LIBER II
[1] Hic cum uterque me
intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam,
deprecor, ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum,
quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probavi. quando enim
Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quicquam tale fecit? eorum
erat iste mos qui tum sophistae nominabantur, quorum e numero primus est ausus
Leontinus Gorgias in conventu poscere quaestionem, id est iubere dicere, qua de
re quis vellet audire. audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum
postea translatum ad philosophos nostros esset.
[2] Sed et illum, quem
nominavi, et ceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos videmus a
Socrate. is enim percontando atque interrogando elicere solebat eorum
opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea, quae ii respondissent, si quid
videretur, diceret. qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilas
eum revocavit instituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent,
sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra. sed eum qui
audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam. apud ceteros autem
philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet; quod quidem iam fit etiam in
Academia. ubi enim is, qui audire vult, ita dixit: 'Voluptas mihi videtur esse
summum bonum', perpetua oratione contra disputatur, ut facile intellegi possit
eos, qui aliquid sibi videri dicant, non ipsos in ea sententia esse, sed audire
velle contraria.
[3] Nos commodius
agimus. non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem
arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen
commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat,
quid abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad exitum perveniri. cum
enim fertur quasi torrens oratio, quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil
tamen teneas, nihil apprehendas, nusquam orationem rapidam coerceas. Omnis
autem in quaerendo, quae via quadam et ratione habetur, oratio praescribere
primum debet ut quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos disseritur,
conveniat quid sit id, de quo disseratur.
[4] Hoc positum in
Phaedro a Platone probavit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri
oportere. sed quod proximum fuit non vidit. negat enim definiri rem placere,
sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, qui ambigunt, conveniat quid
sit id, de quo agatur, velut in hoc ipso, de quo nunc disputamus. quaerimus
enim finem bonorum. possumusne hic scire qualis sit, nisi contulerimus inter
nos, cum finem bonorum dixerimus, quid finis, quid etiam sit ipsum bonum?
[5] atqui haec patefactio
quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est. qua tu
etiam inprudens utebare non numquam. nam hunc ipsum sive finem sive extremum
sive ultimum definiebas id esse, quo omnia, quae recte fierent, referrentur
neque id ipsum usquam referretur. praeclare hoc quidem. bonum ipsum etiam quid
esset, fortasse, si opus fuisset, definisses aut quod esset natura adpetendum
aut quod prodesset aut quod iuvaret aut quod liberet modo. nunc idem, nisi
molestum est, quoniam tibi non omnino displicet definire et id facis, cum vis,
velim definias quid sit voluptas, de quo omnis haec quaestio est.
[6] Quis, quaeso,
inquit, est, qui quid sit voluptas nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem
aliquam desideret? Me ipsum esse dicerem, inquam, nisi mihi viderer habere bene
cognitam voluptatem et satis firme conceptam animo atque comprehensam. Nunc
autem dico ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui crebro dicat
diligenter oportere exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegere
interdum, quid sonet haec vox voluptatis, id est quae res huic voci subiciatur.
Tum ille ridens: Hoc vero, inquit, optimum, ut is, qui finem rerum expetendarum
voluptatem esse dicat, id extremum, id ultimum bonorum, id ipsum quid et quale
sit, nesciat! Atqui, inquam, aut Epicurus quid sit voluptas aut omnes mortales,
qui ubique sunt, nesciunt. Quonam, inquit, modo? Quia voluptatem hanc esse
sentiunt omnes, quam sensus accipiens movetur et iucunditate quadam
perfunditur.
[7] Quid ergo? istam
voluptatem, inquit, Epicurus ignorat? Non semper, inquam; nam interdum nimis
etiam novit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se posse ubi sit aut
quod sit ullum bonum praeter illud, quod cibo et potione et aurium delectatione
et obscena voluptate capiatur. an haec ab eo non dicuntur? Quasi vero me
pudeat, inquit, istorum, aut non possim quem ad modum ea dicantur ostendere!
Ego vero non dubito, inquam, quin facile possis, nec est quod te pudeat
sapienti adsentiri, qui se unus, quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. nam
Metrodorum non puto ipsum professum, sed, cum appellaretur ab Epicuro,
repudiare tantum beneficium noluisse; septem autem illi non suo, sed populorum
suffragio omnium nominati sunt.
[8] Verum hoc loco
sumo verbis his eandem certe vim voluptatis Epicurum nosse quam ceteros. omnes
enim iucundum motum, quo sensus hilaretur. Graece *don®n, Latine voluptatem
vocant. Quid est igitur, inquit, quod requiras? Dicam, inquam, et quidem
discendi causa magis, quam quo te aut Epicurum reprehensum velim. Ego quoque,
inquit, didicerim libentius si quid attuleris, quam te reprehenderim. Tenesne
igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quid dicat esse summum bonum, quo putet
omnia referri oportere? Teneo, inquit, finem illi videri nihil dolere. Quid?
idem iste, inquam, de voluptate quid sentit?
[9] Negat esse eam,
inquit, propter se expetendam. Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non
dolere. Et quidem, inquit, vehementer errat; nam, ut paulo ante docui, augendae
voluptatis finis est doloris omnis amotio. Non dolere, inquam, istud quam vim
habeat postea videro; aliam vero vim voluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi
valde pertinax fueris, concedas necesse est. Atqui reperies, inquit, in hoc
quidem pertinacem; dici enim nihil potest verius. Estne, quaeso, inquam,
sitienti in bibendo voluptas? Quis istud possit, inquit, negare? Eademne, quae
restincta siti? Immo alio genere; restincta enim sitis stabilitatem voluptatis
habet, inquit, illa autem voluptas ipsius restinctionis in motu est. Cur
igitur, inquam, res tam dissimiles eodem nomine appellas?
[10] Quid paulo ante,
inquit, dixerim nonne meministi, cum omnis dolor detractus esset, variari, non
augeri voluptatem? Memini vero, inquam; sed tu istuc dixti bene Latine, parum
plane. varietas enim Latinum verbum est, idque proprie quidem in disparibus
coloribus dicitur, sed transfertur in multa disparia: varium poema, varia
oratio, varii mores, varia fortuna, voluptas etiam varia dici solet, cum
percipitur e multis dissimilibus rebus dissimilis efficientibus voluptates. eam
si varietatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente te intellego; ista
varietas quae sit non satis perspicio, quod ais, cum dolore careamus, tum in
summa voluptate nos esse, cum autem vescamur iis rebus, quae dulcem motum
afferant sensibus, tum esse in motu voluptatem, qui faciat varietatem
voluptatum, sed non augeri illam non dolendi voluptatem, quam cur voluptatem appelles
nescio.
[11] An potest, inquit
ille, quicquam esse suavius quam nihil dolere? Immo sit sane nihil melius,
inquam—nondum enim id quaero—, num propterea idem voluptas est, quod, ut ita
dicam, indolentia? Plane idem, inquit, et maxima quidem, qua fieri nulla maior
potest. Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita constituto, ut id
totum in non dolendo sit, id tenere unum, id tueri, id defendere?
[12] Quid enim necesse
est, tamquam meretricem in matronarum coetum, sic voluptatem in virtutum
concilium adducere? invidiosum nomen est, infame, suspectum. itaque hoc
frequenter dici solet a vobis, non intellegere nos, quam dicat Epicurus
voluptatem. quod quidem mihi si quando dictum est—est autem dictum non parum saepe—,
etsi satis clemens sum in disputando, tamen interdum soleo subirasci. egone non
intellego, quid sit *don® Graece, Latine voluptas? utram tandem linguam nescio?
deinde qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes, quicumque Epicurei esse
voluerunt? quod vestri quidem vel optime disputant, nihil opus esse eum, qui
philosophus futurus sit, scire litteras. itaque ut maiores nostri ab aratro
adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic vos de pagis omnibus
colligitis bonos illos quidem viros, sed certe non pereruditos.
[13] ergo illi
intellegunt quid Epicurus dicat, ego non intellego? ut scias me intellegere,
primum idem esse dico voluptatem, quod ille *don®n. et quidem saepe quaerimus
verbum Latinum par Graeco et quod idem valeat; hic nihil fuit, quod
quaereremus. nullum inveniri verbum potest quod magis idem declaret Latine,
quod Graece, quam declarat voluptas. huic verbo omnes, qui ubique sunt, qui
Latine sciunt, duas res subiciunt, laetitiam in animo, commotionem suavem
iucunditatis in corpore. nam et ille apud Trabeam 'voluptatem animi nimiam'
laetitiam dicit eandem, quam ille Caecilianus, qui 'omnibus laetitiis laetum'
esse se narrat. sed hoc interest, quod voluptas dicitur etiam in animo—vitiosa
res, ut Stoici putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine ratione
opinantis se magno bono frui—, non dicitur laetitia nec gaudium in corpore.
[14] in eo autem
voluptas omnium Latine loquentium more ponitur, cum percipitur ea, quae sensum
aliquem moveat, iucunditas. hanc quoque iucunditatem, si vis, transfer in
animum; iuvare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum, modo intellegas
inter illum, qui dicat: 'Tanta laetitia auctus sum, ut nihil constet', et eum,
qui: 'Nunc demum mihi animus ardet', quorum alter laetitia gestiat, alter
dolore crucietur, esse illum medium: 'Quamquam haec inter nos nuper notitia
admodum est', qui nec laetetur nec angatur, itemque inter eum, qui potiatur
corporis expetitis voluptatibus, et eum, qui crucietur summis doloribus, esse
eum, qui utroque careat.
[15] Satisne igitur
videor vim verborum tenere, an sum etiam nunc vel Graece loqui vel Latine
docendus? et tamen vide, ne, si ego non intellegam quid Epicurus loquatur, cum
Graece, ut videor, luculenter sciam, sit aliqua culpa eius, qui ita loquatur,
ut non intellegatur. quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de
industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento qui skoteinñw perhibetur, quia de
natura nimis obscure memoravit', aut cum rerum obscuritas, non verborum, facit
ut non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis. Epicurus autem, ut
opinor, nec non vult, si possit, plane et aperte loqui, nec de re obscura, ut
physici, aut artificiosa, ut mathematici, sed de illustri et facili et iam in
vulgus pervagata loquitur. Quamquam non negatis nos intellegere quid sit
voluptas, sed quid ille dicat. e quo efficitur, non ut nos non intellegamus
quae vis sit istius verbi, sed ut ille suo more loquatur, nostrum neglegat.
