LIBER I
I
1 Vetus opinio est iam usque ab heroicis
ducta temporibus, eaque et populi Romani et omnium gentium firmata consensu, versari
quandam inter homines divinationem, quam Graeci mantikh/n appellant, id est
praesensionem et scientiam rerum futurarum. Magnifica quaedam res et salutaris, si modo est ulla, quaque
proxime ad deorum vim natura mortalis possit accedere. Itaque ut alia nos
melius multa quam Graeci, sic huic praestantissimae rei nomen nostri a divis,
Graeci, ut Plato interpretatur, a furore duxerunt. 2
Gentem quidem nullam video neque tam humanam atque doctam neque tam immanem
tamque barbaram, quae non significari futura et a quibusdam intellegi
praedicique posse censeat. Principio Assyrii, ut ab ultimis auctoritatem
repetam, propter planitiam magnitudinemque regionum quas incolebant, cum caelum
ex omni parte patens atque apertum intuerentur, traiectiones motusque stellarum
observitaverunt, quibus notati, quid cuique significaretur memoriae
prodiderunt. Qua in natione Chaldaei, non ex artis sed ex gentis vocabulo
nominati, diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut
praedici posset, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset. Eandem
artem etiam Aegyptii longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis
consecuti putantur Cilicum autem et Pisidarum gens et his finituma Pamphylia,
quibus nationibus praefuimus ipsi, volatibus avium cantibus que certissimis
signis declarari res futuras putant. 3
Quam vero Graecia coloniam misit in Aeoliam, Ioniam, Asiam, Siciliam, Italiam
sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo? Aut quod bellum susceptum ab ea
sine consilio deorum est?
II Nec unum
genus est divinationis publice privatimque celebratum. Nam, ut omittam ceteros
populos, noster quam multa genera complexus est! Principio huius urbis parens
Romulus non solum auspicato urbem condidisse, sed ipse etiam optumus augur
fuisse traditur. Deinde auguribus et reliqui reges usi, et exactis regibus
nihil publice sine auspiciis nec domi nec militiae gerebatur. Cumque magna vis
videretur esse et impetriendis consulendisque rebus et monstris interpretandis
ac procurandis in haruspicum disciplina, omnem hanc ex Etruria scientiam
adhibebant, ne genus esset ullum divinationis quod neglectum ab iis videretur. 4 Et cum duobus modis animi sine ratione et
scientia motu ipsi suo soluto et libero incitarentur, uno furente, altero
somniante, furoris divinationem Sibyllinis maxime versibus contineri arbitrati
eorum decem interpretes delectos e civitate esse voluerunt. Ex quo genere saepe
hariolorum etiam et vatum furibundas praedictiones, ut Octaviano bello Corneli
Culleoli, audiendas putaverunt. Nec vero somnia graviora, si quae ad rem
publicam pertinere visa sunt, a summo consilio neglecta sunt. Quin etiam
memoria nostra templum Iunonis Sospitae L. Iulius, qui cum P. Rutilio consul
fuit, de senatus sententia refecit ex Caeciliae, Baliarici filiae, somnio.
III 5 Atque haec, ut ego arbitror, veteres
rerum magis eventis moniti quam ratione docti probaverunt. Philosophorum vero
exquisita quaedam argumenta, cur esset vera divinatio, conlecta sunt; e quibus,
ut de antiquissumis loquar, Colophonius Xenophanes unus, qui deos esse diceret,
divinationem funditus sustulit; reliqui vero omnes, praeter Epicurum
balbutientem de natura deorum, divinationem probaverunt, sed non uno modo. Nam
cum Socrates omnesque Socratici Zenoque et ii qui ab eo essent profecti
manerent in antiquorum philosophorum sententia vetere Academia et Peripateticis
consentientibus, cumque huic rei magnam auctoritatem Pythagoras iam ante
tribuisset, qui etiam ipse augur vellet esse, plurumisque locis gravis auctor
Democritus praesensionem rerum futurarum comprobaret, Dicaearchus Peripateticus
cetera divinationis genera sustulit, somniorum et furoris reliquit,
Cratippusque, familiaris noster, quem ego parem summis Peripateticis iudico,
isdem rebus fidem tribuit, reliqua divinationis genera reiecit. 6
Sed cum Stoici omnia fere illa defenderent, quod et Zeno in suis
commentariis quasi semina quaedam sparsisset et ea Cleanthes paulo uberiora
fecisset, accessit acerrumo vir ingenio, Chrysippus, qui totam de divinatione
duobus libris explicavit sententiam uno praeterea de oraclis, uno de somniis;
quem subsequens unum librum Babylonius Diogenes edidit, eius auditor, duo
Antipater, quinque noster Posidonius. Sed a Stoicis vel princeps eius
disciplinae, Posidoni doctor, discipulus Antipatri, degeneravit Panaetius, nec
tamen ausus est negare vim esse divinandi, sed dubitare se dixit. Quod illi in
aliqua re invitissumis Stoicis Stoico facere licuit, nos ut in reliquis rebus
faciamus a Stoicis non concedetur? praesertim cum id, de quo Panaetio non
liquet, reliquis eiusdem disciplinae solis luce videatur clarius. 7
Sed haec quidem laus Academiae praestantissumi philosophi iudicio et testimonio
comprobata est.
IV Etenim
nobismet ipsis quaerentibus quid sit de divinatione iudicandum, quod a Carneade
multa acute et copiose contra Stoicos disputata sint, verentibusque ne temere
vel falsae rei vel non satis cognitae adsentiamur, faciendum videtur ut
diligenter etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus, ut fecimus in
iis tribus libris quos de natura deorum scripsimus. Nam cum omnibus in rebus
temeritas in adsentiendo errorque turpis est, tum in eo loco maxime, in quo
iudicandum est quantum auspiciis rebusque divinis religionique tribuamus; est
enim periculum, ne aut neglectis iis impia fraude aut susceptis anili
superstitione obligemur.
V 8
Quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius nuper, cum essem cum Q.
fratre in Tusculano, disputatum est. Nam cum ambulandi causa in Lyceum
venissemus (id enim superiori gymnasio nomen est), "Perlegi," ille
inquit, "tuum paulo ante tertium de natura deorum, in quo disputatio
Cottae quamquam labefactavit sententiam meam, non funditus tamen
sustulit." "Optime vero," inquam; "etenim ipse Cotta sic
disputata ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat
religionem." Tum Quintus: "Dicitur quidem istuc," inquit,
"a Cotta, et vero saepius, credo, ne communia iura migrare videatur; sed
studio contra Stoicos disserendi deos mihi videtur funditus tollere. 9
Eius orationi non sane desidero quid respondeam; satis enim defensa religio est
in secundo libro a Lucilio, cuius disputatio tibi ipsi, ut in extremo tertio
scribis, ad veritatem est visa propensior. Sed, quod praetermissum est in illis
libris (credo, quia commodius arbitratus es separatim id quaeri deque eo
disseri), id est de divinatione, quae est earum rerum quae fortuitae putantur
praedictio atque praesensio, id, si placet, videamus quam habeat vim et quale
sit. Ego enim sic existimo, si sint ea genera divinandi vera de quibus
accepimus quaeque colimus, esse deos, vicissimque, si di sint, esse qui
divinent."
VI 10 "Arcem tu quidem Stoicorum,"
inquam, "Quinte, defendis, siquidem ista sic reciprocantur, ut et, si
divinatio sit, di sint et, si di sint, sit divinatio. Quorum neutrum tam facile
quam tu arbitraria conceditur. Nam et natura significari futura sine deo
possunt et, ut sint di, potest fieri ut nulla ab iis divinatio generi humano
tributa sit." Atque ille: "Mihi vero," inquit, "satis est
argomenti et esse deos et eos consulere rebus humanis, quod esse clara et
perspicua divinationis genera iudico. De quibus quid ipse sentiam, si placet,
exponam, ita tamen, si vacas animo neque habes aliquid quod huic sermoni
praevertendum putes." 11 "Ego
vero," inquam, "philosophiae, Quinte, semper vaco; hoc autem tempore,
cum sit nihil aliud quod lubenter agere possim, multo magis aveo audire de
divinatione quid sentias." "Nihil," inquit, "equidem novi,
nec quod praeter ceteros ipse sentiam; nam cum antiquissimam sententiam, tum
omnium populorum et gentium consensu comprobatam sequor. Duo sunt enim
divinandi genera, quorum alterum artis est, alterum naturae. 12
Quae est autem gens aut quae civitas, quae non aut extispicum aut monstra aut
fulgora interpretantium aut augurum aut astrologorum aut sortium (ea enim fere
artis sunt) aut somniorum aut vatìcinationum (haec enim duo naturale putantur)
praedictione moveatur? Quarum quidem rerum eventa magis arbitror quam causas
quaeri oportere. Est enim vis et natura quaedam, quae tum observatis longo
tempore significationibus, tum aliquo instinctu inflatuque divino futura
praenuntiat.
VII Quare
omittat urguere Carneades, quod faciebat etiam Panaetius, requirens Iuppiterne
cornicem a laeva, corvum ab dextera canere iussisset. Observata sunt haec
tempore immenso et [in significatione eventus] animadversa et notata. Nihil est
autem quod non longinquitas temporum excipiente memoria prodendisque monumentis
efficere atque adsequi possit. 13
Mirari licet quae sint animadversa a medicis herbarum genera, quae radicum ad
morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera, quorum vini atque naturam
ratio numquam explicavit, utilitate et ars est et inventor probatus. Age ea, quae
quamquam ex alio genere sunt, tamen divinationi sunt similiora, videamus:
"Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros inflatum
mare, cum subito penitusque tumescit,
saxaque cana salis niveo spumata liquore tristificas certant Neptuno reddere
voces, aut densus
stridor cum celso e vertice montis ortus adaugescit scopulorum saepe
repulsus."
VIII Atque
his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt. Quis igitur elicere
causas praesensionum potest? Etsi video Boëthum Stoicum esse conatum, qui
hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum explicaret, quae in mari caelove
fierent. 14 Illa vero cur eveniant,
quis probabiliter dixerit?
"Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti
nuntiat horribilis clamans instare procellas
haud modicos tremulo fundens e guttere cantus.
Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen
et matutinis acredula vocibus instat,
vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas,
cum primum gelidos rores aurora remittit;
fuscaque non numquam cursans per litora cornix
demersit caput et fluctum cervice recepit."
IX 15 Videmus haec signa numquam fere
ementientia nec tamen cur ita fiat videmus.
"Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae,
cum clamore paratis inanis fundere voces
absurdoque sono fontis et stagna cietis."
Quis est, qui ranunculos hoc videre
suspicari possit? Sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans
aliquid, per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.
"Mollipedesque boves, spectantes lumina caeli,
naribus umiferum duxere ex aëre sucum."
Non quaero cur, quoniam quid eveniat
intellego.
"lam vero semper viridis semperque gravata
lentiscus, triplici solita grandescere fetu,
ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi."
16 Ne hoc quidem quaero,
cur haec arbor una ter fioreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris
accommodet; hoc sum contentus, quod, etiamsi cur quidque fiat ignorem, quid
fiat intellego. Pro omni igitur divinatione idem quod pro rebus iis quas
commemoravi respondebo.
X Quid
scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium possit,
quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somnio - posse video,
quod satis est; cur possit, nescio. Sic ventorum et imbrium signa, quae dixi,
rationem quam habeant non satis perspicio; vim et eventum agnosco, scio,
adprobo. Similiter, quid fissum in extis, quid fibra valeat, accipio; quae
causa sit, nescio. Atque horum quidem plena vita est; extis enim omnes fere
utuntur. Quid? de fulgurum vi dubitare num possumus? Nonne cum multa alia
mirabilia, tum illud in primis: cum Summanus in fastigio Iovis optumi maxumi,
qui tum erat fictilis, e caelo ictus esset nec usquam eius simulacri caput
inveniretur, haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt, idque inventum
est eo loco, qui est ab haruspicibus demonstratus.
