LIBER V
I. [1] Cum audissem
Antiochum, Brute, ut solebam, cum M.Pisone in eo gymnasio, quod Ptolomaeum
vocatur, unaque nobiscum Q. frater et T.Pomponius Luciusque Cicero, frater
noster cognatione patruelis, amore germanus, constituimus inter nos ut
ambulationem postmeridianam conficeremus in Academia, maxime quod is locus ab
omni turba id temporis vacuus esset. Itaque ad tempus ad Pisonem omnes. Inde
sermone vario sex illa a Dipylo stadia confecimus. Cum autem venissemus in
Academiae non sine causa nobilitata spatia, solitudo erat ea, quam volueramus.
[2] Tum Piso: Naturane
nobis hoc, inquit, datum dicam an errore quodam, ut, cum ea loca vídeamus, in
quibus memoria dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis moveamur,
quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus aut scriptum aliquod legamus?
Velut ego nunc moveor. Venit enim mihi Platonis in mentem, quem accepimus
primum hic disputare solitum; cuius etiam illi hortuli propinqui non memoriam
solum mihi afferunt, sed ipsum videntur in conspectu meo ponere. Hic
Speusippus, hic Xenocrates, hic eius auditor Polemo, cuius illa ipsa sessio
fuit, quam videmus. Equidem etiam curiam nostram—Hostiliam dico, non hanc
novam, quae minor mihi esse videtur, posteaquam est maior—solebam intuens
Scipionem, Catonem, Laelium, nostrum vero in primis avum cogitare; tanta vis
admonitionis inest in locis; ut non sine causa ex iis memoriae ducta sit
disciplina.
[3] Tum Quintus: Est
plane, Piso, ut dicis, inquit. nam me ipsum huc modo venientem convertebat ad
sese Coloneus ille locus, cuius incola Sophocles ob oculos versabatur, quem
scis quam admirer quemque eo delecter. Me quidem ad altiorem memoriam Oedipodis
huc venientis et illo mollissimo carmine quaenam essent ipsa haec loca
requirentis species quaedam commovit, inaniter scilicet, sed commovit tamen.
Tum Pomponius: At ego, quem vos ut deditum Epicuro insectari soletis, sum
multum equidem cum Phaedro, quem unice diligo, ut scitis, in Epicuri hortis,
quos modo praeteribamus, sed veteris proverbii admonitu vivorum memini, nec
tamen Epicuri licet oblivisci, si cupiam, cuius imaginem non modo in tabulis
nostri familiares, sed etiam in poculis et in anulis habent.
II. [4] Hic ego:
Pomponius quidem, inquam, noster iocari videtur, et fortasse suo iure. Ita enim
se Athenis collocavit, ut sit paene unus ex Atticis, ut id etiam cognomen
videatur habiturus. Ego autem tibi, Piso, assentior usu hoc venire, ut acrius
aliquanto et attentius de claris viris locorum admonitu cogitemus. Scis enim me
quodam tempore Metapontum venisse tecum neque ad hospitem ante devertisse, quam
Pythagorae ipsum illum locum, ubi vitam ediderat, sedemque viderim. Hoc autem
tempore, etsi multa in omni parte Athenarum sunt in ipsis locis indicia
summorum virorum, tamen ego illa moveor exhedra. Modo enim fuit Carneadis, quem
videre videor—est, enim nota imago —, a sedeque ipsa tanta ingenii, magnitudine
orbata desiderari illam vocem puto.
[5] Tum Piso: Quoniam
igitur aliquid omnes, quid Lucius noster? inquit. An eum locum libenter
invisit, ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti sunt? Suo enim
quisque studio maxime ducitur. Et ille, cum erubuisset: Noli, inquit, ex me
quaerere, qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad fluctum alunt
declamare solitum Demosthenem, ut fremitum assuesceret voce vincere. Modo etiam
paulum ad dexteram de via declinavi, ut ad Pericli sepulcrum accederem.
Quamquam id quidem, infinitum est in hac urbe; quacumque enim ingredimur, in
aliqua historia vestigium ponimus.
