LIBER IV
I. [1] Cum
multis locis nostrorum hominum ingenia virtutesque, Brute, soleo mirari, tum
maxime in is studiis, quae sero admodum expetita in hanc civitatem e Graecia
transtulerunt. Nam cum a primo urbis ortu regiis institutis, partim etiam
legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium equitum
peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset constituta, tum
progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est
dominatu regio re p. liberata. Nec vero hic locus est, ut de moribus
institutisque maiorum et disciplina ac temperatione civitatis loquamur; aliis
haec locis satis accurate a nobis dicta sunt maximeque in is sex libris, quos
de re publica scripsimus.
[2] Hoc autem loco consideranti mihi
studia doctrinae multa sane occurrunt, cur ea quoque arcessita aliunde neque
solum expetita, sed etiam conservata et culta videantur. Erat enim illis paene
in conspectu praestanti sapientia et nobilitate Pythagoras, qui fuit in Italia
temporibus isdem quibus L. Brutus patriam liberavit, praeclarus auctor
nobilitatis tuae. Pythagorae autem doctrina cum longe lateque flueret,
permanavisse mihi videtur in hanc civitatem, idque cum coniectura probabile
est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur. Quis enim est qui putet, cum
floreret in Italia Graecia potentissumis et maximis urbibus, ea quae magna
dicta est, in isque primum ipsius Pythagorae, deinde postea Pythagoreorum
tantum nomen esset, nostrorum hominum ad eorum doctissimas voces aures clausas
fuisse?
[3] Quin etiam arbitror propter
Pythagoreorum admirationem Numam quoque regem Pythagoreum a posterioribus
existimatum. Nam cum Pythagorae disciplinam et instituta cognoscerent regisque
eius aequitatem et sapientiam a maioribus suis accepissent, aetates autem et
tempora ignorarent propter vetustatem, eum, qui sapientia excelleret,
Pythagorae auditorem crediderunt fuisse.
II. Et de
coniectura quidem hactenus. Vestigia autem Pythagoreorum quamquam multa colligi
possunt, paucis tamen utemur, quoniam non id agitur hoc tempore. Nam cum
carminibus soliti illi esse dicantur et praecepta quaedam occultius tradere et
mentes suas a cogitationum intentione cantu fidibusque ad tranquillitatem
traducere, gravissumus auctor in Originibus dixit Cato morem apud maiores hunc
epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum
virorum laudes atque virtutes; ex quo perspicuum est et cantus tum fuisse
discriptos vocum sonis et carmina.
[4] Quamquam id quidem etiam duodecim
tabulae declarant, condi iam tum solitum esse carmen; quod ne liceret fieri ad
alterius iniuriam, lege sanxerunt. Nec vero illud non eruditorum temporum
argumentum est, quod et deorum pulvinaribus et epulis magistratuum fides
praecinunt, quod proprium eius fuit, de qua loquor, disciplinae. Mihi quidem
etiam Appi Caeci carmen, quod valde Panaetius laudat epistola quadam, quae est
ad Q. Tuberonem, Pythagoreum videtur. Multa etiam sunt in nostris institutis
ducta ab illis; quae praetereo, ne ea, quae repperisse ipsi putamur, aliunde
didicisse videamur.
[5] Sed ut ad propositum redeat oratio, quam
brevi tempore quot et quanti poetae, qui autem oratores extiterunt! facile ut
appareat nostros omnia consequi potuisse, simul ut velle coepissent.
III. Sed de
ceteris studiis alio loco et dicemus, si usus fuerit, et saepe diximus.
Sapientiae studium vetus id quidem in nostris, sed tamen ante Laeli aetatem et
Scipionis non reperio quos appellare possim nominatim. Quibus adulescentibus
Stoicum Diogenen et Academicum Carneadem video ad senatum ab Atheniensibus
missos esse legatos, qui cum rei publicae nullam umquam partem attigissent
essetque eorum alter Cyrenaeus alter Babylonius, numquam profecto scholis
essent excitati neque ad illud munus electi, nisi in quibusdam principibus
temporibus illis fuissent studia doctrinae. Qui cum cetera litteris mandarent,
alii ius civile, alii orationes suas, alii monumenta maiorum, hanc amplissimam
omnium artium, bene vivendi disciplinam, vita magis quam litteris persecuti
sunt.
[6 ] Itaque illius verae elegantisque
philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem
alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent,
nulla fere sunt: aut pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem
rerum occupationemque hominum, sive etiam quod imperitis ea probari posse non
arbitrabantur, cum interim illis silentibus C. Amafinius extitit dicens, cuius
libris editis commota multitudo contulit se ad eam potissimum disciplinam, sive
quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur inlecebris blandis voluptatis,
sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat tenebant.
[7] Post Amafinium autem multi eiusdem
aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque
maxumum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile ediscantur
et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.
IV. Sed
defendat, quod quisque sentit; sunt enim iudicia libera: nos institutum
tenebimus nullisque unius disciplinae legibus adstricti, quibus in philosophia
necessario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile, semper requiremus.
Quod cum saepe alias, tum nuper in Tusculano studiose egimus. Itaque expositis
tridui disputationibus quartus dies hoc libro concluditur. Ut enim in
inferiorem ambulationem descendimus, quod feceramus idem superioribus diebus,
acta res est sic:
[8] -
Dicat, si quis volt, qua de re disputari velit.
- Non mihi videtur omni animi perturbatione posse
sapiens vacare.
- Aegritudine quidem hesterna disputatione videbatur,
nisi forte temporis causa nobis adsentiebare.
- Minime vero; nam mihi egregie probata est oratio
tua.
- Non igitur existumas cadere in sapientem
aegritudinem?
- Prorsus non arbitror.
- Atqui, si ista perturbare animum sapientis non
potest, nulla poterit. Quid enim? metusne conturbet? At earum rerum est
absentium metus, quarum praesentium est aegritudo; sublata igitur aegritudine
sublatus est metus. Restant duae perturbationes, laetitia gestiens et libido;
quae si non cadent in sapientem, semper mens erit tranquilla sapientis.
- Sic prorsus intellego.
[9] - Utrum igitur mavis? statimne nos vela facere an quasi e portu egredientis
paululum remigare?
- Quidnam est istuc? non enim intellego.
V. Quia
Chrysippus et Stoici cum de animi perturbationibus disputant, magnam partem in
his partiendis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua oratio est,
qua medeantur animis nec eos turbulentos esse patiantur, Peripatetici autem ad
placandos animos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi praetermittunt.
Quaerebam igitur, utrum panderem vela orationis statim an eam ante paululum
dialecticorum remis propellerem.
- Isto modo vero; erit enim hoc totum, quod quaero,
ex utroque perfectius.
[10] - Est id quidem rectius; sed post
requires, si quid fuerit obscurius.
- Faciam equidem; tu, tamen, ut soles, dices ista ipsa
obscura planius quam dicuntur a Graecis.
- Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne omnia
dilabantur, si unum aliquid effugerit. Quoniam, quae Graeci pa/qh
vocant, nobis perturbationes appellari magis placet quam morbos, in his
explicandis veterem illam equidem Pythagorae primum, dein Platonis
discriptionem sequar, qui animum in duas partes dividunt: alteram rationis
participem faciunt, alteram expertem; in participe rationis ponunt
tranquillitatem, id est placidam quietamque constantiam, in illa altera motus
turbidos cum irae tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi.
[11] Sit igitur hic fons; utamur tamen
in his perturbationibus describendis Stoicorum definitionibus et partitionibus,
qui mihi videntur in hac quaestione versari acutissime.
