LIBER IV
I. [1] Quae cum
dixisset, finem ille. Ego autem: Ne tu, inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam
multa memoriter, ut tam obscura, dilucide, itaque aut omittamus contra omnino
velle aliquid aut spatium sumamus ad cogitandum; tam enim diligenter, etiam si
minus vere - nam nondum id quidem audeo dicere - , sed tamen accurate non modo
fundatam, verum etiam exstructam disciplinam non est facile perdiscere.
Tum ille: Ain tandem? inquit, cum ego te
hac nova lege videam eodem die accusatori responderet tribus horis perorare, in
hac me causa tempus dilaturum putas? Quae tamen a te agetur non melior, quam
illae sunt, quas interdum optines. Quare istam quoque aggredere tractatam
praesertim et ab aliis et a te ipso saepe, ut tibi deesse non possit oratio.
[2] Tum ego: Non
mehercule, inquam, soleo temere contra Stoicos, non quo illis admodum
assentiar, sed pudore impedior; ita multa dicunt, quae vix intellegam.
Obscura, inquit, quaedam esse confiteor,
nec tamen ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis
obscuritas.
Cur igitur easdem res, inquam,
Peripateticis dicentibus verbum nullum est, quod non intellegatur?
Easdemne res? inquit, an parum disserui
non verbis Stoicos a Peripateticis, sed universa re et tota sententia
dissidere?
Atqui, inquam, Cato, si istud
optinueris, traducas me ad te totum licebit.
Putabam equidem satis, inquit, me
dixisse. Quare ad ea primum, si videtur; sin aliud quid voles, postea.
Immo istud quidem, inquam, quo loco
quidque, nisi iniquum postulo, arbitratu meo.
Ut placet, inquit, etsi enim illud erat
aptius, aequum cuique concedere.
II.[3] Existimo, igitur,
inquam, Cato, veteres illos Platonis auditores, Speusippum, Aristotelem,
Xenocratem, deinde eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et
eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset causa Zenoni, cum
Polemonem audisset, cur et ab eo ipso et a superioribus dissideret. Quorum fuit
haec institutio, in qua animadvertas velim quid mutandum putes nec expectes,
dum ad omnia dicam, quae a te dicta sunt; universa enim illorum ratione cum
tota vestra confligendum puto.
[4] Qui cum viderent
ita nos esse natos, ut et communiter ad eas virtutes apti essemus, quae notae
illustresque sunt, iustituiam dico, temperantiam, ceteras generis eiusdem -
quae omnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorem partem et
tractatione differunt -, easque ipsas virtutes viderent nos magnificentius
appetere et ardentius, habere etiam insitam quandam vel potius innatam
cupiditatem scientiae natosque esse ad congregationem hominum et ad societatem
communitatemque generis humani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam
philosophiam tris in partis diviserunt, quam partitionem a Zenone esse retentam
videmus.
[5] Quarum cum una
sit, qua mores conformari putantur, differo eam partem, quae quasi stirps ets
huius quaestionis. Qui sit enim finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a
veteribus Peripateticis Academicisque, qui re consentientes vocabulis
differebant, eum locum, quem civilem recte appellaturi videmur, Graeci politiko/n, graviter et copiose esse tractatum.
III. Quam multa illi de re publica
scripserunt, quam multa de legibus! Quam multa non solum praecepta in artibus,
sed etiam exempla in orationibus bene dicendi reliquerunt! primum enim ipsa
illa, quae subtiliter disserenda erant, polite apteque dixerunt tum
definientes, tum partientes, ut vestri etiam; sed vos squalidius, illorum vides
quam niteat oratio.
[6] Deinde ea quae
requirebant orationem ornatam et gravem, quam magnifice sunt dicta ab illis,
quam splendide! De iustitia, de temperantia, de fortitudine, de amicitia, de
aetate degenda, de philosophia, de capessenda re publica, [de temperantia, de
fortitudine] hominum non spinas vellentium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed
eorum, qui grandia ornate vellent, enucleate minora dicere. Itaque quae sunt
eorum consolationes, quae cohortationes, quae etiam monita et consilia scripta
ad summos viros! Erat enim apud eos , ut est rerum ipsarum natura, sic dicendi
exercitatio duplex. Nam quicquid quaeritur, id habet aut generis ipsius sine
personis temporibusque aut his adiunctis facti aut iuris aut nominis
controversiam. Ergo in utroque exercebantur, eaque disciplina effecit tantam
illorum utroque in genere dicendi copiam.
[7] Totum genus hoc
Zeno et qui ab eo sunt aut non potuerunt aut noluerunt, certe reliquerunt.
Quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si
quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat. Itaque vides, quo modo
loquantur, nova verba fingunt, deserunt usitata.
At quanta conantur! Mundum hunc omnem oppidum esse nostrum! Incendi igitur eos,
qui audiunt, vides. Quantam rem agas, ut Circeis qui habitet totum hunc mundum
suum municipium esse existimet?
Quid? Ille incendat? Restinguet citius, si ardentem acceperit. Ista ipsa, quae
tu breviter: regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, a te quidem apte
ac rotunde; quippe: habes enim a rhetoribus; illorum vero ista ipsa quam exilia
de virtutis vi! Quam tantam volunt esse, ut beatum per se efficere possit.
Pungunt quasi aculeis interrogatiunculis angustis, quibus etiam qui
assentiuntur nihil commutantur animo et idem abeunt, qui venerant. Res enim
fortasse verae, certe graves, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto
minutius.
IV. [8] Sequitur
disserendi ratio cognitioque naturae; nam de summo mox, ut dixi, videbimus et
ad id explicandum disputationem omnem conferemus. In his igitur partibus duabus
nihil erat, quod Zeno commutare gestiret. Res enim se praeclare habebat, et
quidem in utraque parte. Quid enim ab antiquis ex eo genere, quod ad
disserendum valet, praetermissum est? Qui et definierunt plurima et definiendi
artes reliquerunt, quodque est definitioni adiunctum, ut res in partes
dividatur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat traditur; item de
contrariis, a quibus ad genera formasque generum venerunt. Iam argumenti
ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, deinde ordinem
sequuntur, tum, quid verum sit in singulis, extrema conclusio est.
[9] Quanta autem ab
illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis
interrogationibus dissimilitudo! Quid, quod plurimis locis quasi denuntiant, ut
neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sensibus exquiramus? Quid? Ea,
quae dialectici nunc tradunt et docent, nonne ab illis instituta sunt aut
inventa sunt? De quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a Zenone
minus multo quam ab antiquis; ab hoc autem quaedam non melius quam veteres,
quaedam omnino relicta.
[10] Cumque duae sint
artes, quibus perfecte ratio et oratio compleatur, una inveniendi, altera
disserendi, hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem illi
egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem. Nam e quibus locis quasi
thesauris argumenta depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, superiores
autem artificio et via tradiderunt. Quae quidem res efficit, ne necesse sit
isdem de rebus semper quasi dictata decantare neque a commentariolis suis
discedere. Nam qui sciet ubi quidque positum sit quaque eo veniat, is, etiamsi,
quid obrutum erit, poterit eruere semperque esse in disputando suus. Quod etsi
ingeniis magnis praediti quidam dicendi copiam sine ratione consequuntur, ars
tamen est dux certior quam natura. Aliud est enim poëtarum more verba fundere,
aliud ea, quae dicas, ratione et arte distinguere.