XI 17 Sed quo potius utar aut auctore
aut teste quam te? Cuius edidici etiam versus, et lubenter quidem, quos in
secundo [de] consulatu Urania Musa pronuntiat:
"Principio aetherio flammatus Iuppiter igni
vertitur et totum conlustrat lumine mundum
menteque divina caelum terrasque petessit,
quae penitus sensus hominum vitasque retentat,
aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis.
Et, si stellarum motus cursusque vagantis
nosse velis, quae sint signorum in sede locatae,
quae verbo et falsis Graiorum vocibus errant,
re vera certo lapsu spatioque feruntur,
omnia iam cernes divina mente notata.
18 Nam primum astrorum volucris te consule
motus
concursusque gravis stellarum ardore micantis
tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis
lustrasti et laeto mactasti laete Latinas,
vidisti et claro tremulos ardore cometas,
multaque misceri nocturna strage putasti,
quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae,
cum claram speciem concreto lumine luna
abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli
quae magnum ad columen flammato ardore volabat,
praecipitis caeli partis obitusque petessens?
aut cum terribili perculsus fulmine civis
luce serenanti vitalia lumina liquit,
aut cum se gravido tremefecit corpore tellus?
Iam vero variae nocturno tempore visae
terribiles formae bellum motusque monebant,
multaque per terras vates oracla furenti
pectore fundebant tristis minitantia casus,
19 atque ea, quae lapsu tandem cecidere,
vetusto,
haec fore perpetuis signis clarisque frequentans
ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
XII Nunc ea, Torquato quae quondam
et consule Cotta
Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex,
omnia fixa tuus glomerans determinat annus.
Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
ipse suos quondam tumulos ac templa petivit
et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
Tum species ex aere vetus venerataque Nattae
concidit, elapsaeque vetusto numine leges,
et divom simulacra peremit fulminis ardor.
20 Hic silvestris erat Romani nominis
altrix
Martia, quae parvos Mavortis semine natos
uberibus gravidis vitali rore rigabat;
quae tum cum pueris flammato fulminis ictu
concidit atque avolsa pedum vestigia liquit.
Tum quis non artis scripta ac monumenta volutans
voces tristificas chartis promebat Etruscis?
Omnes civilem generosa stirpe profectam
volvier ingentem cladem pestemque monebant;
tum legum exitium constanti voce ferebant,
templa deumque adeo fiammis urbemque iubebant
eripere et stragem horribilem caedemque vereri;
atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri,
ni prius excelsum ad columen formata decore
sancta Iovis species claros spectaret in ortus:
tum fore ut occultos populus sanctusque senatus
cernere conatus posset, si solis ad ortum
conversa inde patrum sedes populique videret.
21 Haec tardata diu species multumque
morata
consule te tandem celsa est in sede locata
atque una fixi ac signati temporis hora
Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna,
et clades patriae flamma ferroque parata
vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
XIII Rite igitur veteres, quorum
monumenta tenetis
qui populos urbisque modo ac virtute regebant,
rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque
praestitit et longe vicit sapientia cunctos,
praecipue colucre vigeiiti numine divos.
Haec adeo penitus cura videre sagaci,
otia qui studiis laeti tenuere decoris,
22 inque Academia umbrifera nitidoque
Lyceo
fuderunt claras fecundi pectoris artis.
E quibus ereptum primo iam a flore iuventae
te patria in media virtutum mole locavit.
Tu tamen anxiferas curas requiete relaxans,
quod patriae vacat, his studiis nobisque sacrasti."
Tu igitur animum poteris inducere contra
ea quae a me disputantur de divinatione, dicere, qui et gesseris ea, quae gessisti,
et ea quae pronuntiavi, accuratissume scripseris? 23
Quid quaeris, Carneades, cur haec ita fiant aut qua arte perspici possint?
Nescire me fateor, evenire autem ipsum dico videre. "Casu," inquis.
Itane vero? Quicquam potest casu esse factum, quod omnes habet in se numeros
veritatis? Quattuor tali iacti casu Venerium efficiunt; num etiam centum
Venerios, si quadringentos talos ieceris, casu futuros putas? Adspersa temere
pigmenta in tabula oris liniamenta efficere possunt; num etiam Veneris Coae
pulchritudinem effici posse adspersione fortuita putas? Sus rostro si humi A
litteram impresserit, num propterea suspicari poteris Andromacham Enni ab ea
posse describi? Fingebat Carneades in Chiorum lapicidinis saxo diffisso caput
exstitisse Panisci; credo, aliquam non dissimilem figuram, sed certe non talem,
ut eam factam a Scopa diceres. Sic enim se profecto res habet, ut
numquam perfecte veritatem casus imitetur.
XIV
24 "At non numquam ea, quae praedicta
sunt, minus eveniunt." Quae tandem id ars non habet? Earum dico artium, quae coniectura
continentur et sunt opinabiles. An medicina ars non putanda est? Quam tamen
multa fallunt. Quid? Gubernatores nonne falluntur? An Achivorum exercitus et
tot navium rectores non ita profecti sunt ab Ilio, ut "profectione laeti
piscium lasciviam intuerentur," ut ait Pacuvius, "nec tuendi satietas
capere posset"?
"Interea prope iam occidente sole inhorrescit mare,
tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum occaecat nigror."
Num igitur tot clarissimorum ducum
regumque naufragium sustulit artem gubernandi? Aut num imperatorum scientia
nihil est, quia summus imperator nuper fugit amisso exercitu? Aut num propterea
nulla est rei publicae gerendae ratio atque prudente, quia multa Cn. Pompeium,
quaedam M. Catonem, non nulla etiam te ipsum fefellerunt? Similis est
haruspicum responsio omnisque opinabilis divinatio; coniectura enim nititur,
ultra quam progredi non potest. 25 Ea
fallit fortasse non numquam, sed tamen ad veritatem saepissime dirigit; est
enim ab omni aeternitate repetita, in qua, cum paene innumerabiliter res eodem
modo evenirent isdem signis antegressis, ars est effecta eadem saepe
animadvertendo ac notando.
XV Auspicia
vero vestra quam constant! Quae quidem nunc a Romanis auguribus ignorantur
(bona hoc tua venia dixerim), a Cilicibus, Pamphyliis, Pisidis, Lyciis
tenentur. 26 Nam quid ego
hospitem nostrum, clarissumum atque optumum virum, Deiotarum regem, commemorem?
Qui nihil umquam nisi
auspicato gerit. Qui cum ex itinere quodam proposito et constituto revertisset
aquilae admonitus volatu, conclave illud, ubi erat mansurus, si ire
perrexisset, proxima nocte corruit. 27
Itaque, ut ex ipso audiebam, persaepe revertit ex itinere, cum iam progressus
esset multorum dierum viam. Quoius quidem hoc praeclarissimum est, quod,
posteaquam a Caesare tetrarchia et regno pecuniaque multatus est, negat se
tamen eorum auspiciorum, quac sibi ad Pompeium proficiscenti secunda evenerint,
paenitere; senatus enim auctoritatem et populi Romani libertatem atque imperii
dignitatem suis armis esse defensam, sibique eas aves, quibus auctoribus
officium et fidem secutus esset, bene consuluisse; antiquiorem enim sibi fuisse
possessionibus suis gloriari. Ille mihi videtur igitur vere augurari. Nam
nostri quidem magistratus auspiciis utuntur coactis; necesse est enim offa
obiecta cadere frustum ex pulli ore, cum pascitur; 28
quod autem scriptum habetis, [aut] tripudium fieri, si ex ea quid in
solidum ceciderit, hoc quoque, quod dixi, coactum tripudium solistimum dicitis.
Itaque multa auguria, multa auspicia, quod Cato ille sapiens queritur,
neglegentia collegii amissa plane et deserta sunt.
XVI Nihil
fere quondam maioris rei nisi auspicato ne privatim quidem gerebatur, quod
etiam nunc nuptiarum auspices declarant, qui re omissa nomen tantum tenent. Nam
ut nunc extis (quamquam id ipsum aliquanto minus quam olim), sic tum avibus
magnae res impetriri solebant. Itaque, sinistra dum non exquirimus, in dira et
in vitiosa incurrimus. 29 Ut P.
Claudius, Appi Caeci filius, eiusque collega L. Iunius classis maxumas
perdiderunt, cum vitio navigassent. Quod eodem modo evenit Agamemnoni; qui,cum
Achivi coepissent
"inter sese strepere aperteque artem obterere extispicum
solvere imperat secundo rumore adversaque avi."
Sed quid vetera? M. Crasso quid
acciderit videmus, dirarum obnuntiatione neglecta. In quo Appius, collega tuus,
bonus augur, ut ex te audire soleo, non satis scienter virum bonum e civem
egregium censor C. Ateium notavit, quod ementitu auspicia subscriberet. Esto;
fuerit hoc censoris, si iudicabat ementitum; at illud minime auguris, quod
adscripsit ob ea causam populum Romanum calamitatem maxumam cepisse. Si enim ea
causa calamitatis fuit, non in eo est culpa, qui obnuntiavit, sed in eo, qui
non paruit. Veram enim fuisse obnuntiationem, ut ait idem augur et censor,
exitus adprobavit; quae si falsa fuisset, nullam adferre potuisset causam
calamitatis. Etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non
causas adferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant eventura, nisi provideris. 30 Non igitur obnuntiatio Atei causam
finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit Crassum quid eventurum esset, nisi
cavisset. Ita aut illa obnuntiatio nihil valuit aut, si, ut Appius iudicat,
valuit, id valuit, ut peccatum haereat non in eo qui monuerit, sed in eo qui
non obtemperarit.
XVII Quid? Lituus
iste vester, quod clarissumum est insigne auguratus, unde vobis est traditus?
Nempe eo Romulus
regiones direxìt tum, cum urbem condidit. Qui quidem Romuli lituus, id est
incurvum et leviter a summo inflexu bacillum, quod ab eius litui, quo canitur,
similitudine nomen invenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in
Palatio eaque defiagravisset, inventus est integer. 31
Quid? Multis annis post Romulum, Prisco regnante Tarquinio, quis veterum
scriptorum non loquitur quae sit ab Atto Navio per lituum regionum facta
discriptio? Qui cum propter
paupertatem sues puer pasceret, una ex iis amissa, vovisse dicitur, si
recuperasset, uvam se deo daturum, quae maxima esset in vinea; itaque, sue
inventa, ad meridiem spectans in vinea media dicitur constitisse, cumque in
quattuor partis vineam divisisset trisque partis aves abdixissent, quarta
parte, quae erat reliqua, in regiones distributa, mirabili magnitudine uvam, ut
scriptum videmus, invenit. Qua re celebrata, cum vicini omnes ad eum de rebus
suis referrent, erat in magno nomine et gloria. 32
Ex quo factum est, ut eum ad se rex Priscus arcesseret. Cuius cum temptaret
scientiam auguratus, dixit ei cogitare se quiddam; id possetne fieri, consuluit.
Ille augurio acto posse respondit. Tarquinius autem dixit se cogitasse cotem
novacula posse praecidi; tum Attum iussisse experiri. Ita cotem in comitium
allatam inspectante et rege et populo novacula esse discissam. Ex eo evenit ut
et Tarquinius augure Atto Navio uteretur et populus de suis rebus ad eum
referret. 33
Cotem autem illam et novaculam defossam in comitio supraque impositum puteal
accepimus. Negemus omnia, comburamus annales, fiera haec esse dicamus, quidvis
denique potius quam deos res humanas curare fateamur; quid quod scriptum apud
te est de Ti. Graccho, nonne et augurum et haruspicum comprobat disciplinam?