VI. Est
igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio sit, quod pa/qoj ille dicit, aversa a recta ratione contra
naturam animi commotio. Quidam brevius perturbationem esse adpetitum
vehementiorem, sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius discesserit a
naturae constantia. Partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis
nasci et ex duobus opinatis malis; ita esse quattuor, ex bonis libidinem et
laetitiam, ut sit laetitia praesentium bonorum libido futurorum, ex malis metum
et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus; quae
enim venientis metuuntur, eadem adficiunt aegritudine instantia.
[12] Laetitia autem et libido in bonorum
opinione versantur, cum libido ad id, quod videtur bonum, inlecta et infiammata
rapiatur, laetitia ut adepta iam aliquid concupitum ecferatur et gestiat. Natura
enim omnes ea, quae bona videntur, secuntur fugiuntque contraria; quam ob rem
simul obiecta species est cuiuspiam, quod bonum videatur, ad id adipiscendum
impellit ipsa natura. Id cum constanter prudenterque fit, eius modi
adpetitionem Stoici bou/lhsin appellant, nos appellemus v o l u n t a t e m. Eam illi putant in solo esse
sapiente; quam sic definiunt: voluntas est, quae quid cum ratione desiderat.
Quae autem ratione adversante incitata est vehementius, ea libido est vel
cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis invenitur.
[13] Itemque cum ita movemur, ut in bono
simus aliquo, dupliciter id contingit. Nam cum ratione animus movetur placide
atque constanter, tum illud g a u d i u m dicitur; cum autem
inaniter et effuse animus exultat, tum illa laetitia gestiens vel nimia dici
potest, quam ita definiunt: sine ratione animi elationem. Quoniamque, ut bona
natura adpetimus, sic a malis natura declinamus, quae declinatio si cum ratione
fiet, c a u t i o appelletur, eaque intellegatur in solo esse sapiente;
quae autem sine ratione et cum exanimatione humili atque fracta, nominetur
metus; est igitur metus ratione aversa cautio.
[14] Praesentis autem mali sapientis
adfectio nulla est, stultorum aegritudo est, eaque adficiuntur in malis
opinatis animosque demittunt et contrahunt rationi non obtemperantes. Itaque
haec prima definitio est, ut aegritudo sit animi adversante ratione contractio.
Sic quattuor perturbationes sunt, tres constantiae, quoniam aegritudini nulla
constantia opponitur.
VII. Sed
omnes perturbationes iudicio censent fieri et opinione. Itaque eas definiunt
pressius, ut intellegatur, non modo quam vitiosae, sed etiam quam in nostra
sint potestate. Est ergo a e g r i t u d o opinio recens mali
praesentis, in quo demitti contrahique animo rectum esse videatur, l a e t i t
i a opinio recens boni praesentis, in quo ecferri rectum
esse videatur, m e t u s opinio impendentis mali, quod intolerabile esse
videatur, l i b i d o opinio venturi boni,
quod sit ex usu iam praesens esse atque adesse.
[15] Sed quae iudicia quasque opiniones
perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt,
verum illa etiam quae efficiuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi morsum
aliquem doloris efficiat, metus recessum quendam animi et fugam, laetitia
profusam hilaritatem, libido effrenatam adpetentiam. Opinationem autem, quam in
omnis definitiones superiores inclusimus, volunt esse inbecillam adsensionem.
[16] Sed singulis perturbationibus partes
eiusdem generis plures subiciuntur, ut a e g r i t u d i n i
invidentia - utendum est enim docendi causa verbo minus usitato, quoniam
invidia non in eo qui invidet solum dicitur, sed etiam in eo cui invidetur-,
aemulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus, maeror, aerumna, dolor,
lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio, desperatio, et si quae sunt de
genere eodem. Sub m e t u m autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor,
pavor, exanimatio, conturbatio, formido, v o l u p t a t i malevolentia laetans malo alieno, delectatio,
iactatio et similia, l u b i d i n i ira, excandescentia,
odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi.
VIII. [17]
Haec autem definiunt hoc modo: invidentiam esse dicunt a e g r i t u d i n e m
susceptam propter alterius res secundas, quae nihil noceant invidenti. (Nam si
qui doleat eius rebus secundis a quo ipse laedatur, non recte dicatur invidere,
ut si Hectori Agamemno; qui autem, cui alterius commoda nihil noceant, tamen
eum doleat is frui, is invideat profecto.) Aemulatio autem dupliciter illa
quidem dicitur, ut et in laude et in vitio nomen hoc sit; nam et imitatio
virtutis aemulatio dicitur - sed ea nihil hoc loco utimur; est enim laudis-, et
est aemulatio aegritudo, si eo quod concupierit alius potiatur, ipse careat.
Obtrectatio autem est, ea quam intellegi zhlotupi/an volo, aegritudo ex
eo, quod alter quoque potiatur eo quod ipse concupiverit.
[18] Misericordia est aegritudo ex
miseria alterius iniuria laborantis (nemo enim parricidae aut proditoris
supplicio cordia commovetur); angor aegritudo premens, luctus aegritudo ex eius
qui carus fuerit Ïnteritu acerbo, maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo
laboriosa, dolor aegritudo crucians, lamentatio aegritudo cum eiulatu,
sollicitudo aegritudo cum cogitatione, molestia aegritudo permanens,
adflictatio aegritudo cum vexatione corporis, desperatio aegritudo sine ulla
rerum expectatione meliorum.
[19] Quae autem subiecta sunt sub m e t u m, ea sic definiunt: pigritiam metum
consequentis laboris, terrorem metum concutientem, ex quo fit ut pudorem rubor,
terrorem pallor et tremor et dentium crepitus consequatur, timorem metum mali
adpropinquantis, pavorem metum mentem loco moventem, ex quo illud Enni:
'Tum pavor sapientiam omnem mi exanimato
expectorat',
Exanimationem metum subsequentem et
quasi comitem pavoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem
metum permanentem.
IX . [20] V
o l u p t a t i s autem partes hoc
modo describunt, ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento
suo, delectatio voluptas suavitate auditus animum deleniens; et qualis est haec
aurium, tales sunt oculorum et tactionum et odorationum et saporum, quae sunt
omnes unius generis ad perfundendum animum tamquam inliquefactae voluptates,
Iactatio est voluptas gestiens et se efferens insolentius.
[21] Quae autem l i b i d i n i subiecta sunt, ea sic
definiuntur, ut ira sit libido poeniendi eius qui videatur laesisse iniuria,
excandescentia autem sit ira nascens et modo existens, quae qu/mwsij
Graece dicitur, odium ira inveterata, inimicitia ira ulciscendi tempus
observans, discordia ira acerbior intimo animo et corde concepta, indigentia
libido inexplebilis, desiderium libido eius, qui nondum adsit, videndi.
Distinguunt illud etiam, ut libido sit earum rerum, quae dicuntur, de quodam
aut quibusdam, quae kathgorh/mata dialectici appellant, ut habere
divitias, capere honores, indigentia rerum ipsarum sit, ut honorum, ut
pecuniae.
[22] Omnium autem perturbationum fontem
esse dicunt intemperantiam, quae est [a] tota mente a recta ratione defectio,
sic aversa a praescriptione rationis, ut nullo modo adpetitiones animi nec regi
nec contineri queant. Quem ad modum igitur temperantia sedat adpetitiones et
efficit, ut eae rectae rationi pareant, conservatque considerata iudicia
mentis, sic huic inimica intemperantia omnem animi statum infiammat conturbat
incitat, itaque et aegritudines et metus et reliquae perturbationes omnes
gignuntur ex ea.