V.[11] Similia dici
possunt de explicatione naturae, qua et hi utuntur et vestri, neque vero ob
duas modo causas, quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis
metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui
videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem
animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas
quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas; cuius
ad naturam apta ratio vera illa et summa lex a philosophis dicitur.
[12] Inest in eadem
explicatione naturae insatiabilis quaedam e cognoscendis rebus voluptas,in qua
una confectis rebus necessariis vacui negotiis honeste ac liberaliter possimus
vivere. Ergo in hac ratione tota de maximis fere rebus Stoici illos secuti
sunt, ut et deos esse et quattuor ex rebus omnia constare dicerent.Cum autem
quarerentur res admodum difficilis, num quinta quaedam natura videretur esse,
ex qua ratio et intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cuius generis essent
quaereretur, Zeno id dixit esse ignem, non nulla deinde aliter, sed ea pauca;
de maximma autem re eodem modo, divina mente atque natura mundum universum et
eius maxima partis administrari. Materiam vero rerum et copiam apud hos exilem,
apud illos uberrimam reperiemus.
[13] Quam multa ab iis
conquisita et collecta sunt de omnium animantium genere, ortu, membris,
aetatibus! Quam multa de rebus iis, quae gignuntur e terra! Quam multae quamque
de variis rebus et causae, cur quidque fiat! Qua ex omni copia plurima et
certissima argumenta sumuntur ad cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc,
quantum equidem intellego, causa non videtur fuisse mutandi nominis. Non enim,
si omnia non sequebatur, idcirco non erat ortus illinc. Equidem etiam Epicurum,
in physicis quidem, Democriteum puto. Pauca mutat vel plura sane; at cum de
plurimis eadem dicit, tum certe de maximis. Quod idem cum vestri faciant, non
satis magnam tribuunt inventoribus gratiam.
VI. [14 ] Sed haec
hactenus. Nunc videamus, quaeso, de summo bono, quod continet philosophiam,
quid tandem attulerit, quam ob rem ab inventoribus tamquam a parentibus
dissentiret. Hoc igitur loco, quamquam a te, Cato, diligenter est explicatum,
finis hic bonorum [qui continet philosophiam] et quis a Stoicis et quem ad
modum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut perspiciamus, si potuerimus,
quidnam a Zenone novi sit allatum. Cum enim superiores, e quibus planissime
Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse dixissent, his verbis tria
significari Stoici dicunt, unum eius modi, vivere adhibentem scientiam earum
rerum, quae natura evenirent. Hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem declarantem
illud, quod a te dictum est, convenienter naturae vivere.
[15] Alterum
significari idem, ut si diceretur, officia media omnia aut pleraque servantem
vivere. Hoc sic expositum dissimile est superiori. Illud enim rectum est - quod
katortwma dicebas - contingitque sapienti soli,
hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in non
nullos insipientes potest. Tertium autem omnibus aut maximis rebus iis, quae
secundum naturam sint, fruentem vivere. Hoc non est positum in nostra actione.
Completur enim et ex eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus,
quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate. Sed hoc summum
bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono
degitur, quia coniuncta ei virtus est. In sapientem solum cadit, isque finis
bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele
constitutus est. Itaque ab iis constitutio illa prima naturae, a qua tu, quoque
ordiebare, his prope verbis exponitur:
VII. [16] Omnis natura
vult esse conservatrix sui, ut et salva sit et in genere conservetur suo. Ad
hanc rem aiunt artis quoque requisitas, quae naturam adiuvarent in quibus ea
numeretur in primis, quae est est vivendi ars, ut tueatur, quod a natura datum
sit, quod desit, adquirat. Idemque diviserunt naturam hominis in animum et
corpus. Cumque eorum utrumque per se expetendum esse dixissent, virtutes quoque
utriusque eorum per se expetendas esse dicebant, <et> cum animum infinita
quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque animi bonis corporis
anteponebant.
[17] Sed cum
sapientiam totius hominis custodem et procuratricem esse vellent, quae esset
naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae munus esse dicebant, ut, <cum>
eum tueretur, qui constaret ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac
contineret. Atque ita re simpliciter primo collocata reliqua subtilius
persequentes corporis bona facilem quandam rationem habere censebant; de animi
bonis accuratius exquirebant in primisque reperiebant inesse in iis iustitiae
semina primique ex omnibus philosophis natura tributum esse docuerunt, ut ii,
qui procreati essent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum ordine
antiquius est, ut coniugis virorum et uxorum natura coniuncta esse dicerent,
qua ex stirpe orirentur amicitia cognationum. Atque ab his initiis profecti
omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt. Ex quo magnitudo
quoque animi existebat, qua facile posset repugnari obsistique fortunae, quod
maximae res essent in potestate sapientis. Varietates autem iniurasque fortunae
facile veteres philosophorum praeceptis instituta vita superabat.
[18 ] Principiis autem
a natura datis amplitudines quaedam bonorum excitabantur partim profectae a
contemplatione rerum occultiorum, quod erat insitus menti cognitionis amor, e
quo etiam rationis explicandae disserendique cupiditas consequebatur; quodque
hoc solum animal natum est pudoris ac verecundiae particeps appetensque
coniunctiorum hominum ad societatem animadvertentesque in omnibus rebus, quas
ageret aut diceret, ut ne quid ab eo fieret nisi honeste ac decore, his
initiis, ut ante dixi, <et> seminibus a natura datis temperantia,
modestia, iustitia et omnis honestas perfecte absoluta est.
VIII. [19] Habes, inquam,
Cato, formam eorum, de quibus loquor, philosophorum. Qua exposita scire cupio
quae causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciverit, quidnam horum
ab eo non sit probatum; quodne omnem naturam conservatricem sui dixerint, an
quod omne animal ipsum sibi commendatum, ut se et salvum in suo genere et
incolume vellet, an <quod>, cum omnium artium finis is esset, quem natura
maxime quaereret, idem statui debere de totius arte vitae, an quod, cum ex animo
constaremus et corpore, et haec ipsa et eorum virtutes per se esse sumendas. An
vero displicuit ea, quae tributa est animi virtutibus tanta praestantia? An
quae de prudentia, de cognitione rerum, de coniunctione generis humani, quaeque
ab eisdem de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de omni honestate
dicuntur? Fatebuntur Stoici haec omnia dicta esse praeclare, neque eam causam
Zenoni desciscendi fuisse.
[20 ] Alia quaedam
dicent, credo, magna antiquorum esse peccata, quae ille veri investigandi
cupidus nullo modo ferre potuerit. Quid enim perversius, quid intolerabilius,
quid stultius quam bonam valetudinem, quam dolorum omnium vacuitatem, quam
integritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in bonis potius, quam dicerent
nihil omnino inter eas res iisque contrarias interesse? Ea enim omnia, quae
illi bona dicerent, praeposita esse, non bona, itemque illa, quae in corpore
excellerent, stulte antiquos dixisse per se esse expetenda; sumenda potius quam
expetenda. Ea denique omni vita, quae in una virtute consisteret, illam vitam,
quae etiam ceteris rebus, quae essent secundum naturam, abundaret, magis
expetendam non esse, sed magis sumendam. Cumque ipsa virtus efficiat ita beatam
vitam, ut beatior esse non possit, tamen quaedam deesse sapientibus tum, cum
sint beatissimi; itaque eos id agere, ut a se dolores, morbos, debilitates
repellant.