[6] Tum Piso: Atqui,
Cicero, inquit, ista studia, si ad imitandos summos viros spectant,
ingeniosorum sunt; sin tantum modo ad indicia veteris memoriae cognoscenda,
curiosorum. te autem hortamur omnes, currentem quidem, ut spero, ut eos, quos
novisse vis, imitari etiam velis. Hic ego: Etsi facit hic quidem, inquam, Piso,
ut vides, ea, quae praecipis, tamen mihi grata hortatio tua est. Tum ille
amicissime, ut solebat: Nos vero, inquit, omnes omnia ad huius adolescentiam
conferamus, in primisque ut aliquid suorum studiorum philosophiae quoque
impertiat, vel ut te imitetur, quem amat, vel ut illud ipsum, quod studet,
facere possit ornatius. Sed utrum hortandus es nobis, Luci, inquit, an etiam
tua sponte propensus es? Mihi quidem Antiochum, quem audis, satis belle videris
attendere. Tum ille timide vel potius verecunde: Facio, inquit. equidem, sed
audistine modo de Carneade? Rapior illuc, revocat autem Antiochus, nec est
praeterea, quem audiamus.
III. [7] Tum Piso: Etsi
hoc, inquit, fortasse non poterit sic abire, cum hic assit—me autem dicebat —,
tamen audebo te ab hac Academia nova ad veterem illam vocare, in qua, ut dicere
Antiochum audiebas, non ii soli numerantur, qui Academici vocantur, Speusippus,
Xenocrates, Polemo, Crantor ceterique, sed etiam Peripatetici veteres, quorum
princeps Aristoteles, quem excepto Platone haud scio an recte dixerim principem
philosophorum. Ad eos igitur converte te, quaeso. ex eorum enim scriptis et
institutis cum omnis doctrina liberalis, omnis historia. omnis sermo elegans
sumi potest, tum varietas est tanta artium, ut nemo sine eo instrumento ad
ullam rem illustriorem satis ornatus possit accedere. Ab his oratores, ab his
imperatores ac rerum publicarum principes extiterunt. Ut ad minora veniam,
mathematici, poëtae, musici, medici denique ex hac tamquam omnium artificum
officina profecti sunt.
[8] Atque ego: Scis
me, inquam, istud idem sentire, Piso, sed a te opportune facta mentio est.
Studet enim meus is audire Cicero quaenam sit istius veteris, quam commemoras,
Academiae de finibus bonorum Peripateticorumque sententia. Censemus autem
facillime te id explanare posse, quod et Staseam Neapolitanum multos annos
habueris apud te et complures iam menses Athenis haec ipsa te ex Antiocho
videamus exquirere. Et ille ridens: Age, age, inquit,—satis enim scite me
nostri sermonis principium esse voluisti—exponamus adolescenti,. Si quae
forte—possumus. Dat enim id nobis solitudo, quod si qui deus diceret, numquam
putarem me in Academia tamquam philosophum disputaturum. Sed ne, dum huic
obsequor, vobis molestus sim. Mihi, inquam, qui te id ipsum rogavi? Tum,
Quintus et Pomponius cum idem se velle dixissent, Piso exorsus est. Cuius
oratio attende, quaeso, Brute, satisne videatur Antiochi complexa esse
sententiam, quam tibi, qui fratrem eius Aristum frequenter audieris, maxime
probatam existimo.
IV. [9] Sic est igitur
locutus: Quantus ornatus in Peripateticorum disciplina sit satis est a me, ut
brevissime potuit, paulo ante dictum. Sed est forma eius disciplinae, sicut
fere ceterarum, triplex: una pars est naturae, disserendi altera, vivendi
tertia. Natura sic ab iis investigata est, ut nulla pars caelo, mari, terra, ut
poëtice loquar, praetermissa sit; quin etiam, cum de rerum initiis omnique
mundo locuti essent, ut multa non modo probabili argumentatione, sed etiam
necessaria mathematicorum ratione concluderent, maximam materiam ex rebus per
se investigatis ad rerum occultarum cognitionem attulerunt.