X. [23] Quem
ad modum, cum sanguis corruptus est aut pituita redundat aut bilis, in corpore
morbi aegrotationesque nascuntur, sic pravarum opinionum conturbatio et ipsarum
inter te repugnantia sanitate spoliat animum morbisque perturbat. Ex
perturbationibus autem primum morbi conficiuntur, quae vocant illi nosh/mata,
eaque quae sunt eis morbis contraria, quae habent ad res certas vitiosam o f f e n s i o n e m atque fastidium, deinde a e g r o t a t i o n e s, quae appellantur a Stoicis
a)rrwsth/mata
, isque item oppositae contrariae offensiones. Hoc loco nimium operae
consumitur a Stoicis, maxime a Chrysippo, dum morbis corporum comparatur
morborum animi similitudo; qua oratione praetermissa minime necessaria ea, quae
rem continenti pertractemus.
[24] Intellegatur igitur perturbationem
iactantibus se opinionibus inconstanter et turbide in motu esse semper; cum
autem hic fervor concitatioque animi inveteraverit et tamquam in venis
medullisque insederit, tum existet et morbus et aegrotatio et offensiones eae,
quae sunt eis morbis aegrotationibusque contrariae.
XI. Haec,
quae dico, cogitatione inter se differunt, re quidem copulata sunt, eaque
oriuntur ex libidine et ex laetitia. Nam cum est concupita pecunia nec adhibita
continuo ratio quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret eam cupiditatem,
permanat in venas et inhaeret in visceribus illud malum, existitque morbus et
aegrotatio, quae evelli inveterata non possunt, eique morbo nomen est avaritia;
[25] similiterque ceteri morbi, ut
gloriae cupiditas, ut mulierositas, ut ita appellem eam quae Graece filoguni/a
dicitur, ceterique similiter morbi aegrotationesque nascuntur. Quae autem sunt
his contraria, ea nasci putantur a metu, ut odium mulierum, quale in misgu/nw Atili est, in hominum universum genus, quod accepimus
de Timone qui misa/nqrwpoj appellatur, ut inhospitalitas est: quae
omnes aegrotationes animi ex quodam metu nascuntur earum rerum quas fugiunt et
oderunt.
[26] Definiunt autem animi a e g r o t a t i o n e m opinationem vehementem de re non expetenda, tamquam
valde expetenda sit, inhaerentem et penitus insitam. Quod autem nascitur ex o f f e n s i o n e, ita definiunt: opinionem
vehementem de re non fugienda inhaerentem et penitus insitam tamquam fugienda;
haec autem opinatio est iudicatio se scire, quod nesciat. Aegrotationi autem
talia quaedam subiecta sunt: avaritia, ambitio, mulierositas, pervicacia,
ligurritio, vinulentia, cuppedia, et si qua similia. Est autem avaritia
opinatio vehemens de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhaerens et penitus
insita, similisque est eiusdem generis definitio reliquarum.
[27] Offensionum autem definitiones sunt
eius modi, ut inhospitalitas sit opinio vehemens valde fugiendum esse hospitem,
eaque inhaerens et penitus insita; similiterque definitur et mulierum odium, ut
Hippolyti, et, ut Timonis, generis humani.
XII. Atque
ut ad valetudinis similitudinem veniamus eaque conlatione utamur aliquando, sed
parcius quam solent Stoici: ut sunt alii ad alios morbos procliviores - itaque
dicimus gravidinosos quosdam, <quosdam> torminosos, non quia iam sint, sed
quia saepe sint - <sic> alii ad metum, alii ad aliam
perturbationem; ex quo in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia
dicitur. Quae ab ira differt, estque aliud iracundum esse, aliud iratum, ut
differt anxietas ab angore (neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando,
nec, qui anxii, semper anguntur), ut inter ebrietatem <et ebriositatem> interest,
aliudque est amatorem esse, aliud amantem. Atque haec aliorum ad alios morbos
proclivitas late patet; nam pertinet ad omnes perturbationes;
[28] in multis etiam vitiis apparet, sed
nomen res non habet. Ergo et invidi et malivoli [et lividi] et timidi et
misericordes, quia proclives ad eas perturbationes <sunt>, non quia
semper feruntur. Haec igitur proclivitas ad suum quodque genus a similitudine
corporis aegrotatio dicatur, dum ea intellegatur ad aegrotandum proclivitas.
Sed haec in bonis rebus, quod alii ad alia bona sunt aptiores, f a c i l i t a s nominetur, in malis p
r o c l i v i t a s, ut significet lapsionem, in neutris
habeat superius nomen.
XIII. Quo
modo autem in corpore est morbus, est aegrotatio, est vitium, sic in animo. Mo
r b u m appellant totius corporis corruptionem, a e g r o t a t i o n e m
morbum cum imbecillitate, v i t i u m, cum partes corporis inter se dissident,
ex quo pravitas membrorum, distortio, deformitas.
[29] Itaque illa duo, morbus et
aegrotatio, ex totius valetudinis corporis conquassatione et perturbatione
gignuntur, vitium autem integra valetudine ipsum ex se cernitur. Sed in animo
tantum modo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere, vitiositas
autem est habitus aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa
dissentiens. Ita fit, ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur et
aegrotatio, in altera inconstantia et repugnantia. Non enim omne vitium partis
habet dissentientis, ut eorum, qui non longe a sapientia absunt, adfectio est
illa quidem discrepans sibi ipsa, dum est insipiens, sed non distorta nec
prava. Morbi autem et aegrotationes partes sunt vitiositatis, sed
perturbationes sintne eiusdem partes, quaestio est.
[30] Vitia enirn adfectiones sunt manentes,
perturbationes autem moventes, ut non possint adfectionum manentium partes
esse. Atque ut in malis attingit animi naturam corporis similitudo, sic in
bonis. Sunt enim in corpore praecipua, pulchritudo, vires valetudo, firmitas,
velocitas, sunt item in animo. <Ut> enim corporis temperatio, cum ea congruunt
inter se e quibus constamus, sanitas, sic animi dicitur, cum eius iudicia
opinionesque concordant, eaque animi est virtus, quam alii ipsam temperantiam
dicunt esse, alii obtemperantem temperantiae praeceptis et eam subsequentem nec
habentem ullam speciem suam, sed sive hoc sive illud sit, in solo esse
sapiente. Est autem quaedam animi sanitas, quae in insipientem etiam cadat, cum
curatione [et perturbatione] medicorum conturbatio mentis aufertur.
[31] Et ut corporis est quaedam apta
figura membrorum cum coloris quadam suavitate eaque dicitur pulchritudo, sic in
animo opinionum iudiciorumque aequabilitas et constantia cum firmitate quadam
et stabilitate virtutem subsequens aut virtutis vim ipsam continens pulchritudo
vocatur. Itemque viribus corporis et nervis et efficacitati similes similibus
quoque verbis animi vires nominantur. Velocitas autem corporis celeritas
appellatur, quae eadem ingenii etiam laus habetur propter animi multarum rerum
brevi tempore percursionem.
XIV. Illud
animorum corporumque dissimile, quod animi valentes morbo temptari non possunt,
corpora possunt; sed corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum
non item, quorum omnes morbi et perturbationes ex aspernatione rationis
eveniunt. Itaque in hominibus solum existunt; nam bestiae simile quiddam
faciunt, sed in perturbationes non incidunt.
[32] Inter acutos autem et inter hebetes
interest, quod ingeniosi, ut aes Corinthium in aeruginem, sic illi in morbum et
incidunt tardius et recreantur ocius, hebetes non item. Nec vero in omnem
morbum ac perturbationem animus ingeniosi cadit; non enim in ulla ecferata et
immania; quaedam autem humanitatis quoque habent primam speciem, ut
misericordia aegritudo metus. Aegrotationes autem morbique animorum difficilius
evelli posse putantur quam summa illa vitia, quae virtutibus sunt contraria.
Morbis enim manentibus vitia sublata esse [non] possunt, quia non tam celeriter
sanantur quam illa tolluntur.