IX. [21] O magnam vim
ingenii causamque iustam, cur nova existeret disciplina! Perge porro. Sequuntur
enim ea, quae tu scientissime complexus es, omnium insipientiam, iniustitiam,
alia vitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque, qui natura
doctrinaque longe ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti essent,
summe esse miseros, neque inter eorum vitam et improbissimorum quicquam omnino
interesse, ut Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihil melius quam
quivis improbissimus nec beatius vixerit. Haec videlicet est correctio
philosophiae veteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum potest in
urbem, in forum, in curiam. Quis enim ferre posset ita loquentem eum, qui se
auctorem vitae graviter et sapienter agendae profiteretur, nomina rerum
commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem vim tribueret,
alia nomina inponentem, verba modo mutantem, de opinionibus nihil detrahentem?
[22] Patronusne causae
in epilogo pro reo dicens negaret esse malum exilium, publicationem bonorum?
Haec reicienda esse, non fugienda? Nec misericordem iudicem esse oportere? In
contione autem si loqueretur, si Hannibal ad portas venisset murumque iaculo
traiecisset, negaret esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere?
An senatus, cum triumphum Africano decerneret, 'quod eius virtute' aut 'felicitate'
posset dicere, si neque virtus in ullo nisi in sapiente nec felicitas vere dici
potest? Quae est igitur ista philosophia, quae communi more in foro loquitur,
in libellis suo? Praesertim cum, quod illi suis verbis significent, in eo nihil
novetur, [de ipsis rebus nihil mutetur] eaedem res maneant alio modo.
[23] Quid enim
interest, divitias, opes, valitudinem bona dicas anne praeposita, cum ille, qui
ista bona dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa praeposita nominas?
Itaque homo in primis ingenuus et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis
et Laelii, Panaetius, cum ad Q. Tuberonem de dolore patiendo scriberet, quod
esse caput debebat, si probari posset, nusquam posuit, non esse malum dolorem,
sed quid esset et quale, quantumque in eo inesset alieni, deinde quae ratio
esset perferendi; cuius quidem, quoniam Stoicus fuit, sententia condemnata mihi
videtur esse inanitas ista verborum.
X. [24] Sed ut proprius
ad ea, Cato, accedam, quae a te dicta sunt, pressius agamus eaque, quae modo
dixisti, cum iis conferamus, quae tuis antepono. Quae sunt igitur communia
vobis cum antiquis, iis sic utamur quasi concessis; quae in controversiam
veniunt, de iis, si placet, disseramus.
Mihi vero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti, pressius. Quae
enim adhuc protulisti, popularia sunt, ego autem a te elegantiora desidero.
A mene tu? inquam. Sed tamen enitar et, si minus multa mihi occurrent, non
fugiam ista popularia.
[25] Sed primum
positum sit nosmet ipsos commendatos esse nobis primamque ex natura hanc habere
appetitionem, ut conservemus nosmet ipsos. Hoc convenit; sequitur illud, ut
animadvertamus qui simus ipsi, ut nos, quales oportet esse, servemus. Sumus
igitur homines. Ex animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi, nosque
oportet, ut prima appetitio naturalis postulat, haec diligere constituereque ex
his finem illum summi boni atque ultimi. Quem, si prima vera sunt, ita
constitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum naturam, quam plurima et
quam maxima adipisci. [26] Hunc igitur finem illi tenuerunt,
quodque ego pluribus verbis, illi brevius secundum naturam vivere, hoc iis
bonorum videbatur extremum.
XI. Age nunc isti doceant, vel tu potius -
quis enim ista melius? -, quonam modo ab isdem principiis profecti efficiatis,
ut honeste vivere - id est enim vel e virtute vel naturae congruenter vivere -
summum bonum sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito deserueritis
omniaque ea, quae, secundum naturam cum sint, absint a nostra potestate, ipsum
denique officium. Quaero igitur, quo modo hae tantae commendationes a natura
profectae subito a sapientia relictae sint.
[27] Quodsi non
hominis summum bonum quaeremus, sed cuiusdam animantis, is autem esset nihil
nisi animus - liceat enim fingere aliquid eiusmodi, quo verum facilius
reperiamus -, tamen illi animo non esset hic vester finis. Desideraret enim
valitudinem, vacuitatem doloris, appeteret etiam conservationem sui earumque
rerum custodiam finemque, sibi constitueret secundum naturam vivere. Quod est,
ut dixi, habere ea, quae secundum naturam sint, vel omnia vel plurima et
maxima.
[28] Cuiuscumque enim
modi animal constitueris, necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut
fingimus, tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae sunt in corpore, ut
nullo modo, nisi ut exposui, constitui possit finis bonorum. Chrysippus autem
exponens differentias animantium ait alias earum corpore excellere, alias autem
animo, non nullas valere utraque re; deinde disputat, quod cuiusque generis
animantium statui deceat extremum. Cum autem hominem in eo genere posuisset, ut
ei tribueret animi excellentiam, summum bonum id constituit, non ut excelleret
animus, sed ut nihil esse praeter animum videretur. Uno autem modo in virtute
sola summum bonum recte poneretur, si quod esset animal, quod totum ex mente
constaret, id ipsum tamen sic, ut ea mens nihil haberet in se, quod esset
secundum naturam, ut valitudo est.
[29] Sed id ne
cogitari quidem potest quale sit, ut non repugnet ipsum sibi.
Sin dicit obscurari quaedam nec apparere, quia valde parva sint, nos quoque
concedimus; quod dicit Epicurus etiam de voluptate, quae minime sint
voluptates, eas obscurari saepe et obrui. Sed non sunt in eo genere tantae
commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae. Itaque in
quibus propter eorum exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut
nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, ut in sole, quod a te
dicebatur, lucernam adhibere nihil interest aut teruncium adicere Croesi
pecuniae.
[30] Quibus autem in
rebus tanta obscuratio non fit, fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest,
non sit magnum. Ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si aeque vita iucunda
menstrua addatur, quia momentum aliquod habeat ad iucundum accessio, bonum sit;
si autem id non concedatur, non continuo vita beata tollitur. Bona autem
corporis huic sunt, quod posterius posui, similiora. Habent enim accessionem
dignam, in qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur interdum, cum
ita dicant, si ad illam vitam, quae cum virtute degatur, ampulla aut strigilis
accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta sint, nec
beatiorem tamen ob eam causam fore.
[31] Hoc simile tandem
est? Non risu potius quam oratione eiciendum? Ampulla enim sit necne sit, quis
non iure optimo irrideatur, si laboret? At vero pravitate membrorum et cruciatu
dolorum si quis quem levet, magnam ineat gratiam, nec si ille sapiens ad
tortoris eculeum a tyranno ire cogatur, similem habeat vultum et si ampullam
perdidisset, sed ut magnum et difficile certamen iniens, cum sibi cum capitali
adversario, dolore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes fortitudinis
ac patientiae, quarum praesidio iniret illud difficile, ut dixi, magnumque
proelium. Deinde non quaerimus, quid obscuretur aut intereat, quia sit admodum
parvum, sed quid tale sit, ut expleat summam. Una voluptas e multis obscuratur
in illa vita voluptaria, sed tamen ea, quamvis parva sit, pars est eius vitae,
quae posita est in voluptate. Nummus in Croesi divitiis obscuratur, pars est
tamen divitiarum. Quare obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse
dicimus, in vita beata; sint modo partes vitae beatae.
