LIBER III
[1] Voluptatem quidem,
Brute, si ipsa pro se loquatur nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram
arbitror convictam superiore libro dignitati. etenim sit inpudens, si virtuti
diutius repugnet, aut si honestis iucunda anteponat aut pluris esse contendat
dulcedinem corporis ex eave natam laetitiam quam gravitatem animi atque
constantiam. quare illam quidem dimittamus et suis se finibus tenere iubeamus,
ne blanditiis eius inlecebrisque impediatur disputandi severitas.
[2] quaerendum est enim, ubi sit illud summum bonum, quod
reperire volumus, quoniam et voluptas ab eo remota est, et eadem fere contra
eos dici possunt, qui vacuitatem doloris finem bonorum esse voluerunt, nec vero
ullum probetur <oportet> summum bonum, quod virtute careat, qua nihil
potest esse praestantius. itaque quamquam in eo sermone, qui cum Torquato est
habitus, non remissi fuimus, tamen haec acrior est cum Stoicis parata
contentio. quae enim de voluptate dicuntur, ea nec acutissime nec abscondite
disseruntur; neque enim qui defendunt eam versuti in disserendo sunt nec qui
contra dicunt causam difficilem repellunt. [3] ipse etiam
dicit Epicurus ne argumentandum quidem esse de voluptate, quod sit positum
iudicium eius in sensibus, ut commoneri nos satis sit, nihil attineat doceri.
quare illa nobis simplex fuit in utramque partem disputatio. nec enim in
Torquati sermone quicquam implicatum aut tortuosum fuit, nostraque, ut mihi
videtur, dilucida oratio. Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel
spinosum potius disserendi genus, idque cum Graecis tum magis nobis, quibus
etiam verba parienda sunt inponendaque nova rebus novis nomina. quod quidem
nemo mediocriter doctus mirabitur cogitans in omni arte, cuius usus vulgaris
communisque non sit, multam novitatem nominum esse, cum constituantur earum
rerum vocabula, quae in quaque arte versentur. [4] itaque et
dialectici et physici verbis utuntur iis, quae ipsi Graeciae nota non sint,
geometrae vero et musici, grammatici etiam more quodam loquuntur suo. ipsae
rhetorum artes, quae sunt totae forenses atque populares, verbis tamen in
docendo quasi privatis utuntur ac suis. atque ut omittam has artis elegantes et
ingenuas, ne opifices quidem tueri sua artificia possent, nisi vocabulis
uterentur nobis incognitis, usitatis sibi. quin etiam agri cultura, quae
abhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas res, in quibus versatur,
nominibus notavit novis. quo magis hoc philosopho faciendum est. ars est enim
philosophia vitae, de qua disserens arripere verba de foro non potest.
[5] Quamquam ex omnibus philosophis Stoici plurima
novaverunt, Zenoque, eorum princeps, non tam rerum inventor fuit quam verborum
novorum. quodsi in ea lingua, quam plerique uberiorem putant, concessum a
Graecia est ut doctissimi homines de rebus non pervagatis inusitatis verbis
uterentur, quanto id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum audemus
attingere? et quoniam saepe diximus, et quidem cum aliqua querela non Graecorum
modo, sed eorum etiam, qui se Graecos magis quam nostros haberi volunt, nos non
modo non vinci a Graecis verborum copia, sed esse in ea etiam superiores,
elaborandum est ut hoc non in nostris solum artibus, sed etiam in illorum
ipsorum adsequamur. quamquam ea verba, quibus instituto veterum utimur pro
Latinis, ut ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, geometria,
musica, quamquam Latine ea dici poterant, tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra
ducamus.
[6] Atque haec quidem
de rerum nominibus. de ipsis rebus autem saepenumero, Brute, vereor ne
reprehendar, cum haec ad te scribam, qui cum in philosophia, tum in optimo
genere philosophiae tantum processeris. quod si facerem quasi te erudiens, iure
reprehenderer. sed ab eo plurimum absum neque, ut ea cognoscas, quae tibi
notissima sunt, ad te mitto, sed quia facillime in nomine tuo adquiesco, et
quia te habeo aequissimum eorum studiorum, quae mihi communia tecum sunt, existimatorem
et iudicem. attendes igitur, ut soles, diligenter eamque controversiam
diiudicabis, quae mihi fuit cum avunculo tuo, divino ac singulari viro.
[7] nam in Tusculano cum essem vellemque e bibliotheca pueri
Luculli quibusdam libris uti, veni in eius villam, ut eos ipse, ut solebam,
depromerem. quo cum venissem, M. Catonem, quem ibi esse nescieram, vidi in
bibliotheca sedentem multis circumfusum Stoicorum libris. erat enim, ut scis,
in eo aviditas legendi, nec satiari poterat, quippe qui ne reprehensionem
quidem vulgi inanem reformidans in ipsa curia soleret legere saepe, dum senatus
cogeretur, nihil operae rei publicae detrahens. quo magis tum in summo otio
maximaque copia quasi helluari libris, si hoc verbo in tam clara re utendum est,
videbatur. [8] quod cum accidisset ut alter alterum
necopinato videremus, surrexit statim. deinde prima illa, quae in congressu
solemus: Quid tu, inquit, huc? a villa enim, credo, et: Si ibi te esse scissem,
ad te ipse venissem.
Heri, inquam, ludis commissis ex urbe
profectus veni ad vesperum. causa autem fuit huc veniendi ut quosdam hinc
libros promerem. et quidem, Cato, hanc totam copiam iam Lucullo nostro notam
esse oportebit; nam his libris eum malo quam reliquo ornatu villae delectari.
est enim mihi magnae curae—quamquam hoc quidem proprium tuum munus est—, ut ita
erudiatur, ut et patri et Caepioni nostro et tibi tam propinquo respondeat.
laboro autem non sine causa; nam et avi eius memoria moveor—nec enim ignoras,
quanti fecerim Caepionem, qui, ut opinio mea fert, in principibus iam esset, si
viveret—, et Lucullus mihi versatur ante oculos, vir cum virtutibus omnibus
excellens, tum mecum et amicitia et omni voluntate sententiaque coniunctus.
[9] Praeclare, inquit,
facis, cum et eorum memoriam tenes, quorum uterque tibi testamento liberos suos
commendavit, et puerum diligis. quod autem meum munus dicis non equidem recuso,
sed te adiungo socium. addo etiam illud, multa iam mihi dare signa puerum et
pudoris et ingenii, sed aetatem vides.
Video equidem, inquam, sed tamen iam
infici debet iis artibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maiora veniet
paratior.
Sic, et quidem diligentius saepiusque
ista loquemur inter nos agemusque communiter. sed residamus, inquit, si placet.
Itaque fecimus.