[16] si enim idem
dicit, quod Hieronymus, qui censet summum bonum esse sine ulla molestia vivere,
cur mavult dicere voluptatem quam vacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid
dicat intellegit? sin autem voluptatem putat adiungendam eam, quae sit in
motu—sic enim appellat hanc dulcem: 'in motu', illam nihil dolentis 'in
stabilitate'—, quid tendit? cum efficere non possit ut cuiquam, qui ipse sibi
notus sit, hoc est qui suam naturam sensumque perspexerit, vacuitas doloris et
voluptas idem esse videatur. hoc est vim afferre, Torquate, sensibus,
extorquere ex animis cognitiones verborum, quibus inbuti sumus. quis enim est,
qui non videat haec esse in natura rerum tria? unum, cum in voluptate sumus,
alterum, cum in dolore, tertium hoc, in quo nunc equidem sum, credo item vos,
nec in dolore nec in voluptate; ut in voluptate sit, qui epuletur, in dolore,
qui torqueatur. tu autem inter haec tantam multitudinem hominum interiectam non
vides nec laetantium nec dolentium?
[17] Non prorsus,
inquit, omnisque, qui sine dolore sint, in voluptate, et ea quidem summa, esse
dico. Ergo in eadem voluptate eum, qui alteri misceat mulsum ipse non sitiens,
et eum, qui illud sitiens bibat? Tum ille: Finem, inquit, interrogandi, si
videtur, quod quidem ego a principio ita me malle dixeram hoc ipsum providens,
dialecticas captiones. Rhetorice igitur, inquam, nos mavis quam dialectice
disputare? Quasi vero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum, non etiam
philosophorum sit. Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem vim loquendi, ut iam
ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae, dialecticam
pugni similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem
compressius. obsequar igitur voluntati tuae dicamque, si potero, rhetorice, sed
hac rhetorica philosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cum
populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem.
[18] sed dum
dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae una continet omnem et
perspiciendi quid in quaque re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit et
ratione ac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem videtur, nec ea,
quae docere vult, ulla arte distinguit, ut haec ipsa, quae modo loquebamur.
summum a vobis bonum voluptas dicitur. aperiendum est igitur, quid sit voluptas;
aliter enim explicari, quod quaeritur, non potest. quam si explicavisset, non
tam haesitaret. aut enim eam voluptatem tueretur, quam Aristippus, id est, qua
sensus dulciter ac iucunde movetur, quam etiam pecudes, si loqui possent,
appellarent voluptatem, aut, si magis placeret suo more loqui, quam ut Omnes
Danai atque Mycenenses. Attica pubes reliquique Graeci, qui hoc anapaesto
citantur, hoc non dolere solum voluptatis nomine appellaret, illud Aristippeum
contemneret, aut, si utrumque probaret, ut probat, coniungeret doloris
vacuitatem cum voluptate et duobus ultimis uteretur.
[19] multi enim et
magni philosophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles virtutis
usum cum vitae perfectae prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit ad
honestatem voluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addidit vacuitatem
doloris. idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc, quae nunc Hieronymi est,
coniunxisset cum Aristippi vetere sententia. illi enim inter se dissentiunt.
propterea singulis finibus utuntur et, cum uterque Graece egregie loquatur, nec
Aristippus, qui voluptatem summum bonum dicit, in voluptate ponit non dolere,
neque Hieronymus, qui summum bonum statuit non dolere, voluptatis nomine umquam
utitur pro illa indolentia, quippe qui ne in expetendis quidem rebus numeret
voluptatem.
[20] duae sunt enim
res quoque, ne tu verba solum putes. unum est sine dolore esse, alterum cum
voluptate. vos ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum —nam id
facilius paterer—, sed etiam rem unam ex duabus facere conamini, quod fieri
nullo modo potest. hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut facit
re, neque tamen dividit verbis. cum enim eam ipsam voluptatem, quam eodem
nomine omnes appellamus, laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari
quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo genere voluptatis, atque ibi
hoc dicit, ubi omnis eius est oratio de summo bono. in alio vero libro, in quo
breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae
dicitur, scribit his verbis, quae nota tibi profecto, Torquate, sunt—quis enim
vestrum non edidicit Epicuri kurÛaw dñjaw, id est quasi maxime ratas, quia
gravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiatae sententiae?—animadverte
igitur rectene hanc sententiam interpreter: '
[21] Si ea, quae sunt
luxuriosis efficientia voluptatum, liberarent eos deorum et mortis et doloris
metu docerentque qui essent fines cupiditatum, nihil haberemus <quod
reprehenderemus>, cum undique complerentur voluptatibus nec haberent ulla ex
parte aliquid aut dolens aut aegrum, id est autem malum.' Hoc loco tenere se
Triarius non potuit. Obsecro, inquit, Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi
quidem visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire Torquatum. At ille
non pertimuit saneque fidenter: Istis quidem ipsis verbis, inquit; sed quid
sentiat, non videtis. Si alia sentit, inquam, alia loquitur, numquam intellegam
quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit. idque si ita dicit, non esse reprehendendos
luxuriosos, si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non
reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos metuant nec mortem nec
dolorem. et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere
aliquos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho non reprehenderentur
eo nomine dumtaxat, cetera caverent?
[22] sed tamen nonne
reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut
persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset praesertim, ut ais tu, summa
voluptas nihil dolere? atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut
edint de patella, deinde ita mortem non timentes, ut illud in ore habeant ex
Hymnide: 'Mihi sex menses satis sunt vitae, septimum Orco spondeo'. iam doloris
medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment: 'Si gravis, brevis; si
longus, levis.' Unum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas
cupiditates habere.
[23] quid ergo attinet
dicere: 'Nihil haberem, quod reprehenderem, si finitas cupiditates haberent'?
hoc est dicere: 'Non reprehenderem asotos, si non essent asoti.' isto modo ne
improbos quidem, si essent boni viri. hic homo severus luxuriam ipsam per se
reprehendendam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loquamur, si summum
bonum voluptas est, rectissime non putat. Noli enim mihi fingere asotos, ut
soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique
postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint
nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant. nemo nostrum istius generis
asotos iucunde putat vivere. mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus,
piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem,
quibus vinum defusum e pleno sit chrysizon, ut ait Lucilius, cui nihildum
situlus et sacculus abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa,
quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum; adsint etiam
formosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argentum, Corinthium,
locus ipse, aedificium—hos ergo asotos bene quidem vivere aut beate numquam
dixerim.
[24] ex quo efficitur,
non ut voluptas ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. Nec
ille, qui Diogenem Stoicum adolescens, post autem Panaetium audierat, Laelius,
eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quid suavissimum esset—nec enim
sequitur, ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus—, sed quia parvi id
duceret. O lapathe, ut iactare, nec es satis cognitu' qui sis! In quo [cognitu]
Laelius clamores sofòw ille so lebat Edere compellans gumias ex ordine nostros.
praeclare Laelius, et recte sofñw, illudque vere: O Publi, o gurges, Galloni!
es homo miser, inquit. Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in ista Consumis
squilla atque acupensere cum decimano. is haec loquitur, qui in voluptate nihil
ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen non negat
libenter cenasse umquam Gallonium— mentiretur enim—, sed bene. ita graviter et
severe voluptatem secrevit a bono. ex quo illud efficitur, qui bene cenent
omnis libenter cenare, qui libenter, non continuo bene.
[25] semper Laelius
bene. quid bene? dicet Lucilius: 'cocto, condito', sed cedo caput cenae:
'sermone bono', quid ex eo? 'si quaeris, libenter'; veniebat enim ad cenam, ut
animo quieto satiaret desideria naturae. recte ergo is negat umquam bene
cenasse Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne studium consumeret.
quem libenter cenasse nemo negat. cur igitur non bene? quia, quod bene, id
recte, frugaliter, honeste; ille porro [male] prave, nequiter, turpiter
cenabat; non igitur <bene>. nec lapathi suavitatem acupenseri Galloni
Laelius anteponebat, sed suavitatem ipsam neglegebat; quod non faceret, si in
voluptate summum bonum poneret.
[26] Semovenda est
igitur voluptas, non solum ut recta sequamini, sed etiam ut loqui deceat
frugaliter. possumusne ergo in vita summum bonum dicere, cum id ne in cena
quidem posse videamur? Quo modo autem philosophus loquitur? 'Tria genera
cupiditatum, naturales et necessariae, naturales et non necessariae, nec
naturales nec necessariae.' primum divisit ineleganter; duo enim genera quae
erant, fecit tria. hoc est non dividere, sed frangere. qui haec didicerunt,
quae ille contemnit, sic solent: 'Duo genera cupiditatum, naturales et inanes,
naturalium duo, necessariae et non necessariae.' confecta res esset. vitiosum
est enim in dividendo partem in genere numerare.
[27] sed hoc sane
concedamus. contemnit enim disserendi elegantiam, confuse loquitur. gerendus
est mos, modo recte sentiat. et quidem illud ipsum non nimium probo et tantum
patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. an potest cupiditas
finiri? tollenda est atque extrahenda radicitus. quis est enim, in quo sit
cupiditas, quin recte cupidus dici possit? ergo et avarus erit, sed finite, et
adulter, verum habebit modum, et luxuriosus eodem modo. qualis ista philosophia
est, quae non interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocritate vitiorum?
quamquam in hac divisione rem ipsam prorsus probo, elegantiam desidero.
appellet haec desideria naturae, cupiditatis nomen servet alio, ut eam, cum de
avaritia, cum de intemperantia, cum de maximis vitiis loquetur, tamquam capitis
accuset.