[33] Habes ea quae de perturbationibus
enucleate disputant Stoici, quae logika/ appellant, quia
disseruntur subtilius. Ex quibus quoniam tamquam ex scrupulosis cotibus
enavigavit oratio, reliquae disputationis cursum teneamus, modo satis illa
dilucide dixerimus pro rerum obscuritate.
Prorsus satis; sed si quae diligentius erunt cognoscenda, quaeremus alias, nunc
vela, quae modo dicebas, expectamus et cursum.
XV. [34]
Quando, ut aliis locis de virtute et diximus et saepe dicendum erit - pleraeque
enim quaestiones, quae ad vitam moresque pertinent, a virtutis fonte ducuntur
-, quando igitur virtus est adfectio animi constans conveniensque, laudabiles
efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se sua sponte separata etiam
utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae voluntates sententiae
actiones omnisque recta ratio (quamquam ipsa virtus brevissume recta ratio dici
potest). Huius igitur virtutis contraria est vitiositas - sic enim malo quam
malitiam appellare eam quam Graeci kaki/an appellant; nam malitia
certi cuiusdam vitii nomen est, vitiositas omnium -; ex qua concitantur
perturbationes, quae sunt, ut paulo ante diximus, turbidi animorum concitatique
motus, aversi a ratione et inimicissimi mentis vitaeque tranquillae. Inportant
enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu;
idem inflammant adpetitione nimia, quam tum cupiditatem tum libidinem dicimus,
inpotentiam quandam animi a temperantia et moderation plurimum dissidentem.
[35] Quae si quando adepta erit id quod
ei fuerit concupitum, tum ecferetur alacritate, ut 'nihil ei constet', quod
agat, ut ille, qui 'voluptatem animi nimiam summum esse errorem' arbitratur.
Eorum igitur malorum in una virtute posita sanatio est.
XVI. Quid autem
est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis
adflictus debilitatus iacens? Cui miseriae proxumus est is qui adpropinquans
aliquod malum metuit exanimatusque pendet animi. Quam vim mali significantes poÎtae impendere apud inferos saxum Tantalo faciunt
'Ob scelera animique inpotentiam et
superbiloquentiam.'
Ea communis poena stultitiae est;
omnibus enim, quorum mens abhorret a ratione, semper aliqui talis terror
impendet.
[36] Atque ut haec tabificae mentis perturbationes
sunt, aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas avide semper
aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum
differunt ab amentia. Ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem tum moderatum,
alias modestum temperantem, alias constantem continentemque dicimus; non
numquam haec eadem vocabula ad frugalitatis nomen tamquam ad caput referre
volumus. Quodnisi eo nomine virtutes continerentur, numquam ita pervolgatum
illud esset, ut iam proverbio locum optineret, 'hominem frugi omnia recte
facere'. Quod idem cum Stoici de sapiente dicunt, nimis admirabiliter nimisque
magnifice dicere videntur.
XVII. [37]
Ergo, hic, quisquis est qui moderatione et constantia quietus animo est sibique
ipse placatus, ut nec tabescat molestiis nec frangatur timore nec sitienter
quid expetens ardeat desiderio nec alacritate futili gestiens deliquescat, is
est sapiens quem quaerimus, is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut
intolerabile ad demittendum animum aut nimis laetabile ad ecferendum videri
potest. Quid enim videatur ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis
totiusque mundi nota sit magnitudo? Nam quid aut in studiis humanis aut in tam
exigua brevitate vitae magnum sapienti videri potest, qui semper animo sic
excubat, ut ei nihil inprovisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino
novum?
[38] Atque idem ita acrem in omnis
partis aciem intendit, ut semper videat sedem sibi ac locum sine molestia atque
angore vivendi, ut, quemcumque casum fortuna invexerit, hunc apte et quiete
ferat. Quod qui faciet, non aegritudine solum vacabit, sed etiam
perturbationibus reliquis omnibus. HÏs autem vacuus animus
perfecte atque absolute beatos efficit, idemque concitatus et abstractus ab
integra certaque ratione non constantiam solum amittit, verum etiam sanitatem.
Quocirca mollis et enervata putanda est Peripateticorum ratio et oratio, qui
perturbari animos necesse dicunt esse, sed adhibent modum quendam, quem ultra
progredi non oporteat.
[39] Modum tu adhibes vitio? an vitium
nullum est non parere rationi? an ratio parum praecipit nec bonum illud esse,
quod aut cupias ardenter aut adeptus ecferas te insolenter, nec porro malum,
quo aut oppressus iaceas aut, ne opprimare, mente vix constes? eaque omnia aut
nimis tristia aut nimis laeta errore fieri, qui [si] error stultis extenuetur
die ut, cum res eadem maneat, aliter ferant inveterata aliter recentia,
sapientis ne attingat quidem omnino?
[40] Etenim quis erit tandem modus iste?
quaeramus enim modum aegritudinis, in qua operae plurimum ponitur. Aegre
tulisse P. Rupilium fratris repulsam consulatus scriptum apud Fannium est; sed
tamen transisse videtur modum, quippe qui ob eam causam a vita recesserit;
moderatius igitur ferre debuit. Quid, si, cum id ferret modice, mors liberorum
accessisset? 'Nata esset aegritudo nova, sed ea modica'. Magna tamen facta
esset accessio. Quid, si deinde dolores graves corporis, si bonorum amissio, si
caecitas, si exilium? Si pro singulis malis aegritudines accederent, summa ea
fieret, quae non sustineretur.
XVIII. [41]
Qui modum igitur vitio quaerit, similiter facit, ut si posse putet eum qui se e
Leucata praecipitaverit sustinere se, cum velit. Ut enim id non potest, sic
animus perturbatus et incitatus nec cohibere se potest nec, quo loco vult,
insistere. Omninoque, quae crescentia perniciosa sunt, eadem sunt vitiosa
nascentia; [42] aegritudo autem ceteraeque perturbationes
amplificatae certe pestiferae sunt; igitur etiam susceptae continuo in magna
pestis parte versantur. Etenim ipsae se impellunt, ubi semel a ratione
discessum est, ipsaque sibi imbecillitas indulget in altumque provehitur
imprudens nec reperit locum consistendi. Quam ob rem nihil interest, utrum
moderatas perturbationes adprobent an moderatam iniustitiam, moderatam
ignaviam, moderatam intemperantiam; qui enim vitiis modum apponit, is partem
suscipit vitiorum quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia
sunt in lubrico incitataque semel proclivi labuntur sustinerique nullo modo
possunt.
XIX. [43]
Quid, quod idem Peripatetici perturbationes istas, quas nos extirpandas
putamus, non modo naturalis esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas?
Quorum est talis oratio: primum multis verbis iracundiam laudant, cotem
fortitudinis esse dicunt, multoque et in hostem et in improbum civem
vehementioris iratorum impetus esse, levis autem ratiunculas eorum, qui itam
cogitarent: 'proelium rectum est hoc fieri, convenit dimicare pro legibus, pro
libertate, pro patria;' haec nullam habent vim, nisi ira excanduit fortitudo.
Nec vero de bellatoribus solum disputant: imperia severiora nulla esse putant
sine aliqua acerbitate iracundiae; oratorem denique non modo accusantem, sed ne
defendentem quidem probant sine aculeis iracundiae, quae etiamsi non adsit,
tamen verbis atque motu simulandam arbitrantur, ut auditoris iram oratoris
incendat actio. Virum denique videri negant qui irasci nesciet, eamque, quam
lenitatem nos dicimus, vitioso lentitudinis nomine appellant.