Qui cum tabernaculum vitio cepisset inprudens, quod inauspicato pomerium
transgressus esset, comitia consulibus rogandis habuit. Nota res est et a te ipso mandata
monumentis. Sed et ipse augur Ti. Gracchus auspiciorum auctoritatem confessione
errati sui comprobavit, et haruspicum disciplinae magna accessit auctoritas,
qui recentibus comitiis in senatum introducti negaverunt iustum comitiorum
rogatorem fuisse.
XVIII 34 Iis igitur adsentior, qui duo genera
divinationum esse dixerunt, unum, quod particeps esset artis, alterum, quod
arte careret. Est enim ars in iis, qui novas res coniectura
persequuntur, veteres observatione didicerunt. Carent autem arte ii qui non
ratione aut coniectura observatis ac notatis signis, sed concitatione quadam
animi aut soluto liberoque motu futura praesentiunt, quod et somniantibus saepe
contingit et non numquam vaticinantibus per furorem, ut Bacis Boeotius, ut
Epimenides Cres, ut Sibylla Erythrea. Cuius generis oracla etiam habenda sunt,
non ea quae aequatis sortibus ducuntur, sed illa quae instinctu divino
adflatuque funduntur; etsi ipsa sors contemnenda non est, si et auctoritatem
habet vetustatis, ut eae sunt sortes, quas e terra editas accepimus; quae tamen
ductae ut in rem apte cadant fieri credo posse divinitus. Quorum omnium interpretes, ut grammatici
poetarum, proxime ad eorum, quos interpretantur, divinationem videntur
accedere. 35 Quae est igitur ista
calliditas, res vetustate robustas calumniando velle pervertere? "Non
reperio causam." Latet fortasse obscuritate involuta naturae; non enim me
deus ista scire, sed his tantum modo uti voluit. Utar igitur nec adducar aut in
extis totam Etruriam delirare aut eandem gentem in fulgoribus errare aut
fallaciter portenta interpretari, cum terrae saepe fremitus, saepe mugitus,
saepe motus multa nostrae rei publicae, multa ceteris civitatibus gravia et
vera praedixerint. 36 Quid? qui
inridetur partus hic mulae nonne, quia fetus exstitit in sterilitate naturae,
praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum? Quid? Ti. Gracchus
Publi filius, qui bis consul et censor fuit, idemque et summus augur et vir
sapiens civisque praestans, nonne, ut C. Gracchus, filius eius, scriptum
reliquit, duobus anguibus domi comprehensis haruspices convocavit? Qui cum
respondissent, si marem emisisset, uxori brevi tempore esse moriendum, si
feminam, ipsi, aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. Africani
filia adulescentem; feminam emisit, ipse paucis post diebus est mortuus.
XIX
Inrideamus haruspices, vanos, futtiles esse dicamus quorumque disciplinam et
sapientissimus vir et eventus ac re comprobavit contemnamus; [condemnemus]
etiam Babylonem et eos qui e Caucaso caeli signa servantes numeris motibus
stellarum cursus persequuntur; condemnemus, in quam, hos aut stultitiae aut
vanitatis aut impudentiae, qui quadringenta septuaginta milia annorum, ut ipsi
dicunt, monumentis comprehensa continenti et mentiri iudicemus ne saeculorum
reliquorum iudicium, quod de ipsis futurum sit pertimescere. 37
Age, barbari vani atque fallaces; num etiam Graiorum historia mentita est? quae
Croeso Pythius Apollo, ut de naturali divinatione dicam, quae Atheniensibu quae
Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argivis, quae Corinthiis responderit, quis
ignorat? Conlegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete
auctore atque teste; quae, quia nota tibi sunt, relinquo; defendo unum hoc
numquam illud oraclum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis
donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis aetas oraclorum illorum
veritatem esse experta. 38 "Idem
iam diu non facit." Ut igitur nunc minore gloria est, quia minus
oraculorum veritas excellit, sic tum, nisi summa veritate, in tanta gloria non
fuisset. Potest autem vis illa terrae, quae mentem Pythiae divino adflatu
concitabat, evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in
alium cursum contortos et deflexos videmus. Sed ut vis acciderit (magna enim
quaestio est), modo maneat id quod negari non potest nisi omnem historiam
perverterimus: multis saeclis verax fuisse id oraculum.
XX 39 Sed omittamus oracula, veniamus ad
somnia. De quibus disputans Chrysippus, multis et minutis somniis configendis,
facit idem quod Antipater, ea conquirens quae, Antiphontis interpretatione
esplicata, declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus
decuit uti. Dionysi mater, eius qui Syracosiorum tyrannus fuit, ut scriptum
apud Philistum est, et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum
illorum, cum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret, somniavit se
peperisse Satyriscum. Huic interpretes portentorum, qui Galeotae tum in Sicilia
nominabantur, responderunt, ut ait Philistus, eum, quem illa peperisset,
clarissimum Graeciae diuturna cum fortuna fore. 40
Num te ad fabulas revoco vel nostrorum vel Graecorum poetarum? Narrat enim et
apud Ennium Vestalis illa:
"Et cita cum tremulis anus attulit artubus lumen,
talia tum memorat lacrimans, exterrita somno.
Eurydica prognata, pater quam noster amavit,
vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
et ripas raptare locosque novos. Ita sola
postilla, germana soror, errare videbar
tardaque vestigare et quaerere te, neque posse
corde capessere: semita nulla pedem stabilitat.
41 Exim compellare pater me voce videtur
his verbis: O gnata, tibi sunt ante gerendae
aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet.
Haec ecfatus pater, germana, repente recessit
nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
quamquam multa manus ad caeli caerula templa
tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit."
XXI 42 Haec, etiamsi ficta sunt a poeta, non
absunt tamen a consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud commenticium, quo
Priamus est conturbatus, quia
"mater gravida parere se ardentem facem
visa est in somnis Hecuba; quo facto pater
rex ipse Priamus somnio, mentis metu
perculsus, curis sumptus suspirantibus,
exsacrificabat hostiis balantibus.
Tum coniecturam postulat pacem petens,
ut se edoceret obsecrans Apollinem
quo sese vertant tantae sortes somnium.
Ibi ex oraclo voce divina
edidit
Apollo: puerum, primus Priamo qui foret
postilla natus, temperaret tollere:
eum esse exitium Troiae, pestem Pergamo."
43 Sint haec, ut dixi,
somnia fabularum, hisque adiungatur etiam Aeneae somnium, quod nimirum in Fabi
Pictoris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia quae ab Aenea gesta sunt
quaeque illi acciderunt, ea fuerint quae ei secundum quietem visa sunt.
XXII Sed
propiora videamus. Cuiusnam modi est Superbi Tarquini somnium, de quo in Bruto
Acci loquitur ipse?
44 "Quoniam quieti corpus nocturno
impetu
dedi, sopore placans artus languidos,
visust in somnis pastor ad me appellere
pecus lanigerum eximia pulchritudine;
duos consanguineos arietes inde eligi
praeclarioremque alterum immolare me;
deinde eius germanum cornibus conitier,
in me arietare, eoque ictu me ad casum dari;
exim prostratum terra, graviter saucium,
resupinum in caelo contueri maxumum ac
mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum
radiatum solis liquier cursu novo."
45 Eius igitur somnii a
coniectoribus quae sit interpretatio facta videamus:
"Rex, quae in vita usurpant homines, cogitant curant
vident,
quaeque agunt vigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt,
minus mirandum est; sed in re tanta haud temere visa se offerunt.
Proin vide ne, quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus,
is sapientia munitum pectus egregium gerat
teque regno expellat; nam id, quod de sole ostentum est tibi,
populo commutationem rerum portendit fore
perpropinquam. Haec bene verruncent populo! Nam quod ad
dexteram
cepit cursum ab laeva signum praepotens, pulcherrume
auguratum est rem Romanam publicam summam fore."
XXIII
46 Age nunc ad externa redeamus. Matrem
Phalaridis scribit Ponticus Heraclides, doctus vir, auditor et discipulus
Platonis, visam esse videre in somnis simulacra deorum, quae ipsa domi
consecravisset; ex iis Mercurium e patera, quam dextera manu teneret, sanguinem
visum esse fundere; qui cum terram attigisset, refervescere videretur sic, ut
tota domus sanguine redundaret. Quod matris somnium immanis filii crudelitas comprobavit. Quid
ego, quae magi Cyro illi principi interpretati sint, ex Dinonis Persicis fibris
proferam? Nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset, ter eum scribit
frustra adpetivisse manibus, cum se convolvens sol elaberetur et abiret; ei
magos dixisse, quod genus sapientium et doctorum habebatur in Persis, ex
triplici adpetitione solis triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi. Quod
ita contigit; nam ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus annos
regnare coepisset.
47 Est profecto quiddam
etiam in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem
proficiscens Cafianus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, "O
praeclarum discessum," inquit, "e vita, cum, ut Herculi contigit,
mortali corpore cremato, in lucem animus excesserit! " Cumque Alexander
eum rogaret, si quid vellet, ut diceret, " Optume, " inquit; "
propediem te videbo. " Quod ita contigit; nam Babylone paucis post diebus
Alexander est mortuus. Discedo parumper a somniis, ad quae mox revertar. Qua
nocte templum Ephesiae Dianae deflagravit, eadem, constat ex Olympiade natum
esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset, clamitasse magos pestem ac
perniciem Asiae proxuma nocte natam.
XXIV
48 Haec de Indis et magis; redeamus ad
somnia. Hannibalem Coelius
scribit, cum columnam auream, quae esset in fano Iunonis Laciniae, auferre vellet
dubitaretque utrum ea solida esset an extrinsecus inaurata, perterebravisse,
cumque solidam invenisset, statuisse tollere. Ei secundum quietem visam esse
Iunonem praedicere ne id faceret, minarique, si fecisset, se curaturam ut eum
quoque oculum, quo bene videret, amitteret; idque ab homine acuto non esso
neglectum; itaque ex eo auro, quod exterebratum esset, buculam curasse
faciendam et eam in summa columna conlocavisse. 49
Hoc item in Sileni, quem Coelius sequitur, Graeca historia est (is autem
diligentissume res Hannibalis persecutus est): Hannibalem, cum cepisset
Saguntum, visum esse in somnis a Iove in deorum concilium vocari; quo cum
venisset, Iovem imperavisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque ei unum e
concilio datum, quo illum utentem cum exercitu progredi coepisse; tum ei ducem
illum praecepisse ne respiceret; illum autem id diutius facere non potuisse
elatumque cupiditate respexisse; tum visam beluam vastam et immanem
circumplicatam serpentibus, quacumque incederet, omnia arbusta, virgulta, tecta
pervertere, et eum admiratum quaesisse de deo quodnam illud esset tale
monstrum, et deum respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque ut
pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret ne laboraret. 50
Apud Agathoclem scriptum in historia est Hamilcarem Karthaginiensem, cum
oppugnaret Syracusas, visum esse audire vocem se postridie cenaturum Syracusis;
cum autem is dies inluxisset, magnam seditionem in castris eius inter Poenos et
Siculos milites esse factam; quod cum sensissent Syracusani, improviso eos in
castra inrupisse Hamilcaremque ab iis vivum esse sublatum: ita res somnium
comprobavit. Plena exemplorum est historia, tum referta vita communis. 51 At vero P. Decius ille Quinti filius,
qui primus e Deciis consul fuit, cum esset tribunus militum M. Valerio A.
Cornelio, consulibus, a Samnitibusque premeretur noster exercitus, cum pericula
proeliorum iniret audacius monereturque, ut cautior esset, dixit, quod exstat
in annalibus, sibi in somnis visum esse, cum in mediis hostibus versaretur,
occidere cum maxuma gloria. Et tum quidem incolumis exercitum
obsidione liberavit; post triennium autem, cum consul esset, devovit se et in
aciem Latinorum inrupit armatus. Quo eius facto superati sunt et deleti Latini. Cuius mors ita
gloriosa fuit, ut eandem concupisceret filius.