XIII. [32] Atqui si, ut
convenire debet inter nos, est quaedam appetitio naturalis ea, quae secundum
naturam sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa facienda. Quo constituto
tum licebit otiose ista quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, quanta
in quoque sit ad beate vivendum, de istis ipsis obscurationibus, quae propter
exiguitatem vix aut ne vix quidem appareant. Quid, de quo nulla dissensio est?
Nemo enim est, qui aliter dixerit quin omnium naturarum simile esset id, ad
quod omnia referrentur, quod est ultimum rerum appetendarum. Omnis enim est
natura diligens sui. Quae est enim, quae se umquam deserat aut partem aliquam
sui aut eius partis habitum aut vini aut ullius earum rerum, quae secundum
naturam sunt, aut motum aut statum? Quae autem natura suae primae institutionis
oblita est? Nulla profecto <est> , quin suam vim retineat a primo ad extremum.
Quo modo igitur evenit, ut hominis natura sola esset, quae hominem relinqueret,
quali oblivisceretur corporis, quae summum bonum non in toto homine, sed in
parte hominis poneret?
[33] Quo modo autem,
quod ipsi etiam fatentur constatque inter omnis, conservabitur ut simile sit
omnium naturarum illud ultimum, de quo quaeritur? Tum enim esset simile, si in
ceteris quoque naturis id cuique esset ultimum, quod in quaque excelleret. Tale
enim visum est ultimum Stoicorum. [34] Quid dubitas igitur
mutare principia naturae? Quid enim dicis omne animal, simul atque sit ortum,
applicatum esse ad se diligendum esseque in se conservando occupatum? Quin
potius ita dicis, omne animal applicatum esse ad id, quod in eo sit optimum, et
in eius unius occupatum esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere,
nisi ut id conservent, quod in quaque optimum sit? Quo modo autem optimum, si
bonum praeterea nullum est? Sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod est
ultimum rerum appetendarum, id non aut ex omnium earum aut ex plurimarum et
maximarum appetitione concluditur? Ut Phidias potest a primo instituere signum
idque perficere, potest ab alio inchoatum accipere et absolvere, huic est
sapientia similis; non enim ipsa genuit hominem, sed accepit a natura
inchoatum. Hanc ergo intuens debet institutum illud quasi signum absolvere.
[35] Qualem igitur
hominem natura inchoavit? et quod est munus, quod opus sapientiae? Quid est,
quod ab ea absolvi et perfici debeat? Si est nihil in eo, quod perficiendum
est, praeter motum ingenii quendam, id est rationem, necesse est huic ultimum
esse virtute agere; rationis enim perfectio est virtus; si est nihil nisi
corpus, summa erunt illa: valitudo, vacuitas doloris, pulchritudo, cetera.
XIV. [36] Nunc de hominis
summo bono quaeritur; quid igitur dubitamus in tota eius natura quaerere quid
sit effectum? cum enim constet inter omnes omne officium munusque sapientiae in
hominis cultu esse occupatum, alii - ne me existimes contra Stoicos solum
dicere - eas sententias afferunt, ut summum bonum in eo genere ponant, quod sit
extra nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo loquantur, alii contra,
quasi corpus nullum sit hominis, ita praeter animum nihil curant, cum
praesertim ipse quoque animus non inane nescio quid sit - neque enim id possum
intellegere -, sed in quodam genere corporis, ut ne is quidem virtute una
contentus sit, sed appetat vacuitatem doloris. quam ob rem utique idem faciunt,
ut si laevam partem neglegerent, dexteram tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit
Erillus, cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent. Eorum enim omnium
multa praetermittentium, dum eligant aliquid, quod sequantur, quasi curta
sententia; at vero illa perfecta atque plena eorum, qui cum de hominis summo
bono quaererent, nullam in eo neque animi neque corporis partem vacuam tutela
reliquerunt.
[37] Vos autem, Cato,
quia virtus, ut omnes fatemur, altissimum locum in homine et maxime excellentem
tenet, et quod eos, qui sapientes sunt, absolutos et perfectos putamus, aciem
animorum nostrorum virtutis splendore praestringitis. In omni enim animante est
summum aliquid atque optimum, ut in equis, in canibus, quibus tamen et dolore
vacare opus est et valere; sic igitur in homine perfectio ista in eo
potissimum, quod est optimum, id est in virtute, laudatur. Itaque mihi non
satis videmini considerare quod iter sit naturae quaeque progressio. Non enim,
quod facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit ab herba, relinquat et pro
nihilo habeat herbam, idem facit in homine, cum eum ad rationis habitum
perduxit. Semper enim ita adsumit aliquid, ut ea, quae prima dederit, non
deserat.
[38] Itaque sensibus
rationem adiunxit et ratione effecta sensus non reliquit. Ut si cultura vitium,
cuius hoc munus est, ut efficiat, ut vitis cum partibus suis omnibus quam
optime se habeat -, sed sic intellegamus - licet enim, ut vos quoque soletis,
fingere aliquid docendi causa si igitur illa cultura vitium in vite insit ipsa,
cetera, credo, velit, quae ad colendam vitem attinebunt, sicut antea, se autem
omnibus vitis partibus praeferat statuatque nihil esse mellus in vite quam se.
similiter sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem, sed etiam se
tuetur; cum autem assumpta ratío est, tanto in dominatu locatur, ut omnia illa
prima naturae hulus tutelae subiciantur.
[39] Itaque non
discedit ab eorum curatione, quibus praeposita vitam omnem debet gubernare, ut
mirari satis istorum inconstantiam non possim. Naturalem enim appetitionem,
quam vocant o)rmh)n , itemque officium, ipsam etiam
virtutem tuentem volunt esse earum rerum, quae secundum naturam sunt. Cum autem
ad summum bonum volunt pervenire, transiliunt omnia et duo nobis opera pro uno
relinquunt, ut alia sumamus, alia expetamus, potius quam uno fine utrumque
concluderent.
XV. [40] At enim iam
dicitis virtutem non posse constitui, si ea, quae extra virtutem sint, ad beate
vivendum pertineant. Quod totum contra est. introduci enim virtus nullo modo
potest, nisi omnia, quae leget quaeque reiciet, unam referentur ad summam. Nam
si +omnino nos+ neglegemus, in Aristonea vitia incidemus et peccata
obliviscemurque quae virtuti ipsi principia dederimus; sin ea non neglegemus
neque tamen ad finem summi boni referemus, non multum ab Erilli levitate
aberrabimus. Duarum enim vitarum nobis erunt instituta capienda. Facit enim
ille duo seiuncta ultima bonorum, quae ut essent vera, coniungi debuerunt; nunc
ita separantur, ut disiuncta sint, quo nihil potest esse perversius.