[28] Sed haec quidem
liberius ab eo dicuntur et saepius. quod equidem non reprehendo; est enim tanti
philosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere. sed tamen ex eo, quod
eam voluptatem, quam omnes gentes hoc nomine appellant, videtur amplexari saepe
vehementius, in magnis interdum versatur angustiis, ut hominum conscientia
remota nihil tam turpe sit, quod voluptatis causa non videatur esse facturus.
deinde, ubi erubuit—vis enim est permagna naturae—, confugit illuc, ut neget
accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis. at iste non dolendi
status non vocatur voluptas. 'Non laboro', inquit, 'de nomine'. Quid, quod res
alia tota est? 'Reperiam multos, vel innumerabilis potius, non tam curiosos nec
tam molestos, quam vos estis, quibus, quid velim, facile persuadeam.' quid ergo
dubitamus, quin, si non dolere voluptas sit summa, non esse in voluptate dolor
sit maximus? cur id non ita fit? 'Quia dolori non voluptas contraria est, sed
doloris privatio.'
[29] Hoc vero non
videre, maximo argumento esse voluptatem illam, qua sublata neget se
intellegere omnino quid sit bonum—eam autem ita persequitur: quae palato
percipiatur, quae auribus; cetera addit, quae si appelles, honos praefandus
sit—hoc igitur, quod solum bonum severus et gravis philosophus novit, idem non
videt ne expetendum quidem esse, quod eam voluptatem hoc eodem auctore non
desideremus, cum dolore careamus.
[30] quam haec sunt
contraria! hic si definire, si dividere didicisset, si loquendi vim, si denique
consuetudinem verborum teneret, numquam in tantas salebras incidisset. nunc
vides, quid faciat. quam nemo umquam voluptatem appellavit, appellat; quae duo
sunt, unum facit. hanc in motu voluptatem —sic enim has suaves et quasi dulces
voluptates appellat—interdum ita extenuat, ut M'. Curium putes loqui, interdum
ita laudat, ut quid praeterea sit bonum neget se posse ne suspicari quidem.
quae iam oratio non a philosopho aliquo, sed a censore opprimenda est. non est
enim vitium in oratione solum, sed etiam in moribus. luxuriam non reprehendit,
modo sit vacua infinita cupiditate et timore. hoc loco discipulos quaerere
videtur, ut, qui asoti esse velint, philosophi ante fiant.
[31] A primo, ut
opinor, animantium ortu petitur origo summi boni. 'Simul atque natum animal
est, gaudet voluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem ut malum.' De
malis autem et bonis ab iis animalibus, quae nondum depravata sint, ait optime
iudicari. haec et tu ita posuisti, et verba vestra sunt. quam multa vitiosa!
summum enim bonum et malum vagiens puer utra voluptate diiudicabit, stante an
movente? quoniam, si dis placet, ab Epicuro loqui discimus. si stante, hoc
natura videlicet vult, salvam esse se, quod concedimus; si movente, quod tamen dicitis,
nulla turpis voluptas erit, quae praetermittenda sit, et simul non
proficiscitur animal illud modo natum a summa voluptate, quae est a te posita
in non dolendo.
[32] Nec tamen
argumentum hoc Epicurus a parvis petivit aut etiam a bestiis, quae putat esse
specula naturae, ut diceret ab iis duce natura hanc voluptatem expeti nihil
dolendi. nec enim haec movere potest appetitum animi, nec ullum habet ictum,
quo pellat animum, status hic non dolendi, itaque in hoc eodem peccat Hieronymus.
at ille pellit, qui permulcet sensum voluptate. itaque Epicurus semper hoc
utitur, ut probet voluptatem natura expeti, quod ea voluptas, quae in motu sit,
et parvos ad se alliciat et bestias, non illa stabilis, in qua tantum inest
nihil dolere. qui igitur convenit ab alia voluptate dicere naturam proficisci,
in alia summum bonum ponere?
[33] Bestiarum vero
nullum iudicium puto. quamvis enim depravatae non sint, pravae tamen esse possunt.
ut bacillum aliud est inflexum et incurvatum de industria, aliud ita natum, sic
ferarum natura non est illa quidem depravata mala disciplina, sed natura sua.
nec vero ut voluptatem expetat, natura movet infantem, sed tantum ut se ipse
diligat, ut integrum se salvumque velit. omne enim animal, simul et ortum est,
se ipsum et omnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt, in primis
amplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. nam sunt et in animo
praecipua quaedam et in corpore, quae cum leviter agnovit, tum discernere
incipit, ut ea, quae prima data sunt natura, appetat asperneturque contraria.
[34] in his primis
naturalibus voluptas insit necne, magna quaestio est. nihil vero putare esse
praeter voluptatem, non membra, non sensus, non ingenii motum, non integritatem
corporis, non valitudinem [corporis], summae mihi videtur inscitiae. Atque ab
isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum. Polemoni et
iam ante Aristoteli ea prima visa sunt, quae paulo ante dixi. ergo nata est
sententia veterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerent
secundum naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis a natura datis.
Callipho ad virtutem nihil adiunxit nisi voluptatem, Diodorus vacuitatem
doloris. * * his omnibus, quos dixi, consequentes fines sunt bonorum, Aristippo
simplex voluptas, Stoicis consentire naturae, quod esse volunt e virtute, id
est honeste, vivere, quod ita interpretantur: vivere cum intellegentia rerum
earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam,
reicientemque contraria.
[35] ita tres sunt
fines expertes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi,
Carneadi tertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis,
Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota,
id est in honestate; nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu abiecti. reliqui sibi
constiterunt, ut extrema cum initiis convenirent, ut Aristippo voluptas,
Hieronymo doloris vacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset
extremum. Epicurus autem cum in prima commendatione voluptatem dixisset, si
eam, quam Aristippus, idem tenere debuit ultimum bonorum, quod ille; sin eam,
quam Hieronymus, <ne> fecisset idem, ut voluptatem illam Aristippi in
prima commendatione poneret.
[36] Nam quod ait
sensibus ipsis iudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit
sensibus, quam nobis leges permittunt, <cum> privatarum litium iudices
sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudicii—in quo
frustra iudices solent, cum sententiam pronuntiant, addere: 'si quid mei
iudicii est'; si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non addito illud
est iudicatum—. quid iudicant sensus? dulce amarum, leve asperum, prope longe,
stare movere, quadratum rotundum.
[37] aequam igitur
pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum
scientia, quae potest appellari rite sapientia, deinde adiunctis virtutibus,
quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse
voluisti. quarum adeo omnium sententia pronuntiabit primum de voluptate nihil
esse ei loci, non modo ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, sed
ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur. de vacuitate doloris eadem
sententia erit.
[38] reicietur etiam
Carneades, nec ulla de summo bono ratio aut voluptatis non dolendive particeps
aut honestatis expers probabitur. ita relinquet duas, de quibus etiam atque
etiam consideret. aut enim statuet nihil esse bonum nisi honestum, nihil malum
nisi turpe, cetera aut omnino nihil habere momenti aut tantum, ut nec expetenda
nec fugienda, sed eligenda modo aut reicienda sint, aut anteponet eam, quam cum
honestate ornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturae et totius perfectione
vitae locupletatam videbit. quod eo liquidius faciet, si perspexerit rerum
inter eas verborumne sit controversia.
[39] Huius ego nunc
auctoritatem sequens idem faciam. quantum enim potero, minuam contentiones
omnesque simplices sententias eorum, in quibus nulla inest virtutis adiunctio,
omnino a philosophia semovendas putabo, primum Aristippi Cyrenaicorumque
omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulcedine sensum
moveret, summum bonum ponere contemnentis istam vacuitatem doloris.
[40] hi non viderunt,
ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duas
res, ut ait Aristoteles, ad intellegendum et agendum, esse natum quasi mortalem
deum, contraque ut tardam aliquam et languidam pecudem ad pastum et ad
procreandi voluptatem hoc divinum animal ortum esse voluerunt, quo nihil mihi
videtur absurdius.
[41] Atque haec contra
Aristippum, qui eam voluptatem non modo summam, sed solam etiam ducit, quam
omnes unam appellamus voluptatem. aliter autem vobis placet. sed ille, ut dixi,
vitiose. nec enim figura corporis nec ratio excellens ingenii humani significat
ad unam hanc rem natum hominem, ut frueretur voluptatibus. Nec vero audiendus
Hieronymus, cui summum bonum est idem, quod vos interdum vel potius nimium
saepe dicitis, nihil dolere. non enim, si malum est dolor, carere eo malo satis
est ad bene vivendum. hoc dixerit potius Ennius: 'Nimium boni est, cui nihil
est mali'. nos beatam vitam non depulsione mali, sed adeptione boni iudicemus,
nec eam cessando, sive gaudentem, ut Aristippus, sive non dolentem, ut hic, sed
agendo aliquid considerandove quaeramus.
[42] quae possunt
eadem contra Carneadeum illud summum bonum dici, quod is non tam, ut probaret,
protulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum gerebat, opponeret. id autem eius
modi est, ut additum ad virtutem auctoritatem videatur habiturum et expleturum
cumulate vitam beatam, de quo omnis haec quaestio est. nam qui ad virtutem
adiungunt vel voluptatem, quam unam virtus minimi facit, vel vacuitatem
doloris, quae etiamsi malo caret, tamen non est summum bonum, accessione
utuntur non ita probabili, nec tamen, cur id tam parce tamque restricte
faciant, intellego. quasi enim emendum eis sit, quod addant ad virtutem, primum
vilissimas res addunt, dein singulas potius, quam omnia, quae prima natura
approbavisset, ea cum honestate coniungerent.
[43] Quae quod
Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt pro nihilo, ut inter optime valere et
gravissime aegrotare nihil prorsus dicerent interesse, recte iam pridem contra
eos desitum est disputari. dum enim in una virtute sic omnia esse voluerunt, ut
eam rerum selectione expoliarent nec ei quicquam, aut unde oriretur, darent,
aut ubi niteretur, virtutem ipsam, quam amplexabantur, sustulerunt. Erillus
autem ad scientiam omnia revocans unum quoddam bonum vidit, sed nec optimum nec
quo vita gubernari possit. itaque hic ipse iam pridem est reiectus; post enim
Chrysippum <eum> non sane est disputatum. Restatis igitur vos; nam cum
Academicis incerta luctatio est, qui nihil affirmant et quasi desperata
cognitione certi id sequi volunt, quodcumque veri simile videatur.