[10] Persecutus est
Aristoteles animantium omnium ortus, victus, figuras, Theophrastus autem
stirpium naturas omniumque fere rerum, quae e terra gignerentur, causas atque
rationes; qua ex cognitione facilior facta est investigatio rerum
occultissimarum. Disserendique ab isdem non dialectice solum, sed etiam
oratorie praecepta sunt tradita, ab Aristoteleque principe de singulis rebus in
utramque partem dicendi exercitatio est instituta, ut non contra omnia semper,
sicut Arcesilas, diceret, et tamen ut in omnibus rebus, quicquid ex utraque
parte dici posset, expromeret.
[11] Cum autem tertia
pars bene vivendo praecepta quaereret, ea quoque est ab isdem non solum ad
privatae vitae rationem, sed etiam ad rerum publicarum rectionem relata. Omnium
fere civitatum non Graeciae solum, sed etiam barbariae ab Aristotele mores,
instituta, disciplinas, a Theophrasto leges etiam cognovimus. Cumque uterque
eorum docuisset qualem in re publica principem [esse] conveniret, pluribus
praeterea conscripsisset qui esset optimus rei publicae status, hoc amplius
Theophrastus: quae essent in re publica rerum inclinationes et momenta
temporum, quibus esset moderandum, utcumque res postularet. Vitae autem
degendae ratio maxime quidem illis placuit quieta. In contemplatione et
cognitione posita rerum, quae quia deorum erat vitae simillima, sapiente visa
est dignissima. Atque his de rebus et splendida est eorum et illustris oratio.
V. [12] De summo autem
bono, quia duo genera librorum sunt, unum populariter scriptum, quod e)cwteriko/n appellabant, alterum limatius,
quod in commentariis reliquerunt, non semper idem dicere videntur, nec in summa
tamen ipsa aut varietas est ulla apud hos quidem, quos nominavi, aut inter
ipsos dissensio. sed cum beata vita quaeratur idque sit unum, quod philosophia
spectare et sequi debeat, sitne ea tota sita in potestate sapientis an possit aut
labefactari aut eripi rebus adversis, in eo non numquam variari inter eos et
dubitari videtur. quod maxime efficit Theophrasti de beata vita liber, in quo
multum admodum fortunae datur. Quod si ita se habeat, non possit beatam
praestare vitam sapientia. Haec mihi videtur delicatior, ut ita dicam,
molliorque ratio, quam virtutis vis gravitasque postulat. Quare teneamus
Aristotelem et eius filium Nicomachum, cuius accurate scripti de moribus libri
dicuntur illi quidem esse Aristoteli, sed non video, cur non potuerit patri
similis esse filius. Theophrastum tamen adhibeamus ad pleraque, dum modo plus
in virtute teneamus, quam ille tenuit, firmitatis et roboris.
[13] Simus igitur
contenti his. namque ii horum posteri meliores illi quidem mea sententia quam
reliquarum philosophi disciplinarum, sed ita degenerant, ut ipsi ex se nati
esse videantur. primum Theophrasti, Strato, physicum se voluit; in quo etsi est
magnus, tamen nova pleraque et perpauca de moribus. huius, Lyco, oratione
locuples, rebus ipsis ielunior. Concinnus deinde et elegans huius, Aristo, sed
ea, quae desideratur, a magno philosopho, gravitas, in eo non fuit; scripta
sane et multa et polita, sed nescio quo pacto auctoritatem oratio non habet.
[14] Praetereo multos,
in bis doctum hominem et suavem, Hieronymum, quem iam cur Peripateticum
appellem nescio. summum ením bonum exposuit vacuitatem doloris; qui autem de
summo bono dissentit de tota philosophiae ratione dissentit. Critolaus imitari
voluit antiquos, et quidem est gravitate proximus, et redundat oratio, ac tamen
is quidem in patriis institutis manet. Diodorus, eius auditor, adiungit ad
honestatem vacuitatem doloris. Hic quoque suus est de summoque bono dissentiens
dici vere Peripateticus non potest. Antiquorum autem sententiam Antiochus
noster mihi videtur persequi diligentissime, quam eandem Aristoteli fuisse et
Polemonis docet.