[10] Tum ille: Tu
autem cum ipse tantum librorum habeas, quos hic tandem requiris?
Commentarios quosdam, inquam,
Aristotelios, quos hic sciebam esse, veni ut auferrem, quos legerem, dum essem
otiosus; quod quidem nobis non saepe contingit.
Quam vellem, inquit, te ad Stoicos
inclinavisses! erat enim, si cuiusquam, certe tuum nihil praeter virtutem in
bonis ducere.
Vide, ne magis, inquam, tuum fuerit, cum
re idem tibi, quod mihi, videretur, non nova te rebus nomina inponere. ratio
enim nostra consentit, pugnat oratio.
Minime vero, inquit ille, consentit.
quicquid enim praeter id, quod honestum sit, expetendum esse dixeris in
bonisque numeraveris, et honestum ipsum quasi virtutis lumen extinxeris et
virtutem penitus everteris.
[11] Dicuntur ista,
Cato, magnifice, inquam, sed videsne verborum gloriam tibi cum Pyrrhone et cum
Aristone, qui omnia exaequant, esse communem? de quibus cupio scire quid
sentias.
Egone quaeris, inquit, quid sentiam? quos
bonos viros, fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re publica fuisse aut
ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina naturam ipsam secuti multa laudabilia
fecerunt, eos melius a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a
philosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam, quae nihil aliud in bonis
haberet nisi honestum, nihil nisi turpe in malis; ceterae philosophorum
disciplinae, omnino alia magis alia, sed tamen omnes, quae rem ullam virtutis
expertem aut in bonis aut in malis numerent, eas non modo nihil adiuvare
arbitror neque firmare, quo meliores simus, sed ipsam depravare naturam. nam
nisi hoc optineatur, id solum bonum esse, quod honestum sit, nullo modo probari
possit beatam vitam virtute effici. quod si ita sit, cur opera philosophiae sit
danda nescio. si enim sapiens aliquis miser esse possit, ne ego istam gloriosam
memorabilemque virtutem non magno aestimandam putem.
[12] Quae adhuc, Cato,
a te dicta sunt, eadem, inquam, dicere posses, si sequerere Pyrrhonem aut
Aristonem. nec enim ignoras his istud honestum non summum modo, sed etiam, ut
tu vis, solum bonum videri. quod si ita est, sequitur id ipsum, quod te velle
video, omnes semper beatos esse sapientes. hosne igitur laudas et hanc eorum,
inquam, sententiam sequi nos censes oportere?
Minime vero istorum quidem, inquit. cum
enim virtutis hoc proprium sit, earum rerum, quae secundum naturam sint, habere
delectum, qui omnia sic exaequaverunt, ut in utramque partem ita paria
redderent, uti nulla selectione uterentur, hi virtutem ipsam sustulerunt.
[13] Istud quidem,
inquam, optime dicis, sed quaero nonne tibi faciendum idem sit nihil dicenti
bonum, quod non rectum honestumque sit, reliquarum rerum discrimen omne
tollenti.
Si quidem, inquit, tollerem, sed
relinquo.
[14] Quonam modo?
inquam. si una virtus, unum istud, quod honestum appellas, rectum, laudabile,
decorum— erit enim notius quale sit pluribus notatum vocabulis idem declarantibus—,
id ergo, inquam, si solum est bonum, quid habebis praeterea, quod sequare? aut,
si nihil malum, nisi quod turpe, inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum,
foedum—ut hoc quoque pluribus nominibus insigne faciamus—, quid praeterea dices
esse fugiendum?
Non ignoranti tibi, inquit, quid sim
dicturus, sed aliquid, ut ego suspicor, ex mea brevi responsione arripere
cupienti non respondebo ad singula, explicabo potius, quoniam otiosi sumus,
nisi alienum putas, totam Zenonis Stoicorumque sententiam.
Minime id quidem, inquam, alienum,
multumque ad ea, quae quaerimus, explicatio tua ista profecerit.
[15] Experiamur
igitur, inquit, etsi habet haec Stoicorum ratio difficilius quiddam et
obscurius. nam cum in Graeco sermone haec ipsa quondam rerum nomina novarum * *
non videbantur, quae nunc consuetudo diuturna trivit; quid censes in Latino
fore?
Facillimum id quidem est, inquam. si
enim Zenoni licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditum quoque ei
rei nomen inponere, cur non liceat Catoni? nec tamen exprimi verbum e verbo
necesse erit, ut interpretes indiserti solent, cum sit verbum, quod idem
declaret, magis usitatum. equidem soleo etiam quod uno Graeci, si aliter non
possum, idem pluribus verbis exponere. et tamen puto concedi nobis oportere ut
Graeco verbo utamur, si quando minus occurret Latinum, ne hoc ephippiis et
acratophoris potius quam proegmenis et apoproegmenis concedatur; quamquam haec
quidem praeposita recte et reiecta dicere licebit.
[16] Bene facis,
inquit, quod me adiuvas, et istis quidem, quae modo dixisti, utar potius
Latinis, in ceteris subvenies, si me haerentem videbis.
Sedulo, inquam, faciam. sed 'fortuna
fortis'; quare conare, quaeso. quid enim possumus hoc agere divinius?
Placet his, inquit, quorum ratio mihi
probatur, simulatque natum sit animal—hinc enim est ordiendum—, ipsum sibi
conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque, quae
conservantia sint eius status, diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus,
quae interitum videantur adferre. id ita esse sic probant, quod ante, quam
voluptas aut dolor attigerit, salutaria appetant parvi aspernenturque
contraria, quod non fieret, nisi statum suum diligerent, interitum timerent.
fieri autem non posset ut appeterent aliquid, nisi sensum haberent sui eoque se
diligerent. ex quo intellegi debet principium ductum esse a se diligendo.
[17] in principiis autem naturalibus [diligendi sui] plerique
Stoici non putant voluptatem esse ponendam. quibus ego vehementer adsentior,
ne, si voluptatem natura posuisse in iis rebus videatur, quae primae
appetuntur, multa turpia sequantur. satis esse autem argumenti videtur quam ob
rem illa, quae prima sunt adscita natura, diligamus, quod est nemo, quin, cum utrumvis
liceat, aptas malit et integras omnis partis corporis quam, eodem usu,
inminutas aut detortas habere. rerum autem cognitiones, quas vel
comprehensiones vel perceptiones vel, si haec verba aut minus placent aut minus
intelleguntur, katalÆceiw appellemus licet, eas igitur ipsas propter se
adsciscendas arbitramur, quod habeant quiddam in se quasi complexum et
continens veritatem. id autem in parvis intellegi potest, quos delectari
videamus, etiamsi eorum nihil intersit, si quid ratione per se ipsi invenerint.