XXV 52 Sed, veniamus nunc, si placet, ad
somnia philosophorum. Est apud Platonem Socrates, cum esset in custodia
publica, dicens Critoni, suo familiari, sibi post tertium die esse moriendum;
vidisse se in somnis pulchritudine eximia feminam, quae se nomine appellans
diceret Homericum quendam eius modi versum:
"Tertia te Phthiae tempestas laeta locabit."
quod, ut est dictum, sic scribitur
contigisse. Xenophon Socraticus (qui vir et quantus!) in ea militia qua cum
Cyro minor perfunctus est sua scribit somnia, quorum eventus mirabile
exstiterunt. 53 Mentiri Xenophontem an
delirare dicemus? Quid, singolari vir ingenio Aristoteles et paene divino
ipsene errat an alios vult errare, cum scribit Eudemum Cyprium familiarem suum,
iter in Macedoniam facientem Pheras venis se, quae erat urbs in Thessalia tum
admodum nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur; in
igitur oppido ita graviter aegrum Eudemum fuisse, ut omne medici diffiderent;
ei visum in quiete egregia facie iuvenem dicere fore ut perbrevi convalesceret,
paucisque diebus interiturum Alexandrum tyrannum, ipsum autem Eudemum
quinquennio post domum esse rediturum. Atque ita quidem prima statim scribit
Aristoteles consecuta: et convaluisse Eudemum et ab uxoris fratribus
interfectum tyrannum; quinto autem anno exeunte, cum esset spes ex illo somnio
in Cyprum illum ex Sicilia esse rediturum, proeliantem eum ad Syracusas
occidisse; ex quo ita illud somnium esse interpretatum, ut, cum animus Eudemi e
corpore excesserit, tum domum revertisse videatur. 54
Adiungamus philosophis doctissimum hominem, poëtam quidem divinum, Sophoclem;
qui, cum aede Herculis patera aurea gravis subrepta esset, in somni vidit ipsum
deum dicentem qui id fecisset. Quod semel ille iterumque neglexit. Ubi idem
saepius, ascendit in Ariu pagum, detulit rem; Areopagitae comprehendi iubent
eum, qui a Sophocle erat nominatus; is quaestione adhibita confessus est
pateramque rettulit. Quo facto fanum illud Indicis Herculis nominatum est.
XXVI 55 Sed quid ego Graecorum? Nescio quo modo
me magis nostra delectant. Omnes hoc historici, Fabii, Gellii, se proxume
Coelius: cum bello Latino ludi votivi maxumi primum fierent, civitas ad arma
repente est excitata, itaque ludis intermissis instaurativi constituti sunt. Qui
ante quam fierent, cumque iam populus consedisset, servus per circum cum virgis
caederetur, furcam ferens ductus est. Exin cuidam rustico Romano dormienti visus est venire qui
diceret praesulem sibi non placuisse ludis, idque ab eodem iussum esse eum
senatui nuntiare; illum non esse ausum. Iterum esse idem iussum et monitum, ne
vim suam experiri vellet; ne tu quidem esse ausum. Exin filium eius
esse mortuum, eandem in somnis admonitionem fuisse tertiam. Tum illum etiam debilem factum rem ad
amicos detulisse, quorum de sententia lecticula in curiam esse delatum, cumque
senatui somnium enarravisset, pedibus suis salvum domum revertisse. Itaque
somnio comprobato a senatu ludos illos iterum instauratos memoriae proditum
est. 56 Gaius vero Gracchus multi
dixit, ut scriptum apud eundem Coelium est, sibi in somnis quaesturam petenti
Tiberium fratrem visum esse dicere, quam vellet cunctaretur, tamen eodem sibi
leto, quo ipse interesse esse pereundum. Hoc, ante quam tribunus plebi C.
Gracchus factus esset, et se audisse scribit Coelius et dixisse multis. Quo
somnio quid inveniri potest certius?
XXVII Quid?
illa duo somnia, quae creberrume commemorantur a Stoicis, quis tandem potest
contemnere? Unum de Simonide: qui, cum ignotum quendam proiectum mortuum
vidisset eumque humavisset haberetque in animo nave conscendere, moneri visus
est, ne id faceret, ab eo quem sepultura adfecerat; si navigavisset, eum
naufragio esse periturum; itaque Simonidem redisse, perisse ceteros, qui tum
navigassent. 57 Alterum ita traditum
clarum admodum somnium: cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et
Megaram venissent, alterum ad cauponem devertisse, ad hospitem alterum. Qui ut
cenati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei qui erat in hospitio
illum alterum orare ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur; eum
primo, perterritum somnio, surrexisse; dein, cum se conlegisset idque visum pro
nihilo habendum esse duxisset, recubuisse; tum ei dormienti eundem illum visum
esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse
pateretur; se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum et supra
stercus iniectum; petere, ut mane ad portam adesset, prius quam plaustrum ex
oppido exiret. Hoc vero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam
fuisse, quaesisse ex eo, quid esset in plaustro; illum perterritum fugisse,
mortuum erutum esse, cauponem re patefacta, poenas dedisse. Quid hoc somnio
dici potest divinius?
XXVIII 58 Sed quid aut plura aut vetera
quaerimus? Saepe tibi meum narravi, saepe ex te audivi tuum somnium: me, cum
Asiae pro consule praeessem, vidisse in quiete, cum tu, equo advectus ad
quandam magni fluminis ripam, provectus subito atque delapsus in flumen nusquam
apparuisses, me contremuisse timore perterritum; tum te repente laetum
exstitisse eodemque equo adversam ascendisse ripam, nosque inter nos esse
complexos. Facilis coniectura huius somnii, mihique a peritis in Asia praedictum est fore eos eventus rerum qui
acciderunt. 59 Venio nunc ad tuum. Audivi equidem ex te ipso, sed mihi saepius
noster Sallustius narravit, cum in illa fuga nobis gloriosa, patriae calamitosa
in villa quadam campi Atinatis maneres magnamque partem noctis vigilasses, ad
lucem denique arte [te] et graviter dormitare coepisse; itaque, quamquam iter
instaret, tamen silentium fieri iussisse [se] neque esse passum te excitari;
cum autem experrectus esses hora secunda fere, te sibi somnium narravisse:
visum tibi esse, cum in locis solis maestus errares, C. Marium cum fascibus
laureatis quaerere ex te quid tristis esses, cumque te tu patria vi pulsum esse
dixisses, prehendisse eum dextram tuam et bono animo te iussisse esse
lictorique proxumo tradidisse ut te in monumentum suum deduceret, et dixisse in
eo tibi salutem fore. Tum et se exclamasse Sallustius narrat reditum tibi
celerem et gloriosum paratum, et te ipsum visum somnio delectari. Nam illud
mihi ipsi celeriter nuntiatum est, ut audivisses in monumento Mari de tuo
reditu magnificentissumum illud senatus consultum esse factum, referente optumo
et clarissumo viro consule, idque frequentissimo theatro incredibili clamore et
plausu comprobatum, dixisse te nihil illo Atinati somnio fieri posse divinius.
XXIX 60 "At multa falsa," Immo
obscura fortasse nobis. Sed sint falsa quaedam; contra vera quid dicimus? Quae
quidem multo plura evenirent, si ad quietem integrì iremus. Nunc onusti cibo et
vino perturbata et confusa cernimus. Vide quid Socrates in Platonis Politia
loquatur. Dicit enim cum dormientibus ea pars animi quae mentis et rationis sit
particeps sopita langueat, illa autem in qua feritas quaedam sit atque agrestis
immanitas cum sit immoderato obstupefacta potu atque pastu, exsultare eam in somno
immoderateque iactari. "Itaque huic omnia visa obiciuntur a mente ac
ratione vacua, ut aut cum matre corpus miscere videatur aut cum quovis alio vel
nomine vel deo, saepe belua, atque etiam trucidare aliquem et impie cruentari
multaque facere impure atque taetre cum temeritate et impudentia. 61
At qui salubri et moderato cultu atque victu quieti se tradiderit ea parte
animi quae mentis et consilii est agitàta et erecta saturataque bonarum
cogitationum epulis, eaque parte animi quae voluptate alitur nec inopia eneeta
nec satietate adfluenti (quorum utrumque praestringere aciem mentis solet, sive
deest naturae quippiam, sive abundat atque adfluit), illa etiam tertia parte
animi, in qua irarum exsistit ardor, sedata atque restincta, tum eveniet,
duabus animi temerariis partibus compressis, ut illa tertia pars rationis et
mentis eluceat et se vegetam ad somniandum acremque praebeat: tum ei visa
quietis occurrent tranquilla atque veracia." Haec verba ipsa Platonis
expressi.
XXX 62 Epicurum igitur audiemus potius? Namque
Carneades concertationis studio modo ait hoc, modo illud; at ille quod sentit:
sentit autem nihil umquam elegans, nihil decorum. Hunc ergo antepones Platoni
et Socrati? Qui ut rationem non redderent, auctoritate tamen hos minutos
philosophos vincerent. Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus
adfectis, ut nihil sit, quod errorem animis perturbationemque adferat. Ex quo
etiam Pythagoreis interdictum putatur, ne faba vescerentur, quod habet
infiationem magnam is cibus tranquillitati mentis quaerenti vera contrariam. 63 Cum ergo est somno sevocatus animus a
societate et a contagione corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia
cernit, futura providet; iacet enim corpus dormientis ut mortui, viget autem et
vivit animus. Quod multo magis faciet post mortem, cum omnino
corpore excesserit. Itaque adpropinquante morte multo est divinior. Nam et id ipsum
vident, qui sunt morbo gravi et mortifero adfecti, instare mortem; itaque iis
occurrunt plerumque imagines mortuorum, tumque vel maxume laudi student,
eosque, qui secus quam decuit vixerunt, peccatorum suorum tum maxume paenitet. 64 Divinare autem morientes illo
etiam exemplo confirmat Posidonius, quod adfert, Rhodium quendam morientem sex
aequales nominasse et dixisse, qui primus eorum, qui secundus, qui deinde
deinceps moriturus esset. Sed tribus modis censet deorum adpulsu homines
somniare: uno, quod provideat animus ipse per sese, quippe qui deorum
cognatione teneatur; altero, quod plenus aer sit immortalium animorum, in
quibus tamquam insignitae notae veritatis appareant; tertio, quod ipsi di cum
dormientibus conloquantur. ldque, ut modo dixi, facilius evenit adpropinquante
morte, ut animi futura augurentur. 65 Ex quo et illud est Calliani, de quo
ante dixi, et Homerici Hectoris, qui moriens propinquam Achilli mortem
denuntiat.
XXXI Neque
enim illud verbum temere consuetudo adprobavisset, si ea res nulla esset
omnino:
"praesagibat animus frustra me ire, cum exirem domo."
Sagire enim sentire acute est; ex quo
sagae anus, quia multa scire volunt, et sagaces dicti canes. Is igitur qui ante
sagit quam oblata res est, dicitur praesagire, id est futura ante sentire.
66 Inest igitur in animis praesagatio
extrinsecus iniecta atque inclusa divinitus. Ea si exarsit acrius, furor
appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur:
H, "Sed quid oculis rabere visa es derepente ardentibus?
ubi illa paululo ante sapiens virginalis modestia?"
C. "Mater, optumatum multo mulier melior mulierum,
missa sum superstitiosis hariolationibus,
meque Apollo fatis fandis dementem invitam ciet.
Virgines vereor aequalis; patris mei meum factum pudet,
optumi viri; mea mater, tui me miseret; mei piget.
Optumam progeniem Priamo peperisti extra me: hoc dolet: men obesse, illos
prodesse, me obstare, illos obsequi!"