VI. [15] Facit igitur
Lucius noster prudenter, qui audire de summo bono potissimum velit; hoc enim
constituto in philosophia constituta sunt omnia. Nam ceteris in rebus síve
praetermissum sive ignoratum est quippiam, non plus incommodi est, quam quanti
quaeque earum rerum est, in quibus neglectum est aliquíd. summum autem bonum si
ignoretur, vivendi rationem ignorari necesse est, ex quo tantus error
consequitur, ut quem in portum se recipiant scire non possint. Cognitis autem
rerum finibus, cum intellegitur, quid sit et bonorum extremum et malorum,
inventa vitae via est conformatioque omnium officiorum, cum quaeritur, quo
quodque referatur;
[16] ex quo, id quod
omnes expetunt, beate vivendi ratio inveniri et comparari potest. Quod quoniam
in quo sit magna dissensio est, Carneadea nobis adhibenda divisio est, qua
noster Antiochus libenter uti solet. Ille igitur vidit, non modo quot fuissent
adhuc philosophorum de summo bono, sed quot omnino esse possent sententiae.
negabat igitur ullam esse artem, quae ipsa a se proficisceretur; etenim semper
illud extra est, quod arte comprehenditur. Nihil opus est exemplis hoc facere
longius. Est enim perspicuum nullam artem ipsam in se versari, sed esse aliud
artem ipsam, aliud quod propositum sit arti. quoniam igitur, ut medicina
valitudinis, navigationis gubernatio, sic vivendi ars est prudente, necesse est
eam quoque ab aliqua re esse constitutam et profectam.
[17] Constitit autem
fere inter omnes id, in quo prudentia versaretur et quod assequi vellet, aptum
et accommodatum naturae esse oportere et tale, ut ipsum per se invitaret et
alliceret appetitum animi, quem o)rmh/n Graeci vocant. Quid autem sit, quod ita moveat itaque a
natura in primo ortu appetatur, non constat deque eo est inter philosophos, cum
summum bonum exquiritur, omnis dissensio. Totius enim quaestionis eius, quae
habetur de finibus bonorum et malorum, cum quaeritur, in his quid sít extremum
et ultimum, fons reperiendus est, in quo sint prima invitamenta naturae; quo
invento omnis ab eo quasi capite de summo bono et malo disputatio ducitur.
VII. Voluptatis alii primum appetitum
putant et primam depulsionem doloris. Vacuitatem doloris alii censent primum
ascitam et primum declinatum dolorem. [18] Ab iis alii, quae
prima secundum naturam nominant, proficiscuntur, in quibus numerant
incolumitatem conservationemque omnium partium, valitudinem, sensus integros,
doloris vacuitatem, viris, pulchritudinem, cetera generis eiusdem, quorum
similia sunt prima in animis quasi virtutum igniculi et semina. Ex his tribus cum
unum aliquid sit, quo primum natura moveatur vel ad appetendum vel ad
repellendum, nec quicquam omnino praeter haec tria possit esse, necesse est
omnino offícium aut fugiendi aut sequendi ad eorum aliquid referri, ut illa
prudente, quam artem vitae esse diximus, in earum trium rerum aliqua versetur,
a qua totius vitae, ducat exordium.
[19] Ex eo autem, quod
statuerit esse, quo primum natura moveatur, existet recti etiam ratio atque
honesti, quae cum uno aliquo ex tribus illis congruere possit, ut aut id
honestum is sit, facere omnia [aut] voluptatis causa, etiam si eam non
consequare, aut non dolendi, etiam si id assequi nequeas, aut eorum, quae
secundum naturam sunt, adipiscendi, etiam si nihil consequare. Ita fit ut,
quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta sit in finibus bonorum
malorumque dissimilitudo. Alii rursum isdem a principiis omne officium referent
aut ad voluptatem aut ad non dolendum aut ad prima illa secundum naturam
optinenda.