[18] artis etiam ipsas propter se adsumendas putamus, cum
quia sit in iis aliquid dignum adsumptione, tum quod constent ex cognitionibus
et contineant quiddam in se ratione constitutum et via. a falsa autem
adsensione magis nos alienatos esse quam a ceteris rebus, quae sint contra
naturam, arbitrantur. iam membrorum, id est partium corporis, alia videntur
propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, quae
sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam disputatur,
alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni,
plumae versicolores columbis, viris mammae atque barba. [19]
Haec dicuntur fortasse ieiunius; sunt enim quasi prima elementa naturae, quibus
ubertas orationis adhiberi vix potest, nec equidem eam cogito consectari. verum
tamen cum de rebus grandioribus dicas, ipsae res verba rapiunt; ita fit cum
gravior, tum etiam splendidior oratio.
Est, ut dicis, inquam. sed tamen omne,
quod de re bona dilucide dicitur, mihi praeclare dici videtur. istius modi
autem res dicere ornate velle puerile est, plane autem et perspicue expedire
posse docti et intellegentis viri.
[20] Progrediamur
igitur, quoniam, inquit, ab his principiis naturae discessimus, quibus
congruere debent quae sequuntur. sequitur autem haec prima divisio: Aestimabile
esse dicunt—sic enim, ut opinor, appellemus— id, quod aut ipsum secundum
naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod
aliquod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi éj¤an vocant, contraque
inaestimabile, quod sit superiori contrarium. initiis igitur ita constitutis,
ut ea, quae secundum naturam sunt, ipsa propter se sumenda sint contrariaque
item reicienda, primum est officium—id enim appello kayƒkon—, ut se conservet
in naturae statu, deinceps ut ea teneat, quae secundum naturam sint, pellatque
contraria. qua inventa selectione et item reiectione sequitur deinceps cum
officio selectio, deinde ea perpetua, tum ad extremum constans consentaneaque
naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi, quid sit, quod vere bonum
possit dici. [21] prima est enim conciliatio hominis ad ea,
quae sunt secundum naturam. simul autem cepit intellegentiam vel notionem potius,
quam appellant ¶nnoian illi, viditque rerum agendarum ordinem et, ut ita dicam,
concordiam, multo eam pluris aestimavit quam omnia illa, quae prima dilexerat,
atque ita cognitione et ratione collegit, ut statueret in eo collocatum summum
illud hominis per se laudandum et expetendum bonum, quod cum positum sit in eo,
quod žmolog¤an Stoici, nos appellemus convenientiam, si placet,—cum igitur in
eo sit id bonum, quo omnia referenda sint, honeste facta ipsumque honestum,
quod solum in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen id solum vi sua et
dignitate expetendum est; eorum autem, quae sunt prima naturae, propter se
nihil est expetendum. [22] cum vero illa, quae officia esse
dixi, proficiscantur ab initiis naturae, necesse est ea ad haec referri, ut
recte dici possit omnia officia eo referri, ut adipiscamur principia naturae,
nec tamen ut hoc sit bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis
naturae conciliationibus honesta actio; consequens enim est et post oritur, ut
dixi. est tamen ea secundum naturam multoque nos ad se expetendam magis
hortatur quam superiora omnia.
Sed ex hoc primum error tollendus est,
ne quis sequi existimet, ut duo sint ultima bonorum. etenim, si cui propositum
sit conliniare hastam aliquo aut sagittam, sicut nos ultimum in bonis dicimus,
[sic illi facere omnia, quae possit, ut conliniet] huic in eius modi
similitudine omnia sint facienda, ut conliniet, et tamen, ut omnia faciat, quo
propositum adsequatur, sit hoc quasi ultimum, quale nos summum in vita bonum
dicimus, illud autem, ut feriat, quasi seligendum, non expetendum.
[23] Cum autem omnia
officia a principiis naturae proficiscantur, ab isdem necesse est proficisci
ipsam sapientiam. sed quem ad modum saepe fit, ut is, qui commendatus sit
alicui, pluris eum faciat, cui commendatus sit, quam illum, a quo, sic minime
mirum est primo nos sapientiae commendari ab initiis naturae, post autem ipsam
sapientiam nobis cariorem fieri, quam illa sint, a quibus ad hanc venerimus.
atque ut membra nobis ita data sunt, ut ad quandam rationem vivendi data esse
appareant, sic appetitio animi, quae žrmÆ Graece vocatur, non ad quodvis genus
vitae, sed ad quandam formam vivendi videtur data, itemque et ratio et perfecta
ratio. [24] ut enim histrioni actio, saltatori motus non
quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam,
non quolibet; quod genus conveniens consentaneumque dicimus. nec enim
gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi
potius, quam modo dixi, et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur
extremum, id est artis effectio. et tamen est etiam aliqua cum his ipsis
artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illis quae recte facta sunt
non continent tamen omnes partes, e quibus constant; quae autem nos aut recta
aut recte facta dicamus, si placet, illi autem appellant katory‰mata, omnes
numeros virtutis continent. sola enim sapientia in se tota conversa est, quod
idem in ceteris artibus non fit. [25] Inscite autem medicinae
et gubernationis ultimum cum ultimo sapientiae comparatur. sapientia enim et
animi magnitudinem complectitur et iustitiam, et ut omnia, quae homini
accidant, infra se esse iudicet, quod idem ceteris artibus non contingit.
tenere autem virtutes eas ipsas, quarum modo feci mentionem, nemo poterit, nisi
statuerit nihil esse, quod intersit aut differat aliud ab alio, praeter honesta
et turpia.
[26] Videamus nunc,
quam sint praeclare illa his, quae iam posui, consequentia. cum enim hoc sit
extremum —sentis enim, credo, me iam diu, quod tšlow Graeci dicant, id dicere
tum extremum, tum ultimum, tum summum; licebit etiam finem pro extremo aut
ultimo dicere—, cum igitur hoc sit extremum, congruenter naturae convenienterque
vivere, necessario sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute,
fortunate vivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere. quod autem
continet non magis eam disciplinam, de qua loquor, quam vitam fortunasque
nostras, id est ut, quod honestum sit, id solum bonum iudicemus, potest id
quidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbis gravissimisque sententiis
rhetorice et augeri et ornari, sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta
delectant. concluduntur igitur eorum argumenta sic: [27] Quod
est bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est, omne est honestum;
bonum igitur quod est, honestum est. satisne hoc conclusum videtur? certe; quod
enim efficiebatur ex iis duobus, quae erant sumpta, in eo vides esse conclusum.
duorum autem, e quibus effecta conclusio est, contra superius dici solet non
omne bonum esse laudabile. nam quod laudabile sit honestum esse conceditur.
illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid, quod non expetendum sit, aut
expetendum, quod non placens, aut, si id, non etiam diligendum; ergo et
probandum; ita etiam laudabile; id autem honestum. ita fit, ut, quod bonum sit,
id etiam honestum sit. [28] Deinde quaero, quis aut de misera
vita possit gloriari aut de non beata. de sola igitur beata. ex quo efficitur
gloriatione, ut ita dicam, dignam esse beatam vitam, quod non possit nisi
honestae vitae iure contingere. ita fit, ut honesta vita beata vita sit. Et
quoniam is, cui contingit ut iure laudetur, habet insigne quiddam ad decus et
ad gloriam, ut ob ea, quae tanta sint, beatus dici iure possit, idem de vita
talis viri rectissime dicetur. ita, si beata vita honestate cernitur, quod
honestum est, id bonum solum habendum est. [29] Quid vero?
negarine ullo modo possit <numquam> quemquam stabili et firmo et magno
animo, quem fortem virum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit non esse
malum dolorem? ut enim qui mortem in malis ponit non potest eam non timere, sic
nemo ulla in re potest id, quod malum esse decreverit, non curare idque
contemnere. quo posito et omnium adsensu adprobato illud adsumitur, eum, qui
magno sit animo atque forti, omnia, quae cadere in hominem possint, despicere
ac pro nihilo putare. quae cum ita sint, effectum est nihil esse malum, quod
turpe non sit. Atque iste vir altus et excellens, magno animo, vere fortis,
infra se omnia humana ducens, is, inquam, quem efficere volumus, quem
quaerimus, certe et confidere sibi debet ac suae vitae et actae et consequenti
et bene de sese iudicare statuens nihil posse mali incidere sapienti. ex quo
intellegitur idem illud, solum bonum esse, quod honestum sit, idque esse beate
vivere: honeste, id est cum virtute, vivere.
[30] Nec vero ignoro
varias philosophorum fuisse sententias, eorum dico, qui summum bonum, quod
ultimum appello, in animo ponerent. quae quamquam vitiose quidam secuti sunt,
tamen non modo iis tribus, qui virtutem a summo bono segregaverunt, cum aut
voluptatem aut vacuitatem doloris aut prima naturae in summis bonis ponerent,
sed etiam alteris tribus, qui mancam fore putaverunt sine aliqua accessione
virtutem ob eamque rem trium earum rerum, quas supra dixi, singuli singulas
addiderunt,—his tamen omnibus eos antepono, cuicuimodi sunt, qui summum bonum
in animo atque in virtute posuerunt. [31] sed sunt tamen
perabsurdi et ii, qui cum scientia vivere ultimum bonorum, et qui nullam rerum
differentiam esse dixerunt, atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii
momento ullo anteponentem, <et qui>, ut quidam Academici constituisse
dicuntur, extremum bonorum et summum munus esse sapientis obsistere visis
adsensusque suos firme sustinere. his singulis copiose responderi solet, sed
quae perspicua sunt longa esse non debent. quid autem apertius quam, si
selectio nulla sit ab iis rebus, quae contra naturam sint, earum rerum, quae
sint secundum naturam, <fore ut> tollatur omnis ea, quae quaeratur
laudeturque, prudentia?
Circumscriptis igitur iis sententiis,
quas posui, et iis, si quae similes earum sunt, relinquitur ut summum bonum sit
vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae natura eveniant, seligentem quae
secundum naturam et quae contra naturam sint reicientem, id est convenienter
congruenterque naturae vivere.
[32] Sed in ceteris
artibus cum dicitur artificiose, posterum quodam modo et consequens putandum
est, quod illi §pigennhmatikÒn appellant; cum autem in quo sapienter dicimus,
id a primo rectissime dicitur. quicquid enim a sapientia proficiscitur, id
continuo debet expletum esse omnibus suis partibus; in eo enim positum est id,
quod dicimus esse expetendum. nam ut peccatum est patriam prodere, parentes
violare, fana depeculari, quae sunt in effectu, sic timere, sic maerere, sic in
libidine esse peccatum est etiam sine effectu. verum ut haec non in posteris et
in consequentibus, sed in primis continuo peccata sunt, sic ea, quae
proficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione recta sunt
iudicanda.
[33] Bonum autem, quod
in hoc sermone totiens usurpatum est, id etiam definitione explicatur. sed
eorum definitiones paulum oppido inter se differunt et tamen eodem spectant.
ego adsentior Diogeni, qui bonum definierit id, quod esset natura absolutum. id
autem sequens illud etiam, quod prodesset—»fšlhma enim sic appellemus—, motum
aut statum esse dixit e natura absoluto. cumque rerum notiones in animis fiant,
si aut usu aliquid cognitum sit aut coniunctione aut similitudine aut
collatione rationis, hoc quarto, quod extremum posui, boni notitia facta est. cum
enim ab iis rebus, quae sunt secundum naturam, ascendit animus collatione
rationis, tum ad notionem boni pervenit. [34] hoc autem ipsum
bonum non accessione neque crescendo aut cum ceteris comparando, sed propria vi
sua et sentimus et appellamus bonum. ut enim mel, etsi dulcissimum est, suo
tamen proprio genere saporis, non comparatione cum aliis dulce esse sentitur,
sic bonum hoc, de quo agimus, est illud quidem plurimi aestimandum, sed ea
aestimatio genere valet, non magnitudine. nam cum aestimatio, quae éj¤a
dicitur, neque in bonis numerata sit nec rursus in malis, quantumcumque eo
addideris, in suo genere manebit. alia est igitur propria aestimatio virtutis,
quae genere, non crescendo valet. [35] Nec vero perturbationes
animorum, quae vitam insipientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci pãyh
appellant—poteram ego verbum ipsum interpretans morbos appellare, sed non
conveniret ad omnia; quis enim misericordiam aut ipsam iracundiam morbum solet
dicere? at illi dicunt pãyow. sit igitur perturbatio, quae nomine ipso vitiosa
declarari videtur [nec eae perturbationes vi aliqua naturali moventur].
omnesque eae sunt genere quattuor, partibus plures, aegritudo, formido, libido,
quamque Stoici communi nomine corporis et animi ¾donÆn appellant, ego malo
laetitiam appellare, quasi gestientis animi elationem voluptariam.
perturbationes autem nulla naturae vi commoventur, omniaque ea sunt opiniones
ac iudicia levitatis. itaque his sapiens semper vacabit.