O poema tenerum et moratum atque molle! 67 Sed hoc minus ad rem; illud,
quod volumus, expressum est, ut vaticinari furor vera soleat:
"Adest, adest fax obvoluta sanguine atque incendio.
multos annos latuit; cives, ferte opem et restinguite!"
Deus inclusus corpore humano iam, non
Cassandra loquitur.
"lamque mari magno classis cita
texitur; exitium examen rapit;
adveniet, fera velivolantibus
navibus complebit manus litora."
XXXII 68 Tragoedias loqui videor et fabulas. At
ex te ipso non commenticiam rem, sed factam eiusdem generis audivi: C. Coponium
ad te venisse Dyrrachium, cum praetorio imperio classi Rhodiae praeesset, cum
primo bominem prudentem atque doctum, eumque dixisse remigem quendam e
quinqueremi Rhodiorum vaticinatum madefactum iri minus xxx diebus Graeciam
sanguine, rapinas Dyrrachii et conscensionem in naves cum fuga fugientibusque
miserabilem respectum incendiorum fore; sed Rhodiorum classi propinquum reditum
ac domum itionem dari. Tum neque te ipsum non esse commotum Marcumque Varronem
et M. Catonem, qui tum ibi erant, doctos homines, vehementer esse perterritos.
Paucis sane post diebus ex Pharsalia fuga venisse Labienum; qui cum interitum
exercitus nuntiavisset, reliqua vaticinationis brevi esse confecta. 69
Nam et ex horreis direptum effusumque frumentum vias omnis angiportusque
constraverat, et naves subito perterriti metu conscendistis et noctu ad oppidum
respicientes flagrantis onerarias, quas incenderant milites quia sequi
noluerant, videbatis; postremo a Rhodia classe deserti verum vatem fuisse
sensistis.
70 Exposui quam
brevissime potui somnii et furoris oracla, quae carere arte dixeram. Quorum
amborum generum una ratio est, qua Cratippus noster uti solet, animos hominum
quadam ex parte extrinsecus esse tractos et haustos (ex quo intellegitur esse
extra divinum animum, humanus unde ducatur), humani autem animi eam partem,
quae sensum, quae motum, quae adpetitum habeat, non esse ab actione corporis
seiugatam; quae autem pars animi rationis atque intellegentiae sit particeps,
eam tum maxume vigere, cum plurimum absit a corpore. 71
Itaque expositis exemplis verarum vaticinationum et somniorum Cratippus solet
rationem concludere hoc modo: "Si sine oculis non potest exstare officium
et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel
semel ita est usus oculis, ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera
cernentium. Item igitur, si sine divinatione non potest et officium et munus
divinationis exstare, potest autem quis, cum divinationem habeat, errare
aliquando nec vera cernere, satis est ad confirmandam divinationem semel
aliquid esse ita divinatum, ut nihil fortuito cecidisse videatur. Sunt autem
eius generis innumerabilia; esse igitur divinationem confitendum est."
XXXIII 72 Quae vero aut coniectura
explicantur aut eventis animadversa ac notata sunt, ea genera divinandi, ut
supra dixi, non naturale, sed artificiosa dicuntur; in quo haruspices, augures
coniectoresque numerantur. Haec inprobantur a Peripateticis, a Stoicis
defenduntur. Quorum alia sunt posata in monumentis et disciplina, quod
Etruscorum declarant, et haruspicini et fulgurales et rituales libri, vestri
etiam augurales; alia autem subito ex tempore coniectura explicantur, ut apud
Homerum Calchas, qui ex passerum numero belli Troiani annos auguratus est, et
ut in Sullae scriptum historia videmus, quod te inspectante factum est, ut, cum
ille in agro Nolano immolaret ante praetorium, ab infima ara subito anguis emergeret,
cum quidem C. Postumius haruspex oraret illum, ut in expeditionem exercitum
educeret; id cum Sulla fecisset, tum ante oppidum Nolam florentissuma Samnitium
castra cepit. 73 Facta coniectura etiam
in Dionysio est, paulo ante quam regnare coepit; qui cum per agrum Leontinum
iter faciens equum ipse demisisset in flumen, submersus equus voraginibus non
exstitit; quem cum maxima contentione non potuisset extrahere, discessit, ut
ait Philistus, aegre ferens. Cum autem aliquantum progressus esset, subito
exaudivit hinnitum respexitque et equum alacrem laetus adspexit, cuius in iuba
examen apium consederat. Quod ostentum babuit hanc vim, ut
Dionysius paucis post diebus regnare coeperit.
XXXIV 74 Quid? Lacedaemoniis paulo ante
Leuctricam calamitatem quae significatio facta est, cum in Herculis fano arma
sonuerunt Herculisque simulacrum multo sudore manavit! At eodem tempore
Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae clausae repagulis subito
se ipsae aperuerunt, armaque, quae fixa in parietibus fuerant, ea sunt humi
inventa. Cumque eodem tempore apud Lebadiam Trophonio res divina fieret, gallos
gallinaceos in eo loco sic adsidue canere coepisse, ut nihil intermitterent;
tum augures dixisse Boeotios Thebanorum esse victoriam, propterea quod avis
illa victa siliere soleret, canere, si vicisset. 75
Eademque tempestate multis signis Lacedaemoniis Leuctricae pugnae calamitas
denuntiabatur. Namque et in Lysandri, qui Lacedaemoniorum clarissumus fuerat,
statua, quae Delphis stabat, in capite corona subito exstitit ex asperis herbis
et agrestibus, stellaeque aureae quae Delphis erant a Lacedaemoniis positae
post navalem illam victoriam Lysandri qua Athenienses conciderunt, qua in pugna
quia Castor et Pollux cum Lacedaemoniorum classe visi esse dicebantur, - eorum
insignia deorum, stellae aureae, quas dixi, Delphis positae, paulo ante
Leuctricam pugnam deciderunt neque repertae sunt. 76
Maximum vero illud portentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraclum ab
love Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes legatique [vas] illud in quo
inerant sortes collocavissent, simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat,
et sortes ipsas et cetera quae erant ad sortem parata disturbavit et aliud alio
dissupavit, Tum ea, quae praeposita erat oraclo, sacerdos dixisse dicitur de
salute Lacedaemoniis esse, non de victoria cogitandum.
XXXV 77 Quid? Bello Punico secundo nonne
C. Flaminius, consul iterum, neglexit signa rerum futurarum magna cum clade rei
publicae? Qui exercitu lustrato cum Arretium versus castra movisset et contra
Hannibalem legiones duceret, et ipse et equus eius ante signum lovis Statoris
sine causa repente concidit nec eam rem habuit religioni, obiecto signo, ut
peritis videbatur, ne committeret proelium. Idem, cum tripudio auspicaretur,
pullarius diem proelii committendi differebat. Tum Flaminius ex eo quaesivit,
si ne postea quidem pulli pascerentur, quid faciendum censeret. Cum ille
quiescendum respondisset, Flaminius: "Praeclara vero auspicia, si
esurientibus pullis res geri poterit, saturis nihil geretur!" Itaque signa
convelli et se sequi iussit. Quo tempore cum signifer primi hastati signum non
posset movere loco, nec quicquam proficeretur plures cum accederent, Flaminius
re nuntiata suo more neglexit. Itaque tribus iis horis concisus exercitus atque
ipse interfectus est. 78 Magnum illud etiam,
quod addidit Coelius, eo tempore ipso, cum hoc calamitosum proelium fìeret,
tantos terrae motus in Liguribus, Gallia compluribusque insulis totaque in
Italia factos esse, ut multa oppida conruerint, multis locis labes factae sint
terraeque desiderint fluminaque in contrarias partes fluxerint atque in amnes
mare influxerit.
XXXVI Fiunt
certae divinationum coniecturae a peritis. Midae illi Phrygi, cum puer esset,
dormienti formicae in os tritici grana congesserunt. Divitissumum fore
praedictum est; quod evenit. At Platoni cum in cunis parvulo dormienti apes in
labellis consedissent, responsum est singolari illum suavitate orationis fore:
ita futura eloquente provisa in infante est. 79
Quid? amores ac deliciae tuae, Roscius, num aut ipse aut pro eo Lanuvium totum
mentiebatur? Qui cum esset in cunabulis educareturque in Solonio, qui est
campus agri Lanuvini, noctu lumine apposito experrecta nutrix animadvertit
puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu. Quo aspectu exterrita
clamorem sustulit. Pater autem Rosci ad haruspices rettulit, qui responderunt
nihil illo pucro clarius, nihil nobilius fore. Atque hanc
speciem Pasiteles caelavit argento et noster expressit Archias versibus.
Quid igitur expectamus? An dum in foro nobiscum di immortales, dum in viis
versentur, dum domi? Qui quidem ipsi se nobis non offerunt, vim autem suam
longe lateque diffundunt, quam tum terrae cavernis includunt, tum hominum
naturis implicant. Nam
terrae vis Pythiam Delphis incitabat, naturae Sibyllam. Quid enim? Non videmus
quam sint varia terrarum genera? Ex quibus et mortifera quaedam pars est, ut et
Ampsancti in Hirpinis et in Asia Plutonia quae vidimus, et sunt partes agrorum
aliae pestilentes, aliae salubres, aliae quae acuta ingenia gignant, aliae quae
retusa: quac omnia fiunt et ex caeli varietate et ex disparili adspiratione
terrarum.
80 Fit etiam saepe specie quadam, saepe
vocum gravitate et cantibus, ut pellantur animi vehementius, saepe etiam cura
et timore, qualis est illa
"flexanima tamquam lymphata aut Bacchi sacris
commota in tumulis Teucrum commemorans suum."
XXXVII Atque
etiam illa concitatio declarat vini in animis esse divinam. Negat enim sine
furore Democritus quemquam poetam magnum esse posse, quod idem dicit Plato. Quem,
si placet, appellet furorem, dum modo is furor ita laudetur ut in Phaedro
[Platonis] laudatus est. Quid? Vestra oratio in causis, quid? ipsa actio potest
esse vehemens et gravis et copiosa, nisi est animus ipse commotior? Equidem
etiam in te saepe vidi et, ut ad leviora veniamus, in Aesopo, familiari tuo,
tantum ardorem vultuum atque motuum, ut eum vis quaedam abstraxisse a sensu
mentis videretur.
81 Obiciuntur etiam saepe formae, quae
reapse nullae sunt; speciem autem offerunt; quod contigisse Brenno dicitur
eiusque Gallicis copiis, cum fano Apollinis Delphici nefarium bellum
intulisset. Tum enim ferunt ex oraclo ecfatam esse Pythiam:
"Ego
providebo rem istam et albae virgines."
Ex
quo factum ut viderentur virgines ferre arma contra et nive Gallorum obrueretur
exercitus.
XXXVIII
Aristoteles quidem eos etiam, qui valetudinis vitio furerent et melancholici
dicerentur, censebat habere aliquid in animis praesagiens atque divinum. Ego
autem haud scio an nec cardiacis tribuendum hoc sit nec phreneticis; animi enim
integri, non vitiosi est corporis divinatio.
82 Quam quidem esse re
vera hac Stoicorum ratione concluditur: 'Si sunt di neque ante declarant
hominibus quae futura sint, aut non diligunt homines, aut quid eventurum sit
ignorant, aut existumant nihil interesse hominum scire quid sit futurum, aut
non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus quae sunt futura,
aut ea ne ipsi quidem di significare possunt. At neque non diligunt nos (sunt
enim benefici generique hominum amici), neque ignorant ea quae ab ipsis
constituta et designata sunt, neque nostra nihil interest scire ea quae
eventura sint (erimus enim cautiores, si sciemus), neque hoc alienum ducunt
maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius), neque non possunt
futura praenoscere. 83 Non igitur sunt
di nec significant futura. Sunt autem di; significant ergo. Et non, si
significant, nullas vias dant nobis ad significationis scientiam (frustra enim
significarent); nec, si dant vias, non est divinatio: est igitur
divinatio."