[44] cum Epicuro autem
hoc plus est negotii, quod e duplici genere voluptatis coniunctus est, quodque
et ipse et amici eius et multi postea defensores eius sententiae fuerunt, et
nescio quo modo, is qui auctoritatem minimam habet, maximam vim, populus cum
illis facit. quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, omnis vera laus
deserenda est. ita ceterorum sententiis semotis relinquitur non mihi cum
Torquato, sed virtuti cum voluptate certatio. quam quidem certationem homo et
acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boni in
earum comparatione positum putat. ego autem existimo, si honestum esse aliquid
ostendero, quod sit ipsum vi sua propter seque expetendum, iacere vestra omnia.
itaque eo, quale sit, breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad omnia
tua, Torquate, nisi memoria forte defecerit.
[45] Honestum igitur
id intellegimus, quod tale est, ut detracta omni utilitate sine ullis praemiis
fructibusve per se ipsum possit iure laudari. quod quale sit, non tam
definitione, qua sum usus, intellegi potest, quamquam aliquantum potest, quam
communi omnium iudicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui permulta ob
eam unam causam faciunt, quia decet, quia rectum, quia honestum est, etsi
nullum consecuturum emolumentum vident. homines enim, etsi aliis multis, tamen
hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod rationem habent a natura datam
mentemque acrem et vigentem celerrimeque multa simul agitantem et, ut ita
dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones videat et similitudines
transferat et disiuncta coniungat et cum praesentibus futura copulet omnemque
complectatur vitae consequentis statum. eademque ratio fecit hominem hominum
adpetentem cumque iis natura et sermone et usu congruentem, ut profectus a
caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se implicet primum civium,
deinde omnium mortalium societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non
sibi se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi
relinquatur.
[46] et quoniam eadem
natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet, cum
vacui curis etiam quid in caelo fiat scire avemus, his initiis inducti omnia
vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa,
fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam. eadem ratio habet
in se quiddam amplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum
accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam levia ducens, altum
quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum.
[47] atque his tribus
generibus honestorum notatis quartum sequitur et in eadem pulchritudine et
aptum ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. cuius similitudine
perspecta in formarum specie ac dignitate transitum est ad honestatem dictorum
atque factorum. nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem
reformidat et non audet cuiquam aut dicto protervo aut facto nocere vereturque
quicquam aut facere aut eloqui, quod parum virile videatur.
[48] Habes undique
expletam et perfectam, Torquate, formam honestatis, quae tota quattuor his
virtutibus, quae a te quoque commemoratae sunt, continetur. hanc se tuus
Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem esse velint qui honestate summum
bonum metiantur. Si enim ad honestatem omnia referant neque in ea voluptatem
dicant inesse, ait eos voce inani sonare— his enim ipsis verbis utitur—neque
intellegere nec videre sub hanc vocem honestatis quae sit subicienda sententia.
ut enim consuetudo loquitur, id solum dicitur honestum, quod est populari fama
gloriosum. 'Quod', inquit, 'quamquam voluptatibus quibusdam est saepe
iucundius, tamen expetitur propter voluptatem.'
[49] Videsne quam sit
magna dissensio? philosophus nobilis, a quo non solum Graecia et Italia, sed
etiam omnis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non sit in
voluptate, negat se intellegere, nisi forte illud, quod multitudinis rumore
laudetur. ego autem hoc etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non
sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur, quod sit ipsum per se
rectum atque laudabile, non ob eam causam tamen illud dici esse honestum, quia
laudetur a multis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent id homines, vel si
obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile. itaque idem
natura victus, cui obsisti non potest, dicit alio loco id, quod a te etiam
paulo ante dictum est, non posse iucunde vivi nisi etiam honeste.
[50] quid nunc
'honeste' dicit? idemne, quod iucunde? ergo ita: non posse honeste vivi, nisi
honeste vivatur? an nisi populari fama? sine ea igitur iucunde negat posse
<se> vivere? quid turpius quam sapientis vitam ex insipientium sermone
pendere? quid ergo hoc loco intellegit honestum? certe nihil nisi quod possit
ipsum propter se iure laudari. nam si propter voluptatem, quae est ista laus,
quae possit e macello peti? non is vir est, ut, cum honestatem eo loco habeat,
ut sine ea iucunde neget posse vivi, illud honestum, quod populare sit, sentiat
et sine eo neget iucunde vivi posse, aut quicquam aliud honestum intellegat,
nisi quod sit rectum ipsumque per se sua vi, sua natura, sua sponte laudabile.
[51] Itaque, Torquate,
cum diceres clamare Epicurum non posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienter
et iuste viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare. tanta vis inerat in verbis
propter earum rerum, quae significabantur his verbis, dignitatem, ut altior
fieres, ut interdum insisteres, ut nos intuens quasi testificarere laudari
honestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro. quam te decebat iis verbis uti,
quibus si philosophi non uterentur, philosophia omnino non egeremus! istorum
enim verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro, sapientiae, fortitudinis,
iustitiae, temperantiae, praestantissimis ingeniis homines se ad philosophiae
studium contulerunt.
[52] 'Oculorum',
inquit Plato, 'est in nobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus.
quam illa ardentis amores excitaret sui!' Cur tandem? an quod ita callida est,
ut optime possit architectari voluptates? Cur iustitia laudatur? aut unde est
hoc contritum vetustate proverbium: 'quicum in tenebris'? hoc dictum in una re
latissime patet, ut in omnibus factis re, non teste moveamur.
[53] sunt enim levia
et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tum
etiam poenae timore, qua aut afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur
aliquando. non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum virum,
qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide
referentem ad utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet
quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio fallat.
[54] an tu me de L.
Tubulo putas dicere? qui cum praetor quaestionem inter sicarios exercuisset,
ita aperte cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo P. Scaevola
tribunus plebis ferret ad plebem vellentne de ea re quaeri. quo plebiscito decreta
a senatu est consuli quaestio Cn. Caepioni. profectus in exilium Tubulus statim
nec respondere ausus; erat enim res aperta. Non igitur de improbo, sed
<de> callido improbo quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino
infitiando fuit, nec vero omnia timente, sed primum qui animi conscientiam non
curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii. is enim, qui occultus et
tectus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam ut dolere alterius
improbe facto videatur. quid est enim aliud esse versutum?
[55] memini me adesse
P. Sextilio Rufo, cum is rem ad amicos ita deferret, se esse heredem Q. Fadio
Gallo, cuius in testamento scriptum esset se ab eo rogatum ut omnis hereditas
ad filiam perveniret. id Sextilius factum negabat. poterat autem inpune; quis
enim redargueret? nemo nostrum credebat, eratque veri similius hunc mentiri,
cuius interesset, quam illum, qui id se rogasse scripsisset, quod debuisset
rogare. addebat etiam se in legem Voconiam iuratum contra eam facere non audere,
nisi aliter amicis videretur. aderamus nos quidem adolescentes, sed multi
amplissimi viri, quorum nemo censuit plus Fadiae dandum, quam posset ad eam
lege Voconia pervenire. tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si
secutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta emolumentis omnibus et
commodis anteponerent, nummum nullum attigisset. num igitur eum postea censes
anxio animo aut sollicito fuisse? nihil minus, contraque illa hereditate dives
ob eamque rem laetus. magni enim aestimabat pecuniam non modo non contra leges,
sed etiam legibus partam. quae quidem vel cum periculo est quaerenda vobis; est
enim effectrix multarum et magnarum voluptatum.
[56] ut igitur illis,
qui, recta et honesta quae sunt, ea statuunt per se expetenda, adeunda sunt
saepe pericula decoris honestatisque causa, sic vestris, qui omnia voluptate
metiuntur, pericula adeunda sunt, ut adipiscantur magnas voluptates. si magna
res, magna hereditas agetur, cum pecunia voluptates pariantur plurimae, idem erit
Epicuro vestro faciendum, si suum finem bonorum sequi volet, quod Scipioni
magna gloria proposita, si Hannibalem in Africam retraxisset. itaque quantum
adiit periculum! ad honestatem enim illum omnem conatum suum referebat, non ad
voluptatem. sic vester sapiens magno aliquo emolumento commotus cicuta, si opus
erit, dimicabit.
[57] occultum facinus
esse potuerit, gaudebit; deprehensus omnem poenam contemnet. erit enim
instructus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad ipsum etiam dolorem. quem
quidem vos, cum improbis poenam proponitis, inpetibilem facitis, cum sapientem
semper boni plus habere vultis, tolerabilem. Sed finge non solum callidum eum,
qui aliquid improbe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui
tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti
gratia est habenda; esse enim quam vellet iniquus iustus poterat inpune. quam
multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere!
[58] si te amicus tuus
moriens rogaverit, ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam id scripserit,
ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies? tu quidem reddes; ipse
Epicurus fortasse redderet, ut Sextus Peducaeus, Sex. F., is qui hunc nostrum
reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium, cum doctus, tum
omnium vir optimus et iustissimus, cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio,
equite Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit eique nihil opinanti
viri mandatum euit hereditatemque reddidit. sed ego ex te quaero, quoniam idem
tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem vim esse naturae, quod ipsi vos,
qui omnia ad vestrum commodum et, ut ipsi dicitis, ad voluptatem referatis,
tamen ea faciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed officium sequi,
plusque rectam naturam quam rationem pravam valere.
[59] si scieris,
inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem
super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbe feceris,
nisi monueris ne assidat, sed inpunite tamen; scisse enim te quis coarguere
possit? Sed nimis multa. perspicuum est enim, nisi aequitas, fides, iustitia
proficiscantur a natura, et si omnia haec ad utilitatem referantur, virum bonum
non posse reperiri; deque his rebus satis multa in nostris de re publica libris
sunt dicta a Laelio.