[41] Itaque contra
est, ac dicitis; nam constitui virtus nullo modo potesti nisi ea, quae sunt
prima naturae, ut ad summam pertinentia tenebit. Quaesita enim virtus est, non
quae relinqueret naturam, sed quae tueretur. At, illa, ut vobis placet, partem
quandam tuetur, reliquam deserit. Atque ipsa hominis institutio si loqueretur,
hoc diceret, primos suos quasi coeptus appetendi fuisse, ut se conservaret in ea
natura, in qua ortus esset. Nondum autem explanatum satis, erat, quid maxime
natura vellet. Explanetur igitur. Quid ergo aliud intellegetur nisi uti ne quae
pars naturae neglegatur? In qua si nihil est praeter rationem, sit in una
virtute finis bonorum; sin est etiam corpus, ista explanatio naturae nempe hoc
effecerit, ut ea, quae ante explanationem tenebamus, relinquamus. Ergo id est
convenienter naturae vivere, a natura discedere.
[42] Ut quidam
Philosophi, cum a sensibus profecti maiora quaedam et diviniora vidissent,
sensus reliquerunt, sic isti, cum ex appetitione rerum virtutis pulchritudinem
aspexissent, omnia, quae praeter virtutem ipsam viderant, abiecerunt obliti
naturam omnem appetendarum rerum ita late patere, ut a principiis permanaret ad
fines, neque intellegunt se rerum illarum pulchrarum atque admirabilium
fundamenta subducere.
XVI. [43] Itaque mihi
videntur omnes quidem illi errasse, qui finem bonorum esse dixerunt honeste vivere,
sed alius alio magis, Pyrrho scilicet maxime, qui virtute constituta nihil
omnino, quod appetendum sit, relinquat, deinde Aristo, qui nihil relinquere non
est ausus, introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret aliquid.
Quodcumque in mentem incideret, et quodcumque tamquam occurreret. Is hoc
melior, quam Pyrrho, quod aliquod genus appetendi dedit, deterior quam ceteri,
quod penitus a natura recessit. Stoici autem, quod finem bonorum in una virtute
ponunt, similes sunt illorum; quod autem principium officii quaerunt, melius
quam Pyrrho; quod ea non occurrentia fingunt, vincunt Aristonem; quod autem ea,
quae ad naturam accommodata et per se assumenda esse dicunt, non adiungunt ad
finem bonorum, desciscunt a natura et quodam modo sunt non dissimiles
Aristonis. Ille enim occurrentia nescio quae comminiscebatur; hi autem ponunt
illi quidem prima naturae, sed ea seiungunt a finibus et a summa bonorum; quae
cum praeponunt, ut sit aliqua rerum selectio, naturam videntur sequi; cum autem
negant ea quicquam ad beatam vitam pertinere, rursus naturam relinquunt.
[44] Atque adhuc ea
dixi, causa cur Zenoni non fuisset, quam ob rem a superiorum auctoritate
discederet. Nunc reliqua videamus, nisi aut ad haec, Cato, dicere aliquid vis
aut nos iam longiores sumus.
Neutrum vero, inquit ille. Nam et a te
perfici istam disputationem volo, nec tua mihi oratio longa videri potest.
[45] Optime, inquam.
Quid enim mihi potest esse optatius quam cum Catone, omnium virtutum auctore,
de virtutibus disputare? Sed primum illud vide, gravissimam illam vestram
sententiam, quae familiam ducit, honestum quod sit, id esse bonum solum
honesteque vivere bonorum finem, communem fore vobis cum omnibus, qui in una
virtute constituunt finem bonorum, quodque dicitis, informari non posse
virtutem, si quicquam, nisi quod honestum sit, numeretur, idem dicetur ab
illis, modo quos nominavi. Mihi autem aequius videbatur Zenonem cum Polemone
disceptantem, a quo quae essent principia naturae acceperat, a communibus
initiis progredientem videre ubi primum insisteret et unde causa controversiae
nasceretur, non stantem cum iis, qui ne dicerent quidem sua summa bona esse a
natura profecta, uti isdem argumentis, quibus illi uterentur, isdemque
sententiis.
XVII. [46] Minime vero
illud probo, quod, cum docuistis, ut vobis videmini, bonum solum esse, quod
honestum sit, tum rursum dicitis initia proponi necesse esse apta is et
accommodata naturae, quorum ex selectione virtus possit existere. Non enim in
selectione virtus ponenda erat, ut id ipsum, quod erat bonorum ultimum, aliud
aliquid adquireret. Nam omnia, quae sumenda quaeque legenda aut optanda sunt,
inesse debent in summa bonorum, ut is, qui eam adeptus sit, nihil praeterea
desideret. Videsne ut, quibus summa est in voluptate, perspicuum sit quid iis
faciendum sit aut non faciendum? ut nemo dubitet, eorum omnia officia quo
spectare, quid sequi, quid fugere debeant? Sit hoc ultimum bonorum, quod nunc a
me defenditur; apparet statim, quae sint officia, quae actiones. Vobis autem,
quibus nihil est aliud propositum nisi rectum atque honestum, unde officii,
unde agendi principlum nascatur non reperietis.
[47] Hoc igitur
quaerentes omnes, et ii, qui quodcumque in mentem veniat aut quodcumque
occurrat se sequi dicent, et vos ad naturam revertemini. Quibus natura iure
responderit non esse verum aliunde finem beate vivendi, a se principia rei
gerendae peti; esse enim unam rationem, qua et principia rerum agendarum et
ultima bonorum continerentur, atque ut Aristonis esset explosa sententia
dicentis nihil differre aliud ab alio, nec esse res ullas praeter virtutes et
vitia, inter quas quicquam omnino interesset, sic errare Zenonem, qui nulla in
re nisi in virtute aut vitio propensionem ne minimi quidem momenti ad summum
bonum adipiscendum esse diceret et, cum ad beatam vitam nullum momentum cetera
haberent, ad appetitionem tamen rerum esse in iis momenta diceret; quasi vero
haec appetitio non ad summi boni adeptionem pertineret!
[48] Quid autem minus
consentaneum est quam quod aiunt cognitio summo bono reverti se ad naturam, ut
ex ea petant agendi principium, id est officii? Non enim actionis aut officii
ratio impellit ad ea, quae secundum naturam sunt, petenda, sed ab iis et
appetitio et actio commovetur.
XVIII. Nunc venio ad tua illa brevia, quae
consectaria esse dicebas, et primum illud, quo nihil potest brevius: Bonum omne
laudabile, laudabile autem honestum, bonum igitur omne honestum. 0 plumbeum
pugionem! Quis enim tibi primum illud concesserit? - quo quidem concesso nihil
opus est secundo; si enim omne bonum laudabile est, omne honestum est -
[49] Quis tibi ergo istud dabit praeter Pyrrhonem, Aristonem
eorumve similes, quos tu non probas? Aristoteles, Xenocrates, tota illa familia
non dabit, quippe qui valitudinem, vires, divitias, gloriam, multa alia bona
esse dicant, laudabilia non dicant. Et hi quidem ita non sola virtute finem
bonorum contineri putant, ut rebus tamen omnibus virtutem anteponant; quid
censes eos esse facturos, qui omnino virtutem a bonorum fine segregaverunt,
Epicurum, Hieronymum, illos etiam, si qui Carneadeum finem tueri volunt?