[44] Nec vero solum hanc libidinem
laudant - est enim ira, ut modo definivi, ulciscendi libido -, sed ipsum illud
genus vel libidinis vel cupiditatis ad summam utilitatem esse dicunt a natura
datum; nihil enim quemquam nisi quod lubeat praeclare facere posse. Noctu
ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset,
quaerentibusque respondebat Miltiadis tropaeis se e somno suscitari. Cui non
sunt auditae Demosthenis vigiliae? qui dolere se aiebat, si quando opificum
antelucana victus esset industria. Philosophiae denique ipsius principes
numquam in suis studiis tantos progressus sine flagranti cupiditate facere
potuissent. Ultimas terras lustrasse Pythagoran Democritum Platonem accepimus;
ubi enim quicquid esset quod disci posset, eo veniendum iudicaverunt. Num
putamus haec fieri sine summo cupiditatis ardore potuisse?
XX. [45]
Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et inmanem beluam fugiendam diximus,
non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines castigationibus
reprehensionibus ignominiis adfici se in delicto dolerent. Impunitas enim
peccatorum data videtur eis qui ignominiam et infamiam ferunt sine dolore;
morderi est melius conscientia. Ex quo est illud e vita ductum ab Afranio: nam
cum dissolutus filius:
'Heu me miserum!'
tum severus pater:
'Dum modo doleat aliquid, doleat quidlubet.'
[46] Reliquas quoque partis aegritudinis
utilis esse dicunt, misericordiam ad opem ferendam et calamitates horninum
indignorum sublevandas; ipsum illud aemulari obtrectare non esse inutile, cum
aut se non idem videat consecutum, quod alium, aut alium idem, quod se; metum
vero si qui sustulisset, omnem vitae diligentiam sublatam fore, quae summa
esset in eis qui leges, qui magistratus, qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem,
qui dolorem timerent. Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur,
evelli penitus dicant nec posse nec opus esse et in omnibus fere rebus
mediocritatem esse optumam existiment. Quae cum exponunt, nihilne tibi videntur
an aliquid dicere?
- Mihi vero dicere aliquid, itaque expecto, quid ad
ista.
XXI. [47] - Reperiam fortasse, sed illud ante: videsne, quanti
fuerit apud Academicos verecondia? plane enim dicunt, quod ad rem pertineat.
Peripateticis respondetur a Stoicis; digladientur illi per me licet, cui nihil
est necesse nisi, ubi sit illud, quod veri simillimum videatur, anquirere. Quid
est igitur quod occurrat in hac quaestione, e quo possit attingi aliquid veri
simile, quo longius mens humana progredi non potest? Definitio perturbationis,
qua recte Zenonem usum puto; ita enim definit, ut perturbatio sit aversa
<a> ratione contra naturam animi commotio, vel brevius, ut perturbatio
sit adpetitus vehementior, vehementior autem intellegatur is qui procul absit a
naturae constantia.
[48] Quid ad has definitiones possim
dicere? Atque haec pleraque sunt prudenter acuteque disserentium, illa quidem
ex rhetorum pompa: 'ardores animorum cotesque virtutum.' An vero vir fortis,
nisi stomachari coepit, non potest fortis esse? Gladiatorium id quidem.
Quamquam in eis ipsis videmus saepe constantiam:
'Conlocuntur, congrediuntur, quaerunt aliquid,
postulant,'
ut magis placati quam irati esse
videantur. Sed in illo genere sit sane Pacideianus aliquis hoc animo, ut narrat
Lucilius:
'Occidam illum equidem et vincam, si id quaeritis'
inquit,
'Verum illud credo fore: in os prius accipiam ipse
Quam gladium in stomacho furi ac pulmonibus sisto.
Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam
Nobis, quam dextrae gladium dum acconuno alter;
Usque adeo studio atque odio illius ecferor ira';
XXII. [49]
At sine hac gladiatoria iracundia videmus progredientem apud Homerum Aiacem
multa cum hilaritate, cum depugnaturus esset cum Hectore; cuius, ut arma
sumpsit, ingressio laetitiam attulit sociis, terrorem autem hostibus, ut ipsum
Hectorem, quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse ad
pugnam paeniteret. Atque hi conlocuti inter se, prius quam manum consererent,
leniter et quiete nihil ne in ipsa quidem pugna iracunde rabioseve fecerunt.
Ego ne Torquatum quidem illum, qui hoc cognomen invenit, iratum existimo Gallo
torquem detraxisse, nec Marcellum apud Clastidium ideo fortem fuisse, quia
fuerit iratus.
[50] De Africano quidem, quia notior est
nobis propter recentem memoriam, vel iurare possum non illum iracundia tum
inflammatum fuisse, cum in acie M. Alliennium Paelignum scuto protexerit
gladiumque hosti in pectus infixerit. De L. Bruto fortasse dubitarim, an
propter infinitum odium tyranni ecfrenatius in Arruntem invaserit; video enim
utrumque comminus ictu cecidisse contrario. Quid igitur huc adhibetis iram? An
fortitudo, nisi insanire coepit, impetus suos non habet? Quid? Herculem, quem
in caelum ista ipsa, quam vos iracundiam esse vultis, sustulit fortitudo,
iratumne censes conflixisse cum Erymanthio apro aut leone Nemeaeo? An etiam
Theseus Marathonii tauri cornua conprehendit iratus? Vide ne fortitudo minime
sit rabiosa sitque iracundia tota levitatis.
XXIII. Neque
enim est ulla fortitudo, quae rationis est expers. [51] 'Contemnendae res
humanae sunt, neglegenda mors est, patibiles et dolores et labores putandi'.
Haec cum constituta sunt iudicio atque sententia, tum est robusta illa et
stabilis fortitudo, nisi forte, quae vehementer acriter animose fiunt iracunde
fieri suspicamur. Mihi ne Scipio quidem ille pontufex maxumus, qui hoc
Stoicorum verum esse declaravit, numquam privatum esse sapientem, iratus
videtur fuisse Ti. Graccho tum, cum consulem languentem reliquit atque ipse privatus,
ut si consul esset, qui rem publicam salvam esse vellent, se sequi iussit.
[52] Nescio ecquid ipsi nos fortiter in
re p. fecerimus: si quid fecimus, certe irati non fecimus. An est quicquam
similius insaniae quam ira? quam bene Ennius 'initium' dixit 'insaniae.' Color,
vox, oculi, spiritus, inpotentia dictorum ac factorum quam partem habent
sanitatis? Quid Achille Homerico foedius, quid Agamemnone in iurgio? Nam Aiacem
quidem ira ad furorem mortemque perduxit. Non igitur desiderat fortitudo advocatam
iracundiam; satis est instructa parata armata per sese. Nam isto quidem modo
licet dicere utilem vinulentiam ad fortitudinem, utilem etiam dementiam, quod
et insani et ebrii multa faciunt saepe vehementÏus.
Semper Aiax fortis, fortissimus tamen in furore; nam
Facinus fecit maximum, cum Danais inclinantibus
Summam rem perfecit manu.
XXIV. [53]
Proelium restituit insaniens: dicamus igitur utilem insaniam? Tracta
definitiones fortitudinis: intelleges eam stomacho non egere. Fortitudo est
igitur 'adfectio animi legi summae in perpetiendis rebus obtemperans' vel
'conservatio stabilis iudicii in eis rebus quae formidolosae videntur subeundis
et repellendis' vel 'scientia rerum formidolosarum contrariarumque aut omnino
neglegendarum conservans earum rerum stabile iudicium' vel brevius, ut
Chrysippus (nam superiores definitiones erant Sphaeri, hominis in primis bene
definientis, ut putant Stoici; sunt enim omnino omnes fere similes, sed
declarant communis notiones alia magis alia) - quo modo igitur Chrysippus?