[60] Transfer idem ad
modestiam vel temperantiam, quae est moderatio cupiditatum rationi oboediens. satisne
ergo pudori consulat, si quis sine teste libidini pareat? an est aliquid per se
ipsum flagitiosum, etiamsi nulla comitetur infamia? Quid? fortes viri
voluptatumne calculis subductis proelium ineunt, sanguinem pro patria
profundunt, an quodam animi ardore atque impetu concitati? utrum tandem censes,
Torquate, Imperiosum illum, si nostra verba audiret, tuamne de se orationem
libentius auditurum fuisse an meam, cum ego dicerem nihil eum fecisse sua causa
omniaque rei publicae, tu contra nihil nisi sua? si vero id etiam explanare
velles apertiusque diceres nihil eum fecisse nisi voluptatis causa, quo modo
eum tandem laturum fuisse existimas?
[61] esto, fecerit, si
ita vis, Torquatus propter suas utilitates— malo enim dicere quam voluptates,
in tanto praesertim viro—, num etiam eius collega P. Decius, princeps in ea
familia consulatus, cum se devoverat et equo admisso in mediam aciem Latinorum
irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat? ubi ut eam caperet aut
quando? cum sciret confestim esse moriendum eamque mortem ardentiore studio
peteret, quam Epicurus voluptatem petendam putat. quod quidem eius factum nisi
esset iure laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque
porro ex eo natus cum Pyrrho bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e
continenti genere tertiam victimam rei publicae praebuisset.
[62] Contineo me ab
exemplis. Graecis hoc modicum est: Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut
quattuor; ego si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut se
virtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me deficiet, et, ut Aulus
Varius, qui est habitus iudex durior, dicere consessori solebat, cum datis
testibus alii tamen citarentur: 'Aut hoc testium satis est, aut nescio, quid
satis sit,' sic a me satis datum est testium. Quid enim? te ipsum, dignissimum
maioribus tuis, voluptasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullae
consulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses, fortissimum virum, qualis ille
vel consul vel civis cum semper, tum post consulatum fuit! quo quidem auctore
nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potius quam ipsis nobis consuluerimus.
[63] At quam pulchre
dicere videbare, cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem plurimis et
maximis voluptatibus nullo nec praesenti nec futuro dolore, ex altera autem
cruciatibus maximis toto corpore nulla nec adiuncta nec sperata voluptate, et
quaerebas, quis aut hoc miserior aut superiore illo beatior; deinde concludebas
summum malum esse dolorem, summum bonum voluptatem! Lucius Thorius Balbus fuit,
Lanuvinus, quem meminisse tu non potes. is ita vivebat, ut nulla tam exquisita
posset inveniri voluptas, qua non abundaret. erat et cupidus voluptatum et eius
generis intellegens et copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua
patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus ad mortem, ut in acie
sit ob rem publicam interfectus.
[64] cupiditates non
Epicuri divisione finiebat, sed sua satietate. habebat tamen rationem
valitudinis: utebatur iis exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens
veniret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facillimus ad concoquendum,
vino et ad voluptatem et ne noceret. cetera illa adhibebat, quibus demptis
negat se Epicurus intellegere quid sit bonum. aberat omnis dolor, qui si
adesset, nec molliter ferret et tamen medicis plus quam philosophis uteretur.
color egregius, integra valitudo, summa gratia, vita denique conferta
voluptatum omnium varietate.
[65] hunc vos beatum;
ratio quidem vestra sic cogit. at ego quem huic anteponam non audeo dicere;
dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit isti vestro beato M. Regulum anteponere,
quem quidem, cum sua voluntate, nulla vi coactus praeter fidem, quam dederat
hosti, ex patria Karthaginem revertisset, tum ipsum, cum vigiliis et fame
cruciaretur, clamat virtus beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium.
bella magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec tamen sua illa
superiora tam magna neque tam praeclara ducebat quam illum ultimum casum, quem
propter fidem constantiamque susceperat, qui nobis miserabilis videtur
audientibus, illi perpetienti erat voluptarius. non enim hilaritate nec
lascivia nec risu aut ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et
constantia sunt beati.
[66] stuprata per vim
Lucretia a regis filio testata civis se ipsa interemit. hic dolor populi Romani
duce et auctore Bruto causa civitati libertatis fuit, ob eiusque mulieris
memoriam primo anno et vir et pater eius consul est factus. tenuis Lucius
Verginius unusque de multis sexagesimo anno post libertatem receptam virginem
filiam sua manu occidit potius, quam ea Ap. Claudii libidini, qui tum erat
summo <ne> imperio, dederetur.
[67] Aut haec tibi,
Torquate, sunt vituperanda aut patrocinium voluptatis repudiandum. quod autem
patrocinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec testes ullos e claris
viris nec laudatores poterit adhibere? ut enim nos ex annalium monimentis
testes excitamus eos, quorum omnis vita consumpta est in laboribus gloriosis,
qui voluptatis nomen audire non possent, sic in vestris disputationibus
historia muta est. numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem,
Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui in ore sunt ceterorum omnium
philosophorum. nunc vero, quoniam haec nos etiam tractare coepimus,
suppeditabit nobis Atticus noster e thesauris suis quos et quantos viros!
[68] nonne melius est
de his aliquid quam tantis voluminibus de Themista loqui? sint ista Graecorum;
quamquam ab iis philosophiam et omnes ingenuas disciplinas habemus; sed tamen
est aliquid, quod nobis non liceat, liceat illis. Pugnant Stoici cum
Peripateticis. alteri negant quicquam esse bonum, nisi quod honestum sit,
alteri plurimum se et longe longeque plurimum tribuere honestati, sed tamen et
in corpore et extra esse quaedam bona. et certamen honestum et disputatio
splendida! omnis est enim de virtutis dignitate contentio. at cum tuis cum
disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis voluptatibus, de quibus ab
Epicuro saepissime dicitur.
[69] non potes ergo
ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse et tuas cogitationes et studia
perspexeris; pudebit te, inquam, illius tabulae, quam Cleanthes sane commode
verbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant, secum ipsos cogitare
pictam in tabula Voluptatem pulcherrimo vestitu et ornatu regali in solio
sedentem, praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud agerent, nullum
suum officium ducerent, nisi ut Voluptati ministrarent et eam tantum ad aurem
admonerent, si modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quid faceret
inprudens, quod offenderet animos hominum, aut quicquam, e quo oriretur aliquis
dolor. 'Nos quidem Virtutes sic natae sumus, ut tibi serviremus, aliud negotii
nihil habemus.'
[70] At negat
Epicurus—hoc enim vestrum lumen est— quemquam, qui honeste non vivat, iucunde
posse vivere. quasi ego id curem, quid ille aiat aut neget. illud quaero, quid
ei, qui in voluptate summum bonum ponat, consentaneum sit dicere. quid affers,
cur Thorius, cur Caius Postumius, cur omnium horum magister, Orata, non
iucundissime vixerit? ipse negat, ut ante dixi, luxuriosorum vitam
reprehendendam, nisi plane fatui sint, id est nisi aut cupiant aut metuant.
quarum ambarum rerum cum medicinam pollicetur, luxuriae licentiam pollicetur.
his enim rebus detractis negat se reperire in asotorum vita quod reprehendat.
[71] Non igitur
potestis voluptate omnia dirigentes aut tueri aut retinere virtutem. nam nec
vir bonus ac iustus haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab iniuria.
nosti, credo, illud: 'Nemo pius est, qui pietatem—'; cave putes quicquam esse
verius. nec enim, dum metuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non
erit; non metuet autem, sive celare poterit, sive opibus magnis quicquid
fecerit optinere, certeque malet existimari bonus vir, ut non sit, quam esse,
ut non putetur. ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitia
simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque quodam modo ut nostram
stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur.
[72] Quae dici eadem
de ceteris virtutibus possunt, quarum omnium fundamenta vos in voluptate
tamquam in aqua ponitis. quid enim? fortemne possumus dicere eundem illum
Torquatum?—delector enim, quamquam te non possum, ut ais, corrumpere, delector,
inquam, et familia vestra et nomine. et hercule mihi vir optimus nostrique
amantissimus, Aulus Torquatus, versatur ante oculos, cuius quantum studium et
quam insigne fuerit erga me temporibus illis, quae nota sunt omnibus, scire
necesse est utrumque vestrum. quae mihi ipsi, qui volo et esse et haberi
gratus, grata non essent, nisi eum perspicerem mea causa mihi amicum fuisse,
non sua, nisi hoc dicis sua, quod interest omnium recte facere. si id dicis,
vicimus. id enim volumus, id contendimus, ut officii fructus sit ipsum
officium.
[73] hoc ille tuus non
vult omnibusque ex rebus voluptatem quasi mercedem exigit. sed ad illum redeo.
si voluptatis causa cum Gallo apud Anienem depugnavit provocatus et ex eius
spoliis sibi et torquem et cognomen induit ullam aliam ob causam, nisi quod ei
talia facta digna viro videbantur, fortem non puto. iam si pudor, si modestia,
si pudicitia, si uno verbo temperantia poenae aut infamiae metu coercebuntur,
non sanctitate sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae libido non
se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate aut
licentia? Quid?
[74] illud, Torquate,
quale tandem videtur, te isto nomine, ingenio, gloria, quae facis, quae
cogitas, quae contendis quo referas, cuius rei causa perficere quae conaris
velis, quid optimum denique in vita iudices non audere in conventu dicere? quid
enim mereri velis, iam cum magistratum inieris et in contionem ascenderis—est
enim tibi edicendum quae sis observaturus in iure dicendo, et fortasse etiam,
si tibi erit visum, aliquid de maioribus tuis et de te ipso dices more
maiorum—, quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis
causa facturum esse, teque nihil fecisse in vita nisi voluptatis causa? 'An
me', inquis, 'tam amentem putas, ut apud imperitos isto modo loquar?' At tu
eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times, dic in senatu. numquam facies.
cur, nisi quod turpis oratio est? mene ergo et Triarium dignos existimas, apud
quos turpiter loquare?