[20] Expositis iam
igitur sex de summo bono sententiis trium proximarum hi principes: voluptatis
Aristippus, non dolendi Hieronymus, fruendi rebus iis, quas primas secundum
naturam esse diximus, Carneades non ille quidem auctor, sed defensor disserendi
causa fuit. Superiores tres erant, quae esse possent, quarum est una sola
defensa, eaque vehementer. Nam voluptatis causa facere omnia, cum, etiamsi
nihil consequamur, tamen ipsum illud consilium ita faciendi per se expetendum
et honestum et solum bonum sit, nemo dixit. Ne vitationem quidem doloris ipsam
per se quisquam in rebus expetendis putavit, nisi etiam evitare posset. at vero
facere omnia, ut adipiscamur, quae secundum naturam sint, etiam si ea non
assequamur, id esse et honestum et solum per se expetendum et solum bonum
Stoici dicunt.
VIII. [21] Sex igitur hae
sunt simplices de summo bonorum malorumque sententiae, duae sine patrono,
quattuor defensae. Iunctae autem et duplices expositiones summi boni tres
omnino fuerunt, nec vero plures, si penitus rerum naturam videas, esse
potuerunt. Nam aut voluptas adiungi potest ad honestatem, ut Calliphonti
Dinomachoque placuit, aut doloris vacuitas, ut Diodoro, aut prima naturae, ut
antiquis, quos eosdem Academicos et Peripateticos nominavimus. sed quoniam non
possunt omnia simul dici, haec in praesentia nota esse debebunt, voluptatem
semovendam esse, quando ad maiora quaedam, ut iam apparebit, nati sumus. de
vacuitate doloris eadem fere dici solent, quae de voluptate. [Quando igitur et
de voluptate cum Torquato et de honestate, in qua una omne bonum poneretur, cum
Catone est disputatum, primum, quae contra voluptatem dicta sunt, eadem fere
cadunt contra vacuitatem doloris.]
[22] Nec vero alia
sunt quaerenda contra Carneadeam illam sententiam. Quocumque enim modo summum
bonum sic exponitur, ut id vacet honestate, nec officia nec virtutes in ea
ratione nec amicitiae constare possunt. Coniunctio autem cum honestate vel
voluptatis vel non dolendi id ipsum honestum, quod amplecti vult, id efficit
turpe. Ad eas enim res referre, quae agas, quarum una, si quis malo careat, in
summo eum bono dicat esse, altera versetur in levissima parte naturae,
obscurantis est omnem splendorem honestatis, ne dicam inquinantis. Restant Stoici,
qui cum a Peripateticis et Academicis omnia transtulissent, nominibus aliis
easdem res secuti sunt. Hos contra singulos dici est melius. sed nunc, quod
agimus; de illis, cum volemus.
[23] Democriti autem
securitas, quae est animi tamquam tranquillitas, quam appellant eu)qumi/an , eo separanda fuit ab hac
disputatione, quia [ista animi tranquillitas] ea ipsa est beata vita; quaerimus
autem, non quae sit, sed unde sit. Iam explosae eiectaeque sententiae
Pyrrhonis, Aristonis, Erilli quod in hunc orbem, quem circum scripsimus,
incidere non possunt, adhibendae omnino non fuerunt. Nam cum omnis haec
quaestio de finibus et quasi de extremis bonorum et maiorum ab eo
proficiscatur, quod diximus naturae esse aptum et accommodatum, quodque ipsum
per se primum appetatur, hoc totum et ii tollunt, qui in rebus iis, in quibus
nihil [quod non] aut honestum aut turpe sit, negant esse ullam causam, cur
aliud alii anteponatur, nec inter eas res quicquam omnino putant interesse, et
Erillus, si ita sensit, nihil esse bonum praeter scientiam, omnem consilii
capiendi causam inventionemque officii sustulit. Sic exclusis sententiis
reliquorum cum praeterea nulla esse possit, haec antiquorum valeat necesse est.
ergo instituto veterum, quo etiam Stoici utuntur, hinc capiamus exordium.
