitiisque constabat? Ad Epicuri consolationem satis
est ante dictum.
XXXIII. [79 ] Ne illa quidem firmissima consolatio est, quamquam et usitata
est et saepe prodest: 'non tibi hoc soli.' Prodest haec quidem, ut dixi, sed
nec semper nec omnibus; sunt enim qui respuant; sed refert, quo modo
adhibeatur. Ut enim tulerit quisque eorum qui sapienter tulerunt, non quo
quisque incommodo adfectus sit, praedicandum est. Chrysippi ad veritatem
firmissima est, ad tempus aegritudinis difficilis. Magnum opus est probare
maerenti illum suo iudicio et, quod se ita putet oportere facere, maerere.
Nimirum igitur, ut in causis non semper utimur eodem statu—sic enim appellamus controversiarum genera-, sed ad tempus, ad
controversiae naturam, ad personam accomodamus, sic in aegritudine lenienda,
quam quisque curationem recipere possit, videndum est.
[80] Sed nescio quo pacto
ab eo, quod erat a te propositum, aberravit oratio. Tu enim de sapiente
quaesieras, cui aut malum videri nullum potest, quod vacet turpitudine, aut ita
parvum malum, ut id obruatur sapientia vixque appareat, qui nihil opinione adfingat
adsumatque ad aegritudinem nec id putet esse rectum, se quam maxume excruciari
luctuque confÏci, quo pravius nihil esse possit. Edocuit tamen
ratio, ut mihi quidem videtur, cum hoc ipsum proprie non quaereretur hoc
tempore, num quod esset malum nisi quod idem dici turpe posset, tamen ut
videremus, quicquid esset in aegritudine mali, id non naturale esse, sed
voluntario iudicio et opinionis errore contractum.
[81] Tractatum est autem
a nobis id genus aegritudinis, quod unum est omnium maxumum, ut eo sublato
reliquorum remedia ne magnopere quaerenda arbitraremur.
XXXIV. Sunt
enim certa, quae de paupertate, certa, quae de vita inhonorata et ingloria dici
soleant; separatim certae scholae sunt de exilio, de interitu patriae, de servitute,
de debilitate, de caecitate, de omni casu, in quo nomen poni solet calamitatis.
Haec Graeci in singulas scholas et in singulos libros dispertiunt; opus enim
quaerunt (quamquam plenae disputationes delectationis sunt);
[82] et tamen, ut medici toto
corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia
cum universam aegritudinem sustulit, <sustulit> etiam, si quis error
alicunde, extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid
tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit. Etsi
singularum rerum sunt propriae consolationes, de quibus audies tu quidem, cum
voles. Sed ad eundem fontem revertendum est, aegritudine procul abesse a
sapiente, quod inanis sit, quod frustra suscipiatur, quod non natura exoriatur,
sed iudicio, sed opinione, sed quadam invitatione ad dolendum, cum id
decreverimus ita fieri oportere.
[83] Hoc detracto, quod
totum est voluntarium, aegritudo erit sublata illa maerens, morsus tamen et
contractiuncula quaedam animi relinquetur. Hanc dicant sane naturalem, dum
aegritudinis nomen absit grave taetrum funestum, quod cum sapientia esse atque,
ut ita dicam, habitare nullo modo possit. At quae stirpes sunt aegritudinis,
quam multae, quam amarae! quae ipso trunco everso omnes eligendae sunt et, si
necesse erit, singulis disputationibus. Superest enim nobis hoc, cuicuimodi
est, otium. Sed ratio una omnium est aegritudinum, plura nomina. Nam et
invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi,
lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia
esse, adflictari, desperare.
[84] Haec omnia definiunt
Stoici, eaque verba quae dixi singularum rerum sunt, non, ut videntur, easdem
res significant, sed aliquid differunt; quod alio loco fortasse tractabimus.
Haec sunt illae fibrae stirpium, quas initio dixi, persequendae et omnes
eligendae, ne umquam ulla possit existere. Magnum opus et difficile, quis
negat? Quid autem praeclarurn non idem arduum? Sed tamen id se effecturam
philosophia profitetur, nos modo curationem eius recipiamus.
Verum haec quidem hactenus, cetera,
quotienscumque voletis, et hoc loco et aliis parata vobis erunt.
|