[50] Iam autem
Callipho aut Diodorus quo modo poterunt tibi istud concedere, qui ad honestatem
aliud adiungant, quod ex eodem genere non sit? Placet igitur tibi, Cato, cum
res sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod velis? Iam ille sorites ,
quo nihil putatis esse vitiosius: quod bonum sit, id esse optabile, quod
optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde reliqui gradus.
Sed ego in hoc resisto; eodem modo is enim tibi nemo dabit, quod, expetendum
sit, id esse laudabile. Illud vero minime consectarium, sed in primis hebes,
illorum scilicet, non tuum, gloriatione dignam esse beatam vitam, quod non
possit sine honestate contingere, ut iure quisquam glorietur.
[51] Dabit hoc Zenoni Polemo,
etiam magister eius et tota illa gens et reliqui, qui virtutem omnibus rebus
multo anteponentes adiungunt ei tamen aliquid summo in bono finiendo. Si enim
virtus digna est gloriatione, ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut
dici vix possit, et beatus esse poterit virtute una praeditus carens ceteris,
nec tamen illud tibi concedetur, praeter virtutem nihil in bonis esse ducendum.
Illi autem, quibus summum bonum sine virtute est, non dabunt fortasse vitam
beatam habere, in quo iure possit gloriari, etsi illi quidem etiam voluptates
faciunt interdum gloriosas.
XIX. [52] Vides igitur te
aut ea sumere, quae non concedantur, aut ea, quae etiam concessa te nihil
iuvent.
Equidem in omnibus istis conclusionibus hoc putarem philosophia nobisque
dignum, et maxime, cum summum bonum quaereremus, vitam nostram, consilia,
voluntates, non verba corrigi. Quis enim potest istis, quae te, ut ais,
delectant, brevibus et acutis auditis de sententia decedere? Nam cum expectant
et avent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere,
molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in
dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse
illud malum. Haec qui audierit, ut ridere non curet, discedet tamen nihilo
firmior ad dolorem ferendum, quam venerat.
[53] Tu autem negas
fortem esse quemquam posse, qui dolorem malum putet. Cur fortior sit, si illud,
quod tute concedis, asperum et vix ferendum putabit? Ex rebus enim timiditas,
non ex vocabulis nascitur.
Et ais, si una littera commota sit, fore
tota ut labet disciplina. Utrum igitur tibi litteram videor an totas paginas
commovere? Ut enim sit apud illos, id quod est a te laudatum, ordo rerum
conservatus et omnia inter se apta et conexa - sic enim aiebas -, tamen
persequi non debemus, si a falsis principiis profecta congruunt ipsa sibi et a
proposito non aberrant.
[54] In prima igitur
constitutione Zeno tuus a natura recessit, cumque summum bonum posuisset in
ingenii praestantia, quam virtutem vocamus, nec quicquam aliud bonum esse
dixisset, nisi quod esset honestum, nec virtutem posse constare, si in ceteris
rebus esset quicquam, quod aliud alio melius esset aut peius, his propositis
tenuit prorsus consequentia. Recte dicis; negare non possum. Sed ita falsa sunt
ea, quae consequuntur, ut illa, e quibus haec nata sunt, vera esse non possint.
[55] Docent enim nos,
ut scis, dialectici, si ea, quae rem aliquam sequantur, falsa sint, falsam
illam ipsam esse, quam sequantur. Ita fit illa conclusio non solum vera, sed
ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem reddi putent oportere: si
illud, hoc; non autem hoc: igitur ne illud quidem. Sic consequentibus vestris
sublatis prima tolluntur. Quae sequuntur igitur? Omnes, qui non sint sapientes,
aeque miseros esse, sapientes omnes summe beatos, recte facta omnia aequalia,
omnia peccata paria; quae cum magnifice primo dici viderentur, considerata
minus probabantur. Sensus enim cuiusque et natura rerum atque ipsa veritas
clamabat quodam modo non posse adduci, ut inter eas res, quas Zeno exaequaret,
nihil interesset.
XX. [56] Postea tuus
ille Poenulus - scis enim Citieos, clientes tuos, e Phoenica profectos -, homo
igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et
primum rebus iis, quas nos bonas ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles
et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato,
commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona, non audet appellare,
naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem
esse in causa, qua tyrannum Dionysium; huic mori optimum esse propter desperationem
sapientiae, illi propter spem vivere. Peccata autem partim esse tolerabilia,
partim nullo modo, propterea quod alia peccata plures, alia pauciores quasi
numeros officii praeterirent. Iam insipientes alios ita esse, ut nullo modo ad
sapientiam possent pervenire, alios, qui possent, si id egissent, sapientiam
consequi.
[57] Hic loquebatur
aliter atque omnes, sentiebat idem, quod ceteri. Nec vero minoris aestimanda
ducebat ea, quae ipse bona negaret esse, quam illi, qui ea bona esse dicebant.
Quid igitur voluit sibi, qui illa mutaverit? Saltem aliquid de pondere
detraxisset et paulo minoris aestimavisset ea quam Peripatetici, ut sentire
quoque aliud, non solum dicere is videretur. Quid? de ipsa beata vita, ad quam
omnia referuntur, quae dicitis? Negatis eam esse, quae expleta sit omnibus iis
rebus, quas natura desideret. Totamque eam in una virtute ponitis; cumque omnis
controversia aut de re soleat aut de nomine esse, utraque earum nascitur, si
aut res ignoratur aut erratur in nomine. Quorum si neutrum est, opera danda
est, ut verbis utamur quam usitatissimis et quam maxime aptis, id est rem
declarantibus. [58] Num igitur dubium est, quin, si in re
ipsa nihil peccatur a superioribus, verbis illi commodius utantur? Videamus
igitur sententias eorum, tum ad verba redeamus.
XXI. Dicunt appetitionem animi moveri, cum
aliquid ei secundum naturam esse videatur, omniaque, quae secundum naturam
sint, aestimatione aliqua digna eaque pro eo, quantum in quoque sit ponderis,
esse aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim nihil habere in sese
eius appetitionis, de qua saepe iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia
dicantur, partim, quae voluptatem habeant in omni animante, sed in homine
rationem etiam. Ex ea quae sint apta, ea bonesta, ea pulchra, ea laudabilia,
illa autem superiora naturale nominantur, quae coniuncta cum honestis vitam
beatam perficiunt et absolvunt.
[59] Omnium autem
eorum commodorum, quibus non illi plus tribuunt, qui illa bona esse dicunt,
quam Zeno, qui negat, longe praestantissimum esse, quod honestum esset atque
laudabile. Sed si duo honesta proposita sint, alterum cum valitudine, alterum
cum morbo, non esse dubium, ad utrum eorum natura nos ipsa deductura sit. Sed
tamen tantam vim esse honestatis, tantumque eam rebus omnibus praestare et
excellere, ut nullis nec suppliciis nec praemiis demoveri possit ex eo, quod
rectum esse decreverit, omniaque, quae dura, difficilia, adversa videantur, ea
virtutibus iis, quibus a natura essemus ornati, opteri posse, non faciles illas
quidem nec contemnendas - quid enim esset in virtute tantum? -, sed ut hoc
iudicaremus, non esse in iis partem maximam positam beate aut secus vivendi.