IX. [24] Omne animal se
ipsum diligit ac, simul et ortum est, id agit, se ut conservet, quod hic ei
primus ad omnem vitam tuendam appetitus a natura datur, se ut conservet atque
ita sit affectum. Ut optime, secundum naturam affectum esse possit. Hanc initio
institutionem confusam habet et incertam, ut tantum modo se tueatur,
qualecumque sit, sed nec quid sit nec quid possit nec quid ipsius natura sit
intellegit. Cum autem processit paulum et quatenus quicquid se attingat ad
seque pertineat perspicere coepit, tum sensim incipit progredi seseque
agnoscere et intellegere quam ob causam habeat eum, quem diximus, animi
appetitum coeptatque et ea, quae naturae sentit apta, appetere et propulsare
contraria. Ergo omni animali illud, quod appetiti positum est in eo, quod
naturae est accommodatum. ita finis bonorum existit secundum naturam vivere sic
affectum, ut optime is affici possit ad naturamque accommodatissime.
[25] Quoniam autem sua
cuiusque animantis natura est, necesse est finem quoque omnium hunc esse, ut
natura expleatur—nihil enim prohibet quaedam esse et inter se animalibus
reliquis et cum bestiis homini communia, quoniam omnium est natura communis —,
sed extrema illa et summa, quae quaerimus, inter animalium genera distincta et
dispertita sint et sua cuique propria et ad id apta, quod cuiusque natura
desideret.
[26] Quare cum dicimus
omnibus animalibus extremum esse secundum naturam vivere, non ita accipiendum
est, quasi dicamus unum esse omnium extremum, sed ut omnium artium recte dici
potest commune esse, ut in aliqua scientia versentur, scientiam autem suam
cuiusque artis esse, sic commune animalium omnium secundum naturam vivere, sed
naturas esse diversas, ut aliud equo sit e natura, aliud bovi, aliud homini. et
tamen in omnibus est summa communis, et quidem non solum in animalibus, sed
etiam in rebus omnibus iis, quas natura alit, auget, tuetur. In quibus videmus
ea, quae gignuntur e terra, multa quodam modo efficere ipsa sibi per se, quae
ad vivendum crescendumque valeant, ut [in] suo genere perveniant ad extremum;
ut iam liceat una comprehensione omnia complecti non dubitantemque dicere omnem
naturam esse servatricem sui idque habere propositum quasi finem et extremum,
se ut custodiat quam in optimo sui generis statu; ut necesse sit omnium rerum,
quae natura vigeant, similem esse finem, non eundem. ex quo intellegi debet
homini id esse in bonis ultimum, secundum naturam vivere, quod ita interpretemur:
vivere ex hominis natura undique perfecta et nihil requirente.
[27] Haec igitur nobis
explicanda sunt, sed si enodatius, vos ignoscetis. Huius enim aetati [et huic]
nunc haec primum fortasse audientis servire debemus. Ita prorsus, inquam; etsi
ea quidem, quae adhuc dixisti, quamvis ad aetatem recte isto modo dicerentur.
X. Exposita igitur, inquit, terminatione
rerum expetendarum cur ista se res ita habeat, ut dixi, deinceps demonstrandum
est. quam ob rem ordiamur ab eo, quod primum posui, quod idem reapse primum
est, ut intellegamus omne animal se ipsum dirigere. Quod quamquam dubitationem
non habet—est enim in fixum in ipsa natura comprehenditur[que] suis cuiusque
sensibus sic, ut, contra si quis dicere velit, non audiatur —, tamen, ne quid
praetermittamus, rationes quoque, cur hoc ita sit, afferendas puto.
[28] Etsi qui potest
intellegi aut cogitari esse aliquod animal, quod se oderit? Res enim concurrent
contrariae. Nam cum appetitus ille animi aliquid ad se trahere coeperit
consulto, quod sibi obsit, quia—sit sibi inimicus, cum id sua causa faciet, et
oderit se et simul diliget, quod fieri non potest. Necesseque est, si quis sibi
ipsi inimicus est, eum quae bona sunt mala putare, bona contra quae mala, et
quae appetenda fugere, quae fugienda appetere, quae sine dubio vitae est
eversio. Neque enim, si non nulli reperiuntur, qui aut laqueos aut alia exitia
quaerant aut ut ille apud Terentium, qui 'decrevit tantisper se minus iniuriae
suo nato facere', ut ait ipse, 'dum fiat miser', inimicus ipse sibi putandus
est.