'Fortitudo est' inquit 'scientia rerum perferendarum vel adfectio animi in
patiendo ac perferendo summae legi parens sine timore.' Quamvis licet
insectemur istos, ut Carneades solebat, metuo ne soli philosophi sint. Quae
enim istarum definitionum non aperit notionem nostram, quam habemus omnes de
fortitudine tectam atque involutam? Qua aperta quis est qui aut bellatori aut
imperatori aut oratori quaerat aliquid neque eos existumet sine rabie quicquam
fortiter facere posse?
[54] Quid? Stoici, qui omnes insipientes
insanos esse dicunt, nonne ista conligunt? Remove perturbationes maxumeque
iracundiam: iam videbuntur monstra dicere. Nunc autem ita disserunt, sic se
dicere omnes stultos insanire, ut male olere omne caenum. 'At non semper.' Commove:
senties. Sic iracundus non semper iratus est; lacesse: iam videbis furentem.
Quid? ista bellatrix iracundia, cum domum rediit, qualis est cum uxore, cum
liberis, cum familia? an tum quoque est utilis? Est igitur aliquid quod
perturbata mens melius possit facere quam constans? an quisquam potest sine
perturbatione mentis irasci? Bene igitur nostri, cum omnia essent in moribus
vitia, quod nullum erat iracundia foedius, iracundos solos morosos
nominaverunt.
XXV. [55] Oratorem
vero irasci minime decet, simulare non <de>decet. An
tibi irasci tum videmur, cum quid in causis acrius et vehementius dicimus?
Quid? cum iam rebus transactis et praeteritis orationes scribimus, num irati
scribimus?
'Ecquis hoc animadvertit? vincite!'
Num aut egisse umquam iratum Aesopum aut
scripsisse existimas iratum Accium? Aguntur ista praeclare et ab oratore quidem
melius, si modo est orator, quam ab ullo histrione, sed aguntur leniter et
mente tranquilla.
Libidinem vero laudare cuius est libidinis? Themistoclem mihi et Demosthenen
profertis, additis Pithagoran Democritum Platonem. Quid? vos studia libidinem
vocatis? quae vel optimarum rerum, ut ea sunt quae profertis, sedata tamen et
tranquilla esse debent. Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime detestabilem,
quorum est tandem philosophorum? At commode dixit Afranius:
'Dum modo doleat aliquid, doleat quidlibet.'
Dixit
enim de adolescente perdito ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac
sapienti quaerimus. Et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer vel
ceteri, de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria; utile
est enim uti motu animi, qui uti ratione non potest: nos autem, ut testificor
saepe, de sapiente quaerimus.
XXVI. [56] At
etiam aemulari utile est, obtrectare, misereri. Cur misereare potius quam feras
opem, si id facere possis? an sine misericordia liberales esse non possumus?
Non enim suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed alios, si
possumus, levare aegritudine. Obtrectare vero alteri aut illa vitiosa
aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum
sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis autem angi
alieno bono, quod id etiam alius habeat? Qui id adprobari possit, aegritudinem
suscipere pro experientia, si quid habere velis? nam solum habere velle summa
dementia est.
[57] Mediocritates autem malorum quis
laudare recte possit? Quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit, non
libidinosus et cupidus esse? in quo ira, non iracundus? in quo angor, non
anxius? in quo timor, non timidus? Libidinosum igitur et iracundum et anxium et
timidum censemus esse sapientem? De cuius excellentia multa quidem dici quamvis
fuse lateque possunt, sed brevissime illo modo, sapientiam esse rerum divinarum
et humanarum scientiam cognitionemque, quae cuiusque rei causa sit; ex quo eflÏcitur, ut divina imitetur, humana omnia inferiore virtute ducat. In
hanc tu igitur tamquam in mare, quod est ventis subiectum perturbationem cadere
tibi dixisti videri? Quid est quod tantam gravitatem constantiamque perturbet?
an improvisum aliquid aut repentinum? Quid potest accidere tale ei, cui nihil,
quod homini evenire possit, <non praemeditatum sit>? Nam quod aiunt nimia
resecari oportere, naturale relinqui, quid tandem potest esse naturale, quod
idem nimium esse possit? Sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae
evellenda et extrahenda penitus, non circumcidenda nec amputanda sunt.
XXVII. [58]
Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam de te ipso quaerere - illum
enim putas omni perturbatione esse liberum, te vis -, videamus, quanta sint
quae <a> philosophia remedia morbis animorum adhibeantur. Est enim
quaedam medicina certe, nec tam fuit hominum generi infensa atque inimica
natura, ut corporibus tot res salutaris, animis nullam invenerit; de quibus hoc
etiam est merita melius, quod corporum adiumenta adhibentur extrinsecus,
animorum salus inclusa in is ipsis est. Sed quo maior est in eis praestantia et
divinior, eo maiore indigent diligentia. Itaque bene adhibita ratio cernit,
quid optumum sit, neglecta multis implicatur erroribus.
[59] Ad te igitur mihi iam convertenda
omnis oratio est; simulas enim quaerere te de sapiente, quaeris autem fortasse
de te. Earum igitur perturbationum, quas exposui, variae sunt curationes. Nam
neque omnis aegritudo, una ratione sedatur (alia est enim lugenti, alia
miseranti aut invidendi adhibenda medicina); est etiam in omnibus quattuor
perturbationibus illa distinctio, utrum ad universam perturbationem, quae est
aspernatio rationis aut adpetitus vehementior, an ad singulas, ut ad metum
lubidinem reliquas melius adhibeatur oratio, et utili illudne non videatur
aegre ferundum, ex quo suscepta sit aegritudo, an omnium rerum tollenda omnino
aegritudo, ut, si quis aegre ferat se pauperem esse, idne disputes, paupertatem
malum non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere. Nimirum hoc melius, ne,
si forte de paupertate non persuaseris, sit aegritudini concedendum; aegritudine
autem sublata propriis rationibus, quibus heri usi sumus, quodam modo etiam
paupertatis malum tollitur.
XXVIII. [60]
Sed omnis eius modi perturbatio animi placatione abluatur illa quidem, cum
doceas nec bonum illud esse, ex quo laetitia aut libido oriatur, nec malum, ex
quo aut metus aut aegritudo; verum tamen haec est certa et propria sanatio, si
doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut
naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem leniri videmus, cum obicimus
maerentibus imbecillitatem animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem
constantiamque laudamus, qui non turbulente humana patiantur. Quod quidem solet
eis etiam accidere, qui illa mala esse censent, ferenda tamen aequo animo
arbitrantur. Putat aliquis esse voluptatem bonum, alius autem, pecuniam; tamen
et ille ab intemperantia et hic ab avaritia avocari potest. Illa autem altera
ratio et oratio, quae simul et opinionem falsam tollit et aegritudinem
detrahit, est ea quidem utilior, sed raro proficit neque est ad volgus
adhibenda.
[61] Quaedam autem sunt aegritudines,
quas levare illa medicina nullo modo possit, ut, si quis aegre ferat nihil in
se esse virtutis, nihil animi, nihil officii, nihil honestatis, propter mala is
quidem angatur, sed alia quaedam sit ad eum admovenda curatio, et talis quidem,
quae possit esse omnium etiam de ceteris rebus discrepantium philosophorum.
Inter omnis enim convenire oportet commotiones animorum a recta ratione aversas
esse vitiosas, ut, etiamsi vel mala sint illa, quae metum aegritudinemve, vel
bona, quae cupiditatem laetitiamve moveant, tamen sit vitiosa ipsa commotio.
Constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem illum
esse, quem magnanimum et fortem virum dicimus. Talis autem nec maerens nec
timens nec cupiens nec gestiens esse quisquam potest. Eorum enim haec sunt, qui
eventus humanos superiores quam suos animos esse ducunt.
XXIX. [62 ]
Quare omnium philosophorum, ut ante dixi, una ratio est medendi, ut nihil,
quale sit illud quod perturbet animum, sed de ipsa sit perturbatione dicendum.
Itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur utea tollatur, non, est
quaerendum, bonum illud necne sit quod lubidinem moveat, sed lubido ipsa
tollenda ut, sive, quod honestum est, id sit summum bonum, sive voluptas sive
horum utrumque coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen, etiamsi
virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, eadem sit omnibus ad deterrendum
adhibenda oratio. Continet autem omnem sedationem animi humana in conspectu
posita natura; quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione
communis condicio lexque vitae.
[63] Itaque non sine causa, cum Orestem
fabulam doceret Euripides, primos tris versus revocasse dicitur Socrates:
'Neque tam terribilis ulla fando oratio est,
Nec sors nec ira caelitum invectum malum,
Quod non natura humana patiendo ecferat.'
Est autem utilis ad persuadendum ea quae
acciderint ferri et posse et oportere enumeratio eorum qui tulerunt. Etsi
aegritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis
libro, quem in medio - non enim sapientes eramus - maerore et dolore
conscripsimus; quodque vetat Chrysippus, ad recentÏs quasi tumores animi remedium adhibere, id nos fecimus naturaeque vim
attulimus, ut magnitudini medicinae doloris magnitudo concederet.
XXX. [64]
Sed aegritudini, de qua satis est disputatum, finitimus est metus, de quo pauca
dicenda sunt. Est enim metus, ut aegritudo praesentis, sic ille futuri mali.
Itaque non nulli aegritudinis partem quandam metum esse dicebant, alii autem
metum praemolestiam appellabant, quod esset quasi dux consequentis molestiae.
Quibus igitur rationibus instantia feruntur, eisdem contemnuntur sequentia. Nam
videndum est in utrisque, ne quid humile summissum molle ecfeminatum fractum
abiectumque faciamus. Sed quamquam de ipsius metus inconstantia inbecillitate
levitate dicendum est, tamen multum prodest ea, quae metuuntur, ipsa
contemnere. Itaque sive casu accidit sive consilio, percommode factum est, quod
eis de rebus quae maxime metuuntur, de morte et de dolore, primo et proxumo die
disputatum est. Quae si probata sunt, metu magna ex parte liberati sumus.
XXXI. [65]
Ac de malorum opinione hactenus; videamus nunc de bonorum, id est de laetitia
et de cupiditate. Mihi quidem in tota ratione ea, quae pertinet ad animi
perturbationem, una, res videtur causam continere, omnis eas esse in nostra
potestate, omnis iudicio susceptas, omnis voluntarias. Hic igitur error est eripiendus,
haec detrahenda opinio atque ut in malis opinatis tolerabilia, sic in bonis
sedatiora sunt effÏcienda ea quae magna et laetabilia ducuntur. Atque hoc
quidem commune malorum et bonorum, ut, si iam difficile sit persuadere nihil
earum rerum, quae perturbent animum, aut in bonis aut in malis esse habendum,
tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione malevolus, alia
amator, alia rursus anxius, alia timidus corrigendus.
[66] Atque erat facile sequentem eam
rationem, quae maxume probatur de bonis et malis, negare umquam laetitia adfici
posse insipientem, quod nihil umquam haberet boni; sed loquimur nunc more
communi. Sint sane ista bona, quae putantur, honores divitiae voluptates
cetera, tamen in eis ipsis potiundis exultans gestiensque laetitia turpis est,
ut, si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio. Eodem enim vitio
est ecfusio animi in laetitita quo in dolore contractio, eademque levitate
cupiditas est in appetendo qua laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti molestia,
sic nimis elati laetitia iure iudicantur leves; et, curvi invidere aegritudinis
sit, malis autem alienis voluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et
feritate quadam proponendo castigari solet; atque ut cavere decet, timere non
decet, sic gaudere decet, laetari non decet, quoniam docendi causa a gaudio
laetitiam distinguimus;
[67] illud iam supra diximus,
contractionem animi recte fieri numquam posse, elationem posse. Aliter enim
Naevianus ille gaudet Hector:
'Laetus sum laudari me abs te, pater, a laudato
viro',
aliter ille apud Trabeam:
'Lena delenita argento nutum observabit meum,
Quid velim, quid studeam. Adveniens digito impellam ianuam,
Fores patebunt. De Inproviso Chrysis ubi me aspexerit,
Alacris ob viam mihi veniet complexum exoptans meum,
Mihi se dedet.'
Quam haec pulchra putet, ipse iam dicet:
'Fortunam ipsam anteibo fortunis meis'.
XXXII. [68]
Haec laetitia quam turpis sit, satis est diligenter attendentem penitus videre.
Et ut turpes sunt, qui ecferunt se laetitia tum cum fruuntur Veneriis
voluptatibus, sic flagitiosi, qui eas inflammato animo concupiscunt. Totus vero
iste, qui volgo appellatur amor - nec hercule invenio, quo nomine alio possit
appellari -, tantae levitatis est, ut nihil videam quod putem conferendum. Quem
Caecilius
'deum qui non summum putet,
aut stultum aut rerum esse imperitum' existumat.
'Cui in manu sit,'quem esse dementem velit,
Quem sapere' quem sanari' quem in morbum inici,
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Quem contra amari, quem expeti, quem arcessier.'
[69] 0 praeclaram emendatricem vitae poÎticam, quae amorem flagitii et levitatis auctorem in concilio deorum
conlocandum putet! De comoedia loquor, quae, si haec flagitia non probaremus,
nulla esset omnino; quid ait ex tragoedia princeps ille Argonautarum?
'Tu me amoris magis quam honoris servavisti gratia.'
Quid ergo? hic amor Medeae quanta
miseriarum excitavit incendia! Atque ea tamen apud alium poÎtam patri dicere audet se 'coniugem' habuisse
'Illum, Amor quem dederat, qui plus pollet potiorque
est patre'.
XXXIII. [70]
Sed poÎtas ludere sinamus, quorum fabulis in hoc flagitio
versari ipsum videmus Iovem: ad magistros virtutis philosophos veniamus, qui
amorem negant stupri esse et in eo litigant cum Epicuro non multum, ut opinio
mea fert, mentiente. Quis est enim iste amor amicitiae? cur neque deformem
adulescentem quisquam amat neque formosum senem? Mihi quidem haec in Graecorum
gymnasiis nata consuetudo videtur, in quibus isti liberi et concessi sunt
amores. Bene ergo Ennius:
'Flagiti principium est nudare inter civis corpora.'
Qui ut sint, quod fieri posse video,
pudici, solliciti tamen et anxii sunt, eoque magis, quod se ipsi continent et
coercent.
[71] Atque, ut muliebris amores omittam,
quibus maiorem licentiam natura concessit, quis aut de Ganymedi raptu dubitat,
quid poetae velint, aut non intellegit, quid apud Euripidem et loquatur et
cupiat Laius? Quid denique homines doctissimi et summi poetae de se ipsis et
carminibus edunt et cantibus? Fortis vir in sua re p. cognitus quae de iuvenum
amore scribit Alcaeus! Nam Anacreontis quidem tota poÎsis est amatoria. Maxume vero omnium flagrasse amore Reginum Ibycum
apparet ex scriptis.
XXXIV. Atque
horum omnium lubidinosos esse amores videmus: philosophi sumus exorti, et
auctore quidem nostro Platone, quem non iniuria Dicaearchus accusat, qui amori
auctoritatem tribueremus.
[72] Stoici vero et Sapientem amaturum
esse dicunt amorem ipsum 'conatum amicitiae faciendae ex pulchritudinis specie'
definiunt. Qui si quis est in rerum natura sine sollicitudine, sine desiderio,
sine cura, sine suspirio, sit sane; vacat enim omni libidine; haec autem de
libidine oratio est. Sin autem est aliquis amor, ut est certe, qui nihil absit
aut non multum ab insanÏa, qualis in Leucadia est:
'Si quidem sit quisquam deus,
Cui ego sim curae'
[73] At id erat deis omnibus curandum,
quem ad modum hic frueretur voluptate amatoria!