[36] Omne autem, quod
honestum sit, id esse propter se expetendum commune nobis est cum multorum
aliorum philosophorum sententiis. praeter enim tres disciplinas, quae virtutem
a summo bono excludunt, ceteris omnibus philosophis haec est tuenda sententia,
maxime tamen his [Stoicis], qui nihil aliud in bonorum numero nisi honestum
esse voluerunt. sed haec quidem est perfacilis et perexpedita defensio. quis
est enim, aut quis umquam fuit aut avaritia tam ardenti aut tam effrenatis
cupiditatibus, ut eandem illam rem, quam adipisci scelere quovis velit, non
multis partibus malit ad sese etiam omni inpunitate proposita sine facinore
quam illo modo pervenire? [37] quam vero utilitatem aut quem
fructum petentes scire cupimus illa, quae occulta nobis sunt, quo modo
moveantur quibusque de causis ea <quae> versantur in caelo? quis autem
tam agrestibus institutis vivit, aut quis <se> contra studia naturae tam
vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine
voluptate aut utilitate aliqua non requirat et pro nihilo putet? aut quis est,
qui maiorum, aut Africanorum aut eius, quem tu in ore semper habes, proavi mei,
ceterorumque virorum fortium atque omni virtute praestantium facta, dicta,
consilia cognoscens nulla animo afficiatur voluptate? [38]
quis autem honesta in familia institutus et educatus ingenue non ipsa
turpitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur? quis animo aequo videt
eum, quem inpure ac flagitiose putet vivere? quis non odit sordidos, vanos, leves,
futtiles? quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam per se fugiendam
esse statuemus, quo minus homines tenebras et solitudinem nacti nullo dedecore
se abstineant, nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat?
Innumerabilia dici possunt in hanc sententiam, sed non necesse est. Nihil est
enim, de quo minus dubitari possit, quam et honesta expetenda per se et eodem
modo turpia per se esse fugienda.
[39] Constituto autem
illo, de quo ante diximus, quod honestum esset, id esse solum bonum, intellegi
necesse est pluris id, quod honestum sit, aestimandum esse quam illa media,
quae ex eo comparentur. stultitiam autem et timiditatem et iniustitiam et
intemperantiam cum dicimus esse fugiendas propter eas res, quae ex ipsis eveniant,
non ita dicimus, ut cum illo, quod positum est, solum id esse malum, quod turpe
sit, haec pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum
referuntur, sed ad turpes actiones, quae oriuntur e vitiis. quas enim kak¤aw
Graeci appellant, vitia malo quam malitias nominare.
[40] Ne tu, inquam,
Cato, verbis illustribus et id, quod vis, declarantibus! itaque mihi videris
Latine docere philosophiam et ei quasi civitatem dare. quae quidem adhuc
peregrinari Romae videbatur nec offerre sese nostris sermonibus, et ista maxime
propter limatam quandam et rerum et verborum tenuitatem. scio enim esse
quosdam, qui quavis lingua philosophari possint; nullis enim partitionibus,
nullis definitionibus utuntur ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura
tacita adsentiatur. itaque in rebus minime obscuris non multus est apud eos
disserendi labor. quare attendo te studiose et, quaecumque rebus iis, de quibus
hic sermo est, nomina inponis, memoriae mando; mihi enim erit isdem istis fortasse
iam utendum. Virtutibus igitur rectissime mihi videris et ad consuetudinem
nostrae orationis vitia posuisse contraria. quod enim vituperabile est per se
ipsum, id eo ipso vitium nominatum puto, vel etiam a vitio dictum vituperari.
sin kak¤an malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum vitium consuetudo Latina
traduceret. nunc omni virtuti vitium contrario nomine opponitur.
[41] Tum ille: His
igitur ita positis, inquit, sequitur magna contentio, quam tractatam a
Peripateticis mollius—est enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter
ignorationem dialecticae—Carneades tuus egregia quadam exercitatione in
dialecticis summaque eloquentia rem in summum discrimen adduxit, propterea quod
pugnare non destitit in omni hac quaestione, quae de bonis et malis appelletur,
non esse rerum Stoicis cum Peripateticis controversiam, sed nominum. mihi autem
nihil tam perspicuum videtur, quam has sententias eorum philosophorum re inter
se magis quam verbis dissidere; maiorem multo inter Stoicos et Peripateticos
rerum esse aio discrepantiam quam verborum, quippe cum Peripatetici omnia, quae
ipsi bona appellant, pertinere dicant ad beate vivendum, nostri non ex omni,
quod aestimatione aliqua dignum sit, compleri vitam beatam putent.
[42] An vero certius
quicquam potest esse quam illorum ratione, qui dolorem in malis ponunt, non
posse sapientem beatum esse, cum eculeo torqueatur? eorum autem, qui dolorem in
malis non habent, ratio certe cogit ut in omnibus tormentis conservetur beata
vita sapienti. etenim si dolores eosdem tolerabilius patiuntur qui excipiunt
eos pro patria quam qui leviore de causa, opinio facit, non natura, vim doloris
aut maiorem aut minorem. [43] Ne illud quidem est
consentaneum, ut, si, cum tria genera bonorum sint, quae sententia est
Peripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corporis aut externis bonis
plenior, ut hoc idem adprobandum sit nobis, ut, qui plura habeat ea, quae in
corpore magni aestimantur, sit beatior. illi enim corporis commodis compleri
vitam beatam putant, nostri nihil minus. nam cum ita placeat, ne eorum quidem
bonorum, quae nos bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam fieri aut
magis expetendam aut pluris aestimandam, certe minus ad beatam vitam pertinet
multitudo corporis commodorum. [44] etenim, si et sapere
expetendum sit et valere, coniunctum utrumque magis expetendum sit quam sapere
solum, neque tamen, si utrumque sit aestimatione dignum, pluris sit coniunctum
quam sapere ipsum separatim. nam qui valitudinem aestimatione aliqua dignam
iudicamus neque eam tamen in bonis ponimus, idem censemus nullam esse tantam
aestimationem, ut ea virtuti anteponatur. quod idem Peripatetici non tenent,
quibus dicendum est, quae et honesta actio sit et sine dolore, eam magis esse
expetendam, quam si esset eadem actio cum dolore. nobis aliter videtur, recte
secusne, postea; sed potestne rerum maior esse dissensio?
[45] Ut enim
obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit <in>
magnitudine maris Aegaei stilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii
accessio et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic, cum sit is
bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis ista rerum corporearum aestimatio
splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse
est. et quem ad modum oportunitas—sic enim appellemus eÈkair¤an—non fit maior
productione temporis—habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur—, sic recta
effectio—katÒryvsin enim ita appello, quoniam rectum factum katÒryvma—, recta
igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum
est, ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam habet.
[46] ut enim oportunitas illa, sic haec, de quibus dixi, non fiunt
temporis productione maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior
nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam si brevis, utunturque
simili: ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi
cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne bonum
convenientia atque oportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora
brevioribus anteponent. [47Nec vero satis acute dicunt: si
bona valitudo pluris aestimanda sit longa quam brevis, sapientiae quoque usus
longissimus quisque sit plurimi. non intellegunt valitudinis aestimationem
spatio iudicari, virtutis oportunitate, ut videantur qui illud dicant idem hoc
esse dicturi, bonam mortem et bonum partum meliorem longum esse quam brevem.
non vident alia brevitate pluris aestimari, alia diuturnitate.