[75] Verum esto:
verbum ipsum voluptatis non habet dignitatem, nec nos fortasse intellegimus.
hoc enim identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis voluptatem. rem
videlicet difficilem et obscuram! individua cum dicitis et intermundia, quae
nec sunt ulla nec possunt esse, intellegimus, voluptas, quae passeribus omnibus
nota est, a nobis intellegi non potest? quid, si efficio ut fateare me non modo
quid sit voluptas scire—est enim iucundus motus in sensu—, sed etiam quid eam
tu velis esse? tum enim eam ipsam vis, quam modo ego dixi, et nomen inponis, in
motu ut sit et faciat aliquam varietatem, tum aliam quandam summam voluptatem,
quo addi nihil possit; eam tum adesse, cum dolor omnis absit; eam stabilem
appellas. sit sane ista voluptas.
[76] dic in quovis
conventu te omnia facere, ne doleas. si ne hoc quidem satis ample, satis
honeste dici putas, dic te omnia et in isto magistratu et in omni vita
utilitatis tuae causa facturum, nihil nisi quod expediat, nihil denique nisi
tua causa: quem clamorem contionis aut quam spem consulatus eius, qui tibi
paratissimus est, futuram putas? eamne rationem igitur sequere, qua tecum ipse
et cum tuis utare, profiteri et in medium proferre non audeas? at vero illa,
quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt in iudiciis, in
senatu. officium, aequitatem, dignitatem, fidem, recta, honesta, digna imperio,
digna populo Romano, omnia pericula pro re publica, mori pro patria, haec cum
loqueris, nos barones stupemus, tu videlicet tecum ipse rides.
[77] nam inter ista
tam magnifica verba tamque praeclara non habet ullum voluptas locum, non modo
illa, quam in motu esse dicitis, quam omnes urbani rustici, omnes, inquam, qui
Latine loquuntur, voluptatem vocant, sed ne haec quidem stabilis, quam praeter
vos nemo appellat voluptatem. Vide igitur ne non debeas verbis nostris uti,
sententiis tuis. quodsi vultum tibi, si incessum fingeres, quo gravior
viderere, non esses tui similis; verba tu fingas et ea dicas, quae non sentias?
aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem,
ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur? vide, quaeso, rectumne
sit. mihi quidem eae verae videntur opiniones, quae honestae, quae laudabiles,
quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, quae in omni coetu
concilioque profitendae sint, ne id non pudeat sentire, quod pudeat dicere.
[78] Amicitiae vero
locus ubi esse potest aut quis amicus esse cuiquam, quem non ipsum amet propter
ipsum? quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae est, nisi velle bonis
aliquem affici quam maximis, etiamsi ad se ex iis nihil redundet? 'Prodest',
inquit, 'mihi eo esse animo.' Immo videri fortasse. esse enim, nisi eris, non
potes. qui autem esse poteris, nisi te amor ipse ceperit? quod non subducta
utilitatis ratione effici solet, sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur.
'At enim sequor utilitatem.' Manebit ergo amicitia tam diu, quam diu sequetur
utilitas, et, si utilitas amicitiam constituet, tollet eadem.
[79] sed quid ages
tandem, si utilitas ab amicitia, ut fit saepe, defecerit? relinquesne? quae
ista amicitia est? retinebis? qui convenit? quid enim de amicitia statueris
utilitatis causa expetenda vides. 'Ne in odium veniam, si amicum destitero
tueri.' Primum cur ista res digna odio est, nisi quod est turpis? quodsi, ne
quo incommodo afficiare, non relinques amicum, tamen, ne sine fructu alligatus
sis, ut moriatur optabis. Quid, si non modo utilitatem tibi nullam afferet, sed
iacturae rei familiaris erunt faciendae, labores suscipiendi, adeundum vitae
periculum? ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemque natum esse et
suis voluptatibus? vadem te ad mortem tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus
ille Siculo fecit tyranno? aut, Pylades cum sis, dices te esse Orestem, ut
moriare pro amico? aut, si esses Orestes, Pyladem refelleres, te indicares et,
si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere?
[80] Faceres tu
quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum, quod
te praetermissurum credam aut mortis aut doloris metu. non quaeritur autem quid
naturae tuae consentaneum sit, sed quid disciplinae. ratio ista, quam defendis,
praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis
eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus. At coluit ipse amicitias.
Quis, quaeso, illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse? de ingenio
eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. sit ista in Graecorum
levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate
dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit, tamen, si haec vera
sunt—nihil enim affirmo—, non satis acutus fuit.
[81] At multis se
probavit. Et quidem iure fortasse, sed tamen non gravissimum est testimonium
multitudinis. in omni enim arte vel studio vel quavis scientia vel in ipsa
virtute optimum quidque rarissimum est. ac mihi quidem, quod et ipse bonus vir
fuit et multi Epicurei et fuerunt et hodie sunt et in amicitiis fideles et in
omni vita constantes et graves nec voluptate, sed officio consilia moderantes,
hoc videtur maior vis honestatis et minor voluptatis. ita enim vivunt quidam,
ut eorum vita refellatur oratio. atque ut ceteri dicere existimantur melius
quam facere, sic hi mihi videntur facere melius quam dicere.
[82] Sed haec nihil
sane ad rem; illa videamus, quae a te de amicitia dicta sunt. e quibus unum
mihi videbar ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a voluptate non posse
divelli ob eamque rem colendam esse, quod, <quoniam> sine ea tuto et sine
metu vivi non posset, ne iucunde quidem posset. satis est ad hoc responsum.
Attulisti aliud humanius horum recentiorum, numquam dictum ab ipso illo, quod
sciam, primo utilitatis causa amicum expeti, cum autem usus accessisset, tum
ipsum amari per se etiam omissa spe voluptatis. hoc etsi multimodis reprehendi
potest, tamen accipio, quod dant. mihi enim satis est, ipsis non satis. nam
aliquando posse recte fieri dicunt nulla expectata nec quaesita voluptate.
[83] Posuisti etiam
dicere alios foedus quoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum sint
in se ipsos animati, eodem modo sint erga amicos; id et fieri posse et saepe
esse factum et ad voluptates percipiendas maxime pertinere. hoc foedus facere
si potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam, virtutes omnes per
se ipsas gratis diligant. an vero, si fructibus et emolumentis et utilitatibus
amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam sua
sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulas
amicis anteponamus?
[84] Licet hic rursus
ea commemores, quae optimis verbis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt.
non quaero, quid dicat, sed quid convenienter possit rationi et sententiae suae
dicere. 'Utilitatis causa amicitia est quaesita.' Num igitur utiliorem tibi
hunc Triarium putas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria? collige
omnia, quae soletis: 'Praesidium amicorum.' Satis est tibi in te, satis in
legibus, satis in mediocribus amicitiis praesidii. iam contemni non poteris.
odium autem et invidiam facile vitabis. ad eas enim res ab Epicuro praecepta
dantur. et tamen tantis vectigalibus ad liberalitatem utens etiam sine hac
Pyladea amicitia multorum te benivolentia praeclare tuebere et munies.
[85] 'At quicum ioca
seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia?' Tecum optime, deinde
etiam cum mediocri amico. sed fac ista esse non inportuna; quid ad utilitatem
tantae pecuniae? vides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius,
sin emolumento, summas familiaritates praediorum fructuosorum mercede superari.
me igitur ipsum ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus. Sed in rebus
apertissimis nimium longi sumus. perfecto enim et concluso neque virtutibus
neque amicitiis usquam locum esse, si ad voluptatem omnia referantur, nihil
praeterea est magnopere dicendum. ac tamen, ne cui loco non videatur esse
responsum, pauca etiam nunc dicam ad reliquam orationem tuam.
[86] quoniam igitur
omnis summa philosophiae ad beate vivendum refertur, idque unum expetentes
homines se ad hoc studium contulerunt, beate autem vivere alii in alio, vos in
voluptate ponitis, item contra miseriam omnem in dolore, id primum videamus,
beate vivere vestrum quale sit. atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit
aliquid esse beatum, id oportere totum poni in potestate sapientis. nam si
amitti vita beata potest, beata esse non potest. quis enim confidit semper sibi
illud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum sit? qui autem
diffidet perpetuitati bonorum suorum, timeat necesse est, ne aliquando amissis
illis sit miser. beatus autem esse in maximarum rerum timore nemo potest.
[87] nemo igitur esse beatus
potest. neque enim in aliqua parte, sed in perpetuitate temporis vita beata
dici solet, nec appellatur omnino vita, nisi confecta atque absoluta, nec
potest quisquam alias beatus esse, alias miser; qui enim existimabit posse se
miserum esse beatus non erit. nam cum suscepta semel est beata vita, tam
permanet quam ipsa illa effectrix beatae vitae sapientia neque expectat ultimum
tempus aetatis, quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone. At enim,
quem ad modum tute dicebas, negat Epicurus diuturnitatem quidem temporis ad
beate vivendum aliquid afferre, nec minorem voluptatem percipi in brevitate
temporis, quam si illa sit sempiterna.
[88] haec dicuntur
inconstantissime. cum enim summum bonum in voluptate ponat, negat infinito tempore
aetatis voluptatem fieri maiorem quam finito atque modico. qui bonum omne in
virtute ponit, is potest dicere perfici beatam vitam perfectione virtutis;
negat enim summo bono afferre incrementum diem. qui autem voluptate vitam
effici beatam putabit, qui sibi is conveniet, si negabit voluptatem crescere
longinquitate? igitur ne dolorem quidem. an dolor longissimus quisque
miserrimus, voluptatem non optabiliorem diuturnitas facit? quid est igitur, cur
ita semper deum appellet Epicurus beatum et aeternum? dempta enim aeternitate
nihilo beatior Iuppiter quam Epicurus; uterque enim summo bono fruitur, id est
voluptate. 'At enim hic etiam dolore.' At eum nihili facit; ait enim se, si
uratur, 'Quam hoc suave!' dicturum.
[89] qua igitur re ab
deo vincitur, si aeternitate non vincitur? in qua quid est boni praeter summam
voluptatem, et eam sempiternam? quid ergo attinet gloriose loqui, nisi
constanter loquare? In voluptate corporis—addam, si vis, 'animi', dum ea ipsa,
ut vultis, sit e corpore—situm est vivere beate. Quid? istam voluptatem
perpetuam quis potest praestare sapienti? nam quibus rebus efficiuntur
voluptates, eae non sunt in potestate sapientis. non enim in ipsa sapientia
positum est beatum esse, sed in iis rebus, quas sapientia comparat ad
voluptatem. totum autem id externum est, et quod externum, id in casu est. ita
fit beatae vitae domina fortuna, quam Epicurus ait exiguam intervenire
sapienti.