'Heu me infelicem!'
Nihil verius. Probe et ille:
'Sanusne es, qui temere lamentare?'
Sic insanus videtur etiam suis. At quas
tragoedias efficit!
'Te, Apollo sancte, fer opem, teque, amnipotens
Neptune, invoco,
Vosque adeo, Venti!'
Mundum totum se ad amorem suum
sublevandum conversurum putat, Venerem unam excludit ut iniquam:
'Nam quid ego te appellem, Venus?'
Eam prae lubidine negat curare quicquam:
quasi vero ipse non propter lubidinem tanta flagitia et faciat et dicat.
XXXV. [74]
Sic igitur adfecto haec adhibenda curatio est, ut et illud quod cupiat
ostendatur quam leve, quam contemnendum, quam nihili, sit omnino, quam facile
vel aliunde vel alio modo perfici vel omnino neglegi sit; abducendus etiam est
non numquam ad alia studia sollicitudines curas negotia, loci denique mutatione
tamquam aegroti non convalescentes saepe curandus est;
[75] etiam novo quidam amore veterem
amorem tamquam clavo clavum eiciendum putant; maxume autem, admonendus <est>, quantus sit furor amoris. Omnibus, enim
ex animi perturbationibus est profecto nulla vehementior, ut, si iam ipsa illa
accusare nolis, stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique,
quorum omnium accusabilis est turpitudo, - sed ut haec omittas, perturbatio ipsa
mentis in amore foeda per se est.
[76] Nam ut illa praeteream, quae sunt
furoris, haec ipsa per sese quam habent levitatem, quae videntur esse
mediocria,
Iniuriae
Suspiciones inimicitiae indutiae
Bellum pax rursum! incerta haec si tu postules
Ratione certa facere, nihilo plus agas,
Quam si des operam, ut cum ratione insanias.
Haec inconstantia mutabilitasque mentis
quem non ipsa pravitate deterreat? Est etiam illud, quod in omni perturbatione
dicitur, demonstrandum, nullam esse nisi opinabilem, nisi iudicio susceptam,
nisi voluntariam. Etenim si naturalis amor esset, et amarent omnes et semper
amarent et idem amarent, neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas
deterreret.
XXXVI. [77]
Ira vero, quae quam diu perturbat animum, dubitationem insaniae non habet,
cuius inpulsu existit etiam inter fratres tale iurgium:
'Quis homo te exsuperavit usquam gentium
impudentia?'
'Quis autem malitia te?'--
Nosti, quae secuntur; alternis enim versibus
intorquentur inter fratres gravissimae contumeliae, ut facile appareat Atrei
filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem novam:
Maior mihi moles, maius miscendum malum,
Qui illius acerbum cor contundam et comprimam'.
Quo igitur haec erumpit moles? audi
Thyestem:
'Ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser
Mandarem natos' -
Eorum viscera apponit; quid est enim quo
non progrediatur eodem ira, quo furor? Itaque iratos proprie dicimus exisse de
potestate, id est de consilio, de ratione, de mente; horum enim potestas in
totum animum esse debet.
[78] His aut subtrahendi sunt ei, in
quos impetum conantur facere, dum se ipsi conligant, - quid est autem se ipsum
colligere nisi dissupatas animi partis rursum in suum locum cogere? - aut
rogandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi vim, differant in tempus
aliud, dum defervescat ira. Defervescere autem certe signiiÏcat ardorem animi invita ratione excitatum. Ex quo illud laudatur
Archytae, qui cum vilico factus esset iratior, 'Quo te modo' inquit
'accepissem, nisi iratus essem!'
XXXVII. [79]
Ubi sunt ergo isti, qui iracundiam utilem dicunt - potest utilis esse insania?
- aut naturalem? An quicquam est secundum naturam, quod fit repugnante ratione?
Quo modo autem, si naturalis esset ira, aut alius alio magis iracundus esset,
aut finem haberet prius quam esset ulta, ulciscendi lubido, aut quemquam
paeniteret, quod fecisset per iram? Ut Alexandrum regem videmus, qui cum
interemisset Clitum familiarem suum, vix a se manus abstinuit; tanta vis fuit
paenitendi. Quibus cognitis quis est qui dubitet quin hic quoque motus animi
sit totus opinabilis ac voluntarius? Quis enim dubitarit quin aegrotationes
animi, qualis est avaritia, gloriae cupiditas, ex eo, quod magni aestumetur ea
res ex qua animus aegrotat, oriantur? Unde intellegi debet perturbationem
quoque omnem esse in opinione.
[80] Et si fidentia, id est firma animi
confisio, scientia quaedam est et opinio gravis non temere adsentientis, metus
quoque est diffidentia expectati et inpendentis mali, et si spes est expectatio
boni, mali expectationem esse necesse est metum. Ut igitur metus, sic reliquae
perturbationes sunt in malo. Ergo ut constantia scientiae, sic perturbatio
erroris est. Qui autem natura dicuntur iracundi aut misericordes aut invidi aut
tale quid, ei sunt constituti quasi mala valetudine animi, sanabiles tamen, ut
Socrates dicitur: cum multa in conventu vitia conlegisset in eum Zopyrus, qui
se naturam cuiusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris,
qui illa in Socrate vitia non agnoscerent, ab ipso autern Socrate sublevatus,
cum illa sibi insita, sed ratione a se deiecta diceret.
[81] Ergo ut optuma quisque valetudine
adfectus potest videri [ut] natura ad aliquem morbum proclivior, sic animus
alius ad alia vitia propensior. Qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse
dicuntur, eorum vitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum et malarum,
ut sit alius ad alios motus perturbationesque proclivior. Inveteratio autem, ut
in corporibus, aegrius depellitur quam perturbatio, citiusque repentinus
oculorum tumor sanatur quam diuturna lippitudo depellitur.
XXXVIII.
[82] Sed cognita iam causa perturbationum quae omnes oriuntur ex iudiciis
opinionum et voluntatibus, sit iam huius disputationis modus. Scire autem nos
oportet cognitis, quoad possunt ab homine cognosci, bonorum et malorum finibus
nihil a philosophia posse aut maius aut utilius optari quam haec, quae a nobis
hoc quadriduo disputata sunt. Morte enim contempta et dolore ad patiendum
levato adiunximus sedationem aegritudinis, qua nullum homini malum maius est.
Etsi enim omnis animi perturbatio gravis est nec multum differt ab amentia,
[tamen ita] ceteros, cum sunt in aliqua perturbatione aut metus aut laetitiae
aut cupiditatis, commotos modo et perturbatos dicere solemus, at eos, qui se
aegritudini dediderunt, miseros adflictos aerumnosos calamitosos.
[83] Itaque non fortuito factum videtur,
sed a te ratione propositum, ut separatim de aegritudine et de ceteris perturbationibus
disputaremus; in ea est enim fons miseriarum et caput. Sed et aegritudinis et
reliquorum animi morborum una sanatio est, omnis opinabilis esse et voluntarios
ea reque suscipi, quod ita rectum esse videatur. Hunc errorem quasi radicem
malorum omnium stirpitus philosophia se extracturam pollicetur.
[84] Demus igitur nos huic excolendos
patiamurque nos sanari. His enim malis insidentibus non modo beati, sed ne sani
quidem esse possumus. Aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum contra
nihil sine ratione recte fieri possit, aut, cum philosohia ex rationum
conlatione constet, ab ea, si et boni et beati volumus esse, omnia adiumenta et
auxilia petamus bene beateque vivendi.
|