[48] itaque consentaneum est his, quae dicta sunt, ratione
illorum, qui illum bonorum finem, quod appellamus extremum, quod ultimum,
crescere putent posse—isdem placere esse alium alio et sapientiorem itemque
alium magis alio vel peccare vel recte facere, quod nobis non licet dicere, qui
crescere bonorum finem non putamus. ut enim qui demersi sunt in aqua nihilo
magis respirare possunt, si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint
emergere, quam si etiam tum essent in profundo, nec catulus ille, qui iam
adpropinquat ut videat, plus cernit quam is, qui modo est natus, item qui
processit aliquantum ad virtutis habitum nihilo minus in miseria est quam ille,
qui nihil processit.
Haec mirabilia videri intellego, sed cum
certe superiora firma ac vera sint, his autem ea consentanea et consequentia,
ne de horum quidem est veritate dubitandum. sed quamquam negant nec virtutes nec
vitia crescere, tamen utrumque eorum fundi quodam modo et quasi dilatari
putant.
[49] Divitias autem
Diogenes censet eam modo vim habere, ut quasi duces sint ad voluptatem et ad
valitudinem bonam; sed, etiam uti ea contineant, non idem facere eas in virtute
neque in ceteris artibus, ad quas esse dux pecunia potest, continere autem non
potest, itaque, si voluptas aut si bona valitudo sit in bonis, divitias quoque
in bonis esse ponendas, at, si sapientia bonum sit, non sequi ut etiam divitias
bonum esse dicamus. neque ab ulla re, quae non sit in bonis, id, quod sit in
bonis, contineri potest, ob eamque causam, quia cognitiones comprehensionesque
rerum, e quibus efficiuntur artes, adpetitionem movent, cum divitiae non sint
in bonis, nulla ars divitiis contineri potest. [50] quod si
de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem ratio, propterea quod haec
plurimae commentationis et exercitationis indigeat, quod idem in artibus non
sit, et quod virtus stabilitatem, firmitatem, constantiam totius vitae
complectatur, nec haec eadem in artibus esse videamus.
Deinceps explicatur differentia rerum,
quam si non ullam esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab Aristone,
neque ullum sapientiae munus aut opus inveniretur, cum inter res eas, quae ad
vitam degendam pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum dilectum
adhiberi oporteret. itaque cum esset satis constitutum id solum esse bonum,
quod esset honestum, et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae nihil valerent
ad beate misereve vivendum, aliquid tamen, quod differret, esse voluerunt, ut
essent eorum alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum.
[51] quae autem aestimanda essent, eorum in aliis satis esse
causae, quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in valitudine, ut in
integritate sensuum, ut in doloris vacuitate, ut gloriae, divitiarum, similium
rerum, alia autem non esse eius modi, itemque eorum, quae nulla aestimatione
digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem reicerentur, ut dolorem,
morbum, sensuum amissionem, paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non
item. hinc est illud exortum, quod Zeno prohgmšnon, contraque quod
époprohgmšnon nominavit, cum uteretur in lingua copiosa factis tamen nominibus
ac novis, quod nobis in hac inopi lingua non conceditur; quamquam tu hanc
copiosiorem etiam soles dicere. Sed non alienum est, quo facilius vis verbi
intellegatur, rationem huius verbi faciendi Zenonis exponere.
[52] Ut enim, inquit,
nemo dicit in regia regem ipsum quasi productum esse ad dignitatem (id est enim
prohgmšnon), sed eos, qui in aliquo honore sunt, quorum ordo proxime accedit,
ut secundus sit, ad regium principatum, sic in vita non ea, quae primo loco
sunt, sed ea, quae secundum locum optinent, prohgmšna, id est producta,
nominentur; quae vel ita appellemus—id erit verbum e verbo—vel promota et
remota vel, ut dudum diximus, praeposita vel praecipua, et illa reiecta. re
enim intellecta in verborum usu faciles esse debemus. [53]
quoniam autem omne, quod est bonum, primum locum tenere dicimus, necesse est
nec bonum esse nec malum hoc, quod praepositum vel praecipuum nominamus. idque
ita definimus; quod sit indifferens cum aestimatione mediocri; quod enim illi
édiãforon dicunt, id mihi ita occurrit, ut indifferens dicerem. neque enim
illud fieri poterat ullo modo, ut nihil relinqueretur in mediis, quod aut
secundum naturam esset aut contra, nec, cum id relinqueretur, nihil in his
poni, quod satis aestimabile esset, nec hoc posito non aliqua esse praeposita.
[54] recte igitur haec facta distinctio est, atque etiam ab
iis, quo facilius res perspici possit, hoc simile ponitur: Ut enim, inquiunt,
si hoc fingamus esse quasi finem et ultimum, ita iacere talum, ut rectus
adsistat, qui ita talus erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam
habebit ad finem, qui aliter, contra, neque tamen illa praepositio tali ad eum,
quem dixi, finem pertinebit, sic ea, quae sunt praeposita, referuntur illa
quidem ad finem, sed ad eius vim naturamque nihil pertinent.
[55] Sequitur illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud
ultimum pertinentia (sic enim appello, quae telikã dicuntur; nam hoc ipsum
instituamus, ut placuit, pluribus verbis dicere, quod uno non poterimus, ut res
intellegatur), alia autem efficientia, quae Graeci poihtikã, alia utrumque. de
pertinentibus nihil est bonum praeter actiones honestas, de efficientibus nihil
praeter amicum, sed et pertinentem et efficientem sapientiam volunt esse. nam
quia sapientia est conveniens actio, est <in> illo pertinenti genere,
quod dixi; quod autem honestas actiones adfert et efficit, [id] efficiens dici
potest.
[56] Haec, quae
praeposita dicimus, partim sunt per se ipsa praeposita, partim quod aliquid
efficiunt, partim utrumque, per se, ut quidam habitus oris et vultus, ut
status, ut motus, in quibus sunt et praeponenda quaedam et reicienda; alia ob
eam rem praeposita dicentur, quod ex se aliquid efficiant, ut pecunia, alia
autem ob utramque rem, ut integri sensus, ut bona valitudo.