[90] Age, inquies,
ista parva sunt. Sapientem locupletat ipsa natura, cuius divitias Epicurus
parabiles esse docuit. Haec bene dicuntur, nec ego repugno, sed inter sese ipsa
pugnant. negat enim tenuissimo victu, id est contemptissimis escis et
potionibus, minorem voluptatem percipi quam rebus exquisitissimis ad epulandum.
huic ego, si negaret quicquam interesse ad beate vivendum quali uteretur victu,
concederem, laudarem etiam; verum enim diceret, idque Socratem, qui voluptatem
nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis
sitim. sed qui ad voluptatem omnia referens vivit ut Gallonius, loquitur ut
Frugi ille Piso, non audio nec eum, quod sentiat, dicere existimo.
[91] naturales
divitias dixit parabiles esse, quod parvo esset natura contenta. Certe, nisi
voluptatem tanti aestimaretis. Non minor, inquit, voluptas percipitur ex
vilissimis rebus quam ex pretiosissimis. Hoc est non modo cor non habere, sed
ne palatum quidem. qui enim voluptatem ipsam contemnunt, iis licet dicere se
acupenserem maenae non anteponere. cui vero in voluptate summum bonum est, huic
omnia sensu, non ratione sunt iudicanda, eaque dicenda optima, quae sint
suavissima.
[92] Verum esto;
consequatur summas voluptates non modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sit
voluptas non minor in nasturcio illo, quo vesci Persas esse solitos scribit
Xenophon, quam in Syracusanis mensis, quae a Platone graviter vituperantur;
sit, inquam, tam facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de dolore
dicemus? cuius tanta tormenta sunt, ut in iis beata vita, si modo dolor summum
malum est, esse non possit. ipse enim Metrodorus, paene alter Epicurus, beatum
esse describit his fere verbis: 'cum corpus bene constitutum sit et sit
exploratum ita futurum.' an id exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hoc habiturum
sit corpus, non dico ad annum, sed ad vesperum? dolor ergo, id est summum
malum, metuetur semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit. qui potest
igitur habitare in beata vita summi mali metus?
[93] Traditur, inquit,
ab Epicuro ratio neglegendi doloris. Iam id ipsum absurdum, maximum malum
neglegi. sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor, inquit, brevis est.
Primum quid tu dicis breve? deinde dolorem quem maximum? quid enim? summus
dolor plures dies manere non potest? vide, ne etiam menses! nisi forte eum
dicis, qui, simul atque arripuit, interficit. quis istum dolorem timet? illum
mallem levares, quo optimum atque humanissimum virum, Cn. Octavium, Marci
filium, familiarem meum, confici vidi, nec vero semel nec ad breve tempus, sed
et saepe et plane diu. quos ille, di inmortales, cum omnes artus ardere
viderentur, cruciatus perferebat! nec tamen miser esse, quia summum id malum
non erat, tantum modo laboriosus videbatur; at miser, si in flagitiosa et
vitiosa vita afflueret voluptatibus.
[94] Quod autem magnum
dolorem brevem, longinquum levem esse dicitis, id non intellego quale sit.
video enim et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum alia toleratio
est verior, qua uti vos non potestis, qui honestatem ipsam per se non amatis.
fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari virum
vetant in dolore. quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere—nam id quidem
est interdum necesse—, sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare,
Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebiles voces refert.
Huic Epicurus praecentet, si potest, cui <e> viperino morsu venae
viscerum Veneno inbutae taetros cruciatus cient! Sic Epicurus: 'Philocteta, st!
brevis dolor.' At iam decimum annum in spelunca iacet. 'Si longus, levis; dat
enim intervalla et relaxat.'
[95] Primum non saepe,
deinde quae est ista relaxatio, cum et praeteriti doloris memoria recens est et
futuri atque inpendentis torquet timor? 'Moriatur', inquit. Fortasse id
optimum, sed ubi illud: 'Plus semper voluptatis'? si enim ita est, vide ne
facinus facias, cum mori suadeas. potius ergo illa dicantur: turpe esse, viri
non esse debilitari dolore, frangi, succumbere. nam ista vestra: 'Si gravis,
brevis; si longus, levis' dictata sunt. virtutis, magnitudinis animi,
patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet.
[96] Audi, ne longe
abeam, moriens quid dicat Epicurus, ut intellegas facta eius cum dictis
discrepare: 'Epicurus Hermarcho salutem. Cum ageremus', inquit, 'vitae beatum
et eundem supremum diem, scribebamus haec. tanti autem aderant vesicae et
torminum morbi, ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere.' Miserum
hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non potest. sed audiamus ipsum:
'Compensabatur', inquit, 'tamen cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam
memoria rationum inventorumque nostrorum. sed tu, ut dignum est tua erga me et
philosophiam voluntate ab adolescentulo suscepta, fac ut Metrodori tueare
liberos.'
[97] non ego iam
Epaminondae, non Leonidae mortem huius morti antepono, quorum alter cum
vicisset Lacedaemonios apud Mantineam atque ipse gravi vulnere exanimari se
videret, ut primum dispexit, quaesivit salvusne esset clipeus. cum salvum esse
flentes sui respondissent, rogavit essentne fusi hostes. cum id quoque, ut
cupiebat, audivisset, evelli iussit eam, qua erat transfixus, hastam. ita multo
sanguine profuso in laetitia et in victoria est mortuus. Leonidas autem, rex Lacedaemoniorum,
se in Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, cum esset proposita
aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. praeclarae mortes sunt
imperatoriae; philosophi autem in suis lectulis plerumque moriuntur. refert
tamen, quo modo. <beatus> sibi videtur esse moriens. magna laus.
'Compensabatur', inquit, 'cum summis doloribus laetitia.'
[98] Audio equidem
philosophi vocem, Epicure, sed quid tibi dicendum sit oblitus es. primum enim,
si vera sunt ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si vera sunt
tua scripta et inventa, gaudere non potes. nihil enim iam habes, quod ad corpus
referas; est autem a te semper dictum nec gaudere quemquam nisi propter corpus
nec dolere. 'Praeteritis', inquit, 'gaudeo.' Quibusnam praeteritis? si ad
corpus pertinentibus, rationes tuas te video compensare cum istis doloribus,
non memoriam corpore perceptarum voluptatum; sin autem ad animum, falsum est,
quod negas animi ullum esse gaudium, quod non referatur ad corpus. cur deinde
Metrodori liberos commendas? quid <in> isto egregio tuo officio et tanta
fide—sic enim existimo—ad corpus refers?
[99] Huc et illuc,
Torquate, vos versetis licet, nihil in hac praeclara epistula scriptum ab
Epicuro congruens et conveniens decretis eius reperietis. ita redarguitur ipse
a sese, convincunturque scripta eius probitate ipsius ac moribus. nam ista
commendatio puerorum, memoria et caritas amicitiae, summorum officiorum in
extremo spiritu conservatio indicat innatam esse homini probitatem gratuitam,
non invitatam voluptatibus nec praemiorum mercedibus evocatam. quod enim
testimonium maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse optabilia
per sese, cum videamus tanta officia morientis?
[100] Sed ut epistulam
laudandam arbitror eam, quam modo totidem fere verbis interpretatus sum,
quamquam ea cum summa eius philosophia nullo modo congruebat, sic eiusdem
testamentum non solum <a> philosophi gravitate, sed etiam ab ipsius
sententia iudico discrepare. scripsit enim et multis saepe verbis et breviter
arteque in eo libro, quem modo nominavi, mortem nihil ad nos pertinere. quod
enim dissolutum sit, id esse sine sensu, quod autem sine sensu sit, id nihil ad
nos pertinere omnino. hoc ipsum elegantius poni meliusque potuit. nam quod ita
positum est, quod dissolutum sit, id esse sine sensu, id eius modi est, ut non
satis plane dicat quid sit dissolutum.
[101] sed tamen
intellego quid velit. quaero autem quid sit, quod, cum dissolutione, id est
morte, sensus omnis extinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino, quod
pertineat ad nos, tam accurate tamque diligenter caveat et sanciat ut
Amynomachus et Timocrates, heredes sui, de Hermarchi sententia dent quod satis
sit ad diem agendum natalem suum quotannis mense Gamelione itemque omnibus
mensibus vicesimo die lunae dent ad eorum epulas, qui una secum philosophati
sint, ut et sui et Metrodori memoria colatur.
[102] haec ego non
possum dicere non esse hominis quamvis et belli et humani, sapientis vero nullo
modo, physici praesertim, quem se ille esse vult, putare ullum esse cuiusquam
diem natalem. quid? idemne potest esse dies saepius, qui semel fuit? certe non
potest. an eiusdem modi? ne id quidem, nisi multa annorum intercesserint milia,
ut omnium siderum eodem, unde profecta sint, fiat ad unum tempus reversio.
nullus est igitur cuiusquam dies natalis. 'At habetur!' Et ego id scilicet
nesciebam! Sed ut sit, etiamne post mortem coletur? idque testamento cavebit
is, qui nobis quasi oraculum ediderit nihil post mortem ad nos pertinere? haec
non erant eius, qui innumerabilis mundos infinitasque regiones, quarum nulla
esset ora, nulla extremitas, mente peragravisset. num quid tale Democritus? ut
alios omittam, hunc appello, quem ille unum secutus est.
[103] quodsi dies
notandus fuit, eumne potius, quo natus, an eum, quo sapiens factus est? Non
potuit, inquies, fieri sapiens, nisi natus esset. [et] Isto modo, ne si avia
quidem eius nata non esset. res tota, Torquate, non doctorum hominum, velle
post mortem epulis celebrari memoriam sui nominis. quos quidem dies quem ad
modum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non dico—
nihil opus est litibus—; tantum dico, magis fuisse vestrum agere Epicuri diem natalem,
quam illius testamento cavere ut ageretur.