XXXIX
84 Hac ratione et Chrysippus et
Diogenes et Antipater utitur. Quid
est igitur cur dubitandum sit quin sint ea, quae disputavi, verissuma, si ratio
mecum facit, si eventa, si populi, si nationes, si Graeci, si barbari, si
maiores etiam nostri, si denique hoc semper ita putatum est, si summi
phdosophi, si poëtae, si sapientissumi viri, qui res publicas constituerunt,
qui urbes condiderunt? An dum bestiae loquantur exspectamus, hominum
consentiente auctoritate contenti non sumus? 85
Nec vero quicquam aliud adfertur cur ea quae dico divinandi genera nulla sint,
nisi quod difficile dictu videtur quae cuiusque divinationis ratio, quae causa
sit. Quid enim habet haruspex, cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat
tempus et proferat diem? Quid
augur, cur a dextra corvus, a sinistra cornix faciat ratum? Quid astrologus,
cur stella Iovis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus puerorum salutaris
sit, Saturni Martisve contraria? Cur autem deus dormientes nos moneat,
vigilantes neglegat? Quid deinde causae est, cur Cassandra furens futura
prospiciat, Priamus sapiens hoc idem facere non queat? 86
Cur fiat quidque, quaeris. Recte omnino; sed non nunc id agitur; fiat necne
fiat, id quaeritur: ut si magnetem lapidem esse dicam qui ferrum ad se adliciat
et adtrahat, rationem cur id fiat adferre nequeam, fieri omnino neges. Quod
idem facis in divinatione, quam et cernimus ipsi et audimus et legimus et a
patribus accepimus. Neque ante philosophiam patefactam, quae nuper inventa est,
hac de re communis vita dubitavit, et, posteaquam philosophia processit, nemo
aliter philosophus sensit, in quo modo esset auctoritas. 87 Dixi de Pythagora, de Democrito, de
Socrate, excepi de antiquis praeter Xenophanem neminem, adiunxi veterem
Academiam, Peripateticos, Stoicos; unus dissentit Epicurus. Quid vero hoc
turpius, quam quod idem nullam censet gratuitam esse virtutem?
XL Quis est
autem, quem non moveat clarissumis monumentis testata consignataque antiquitas?
Calchantem augurem scribit Homerus longe optumum, eumque ducem classium fuisse
ad Ilium, - auspiciorum, credo, scientia, non locorum. 88
Amphilochus et Mopsus Argivorum reges fuerunt, sed iidem augures, iique urbis
in ora marituma Ciliciae Graecas condiderunt; atque etiam ante hos Amphiaraus
et Tiresias non humiles et obscuri neque eorum similes, ut apud Ennium est,
"qui sui quaestus causa fictas suscitant sententias"
sed clari et praestantes viri, qui
avibus et signis admoniti futura dicebant; quorum de altero etiam apud inferos
Homerus ait solum sapere, ceteros umbrarum vagari modo; Amphiaraum autem sic
bonoravit fama Graeciae, deus ut haberetur, atque ut ab eius solo, in quo est
humatus, oracla peterentur. 89 Quid?
Asiae rex Priamus nonne et Helenum filium et Cassandram filiam divinantes
habebat, alterum auguriis, alteram mentis incitatione et permotione divina? Quo
in genere Marcios quosdam fratres, nobili loco natos, apud maiores nostros
fuisse scriptum videmus. Quid? Polyidum Corinthium nonne Homerus et aliis multa
et filio ad Troiam proficiscenti mortem praedixisse commemorat? Omnino apud
veteres, qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant; ut enim sapere sic
divinare regale ducebant: [ut] testis est nostra civitas, in qua et reges
augures et postea privati eodem sacerdotio praediti rem publicam religionum
auctoritate rexerunt.
XLI 90 Eaque divinationum ratio ne in barbaris
quidem gentibus neglecta est, siquidem et in Gallia Druidae sunt, e quibus ipse
Divitiacum Haeduum hospitem tuum laudatoremque cognovi, qui et naturae
rationem, quam fisiologi/an Graeci appellant, notam esse sibi profitebatur, et
partim auguriis, partim coniectura, quae essent futura dicebat, et in Persis
augurantur et divinant magi, qui congregantur in fano commentando causa atque
inter se conloquendi, quod etiam idem vos quondam facere Nonis solebatis; 91 nec quisquam rex Persarum potest esse,
qui non ante magorum disciplinam scientiamque perceperit. Licet autem videre et
genera quaedam et nationes huic scientiae deditas. Telmessus in Caria est, qua
in urbe excellit haruspicum disciplina; itemque Elis in Peloponneso familias
duas certas habet, lamidarum unam, alteram Clutidarum, haruspicinae nobilitate
praestantes. In Syria Chaldaei cognitione astrorum sollertiaque ingeniorum
antecellunt. 92 Etruria autem de
caelo tacta scientissume animadvertit, eademque interpretatur quid quibusque
ostendatur monstris atque portentis. Quocirca bene apud maiores nostros
senatus, tum cum florebat imperium, decrevit ut de principum filiis x ex
singulis Etruriae populis in disciplinam traderentur, ne ars tanta propter
tenuitatem hominum a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem atque
quaestum. Phryges autem et Pisidae et Cilices et Arabum natio
avium significationibus plurimum obtemperant, quod idem factitatum in Umbria accepimus.
XLII 93 Ac mihi quidem videntur e locis quoque
ipsis, qui a quibusque incolebantur, divinationum opportunitates esse ductae.
Etenim Aegyptii et Babylonii in camporum patentium aequoribus habitantes, cum
ex terra nihil emineret quod contemplationi caeli officere posset, omnem curam
in siderum cognitione posuerunt; Etrusci autem, quod religione imbuti
studiosius et crebrius hostias immolabant, extorum cognitioni se maxume
dediderunt, quodque propter aeris crassitudinem de caelo apud eos multa
fiebant, et quod ob eandem causam multa invisitata partim e caelo, alia ex
terra oriebantur, quaedam etiam ex hominum pecudumve conceptu et satu,
ostentorum exercitatissumi interpretes exstiterunt. Quorum quidem vim, ut tu
soles dicere, verba ipsa prudenter a maioribus posita declarant. Quia enim
ostendunt, portendunt, monstrant, praedicunt, ostenta, portenta, monstra,
prodigia dicuntur. 94 Arabes autem et
Phryges et Cilices, quod pastu pecudum maxume utuntur, campos et montes hieme
et aestate peragrantes, propterea facilius cantus avium et volatus notaverunt;
eademque et Pisidiae causa fuit et huic nostrae Umbriae. Tum Caria tota
praecipueque Telmesses, quos ante dixi, quod agros uberrumos maximeque fertiles
incolunt, in quibus multa propter fecundidatem fingi gignique possunt, in
ostentis animadvertendis diligentes fuerunt.
XLIII 95 Quis vero non videt in optuma
quaque re publica plurimum auspicia et reliqua divinandi genera valuisse? Quis
rex umquam fuit, quis populus, qui non uteretur praedictione divina? Neque
solum in pace, sed in bello multo etiam magis, quo maius erat certamen et
discrimen salutis. Omitto nostros, qui nihil in bello sine extis agunt, nihil
sine auspiciis domi [habent auspicia]; externa videamus. Namque et Athenienses
omnibus semper publicis consiliis divinos quosdam sacerdotes, quos ma/nteij
vocant, adhibuerunt, et Lacedaemonii regibus suis augurem adsessorem dederunt,
itemque senibus (sic enim consilium publicum appellant) augurem interesse
voluerunt, iidemque de rebus maioribus semper aut Delphis oraclum aut ab
Hammone aut a Dodona petebant; 96
Lycurgus quidem, qui Lacedaemoniorum rem publicam temperavit, leges suas
auctoritate Apollinis Delphici confirma, vit; quas cum vellet Lysander
commutare, eadem est prohibitus religione. Atque etiam qui praeerant
Lacedaemoniis, non contenti vigilantibus curis, in Pasiphaae fano, quod est in
agro propter urbem, somniandi causa excubabant, quia vera quietis oracla
ducebant.
97 Ad nostra iam redeo. Quotiens
senatus decemviros ad libros ire iussit! Quantis in rebus quamque saepe responsis
haruspicum paruit! nam et cum duo visi soles essent, et cum tres lunae, et cum
faces, et cum sol nocte visus esset, et cum e caelo fremitus auditus, et cum
caelum discessisse visum esset atque in eo animadversi globi. Delata etiam ad
senatum labes agri Privernatis, cum ad infinitam altitudinem terra desidisset
Apuliaque maximis terrae motibus conquassata esset. Quibus portentis magna
populo Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur, inque his omnibus
responsa haruspicum cum Sibyllae versibus congruebant. 98
Quid cum Cumis Apollo sudavit, Capuae Victoria? Quid, ortus androgyni nonne
fatale quoddam monstrum fuit? Quid cum fluvius Atratus sanguine fluxit? Quid
quod saepe lapidum, sanguinis non numquam, terrae interdum, quondam etiam
lactis imber effluxit? Quid cum in Capitolio ictus Centaurus - caelo est, in
Aventino portae et homines, Tusculi aedes Castoris et Poflucis Romaeque
Pietatis? Nonne et haruspices ea responderunt, quae evenerunt,
et in Sibyllae libris eaedem repertae praedictiones sunt?
XLIV 99 Caeciliae Q. filiae somnio modo Marsico
bello templum est a senatu Iunoni Sospitae restitutum. Quod quidem somnium
Sisenna cum disputavisset mirifice ad verbum cum re convenisse, tum insolenter,
credo ab Epicureo aliquo inductus, disputat somniis credi non oportere. Idem
contra ostenta nibil disputat exponitque initio belli Marsici et deorum
simulacra sudavisse, et sanguinem fluxisse, et discessisse caelum, et ex
occulto auditas esse voces, quae pericula belli nuntiarent, et Lanuvii clipeos,
quod haruspicibus tristissumum visum esset, a muribus esse derosos. 100 Quid quod in annalibus habemus
Veienti bello, cum lacus Albanus praeter modum crevisset, Veientem quendam ad
nos hominem nobilem perfugisse, eumque dixisse ex fatis, quae Veientes scripta
haberent, Veios capi non posse, dum lacus is redundaret, et, si lacus emissus
lapsu et cursu suo ad mare profluxisset, perniciosum populo Romano; sin autem
ita esset eductus, ut ad mare pervenire non posset, tum salutare nostris fore?
Ex quo illa mirabilis a maioribus Albanae aquae facta deductio est. Cum autem
Veientes bello fessi legatos ad senatum misissent, tum ex iis quidam dixisse
dicitur non omnia illum transfugam ausum esse senatui dicere: in isdem enim
fatis scriptum Veientes habere fore ut brevi a Gallis Roma caperetur, quod
quidem sexennio post Veios captos factum esse videmus.
XLV 101 Saepe etiam et in proeliis Fauni
auditi et in rebus turbidis veridicae voces ex occulto missae esse dicuntur;
cuius generis duo sint ex multis exempla, sed maxuma. Nam non multo ante urbem
captam exaudita vox est a luco Vestae, qui a Palati radice in novam viam
devexus est, ut muri et portae reficerentur; futurum esse, nisi provisum esset,
ut Roma caperetur. Quod neglectum cum caveri poterat, post acceptam illam
maximam cladem expiatum est; ara enim Aio Loquenti, quam saeptam videmus,
exadversus eum locum consecrata est. Atque etiam scriptum a multis est, cum
terrae motus factus esset ut sue plena procuratio fieret, vocem ab aede Iunonis
ex arce exstitisse; quocirca Iunonem iram appellatam Monetam. Haec igitur et a
dis significata et a nostris maioribus iudicata contemnimus?