[29] Sed alii dolore
moventur, alii cupiditate, iracundia etiam multi effetuntur et, cum in mala
scientes inruunt, tum se optime sibi consulere arbitrantur. itaque dicunt nec
dubitant: 'mihi sic usus est, tibi ut opus est facto, fac'. Et qui ipsi sibi
bellum indixissent, cruciari dies, noctes torqueri vellent, nec vero sese ipsi
accusarent ob eam causam, quod se male suis rebus consuluisse dicerent. Eorum enim
est haec querela, qui sibi cari sunt seseque diligunt. quare, quotienscumque
dicetur male quis de se mereri sibique esse inimicus atque hostis, vitam
denique fugere, intellegatur aliquam subesse eius modi causam, ut ex eo ipso
intellegi possit sibi quemque esse carum.
[30] Nec vero id satis
est, neminem esse, qui ipse se oderit, sed illud quoque intellegendum est,
neminem esse, qui,quo modo se habeat, nihil sua censeat inte resse. tolletur
enim appetitus animi, si, ut in lis rebus, inter quas nihil interest, neutram
in partem propensiores sumus, item in nobismet ipsis quem ad modum affecti
simus nihil nostra arbitrabimur interesse.
XI. Atque etiam illud si qui dicere velit,
perabsurdum sit, ita diligi a sese quemque, ut ea via diligendi ad aliam rem
quampiam referatur, non ad eum ipsum, qui sese diligat. Hoc cum in amicitiis,
cum in officiis, cum in virtutibus dicitur, quomodocumque dicitura intellegi
tamen, quid dicatur potest, in nobismet autem ipsis [ne] intellegi quidem, ut
propter aliam quampiam rem, verbi gratia propter voluptatem, nos amemus;
propter nos enim illam, non propter eam nosmet ipsos diligimus.
[31] Quamquam quid
est, quod magis perspicuum sit, [quam] non modo carum sibi quemque, verum etiam
vehementer carum esse? Quis est enim aut quotus quisque, cui, mora cum
adpropinquet, non 'refugiat timido sanguen átque exalbescát metu'? Etsi hoc
quidem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde perhorrescere—quod item
est reprehendendum in dolore —, sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis
argomenti est ab interitu naturam abhorrere; idque quo magis quidam ita
faciunt, ut iure etiam reprehendantur, hoc magis intellegendum est haec ipsa
nimia in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent modica natura. Nec
vero dico eorum metum mortis, qui, quia privari se vitae bonis arbitrentur, aut
quia quasdam post mortem formidines extimescant, aut si metuant, ne cum dolore
moriantur, idcirco mortem fugiant; in parvis enim saepe, qui nihil eorum
cogitant, si quando iis ludentes minamur praecipitaturos alicunde, extimescunt.
quin etiam 'ferae', inquit Pacuvius, 'quíbus abest, ad praécavendum
intéllegendi astútia', iniecto terrore mortis 'horrescunt'.
[32] Quis autem de
ipso sapiente aliter existimat, quin, etiam cum decreverit esse moriendum,
tamen discessu a suis atque ipsa relinquenda luce moveatur? Maxime autem in hoc
quidem genere vis est perspicua naturae, cum et mendicitatem multi
perpetiantur, ut vivant, et angantur adpropinquatione mortis confecti homines
senectute et ea perferant, quae Philoctetam videmus in fabulis. qui cum
cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum
<ictu> configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud Accium est,
pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat.