[60] Ad summam ea, quae
Zeno aestimanda et sumenda et apta naturae esse dixit, eadem illi bona
appellant, vitam autem beatam illi eam, quae constaret ex iis rebus, quas dixi,
aut plurimis aut gravissimis. Zeno autem, quod suam, quod propriam speciem
habeat, cur appetendum sit, id solum bonum appellat, beatam autem vitam eam
solam, quae cum virtute degatur.
XXII. Si de re disceptari oportet, nulla
mihi tecum, Cato, potest esse dissensio. Nihil est enim, de quo aliter tu
sentias atque ego, modo commutatis verbis ipsas res conferamus. Nec hoc ille
non vidit, sed verborum magnificentia est et gloria delectatus. Qui si ea, quae
dicit, ita sentiret, ut verba significant, quid inter eum et vel Pyrrhonem vel
Aristonem interesset? Sin autem eos non probabat, quid attinuit cum iis,
quibuscum re concinebat, verbis discrepare?
[61] Quid, si
reviviscant Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt, et tecum ita
loquantur? 'Nos cum te, M. Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum virum,
optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset
cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab
hoc Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis, quae prima specie
admirationem, re explicata risum moverent. Tu autem, si tibi illa probabantur,
cur non propriis verbis ea tenebas? sin te auctoritas commovebat, nobisne
omnibus et Platoni ipsi nescio quem illum anteponebas? Praesertim cum in re
publica princeps esse velles ad eamque tuendam cum summa tua dignitate maxime a
nobis ornari atque instrui posses. nobis enim ista quaesita, a nobis descripta,
notata, praecepta sunt, omniumque rerum publicarum reetionis genera, status,
mutationes, leges etiam et instituta ac mores civitatum perscripsimus.
Eloquentiae vero, quae et principibus maximo ornamento est, et qua te audimus
valere plurimum, quantum tibi ex monumentis nostris addidisses!' Ea cum
dixissent, quid tandem talibus viris responderes?
[62] Rogarem te,
inquit, ut diceres pro me tu idem, qui illis orationem dictavisses, vel potius
paulum loci mihi, ut iis responderem, dares, nisi et te audire nunc mallem et
istis tamen alio tempore responsurus essem, tum scilicet, cum tibi.
XXIII. Atque, si verum respondere velles,
Cato, haec erant dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis homines
tantaque auctoritate, sed te animadvertisse, quas res illi propter antiquitatem
parum vidissent, eas a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cum
acutius disseruisse, tum sensisse gravius et fortius, quippe qui primum
valitudinem bonam expetendam negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit
valere, sed quia sit non nihilo aestimandum - neque tamen pluris [quam] illis
videtur, qui illud non dubitant bonum dicere -; hoc vero te ferre non potuisse,
quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris solemus dicere, crediderint,
eius, qui honeste viveret, si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus
esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam illius, qui
aeque vir bonus 'multis modis' esset, ut Ennii Alcmaeo,
'circumventus morbo, exilio atque inopia'.
[63] Illi igitur antiqui non tam acute
optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum
modo praeponendam in seligendo, non quo beatior ea vita sit, sed quod ad
naturam accommodatior.
Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esse miseros, Stoici hoc videlicet
viderunt, illos autem id fugerat superiores, qui arbitrabantur homines
sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores esse quam eos, qui, cum
caste et integre viverent, nondum perfectam illam sapientiam essent consecuti.
[64] Atque hoc loco
similitudines eas, quibus illi uti solent, dissimillimas proferebas. Quis enim
ignorat, si plures ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad
respirandum, qui ad summam iam aquam adpropinquent, sed nihilo magis respirare
posse quam eos, qui sint in profundo? Nihil igitur adiuvat procedere et progredi
in virtute, quo minus miserrimus sit, ante quam ad eam pervenerit, quoniam in
aqua nihil adiuvat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturi sunt, caeci aeque et
ii, qui modo nati, Platonem quoque necesse est, quoniam nondum videbat
sapientiam, aeque caecum animo ac Phalarim fuisse?
XXIV. [65] Ista similia
non sunt, Cato, in quibus quamvis multum processeris tamen illud in eadem causa
est, a quo abesse velis, donec evaseris; nec enim ille respirat, ante quam
emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt, ac si ita futuri semper
essent. Illa sunt similia: hebes acies est cuipiam oculorum, corpore alius
senescit; hi curatione adhibita levantur in dies, valet alter plus cotidie,
alter videt. His similes sunt omnes, qui virtuti student levantur vitiis,
levantur erroribus, nisi forte censes Ti. Gracchum patrem <non> beatiorem
fuisse quam fillum, cum alter stabilire rem publicam studuerit, alter evertere.
Nec tamen ille erat sapiens - quis enim hoc aut quando aut ubi aut unde? -; sed
quia studebat laudi et dignitati, multum in virtute processerat.
[66] Conferam avum
tuum Drusum cum C. Graccho, eius fere, aequalí? Quae hic rei publicae vulnera
inponebat, eadem ille sanabat. Si nihil est, quod tam miseros faciat quam
inpietas et scelus, ut iam omnes insipientes sint miseri, quod profecto sunt,
non est tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui illam extinctam
cupit. Levatio igitur vitiorum magna fit in iis, qui habent ad virtutem
progressionis aliquantum.
[67] Vestri autem
progressionem ad virtutem fieri, aiunt, levationem vitiorum fieri negant. at
quo utantur homines acuti argomento ad probandum, operae pretium est
considerare. quarum, inquit, artium summae crescere possunt, earum etiam
contrariorum summa poterit augeri; ad virtutis autem summam accedere nihil
potest; ne vitia quidem igitur crescere poterunt, quae sunt virtutum contraria.
utrum igitur tandem perspicuisne dubia aperiuntur, an dubiis perspicua
tolluntur? Atqui hoc perspicuum est, vitia alia [in] aliis esse maiora, illud
dubium, ad id, quod summum bonum dicitis, ecquaenam possit fieri accessio. Vos
autem cum perspicuis dubia debeatis illustrare, dubiis perspicua conamini
tollere.
[68] Itaque rursus
eadem ratione, qua sum paulo ante usus, haerebitis. si enim propterea vitia
alia aliis maiora non sunt, quia ne ad finem quidem bonorum eum, quem vos
facitis, quicquam potest accedere, quoniam perspicuum est vitia non esse omnium
paria, finis bonorum vobis mutandus est. Teneamus enim illud necesse est, cum
consequens aliquod falsum sit, illud, cuius id consequens sit, non posse esse
verum.
XXV. Quae est igitur causa istarum
angustiarum? Gloriosa ostentatio in constituendo summo bono. Cum enim, quod
honestum sit, id solum bonum esse confirmatur, tollitur cura valitudinis,
diligente rei familiaris, adininistratio rei publicae, ordo gerendorum
negotiorum, officia vitae, ipsum denique illud honestum, in quo uno vultis esse
omnia, deserendum est. quae diligentissime contra Aristonem dicuntur a
Chryippo. Ex ea difficultate illae 'fallaciloquae', ut ait Accius, 'malitiae'
natae sunt.
[69] Quod enim
sapientia, pedem ubi poneret, non habebat sublatis officiis omnibus, officia
autem tollebantur dilectu omni et discrimine remoto, quae esse <non>
poterant rebus omnibus sic exaequatis, ut inter eas nihil interesset, ex his
angustiis ista evaserunt deteriora quam Aristonis. Illa tamen simplicia, vestra
versuta. Roges enim Aristonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris,
divitiae, valitudo; neget. Quid? quae contraria sunt his, malane? Nihilo magis.