[57] De bona autem fama—quam enim appellant eÈdoj¤an, aptius
est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam—Chrysippus quidem et Diogenes
detracta utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant;
quibus ego vehementer assentior. qui autem post eos fuerunt, cum Carneadem
sustinere non possent, hanc, quam dixi, bonam famam ipsam propter se
praepositam et sumendam esse dixerunt, esseque hominis ingenui et liberaliter
educati velle bene audire a parentibus, a propinquis, a bonis etiam viris,
idque propter rem ipsam, non propter usum, dicuntque, ut liberis consultum
velimus, etiamsi postumi futuri sint, propter ipsos, sic futurae post mortem
famae tamen esse propter rem, etiam detracto usu, consulendum.
[58] Sed cum, quod
honestum sit, id solum bonum esse dicamus, consentaneum tamen est fungi
officio, cum id officium nec in bonis ponamus nec in malis. est enim aliquid in
his rebus probabile, et quidem ita, ut eius ratio reddi possit, ergo ut etiam
probabiliter acti ratio reddi possit. est autem officium, quod ita factum est,
ut eius facti probabilis ratio reddi possit. ex quo intellegitur officium
medium quiddam esse, quod neque in bonis ponatur neque in contrariis. quoniamque
in iis rebus, quae neque in virtutibus sunt neque in vitiis, est tamen quiddam,
quod usui possit esse, tollendum id non est. est autem eius generis actio
quoque quaedam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et facere
eorum. quod autem ratione actum est, id officium appellamus. est igitur
officium eius generis, quod nec in bonis ponatur nec in contrariis.
[59] Atque perspicuum
etiam illud est, in istis rebus mediis aliquid agere sapientem. iudicat igitur,
cum agit, officium illud esse. quod quoniam numquam fallitur in iudicando, erit
in mediis rebus officium. quod efficitur hac etiam conclusione rationis:
Quoniam enim videmus esse quiddam, quod recte factum appellemus, id autem est
perfectum officium, erit [autem] etiam inchoatum, ut, si iuste depositum
reddere in recte factis sit, in officiis ponatur depositum reddere; illo enim
addito 'iuste' fit recte factum, per se autem hoc ipsum reddere in officio
ponitur. quoniamque non dubium est quin in iis, quae media dicimus, sit aliud
sumendum, aliud reiciendum, quicquid ita fit aut dicitur, omne officio
continetur. ex quo intellegitur, quoniam se ipsi omnes natura diligant, tam
insipientem quam sapientem sumpturum, quae secundum naturam sint, reiecturumque
contraria. ita est quoddam commune officium sapientis et insipientis, ex quo
efficitur versari in iis, quae media dicamus.
[60] Sed cum ab his
omnia proficiscantur officia, non sine causa dicitur ad ea referri omnes
nostras cogitationes, in his et excessum e vita et in vita mansionem. in quo
enim plura sunt quae secundum naturam sunt, huius officium est in vita manere;
in quo autem aut sunt plura contraria aut fore videntur, huius officium est de
vita excedere. ex quo apparet et sapientis esse aliquando officium excedere e
vita, cum beatus sit, et stulti manere in vita, cum sit miser.
[61] nam bonum illud et malum, quod saepe iam dictum est,
postea consequitur, prima autem illa naturae sive secunda sive contraria sub
iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque illa subiecta quasi materia
sapientiae. itaque et manendi in vita et migrandi ratio omnis iis rebus, quas
supra dixi, metienda. nam neque virtute retinetur <ille> in vita, nec
iis, qui sine virtute sunt, mors est oppetenda. et saepe officium est sapientis
desciscere a vita, cum sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est
convenienter naturae. sic enim censent, oportunitatis esse beate vivere. itaque
a sapientia praecipitur se ipsam, si usus sit, sapiens ut relinquat. quam ob rem
cum vitiorum ista vis non sit, ut causam afferant mortis voluntariae,
perspicuum est etiam stultorum, qui idem miseri sint, officium esse manere in
vita, si sint in maiore parte rerum earum, quas secundum naturam esse dicimus.
et quoniam excedens e vita et manens aeque miser est nec diuturnitas magis ei
vitam fugiendam facit, non sine causa dicitur iis, qui pluribus naturalibus
frui possint, esse in vita manendum.
[62] Pertinere autem
ad rem arbitrantur intellegi natura fieri ut liberi a parentibus amentur. a quo
initio profectam communem humani generis societatem persequimur. quod primum
intellegi debet figura membrisque corporum, quae ipsa declarant procreandi a
natura habitam esse rationem. neque vero haec inter se congruere possent, ut
natura et procreari vellet et diligi procreatos non curaret. atque etiam in
bestiis vis naturae perspici potest; quarum in fetu et in educatione laborem
cum cernimus, naturae ipsius vocem videmur audire. quare <ut> perspicuum
est natura nos a dolore abhorrere, sic apparet a natura ipsa, ut eos, quos
genuerimus, amemus, inpelli. [63] ex hoc nascitur ut etiam
communis hominum inter homines naturalis sit commendatio, ut oporteat hominem
ab homine ob id ipsum, quod homo sit, non alienum videri. ut enim in membris
alia sunt tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures, alia etiam ceterorum membrorum
usum adiuvant, ut crura, ut manus, sic inmanes quaedam bestiae sibi solum natae
sunt, at illa, quae in concha patula pina dicitur, isque, qui enat e concha,
qui, quod eam custodit, pinoteres vocatur in eandemque cum se recepit
includitur, ut videatur monuisse ut caveret, itemque formicae, apes, ciconiae
aliorum etiam causa quaedam faciunt. multo haec coniunctius homines. itaque
natura sumus apti ad coetus, concilia, civitates. [64] mundum
autem censent regi numine deorum, eumque esse quasi communem urbem et civitatem
hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius mundi esse partem; ex quo illud
natura consequi, ut communem utilitatem nostrae anteponamus. ut enim leges
omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et
legibus parens et civilis officii non ignarus utilitati omnium plus quam unius
alicuius aut suae consulit. nec magis est vituperandus proditor patriae quam
communis utilitatis aut salutis desertor propter suam utilitatem aut salutem.
ex quo fit, ut laudandus is sit, qui mortem oppetat pro re publica, quod deceat
cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos. quoniamque illa vox inhumana et
scelerata ducitur eorum, qui negant se recusare quo minus ipsis mortuis
terrarum omnium deflagratio consequatur—quod vulgari quodam versu Graeco
pronuntiari solet—, certe verum est etiam iis, qui aliquando futuri sint, esse
propter ipsos consulendum. [65] ex hac animorum affectione
testamenta commendationesque morientium natae sunt. quodque nemo in summa
solitudine vitam agere velit ne cum infinita quidem voluptatum abundantia,
facile intellegitur nos ad coniunctionem congregationemque hominum et ad naturalem
communitatem esse natos. Inpellimur autem natura, ut prodesse velimus quam
plurimis in primisque docendo rationibusque prudentiae tradendis.