[104] Sed ut ad
propositum—de dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus—, nunc
totum illud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum, cum in eo est,
non est beatus; sapiens autem semper beatus est et est aliquando in dolore; non
est igitur summum malum dolor. Iam illud quale tandem est, bona praeterita non
effluere sapienti, mala meminisse non oportere? primum in nostrane potestate
est, quid meminerimus? Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis alius
artem memoriae polliceretur, 'Oblivionis', inquit, 'mallem. Nam memini etiam
quae nolo, oblivisci non possum quae volo.'
[105] Magno hic
ingenio, sed res se tamen sic habet, ut nimis imperiosi philosophi sit vetare
meminisse. vide ne ista sint Manliana vestra aut maiora etiam, si imperes quod
facere non possim. quid, si etiam iucunda memoria est praeteritorum malorum? ut
proverbia non nulla veriora sint quam vestra dogmata. vulgo enim dicitur: 'Iucundi
acti labores', nec male Euripides— concludam, si potero, Latine; Graecum enim
hunc versum nostis omnes—: 'Suavis laborum est praeteritorum memoria.' Sed ad
bona praeterita redeamus. quae si a vobis talia dicerentur, qualibus Caius
Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeorum
recordatione levaret dolorem suum, audirem et plane probarem. nec enim absolvi
beata vita sapientis neque ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab
eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur.
[106] sed vobis
voluptatum perceptarum recordatio vitam beatam facit, et quidem corpore
perceptarum. nam si quae sunt aliae, falsum est omnis animi voluptates esse e
corporis societate. corporis autem voluptas si etiam praeterita delectat, non
intellego, cur Aristoteles Sardanapalli epigramma tantopere derideat, in quo
ille rex Syriae glorietur se omnis secum libidinum voluptates abstulisse. Quod
enim ne vivus quidem, inquit, diutius sentire poterat, quam dum fruebatur, quo
modo id potuit mortuo permanere? effluit igitur voluptas corporis et prima
quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendi quam recordandi. itaque
beatior Africanus cum patria illo modo loquens: 'Desine, Roma, tuos hostes'
reliquaque praeclare: 'Nam tibi moenimenta mei peperere labores.' Laboribus hic
praeteritis gaudet, tu iubes voluptatibus, et hic se ad ea revocat, e quibus
nihil umquam rettulerit ad corpus, tu totus haeres in corpore.
[107] Illud autem
ipsum qui optineri potest, quod dicitis, omnis animi et voluptates et dolores
ad corporis voluptates ac dolores pertinere? nihilne te delectat umquam —video,
quicum loquar—, te igitur, Torquate, ipsum per se nihil delectat? omitto
dignitatem, honestatem, speciem ipsam virtutum, de quibus ante dictum est, haec
leviora ponam: poema, orationem cum aut scribis aut legis, cum omnium factorum,
cum regionum conquiris historiam, signum, tabula, locus amoenus, ludi, venatio,
villa Luculli—nam si 'tuam' dicerem, latebram haberes; ad corpus diceres pertinere—,
sed ea, quae dixi, ad corpusne refers? an est aliquid, quod te sua sponte
delectet? aut pertinacissimus fueris, si in eo perstiteris ad corpus ea, quae
dixi, referri, aut deserueris totam Epicuri voluptatem, si negaveris.
[108] Quod vero a te
disputatum est maiores esse voluptates et dolores animi quam corporis, quia
trium temporum particeps animus sit, corpore autem praesentia solum sentiantur,
qui id probari potest, ut is, qui propter me aliquid gaudeat, plus quam ego
ipse gaudeat? [animo voluptas oritur propter voluptatem corporis, et maior est
animi voluptas quam corporis. ita fit, ut gratulator laetior sit quam is, cui
gratulatur.] Sed dum efficere vultis beatum sapientem, cum maximas animo
voluptates percipiat omnibusque partibus maiores quam corpore, quid occurrat
non videtis. animi enim quoque dolores percipiet omnibus partibus maiores quam
corporis. ita miser sit aliquando necesse est is, quem vos beatum semper vultis
esse, nec vero id, dum omnia ad voluptatem doloremque referetis, efficietis
umquam.
[109] Quare aliud
aliquod, Torquate, hominis summum bonum reperiendum est, voluptatem bestiis
concedamus, quibus vos de summo bono testibus uti soletis. quid, si etiam
bestiae multa faciunt duce sua quaeque natura partim indulgenter vel cum
labore, ut in gignendo, in educando, perfacile appareat aliud quiddam iis
propositum, non voluptatem? partim cursu et peragratione laetantur,
congregatione aliae coetum quodam modo civitatis imitantur;
[110] videmus in
quodam volucrium genere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam, in
multis etiam desideria videmus. ergo in bestiis erunt secreta e voluptate
humanarum quaedam simulacra virtutum, in ipsis hominibus virtus nisi voluptatis
causa nulla erit? et homini, qui ceteris animantibus plurimum praestat,
praecipue a natura nihil datum esse dicemus?
[111] Nos vero,
siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus
ipsa terra fundit ex sese pastus varios atque abundantes nihil laborantibus,
nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore quaerentibus. nec
tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri potest. quid
enim tanto opus est instrumento in optimis artibus comparandis? quid tanto
concursu honestissimorum studiorum, tanto virtutum comitatu, si ea nullam ad
aliam rem nisi ad voluptatem conquiruntur?
[112] ut, si Xerxes,
cum tantis classibus tantisque equestribus et pedestribus copiis Hellesponto
iuncto Athone perfosso mari ambulavisset terra navigavisset, si, cum tanto
impetu in Graeciam venisset, causam quis ex eo quaereret tantarum copiarum
tantique belli, mel se auferre ex Hymetto voluisse diceret, certe sine causa
videretur tanta conatus, sic nos sapientem plurimis et gravissimis artibus
atque virtutibus instructum et ornatum non, ut illum, maria pedibus
peragrantem, classibus montes, sed omne caelum totamque cum universo mari
terram mente complexum voluptatem petere si dicemus, mellis causa dicemus tanta
molitum.
[113] ad altiora
quaedam et magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animi
solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in te quidem
infinita, inest coniectura consequentium non multum a divinatione differens,
inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida
custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et
stabilis doloris mortisque contemptio—ergo haec in animis, tu autem etiam
membra ipsa sensusque considera, qui tibi, ut reliquae corporis partes, non
comites solum virtutum, sed ministri etiam videbuntur.
[114] Quid? si in ipso
corpore multa voluptati praeponenda sunt, ut vires, valitudo, velocitas, pulchritudo,
quid tandem in animis censes? in quibus doctissimi illi veteres inesse quiddam
caeleste et divinum putaverunt. Quodsi esset in voluptate summum bonum, ut
dicitis, optabile esset maxima in voluptate nullo intervallo interiecto dies
noctesque versari, cum omnes sensus dulcedine omni quasi perfusi moverentur.
quis est autem dignus nomine hominis, qui unum diem totum velit esse in genere
isto voluptatis? Cyrenaici quidem non recusant; vestri haec verecundius, illi
fortasse constantius.
[115] sed lustremus
animo non has maximas artis, quibus qui carebant inertes a maioribus
nominabantur, sed quaero num existimes, non dico Homerum, Archilochum,
Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim ad voluptatem artes suas direxisse.
ergo opifex plus sibi proponet ad formarum quam civis excellens ad factorum
pulchritudinem? quae autem est alia causa erroris tanti tam longe lateque
diffusi, nisi quod is, qui voluptatem summum bonum esse decernit, non cum ea
parte animi, qua inest ratio atque consilium, sed cum cupiditate, id est cum
animi levissima parte, deliberat? Quaero enim de te, si sunt di, ut vos etiam
putatis, qui possint esse beati, cum voluptates corpore percipere non possint,
aut, si sine eo genere voluptatis beati sint, cur similem animi usum in
sapiente esse nolitis.
[116] Lege
laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non
Agesilai, non Aristidi aut Themistocli, non Philippi aut Alexandri, lege
nostrorum hominum, lege vestrae familiae; neminem videbis ita laudatum, ut
artifex callidus comparandarum voluptatum diceretur. non elogia monimentorum id
significant, velut hoc ad portam: 'Hunc unum plurimae consentiunt gentes populi
primarium fuisse virum.'
[117] Idne consensisse
de Calatino plurimas gentis arbitramur, primarium populi fuisse, quod
praestantissimus fuisset in conficiendis voluptatibus? ergo in iis
adolescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suis commodis
inservituros et quicquid ipsis expediat facturos arbitrabimur? nonne videmus
quanta perturbatio rerum omnium consequatur, quanta confusio? tollitur
beneficium, tollitur gratia, quae sunt vincla concordiae. nec enim, cum tua
causa cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia
deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit. maximas vero virtutes iacere
omnis necesse est voluptate dominante. sunt etiam turpitudines plurimae, quae,
nisi honestas natura plurimum valeat, cur non cadant in sapientem non est
facile defendere.
[118] Ac ne plura
complectar—sunt enim innumerabilia—, bene laudata virtus voluptatis aditus
intercludat necesse est. quod iam a me expectare noli. tute introspice in
mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne
malis voluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere
omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere
soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus
optime mererere, cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti
aerumnas. sic enim maiores nostri labores non fugiendos tristissimo tamen verbo
aerumnas etiam in deo nominaverunt.
[119]
elicerem ex te cogeremque, ut responderes, nisi vererer ne Herculem ipsum ea,
quae pro salute gentium summo labore gessisset, voluptatis causa gessisse
diceres. Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad quos ista referam, et,
quamquam aliquid ipse poteram, tamen invenire malo paratiores. Familiares nostros,
credo, Sironem dicis et Philodemum, cum optimos viros, tum homines doctissimos.
Recte, inquit, intellegis. Age sane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid
de dissensione nostra iudicare. Eiuro, inquit adridens, iniquum, hac quidem de
re; tu enim ista lenius, hic Stoicorum more nos vexat. Tum Triarius: Posthac
quidem, inquit, audacius. nam haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo
audivi, nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instructum videro.
Quae cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi et disputandi.
|