Zenonem roges; respondeat totidem verbis. Admirantes quaeramus ab utroque,
quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus
aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus
necne possimus. Vives, inquit Aristo, magnifice atque praeclare, quod erit
cumque visum ages, numquam angere, numquam cupies, numquam timebis.
[70] Quid Zeno?
Portenta haec esse dicit, neque ea ratione ullo modo posse vivi; se dicere
inter honestum et turpe nimium quantum, nescio quid inmensum, inter ceteras res
nihil omnino interesse.
[71] Idem adhuc; audi.
Reliqua et risum contine, si potes: Media illa, inquit, inter quae nihil
interest, tamen eiusmodi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda,
alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia velis, alia nolis, alia non
cures. - At modo dixeras nihil in istis rebus esse, quod interesset. - Et hunc
idem dico, inquieta sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse.
XXVI. [72] - Quis istud,
quaeso, nesciebat? verum audiamus. - Ista, inquit, quae dixisti, valere,
locupletem esse, non dolere, bona non dico, sed dicam Graece prohgme/na , Latine autem producta - sed p r a e p
o s i t a aut p r a e c i p u a malo, sit tolerabilius et mollius -; illa
autem, morbum, egestatem, dolorem, non appello m a l a, sed, si libet, r e i e
c t a n e a. Itaque illa non dico me expetere, sed legere, nec optare, sed
sumere, contraria autem non fugere, sed quasi secernere. Quid ait Aristoteles
reliquique Platonis alumni? Se omnia, quae secundum naturam sint, b o n a
appellare, quae autem contra, m a l a.
Videsne igitur Zenonem tuum cum Aristone
verbis concinere, re dissidere, cum Aristotele et illis re consentire, verbis
discrepare? cur igitur, cum de re conveniat, non malumus usitate loqui? aut
doceat paratiorem me ad contemnendam pecuniam fore, si illam in rebus
praepositis quam si in bonis duxero, fortioremque in patiendo dolore, si eum
asperum et difficilem perpessu et contra naturam esse quam si malum dixero.
[73] Facete M. Piso,
familiaris noster, et alia multa et hoc loco Stoicos irridebat: 'Quid enim?'
aiebat. 'Bonum negas esse divitias, praeposìtum esse dicis? Quid adiuvas?
avaritiamne minuis? Quo modo? Si verbum sequimur, primum longius verbum
praepositum quam bonum'. - Nihil ad rem! - 'Ne sit sane; at certe gravius. nam
bonum ex quo appellatum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod praeponatur
aliis. id mihi magnum videtur.' Itaque dicebat plus tribui divitiis a Zenone,
qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse divitias
fateretur, sed neque magnum bonum et prae rectis honestisque contemnendum ac
despiciendum nec magnopere expetendum, omninoque de istis omnibus verbis a
Zenone mutatis ita disputabat, et, quae bona negarentur ab eo esse et quae
mala, illa laetioribus nominibus appellari ab eo quam a nobis, haec
tristioribus. Piso igitur hoc modo, vir optimus tuique, ut scis, amantissimus.
nos paucis ad haec additis finem faciamus aliquando; longum est enim ad omnia
respondere, quae a te dicta sunt.
XXVII. [74] Nam ex eisdem
verborum praestrigiis et regna nata vobis sunt et imperia et divitiae, et
tantae quidem, ut omnia, quae ubique sint, sapientis esse dicatis. Solum
praeterea formosum, solum liberum, solum civem, <stultos> omnia contraria,
quos etiam insanos esse vultis. Haec para/doca illi, nos admirabilia dicamus. quid autem habent admirationis,
cum prope accesseris? Conferam tecum, quam cuique verso rem subicias; nulla
erit controversia. Omnia peccata paria dicitis. Non ego tecum iam ita iocabor,
ut isdem his de rebus, cum L. Murenam te accusante defenderem. apud imperitos
tum illa dicta sunt, aliquid etiam coronae datum; nunc agendum est subtilius.
Peccata paria.
[75] - Quonam modo? -
Quia nec honesto quic quam honestius nec turpi turpius. - Perge porro; nam de
isto magna dissensio est. Illa argumenta propria videamus, cur omnia sint paria
peccata. - Ut, inquit, in fidibus pluribus, nisi nulla earum <non> ita
contenta nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque incontentae sint,
sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant; paria sunt igitur. - Hic
ambiguo ludimur. Aeque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae sint.
Illud non continuo, ut aeque incontentae. Collatio igitur ista te nihil iuvat.
Nec enim, omnes avaritias si aeque avaritias esse dixerimus, sequetur ut etiam
aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile.
[76] Ut enim, inquit,
gubernator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri, item aeque
peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat. - Hoc non videre, cuius
generis onus navis vehat, id ad gubernatoris artem nil pertinere! Itaque aurum
paleamne portet, ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse! At quid inter
parentem et servulum intersit, intellegi et potest et debet. Ergo in gubernando
nihil, in officio plurimum interest, quo in genere peccetur. Et si in ipsa
gubernatione neglegentia est navis eversa, maius est peccatum in auro quam in
palea. omnibus enim artibus volumus attributam esse eam, quae communis
appellatur prudentia, quam omnes, qui cuique artificio praesunt, debent habere.
Ita ne hoc quidem modo paria peccata sunt.
XVIII. [77] Urgent tamen et
nihil remittunt. Quoniam, inquiunt, omne peccatum inbecillitatis et
inconstantiae est, haec autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt,
necesse est paria esse peccata. Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis
aeque magna esse vitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum
fuisse, qua illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaevolam, et quasi
nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores
minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut maiora sint aut minora!
[78] Itaque - iam enim
concludatur oratio - hoc uno vitio maxime mihi premi videntur tui Stoici, quod
se posse putant duas contrarias sententias optinere. quid enim est tam
repugnans quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id bonum esse, qui dicat
appetitionem rerum ad vivendum accommodatarum natura profectam? Ita cum ea
volunt retinere, quae superiori sententiae conveniunt, in Aristonem incidunt;
cum id fugiunt, re eadem defendunt, quae Peripatetici, verba.tenent mordicus.
Quae rursus dum sibi evelli ex ordine nolunt, horridiores evadunt, asperiores,
duriores et oratione et moribus.
[79] Quam illorum
tristitiam atque asperitatem fugiens Panaetius nec acerbitatern sententiarum
nec disserendi spinas probavit fuitque in altero genere mitior, in altero
illustrior semperque habuit in ore Platonem, Aristotelem, Xenocratem,
Theophrastum, Dicaearchum, ut ipsius scripta declarant. Quos quidem tibi
studiose et diligenter tractandos magnopere censeo. Sed quoniam et
advesperascit et mihi ad villam revertendum est, nunc quidem hactenus; verum
hoc idem saepe faciamus.
[80] Nos vero, inquit
ille; nam quid possumus facere melius? Et hanc quidem primam exigam a te
operam, ut audias me quae a te dicta sunt refellentem. sed memento te, quae nos
sentiamus, omnia probare, nisi quod verbis aliter utamur, mihi autem vestrorum
nihil probari.
Scrupulum, inquam, abeunti; sed
videbimus.
Quae cum essent dicta,
discessimus.
|