102 Neque solum deorum
voces Pythagorei observitaverunt, sed etiam hominum, quae vocant omina. Quae
maiores nostri quia valere censebant, idcirco omnibus rebus agendis "quod
bonum, faustum, felix fortunatumque esset" praefabantur, rebusque divinis,
quae publice fierent, ut "faverent linguis" imperabatur, inque feriis
imperandis ut "litibus et iurgiis se abstinerent". Itemque in
lustranda colonia ab eo qui eam deduceret, et cum imperator exercitum, censor
populum lustraret, bonis nominibus qui hostias ducerent eligebantur. Quod
idem in dilectu consules observant, ut primus miles fiat bono nomine. 103 Quae quidem a te scis et consule et
imperatore summa cum religione esse servata. Praerogativam etiam maiores omen
iustorum comitiorum esse voluerunt.
XLVI Atque
ego exempla ominum nota proferam. L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut cum
rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die domum ad vesperum rediit,
filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva, osculans animadvertit
tristiculam. "Quid est," inquit, "mea Tertia? quid tristis
es?" "Mi pater," inquit, "Persa periit." Tum ille
artius puellam complexus: 'Accipio," inquit, "mea filia, omen. Erat
autem mortuus catellus eo nomine, 104 L.
Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, cum
vellet sororis suae filiam in matrimonium conlocare, exisse in quoddam sacellum
ominis capiendi causa, quod fieri more veterum solebat. Cum virgo staret et
Caecilia in sella sederet, neque diu ulla vox exstitisset, puellam defatigatam
petisse a matertera, ut sibi concederet paulisper ut in eius sella
requiesceret; illam autem dixisse: "Vero, mea puella, tibi concedo meas
sedes." Quod omen res consecuta est; ipsa enim brevi mortua est, virgo
autem nupsit, cui Caecilia nupta fuerat. Haec posse contemni vel etiam rideri
praeclare intellego, sed id ipsum est deos non putare, quae ab iis
significantur contemnere.
XLVII 105 Quid de auguribus loquar? Tuae partes
sunt, tuum, inquam, auspiciorum atrocinium debet esse. Tibi App. Claudius augur
consuli nuntiavit addubitato salutis augurio bellum domesticum triste ac
turbulentum fore; quod paucis post mensibus exortum paucioribus a te est diebus
oppressum. Cui quidem auguri vehementer adsentior; solus enim multorum annorum
memoria non decantandi augurii, sed divinandi tenuit disciplinam. Quem
inridebant collegae tui eumque tum Pisidam, tum Soranum augurem esse dicebant;
quibus nulla videbatur in auguriis aut praesensio aut scientia veritatis
futurae; sapienter aiebant ad opinione imperitorum esse fictas religiones. Quod
longe secus est neque enim in pastoribus illis, quibus Romulus praefuit, ne in
ipso Romulo haec calliditas esse potuit, ut ad errorem multitudinis religionis
simulacra fingerent. Sed difficultas laborque discendi disertare neglegentiam
reddidit; malunt enim disserere nihil esse in auspiciis quam, quid sit,
ediscere. 106 Quid est illo
auspicio divinius, quod apud te in Mario est? ut utar potissumum auctore te:
"Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles
arboris e trunco, serpentis saucia morsu,
subrigit ipsa, feris transfigens unguibus anguem
semianimum et varia graviter cervice micantem.
Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans
iam satiata animos, iam duros ulta dolores
abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda
seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
Hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque volantem
conspexit Marius, divini numinis augur,
faustaque signa suae laudis reditusque notavit,
partibus intonuit caeli pater ipse sinistris.
Sic aquilae clarum firmavit Iuppiter omen."
XLVIII
107 Atque ille Romuli auguratus
pastoralis, non urbanus fuit, nec fictus ad opiniones imperitorum, sed a certis
acceptus et posteris traditus. Itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum
fratre item augure
"Curantes magna cum cura, tum cupientes
regni dant operam simul auspicio augurioque.
*In monte*
Remus auspicio se devovet atque secundam
solus avem servat; at Romulus pulcher in alto
quaerit Aventino, servat genus altivolantum.
Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent;
omnibus cura viris uter esset induperator.
Exspectant, veduti consul cum mittere signum
volt, omnes avidi spectant ad carceris oras,
108 quam mox emittat pictis e faucibus
currus:
sic exspectabat populus atque ore timebat
rebus, utri magni victoria sit data regni.
Interea sol albus recessit in infera noctis.
Exin candida se radiis dedit icta foras lux,
et simul ex alto longe pulcherruma praepes
laeva volavit avis. Simul aureus exoritur sol,
cedunt ce caelo ter quattuor corpora sancta
avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
Conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
auspicio regni stabilita scamna solumque."
XLIX 109
Sed ut, unde huc digressa est, eodem redeat oratio: si nihil queam disputare
quam ob rem quidque fiat, et tantum modo fieri ea quae commemoravi doceam, parumne
Epicuro Carneadive respondeam? Quid si etiam ratio exstat artificiosae
praesensionis facilis, divinae autem paulo obscurior? Quae enim extis, quae
fulgoribus, quae portentis, quae astris praesentiuntur, haec notata sunt
observatione diuturna; adfert autem vetustas omnibus in rebus longinqua
observatione incredibilem scientiam; quae potest esse etiam sine motu atque
impulsu deorum, cum quid ex quoque eveniat et quid quamque rem significet
crebra animadversione perspectum est. 110
Altera divinatio est naturalis, ut ante dixi; quae physica disputandi
subtditate reverenda est ad naturam deorum, a qua, ut doctissimis
sapientissimisque placuit, haustos animos et libatos habemus; cumque omnia
completa et referta sint aeterno sensu et mente divina, necesse est cognatione
divinorum animorum animos humanos commoveri. Sed vigìlantes animi vitae
necessitatibus serviunt diiunguntque se a societate divina vinclis corporis
impediti. 111 (Rarum est quoddam genus
eorum qui se a corpore àvocent et ad divinarum rerum cognitionem cura omni
studioque rapiantur). Horum sunt auguria non divini impetus, sed rationis
humanae; nam et natura futura praesentiunt, ut aquarum eluviones et
deflagrationem futuram aliquando caeli atque terrarum; alii autem in re publica
esercitati, ut de Atheniensi Solone accepimus, orientem tyrannidem multo ante
prospiciunt. Quos prudentes possumus dicere, id est providentes, divinos nullo
modo possumus, non plus quam Milesium Thalem, qui, ut obiurgatores suos convinceret
ostenderetque etiam philosophum, si ei commodum esset, pecuniam facere posse,
omnem oleam, ante quam florere coepisset, in agro Milesio coemisse dicitur.
112Animadverterat
fortasse quadam scientia olearum ubertatem fore. Et quidem idem primus
defectionem solis, quae Astyage regnante facta est, praedixisse fertur.
L
Multa medici multa gubernatores, agricolae etiam multa praesentiunt, sed nullam
eorum divinationem voco, ne illam quidem, qua ab Anaximandro physico moniti
Lacedaemonii sunt, ut urbem et tecta linquerent armatique in agro excubarent,
quod terrae motus instaret, tum cum et urbs tota corruit et e monte Taygeto
extrema [montis] quasi puppis avolsa est. Ne Pherecydes quidem, ille Pythagorae
magister, potius divinus habebitur quam physicus, quod, cum vidisset haustam
aquam de iugi puteo, terrae motus dixit instare. 113
Nec vero umquam animus hominis naturaliter divinat, nisi cum ita solutus est et
vacuus, ut ei plane nihil sit cum corpore; quod aut vatibus contingit aut
dormientibus. Itaque ea duo
genera a Dicaearcho probantur et, ut dixi, a Cratippo nostro; si propterea quod
ea proficiscuntur a natura, sint summa sane, modo ne sola; sin autem nihil esse
in observatione putant, multa tollunt quibus vitae ratio continetur. Sed
quoniam dant aliquid, idque non parvum [vaticinationes cum somniisl, nihil est
quod cum his magnopere pugnemus, praesertim cum sint, qui omnino nullam
divinationem probent.
114 Ergo et ii, quorum
animi spretis corporibus evolant atque excurrunt foras, ardore aliquo
infiammati atque incitati cernunt illa profecto quae vaticinantes pronuntiant,
multisque rebus inflammantur tales animi, qui corporibus non inhaerent, ut ii
qui sono quodam vocum et Phrygiis cantibus incitantur. Multos nemora silvaeque,
multos amnes aut maria commovent, quorum furibunda mens videt ante muto quae
sint futura. Quo de genere illa sunt:
"eheu videte!
iudicavit inclitum iudicium inter deas tris aliquis,
quo iudicio Lacedaemonia mulier, Furiarum una, adveniet."
Eodem enim modo multa a vaticinantibus
saepe praedicta sunt neque solum >solutis< verbis, sed etiam
"versibus quos olim Fauni vatesque canebant."
115 Similiter Marcius et Publicius vates cecinisse dicuntur; quo de
genere Apollinis operta prolata sunt. Credo etiam anhelitus quosdam fuisse
terrarum, quibus inflatae mentes oracla funderent.
LI Atque
haec quidem vatium ratio est, nec dissimilis sane somniorum. Nam quae vigilantibus
accidunt vatibus, eadem nobis dormientibus. Viget enim animus in somnis liber
ab sensibus omnique impeditone curarum, iacente et mortuo paene corpore. Qui
quia vixit ab omni aeternitate versatusque est cum innumerabilibus animis,
omnia quae in natura rerum sunt videt, si modo temperatis escis modicisque
potionibus ita est adfectus, ut sopito corpore ipse vigilet. Haec somniantis
est divinatio.
116 Hic magna quaedam
exoritur, neque ea naturalis, sed artificiosa somniorum [Antiphonis]
interpretatio eodemque modo et oraculorum et vaticinationum: sunt enim
explanatores, ut grammatici poëtarum. Nam ut aurum et argentum, aes, ferrum
frustra natura divina genuisset, nisi eadem docuisset quem ad modum ad eorum
venas perveniretur, nec fruges terrae bacasve arborum cum utilitate ulla generi
bumano dedisset, nisi hearum cultus et conditiones tradidisset, materiave
quicquam iuvaret, nisi confectionis eius fabricam haberemus, sic cum omni
utilitate quam di hominibus dederunt ars aliqua coniuncta est per quam illa
utilitas percipi possit. Item igitur somniis, vaticinationibus, oraclis, quod
erant multa obscura, multa ambigua, explanationes adhibitae sunt interpretum.
117 Quo modo autem aut vates aut somniantes ea videant, quae nusquam
etiam tunc sint, magna quaestio est. Sed esplorata si sint ea quae ante quaeri
debeant, sint haec quae quaerimus faciliora. Continet enim totam hanc
quaestionem ea ratio, quae est de natura deorum, quae a te secundo libro est
esplicata dilucide. Quam si obtinemus, stabit illud quod hunc locum continet de
quo agimus: esse deos, et eorum providentia mundum administrari, eosdemque
consulere rebus humanis, nec solum universis, verum etiam singulis. Haec si
tenemus, quae mihi quidem non videntur posse convelli, profecto hominibus a dis
futura significari necesse est.
LII 118 Sed distinguendum videtur quonam
modo. Nam non placet Stoicis singulis iecorum fissis aut avium cantibus
interesse deum (neque enim decorum est nec dis dignum nec fieri ullo pacto
potest), sed ita a principio incohatum esse mundum, ut certis rebus certa signa
praecurrerent, alia in extis, alia in avibus, alia in fulgoribus, alia in
ostentis, alia in stellis, alia in somniantium visis, alia in furentium
vocibus. Ea quibus bene percepta sunt, ii non saepe falluntur; male coniecta
maleque interpretata falsa sunt non rerum vitio, sed interpretum inscientia.