[66] itaque non facile est invenire qui quod sciat ipse non
tradat alteri; ita non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad
docendum. Atque ut tauris natura datum est ut pro vitulis contra leones summa
vi impetuque contendant, sic ii, qui valent opibus atque id facere possunt, ut
de Hercule et de Libero accepimus, ad servandum genus hominum natura
incitantur. Atque etiam Iovem cum Optimum et Maximum dicimus cumque eundem
Salutarem, Hospitalem, Statorem, hoc intellegi volumus, salutem hominum in eius
esse tutela. minime autem convenit, cum ipsi inter nos viles neglectique simus,
postulare ut diis inmortalibus cari simus et ab iis diligamur. Quem ad modum
igitur membris utimur prius, quam didicimus, cuius ea causa utilitatis
habeamus, sic inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati
sumus. quod ni ita se haberet, nec iustitiae ullus esset nec bonitati locus.
[67] Et quo modo hominum inter homines iuris esse vincula
putant, sic homini nihil iuris esse cum bestiis. praeclare enim Chrysippus,
cetera nata esse hominum causa et deorum, eos autem communitatis et societatis
suae, ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possint sine iniuria.
Quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum genere humano quasi civile ius
intercederet, qui id conservaret, eum iustum, qui migraret, iniustum fore. sed
quem ad modum, theatrum cum commune sit, recte tamen dici potest eius esse eum
locum, quem quisque occuparit, sic in urbe mundove communi non adversatur ius,
quo minus suum quidque cuiusque sit. [68] Cum autem ad
tuendos conservandosque homines hominem natum esse videamus, consentaneum est
huic naturae, ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam atque, ut e
natura vivat, uxorem adiungere et velle ex ea liberos. ne amores quidem sanctos
a sapiente alienos esse arbitrantur. Cynicorum autem rationem atque vitam alii
cadere in sapientem dicunt, si qui eius modi forte casus inciderit, ut id
faciendum sit, alii nullo modo.
[69] Ut vero
conservetur omnis homini erga hominem societas, coniunctio, caritas, et
emolumenta et detrimenta, quae »felÆmata et blãmmata appellant, communia esse
voluerunt; quorum altera prosunt, nocent altera. neque solum ea communia, verum
etiam paria esse dixerunt. incommoda autem et commoda—ita enim eÈxrhstÆmata et
dusxrhstÆmata appello—communia esse voluerunt, paria noluerunt. illa enim, quae
prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala, quae sint paria necesse est.
commoda autem et incommoda in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta
diximus; ea possunt paria non esse. sed emolumenta communia esse dicuntur,
recte autem facta et peccata non habentur communia.
[70] Amicitiam autem
adhibendam esse censent, quia sit ex eo genere, quae prosunt. quamquam autem in
amicitia alii dicant aeque caram esse sapienti rationem amici ac suam, alii
autem sibi cuique cariorem suam, tamen hi quoque posteriores fatentur alienum
esse a iustitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid de aliquo, quod
sibi adsumat. minime vero probatur huic disciplinae, de qua loquor, aut
iustitiam aut amicitiam propter utilitates adscisci aut probari. eaedem enim
utilitates poterunt eas labefactare atque pervertere. etenim nec iustitia nec
amicitia esse omnino poterunt, nisi ipsae per se expetuntur.
[71] Ius autem, quod
ita dici appellarique possit, id esse natura, alienumque esse a sapiente non
modo iniuriam cui facere, verum etiam nocere. nec vero rectum est cum amicis
aut bene meritis consociare aut coniungere iniuriam, gravissimeque et verissime
defenditur numquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et quicquid aequum
iustumque esset, id etiam honestum vicissimque, quicquid esset honestum, id
iustum etiam atque aequum fore.
[72] Ad easque
virtutes, de quibus disputatum est, dialecticam etiam adiungunt et physicam,
easque ambas virtutum nomine appellant, alteram, quod habeat rationem, ne cui
falso adsentiamur neve umquam captiosa probabilitate fallamur, eaque, quae de
bonis et malis didicerimus, ut tenere tuerique possimus. nam sine hac arte
quemvis arbitrantur a vero abduci fallique posse. recte igitur, si omnibus in
rebus temeritas ignoratioque vitiosa est, ars ea, quae tollit haec, virtus
nominata est. [73] physicae quoque non sine causa tributus
idem est honos, propterea quod, qui convenienter naturae victurus sit, ei
proficiscendum est ab omni mundo atque ab eius procuratione. nec vero potest
quisquam de bonis et malis vere iudicare nisi omni cognita ratione naturae et
vitae etiam deorum, et utrum conveniat necne natura hominis cum universa.
quaeque sunt vetera praecepta sapientium, qui iubent tempori parere et sequi
deum et se noscere et nihil nimis, haec sine physicis quam vim habeant—et
habent maximam— videre nemo potest. atque etiam ad iustitiam colendam, ad
tuendas amicitias et reliquas caritates quid natura valeat haec una cognitio
potest tradere. nec vero pietas adversus deos nec quanta iis gratia debeatur
sine explicatione naturae intellegi potest.
[74] Sed
iam sentio me esse longius provectum, quam proposita ratio postularet. verum
admirabilis compositio disciplinae incredibilisque rerum me traxit ordo; quem,
per deos inmortales! nonne miraris? quid enim aut in natura, qua nihil est
aptius, nihil descriptius, aut in operibus manu factis tam compositum tamque
compactum et coagmentatum inveniri potest? quid posterius priori non convenit?
quid sequitur, quod non respondeat superiori? quid non sic aliud ex alio
nectitur, ut, si ullam litteram moveris, labent omnia? nec tamen quicquam est,
quod moveri possit. [75] quam gravis vero, quam magnifica,
quam constans conficitur persona sapientis! qui, cum ratio docuerit, quod
honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus vereque
omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent. rectius enim
appellabitur rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit, rectius
magister populi—is enim est dictator—quam Sulla, qui trium pestiferorum
vitiorum, luxuriae, avaritiae, crudelitatis, magister fuit, rectius dives quam
Crassus, qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa transire
voluisset. recte eius omnia dicentur, qui scit uti solus omnibus, recte etiam
pulcher appellabitur— animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis—,
recte solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec oboediens cupiditati,
recte invictus, cuius etiamsi corpus constringatur, animo tamen vincula inici
nulla possint, nec expectet ullum tempus aetatis, [76] uti
tum denique iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem morte
confecerit, quod ille unus e septem sapientibus non sapienter Croesum monuit;
nam si beatus umquam fuisset, beatam vitam usque ad illum a Cyro extructum
rogum pertulisset. quod si ita est, ut neque quisquam nisi bonus vir et omnes
boni beati sint, quid philosophia magis colendum aut quid est virtute divinius?
|