Hoc autem posito atque concesso, esse quandam vim divinam hominum vitam
continentem, non difficile est, quae fieri certe videmus, ea qua ratione fiant
suspicari. Nam et ad hostiam deligendam potest dux esse vis quaedam sentiens,
quae est toto confusa mundo, et tum ipsum, cum immolare velis, extorum fieri
mutatio potest, ut aut absit aliquid aut supersit; parvis enim momentis multa
natura aut adfingit aut mutat aut detrahit. 119
Quod ne dubitare possimus, maximo est argumento quod paulo ante interitum
Caesaris contigit. Qui cum immolaret illo die quo primum in sella aurea sedit
et cum purpurea veste processit, in extis bovis opimi cor non fuit. Num igitur
censes ullum animal, quod sanguinem habeat, sine corde esse posse? Qua ille rei
[non est] novitate perculsus, cum Spurinna diceret timendum esse ne et
consilium et vita deficeret: earum enim rerum utramque a corde proficisci.
Postero die caput in iecore non fuit. Quae quidem illi portendebantur a dis
irnmortalibus ut videret interitum, non ut caveret. Cum igitur eae partes in
extis non reperiuntur, sine quibus victuma illa vivere nequisset, intellegendum
est in ipso immolationis tempore eas partes, quae absint, interisse.
LIII 120 Eademque efficit in avibus divina
mens, ut tum huc, tum illuc volent alites, tum in hac, tum in illa parte se
occultent, tum a dextra, tum a sinistra parte canant oscines. Nam si animal
omne, ut vult, ita utitur motu sui corporis, prono, obliquo, supino, membraque
quocumque vult flectit, contorquet, porrigit, contrabit eaque ante efficit
paene quam cogitat, quanto id deo est facilius, cuius numini parent omnia! 121 Idemque mittit et signa nobis eius
generis qualia permulta historia tradidit, quale scriptum illud videmus: si
luna paulo ante solis ortum defecisset in signo Leonis, fore ut armis Dareus et
Persae ab Alexandro et Macedonibus [proelio] vincerentur Dareusque moreretur;
et si puella nata biceps esset, seditionem in populo fore, corruptelam et
adulterium domi; et si mulier leonem peperisse visa esset, fore, ut ab exteris
gentibus vinceretur ea res publica, in qua id contigisset. Eiusdem generis
etiam illud est quod scribit Herodotus, Croesi filium, cum esset infans,
locutum; quo ostento regnum patris et domum funditus concidisse. Caput arsisse
Servio Tullio dormienti quae historia non prodidit? Ut igitur qui se tradidit
quieti praeparato animo cum bonis, cogitationibus, tum rebus ad tranquillitatem
adcommodatis, certa et vera cernit in somnis, sic castus animus purusque
vigilantis et ad astrorum et ad avium reliquorumque signorum et ad extorum
veritatem est paratior.
LIV 122 Hoc nimirum est ffiud, quod de
Socrate accepimus, quodque ab ipso in libris Socraticorum saepe dicitur: esse
divinum quiddam, quod daimo/nion appellat, cui semper ipse paruerit numquam
impellenti, saepe revocanti. Et Socrates quidem (quo quem auctorem meliorem
quaerimus?) Xenophonti consulenti sequereturne Cyrum, posteaquam exposuit quae
ipsi videbantur, "Et nostrum quidem," inquit, "humanum est
consilium; sed de rebus et obscuris et incertis ad Apollinem censeo referundum,
ad quem etiam Athenienses publice de maioribus rebus semper rettulerunt. 123 Scriptum est item, cum
Critonis, sui familiaris, oculum adligatum vidisset, quaesivisse quid esset;
cum autem ille respondisset in agro ambulanti ramulum adductum, ut remissus
esset, in oculum suum recidisse, tum Socrates: 'Non enim paruisti mihi
revocanti, cum uterer, qua soleo, praesagatione divina." Idem etiam
Socrates, cum apud Delium male pugnatum esset Lachete praetore fugeretque cum
ipso Lachete, ut ventum est in trivium, eadem, qua ceteri, fugere noluit.
Quibus quaerentibus cur non eadem via pergeret, deterreri se a deo dixit; cum
quidem ii, qui alia via fugerant, in hostium equitatum inciderunt. Permulta
conlecta sunt ab Antipatro, quae mirabiliter a Socrate divinata sunt; quac
praetermittam; tibi enim nota sunt, mihi ad commemorandum non necessaria. 124 Illud tamen eius philosophi
magnificum ac paene divinum, quod, cum impiis sententiis damnatus esset,
aequissimo animo se dixit mori; neque enim domo egredienti neque illud
suggestum, in quo causam dixerat, ascendenti signum sibi ullum, quod
consuesset, a deo quasi mali alicuius impendentis datum.
LV Equidem
sic arbitror, etiamsi multa fallant eos, qui aut arte aut coniectura divinare
videantur, esse tamen divinationem; homines autem, ut in ceteris artibus, sic
in hac posse falli. Potest accidere ut aliquod signum dubie datum pro certo sit
acceptum, potest aliquod latuisse aut ipsum aut quod esset illi contrarium.
Mihi autem ad hoc, de quo disputo, probandum satis est non modo plura, sed
etiam pauciora divine praesensa et praedicta reperiri. 125
Quin etiam hoc non dubitans dixerim, si unum aliquid ita sit praedictum
praesensumque, ut, cum evenerit, ita cadat, ut praedictum sit, neque in eo
quicquam casu et fortuito factum esse appareat, esse certe divinationem, idque
esse omnibus confitendum.
Quocirca primum mihi videtur, ut
Posidonius facit, a deo, de quo satis dictum est, deinde a fato, deinde a
natura vis omnis divinandi ratioque repetenda. Fieri igitur omnia fato ratio
cogit fateri. Fatum autem id appello, quod Graeci e)imarme)nhn , id est ordinem
seriemque causarum, cum causae causa nexa rem ex se gignat. Ea est ex omni
aeternitate fluens veritas sempiterna. Quod cum ita sit, nihil est factum quod
non futurum fuerit, eodemque modo nihil est futurum cuius non causas id ipsum
efficientes natura contineat. 126 Ex
quo intellegitur ut fatum sit non id quod superstitiose, sed id quod physice
dicitur, causa aeterna rerum, cur et ea, quae praeterierunt, facta sint et,
quae instant, fiant et, quae sequuntur, futura sint. Ita fit ut et observatione
notari possit quae res quamque causam plerumque consequatur, etiamsi non semper
(nam id quidem adfirmare difficile est), easdemque causas veri simile est rerum
futurarum cerni ab iis qui aut per furorem eas aut in quiete videant.
LVI 127 Praeterea, cum fato omnia fiant, id
quod alio loco ostendetur, si quis mortalis possit esse, qui conligationem
causarum omnium perspiciat animo, nihil eum profecto fallat. Qui enim teneat
causas rerum futurarum, idem necesse est omnia teneat quae futura sint. Quod
cum nemo facere nisi deus possit, relinquendum est homini, ut signis quibusdam
consequentia declarantibus futura praesentiat. Non enim illa quae futura sunt
subito exsistunt, sed est quasi rudentis explicatio sic traductio temporis
nihil novi efficientis et primum quidque replicantis. Quod et ii
vident, quibus naturalis divinatio data est, et ii, quibus cursus rerum
observando notatus est. Qui etsi causas ipsas non cernunt, signa tamen causarum
et notas cernunt; ad quas adhibita memoria et diligentia et monumentis
superiorum efficitur ea divinatio, quae artificiosa dicitur, extorum, fulgorum,
ostentorum signorumque caelestium. 128 Non est igitur ut mirandum sit ea
praesentiri a divinantibus quac nusquam sint; sunt enim omnia, sed tempore
absunt. Atque ut in seminibus vis inest earum rerum, quae ex iis progignuntur,
sic in causis conditae sunt res futurae, quas esse futuras aut concitata mens
aut soluta somno cernit aut ratio aut coniectura praesentit. Atque ut ii qui
solis et lunae reliquorumque siderum ortus, obitus motusque cognorunt, quo
quidque tempore eorum futurum sit multo ante praedicunt, sic, qui cursum rerum
eventorumque consequentiam diuturnitate pertractata notaverunt, aut semper aut,
si id difficile est, plerumque, quodsi ne id quidem conceditur, non numquam
certe quid futurum sit intellegunt. Atque haec quidem et quaedam eiusdem modi
argumenta, cur sit divinatio, ducuntur a fato.
LVII 129 A natura autem alia quaedam ratio
est, quae docet, quanta sit animi vis seiuncta a corporis sensibus, quod maxime
contingit aut dormientibus aut mente permotis. Ut enim deorum animi sine
oculis, sine auribus, sine lingua sentiunt inter se quid quisque sentiat (ex
quo fit ut homines, etiam cum taciti optent quid aut voveant, non dubitent quin
di illud exaudiant), sic animi hominum, cum aut somno soluti vacant corpore aut
mente permoti per se ipsi liberi incitati moventur, cernunt ea quae permixti
cum corpore [animi] videre non possunt. 130
Atque hanc quidem rationem naturae difficile est fortasse traducere ad id genus
divinationis, quod ex arte profectum dicimus; sed tamen id quoque rimatur,
quantum potest, Posidonius. Esse censet in natura signa quaedam rerum
futurarum. Etenim Ceos accepirnus ortum Caniculae diligenter quotannis solere
servare coniecturamque capere, ut scribit Ponticus Heraclides, salubrisne an
pestilens annus futurus sit: nam si obscurior quasi caligit nosa stella
exstiterit, pingue et concretum esse caelum, ut eius adspiratio gravis et
pestilens futura sit; sin inlustris et perlucida stella apparuerit, significari
caelum esse tenue purumque et propterea salubre. 131
Democritus autem censet sapienter instituisse veteres ut hostiarum immolatarum
inspicerentur exta; quorum ex habitu atque ex colore tum salubritatis, tum
pestilentiae signa percipi, non numquam etiam quae sit vel sterilitas agrorum
vel fertilitas futura. Quae si a natura profecta observatio atque usus agnovit,
multa adferre potuit dies, quae animadvertendo notarentur, ut ille Pacuvianus,
qui in Chryse physicus inducitur, minime naturam rerum cognosse videatur:
"nam isti qui linguam avium intellegunt
plusque ex alieno iecore sapiunt quam ex suo
magis audiendum quam auscultandum censeo.
Cur, quaeso, cum ipse paucis
interpositis versibus dicas satis luculente:
"Quidquid est hoc, omnia animat, format, alit, auget creat,
sepelit recipitque in sese omnia omniumque idemst pater,
indidemque eadem aeque oriuntur de integro atque eodem occidunt."
Quid est igitur cur, cum domus sit
omnium una, eaque communis, cumque animi hominum semper fuerint futurique sint,
cur ii, quid ex quoque eveniat, et quid quamque rem significet, perspicere non
possint? Haec babui," inquit, "de divinatione quae dicerem.
LVIII 132 Nunc illa testabor, non me sortilegos
neque eos, qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia quidem, quibus
Appius, amicus tuus, uti solebat, agnoscere; non habeo denique nauci Marsum
augurem, non vicanos haruspices, non de circo astrologos, non Isiacos
coniectores, non interpretes somniorum; non enim sunt ii aut scientia aut arte
divini, sed
"superstitiosi vates impudentesque harioli
aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat,
qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam;
quibus divitias pollicentur, ab iis dracumam ipsi petunt.
De his divitiis sibi deducant dracumam, reddant cetera."
Atque haec quidem Ennius,
qui paucis ante versibus esse deos censet, sed eos non curare opinatur quid
agat humanum genus. Ego autem, qui et curare arbitror et monere etiam ac multa
praedicere, levitate, vanitate, malitia exclusa divinationem probo". Quae
cum dixisset Quintus, "Praeclare tu quidem," inquam,"
paratus****
|