[33] De hominum genere
aut omnino de animalium loquor, cum arborum et stirpium eadem paene natura sit
sive enim, ut doctissimis viris visum est, maior aliqua causa atque divinior
hanc vim ingenuit, sive hoc ita fit fortuito, videmus ea, quae terra gignit,
corticibus et radicibus valida servari, quod contingit animalibus sensuum
distributione et quadam compactione membrorum. Qua quidem de re quamquam
assentior iis, qui haec omnia regi natura putant, quae si natura neglegat, ipsa
esse non possit, tamen concedo, ut, qui de hoc dissentiunt, existiment, quod
velint, ac vel hoc intellegant, si quando naturam hominis dicam, hominem dicere
me; nihil enim hoc differt. Nam prius a se poterit quisque discedere quam
appetitum earum rerum, quae sibi conducant, amittere. iure igitur gravissimi
philosophi initium summi boni a natura petiverunt et illum appetitum rerum ad
naturam accommodatarum ingeneratum putaverunt omnibus, quia continentur ea
commendatione naturae, qua se ipsi diligunt.
XII. [34] Deinceps
videndum est, quoniam satis apertum est sibi quemque natura esse carum, quae
sit hominis natura. Id est enim, de quo quaerimus. atqui perspicuum est hominem
e corpore animoque constare, cum primae sint animi partes, secundae corporis.
Deinde id quoque videmus, et ita figuratum corpus, ut excellat aliis, animumque
ita constitutum, ut et sensibus instructus sit et habeat praestantiam mentis,
cui tota bominis natura pareat, in qua sit mirabilis quaedam vis rationis et
cognitionis et scientiae virtutumque omnium. Iam quae corporis sunt, ea nec
auctoritatem cum animi partibus, comparandam et cognitionem habent faciliorem.
Itaque ab his ordiamur.
[35] Corporis igitur
nostri partes totaque figura et forma et statura quam apta ad naturam sit,
apparet, neque est dubium, quin frons, oculi, aures et reliquae partes quales
propriae sint hominis intellegatur. Sed certe opus est ea valere et vigere et
naturales motus ususque habere, ut nec absit quid eorum nec aegrum
debilitatumve sit; id enim natura desiderat. Est autem etiam actio quaedam
corporis, quae motus et status naturae congruentis tenet; in quibus si peccetur
distortione et depravatione quadam aut motu statuve deformi, ut si aut manibus
ingrediatur quis aut non ante, sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex
homine exuena naturam odisse videatur. Quam ob rem etiam sessiones quaedam et
flexi fractique motus, quales protervorum hominum aut mollium esse solent,
contra naturam sunt, ut, etiamsi animi vitio id eveniat, tamen in corpore
immutari hominis natura videatur.
[36] Itaque e
contrario moderati aequabilesque habitus, affectiones ususque corporis apti
esse ad naturam videntur. Iam vero animus non esse solum, sed etiam
cuiusdam modi debet esse, ut et omnis partis suas habeat incolumis et de
virtutibus nulla desit. Atque in sensibus est sua cuiusque virtus, ut ne quid
impediat quo minus suo sensus quisque munere fungatur in iis rebus celeriter
expediteque percipiendis, quae subiectae sunt sensibus.
XIII. Animi autem et eius animi partis, quae
princeps est, quaeque mens nominatur, plures sunt virtutes, sed duo prima
genera, unum earum, quae ingenerantur suapte natura appellanturque non
voluntariae, alterum autem earum, quae in voluntate positae magis proprio
nomine appellari solent, quarum est excellens in animorum laude praestantia.
Prioris generis est docilitas, memoria; quae fere omnia appellantur uno ingenii
nomine, easque virtutes qui habent, ingeniosi vocantur. Alterum autem genus est
magnarum verarumque virtutum, quas appellamus voluntarias, ut prudentiam,
temperantiam, fortitudinem, iustitiam et reliquas eiusdem generis. Et summatim
quidem haec erant de corpore animoque dicenda, quibus quasi informatum est quid
hominis natura postulet.
[37] Ex quo perspicuum
est, quoniam ipsi a nobis diligamur omniaque et in animo et in corpore perfecta
velimus esse, ea nobis ipsa cara esse propter se et in iis esse ad bene
vivendum momenta maxima. Nam cui proposito sit conservatio sui, necesse est
huic partes quoque sui caras suo genere laudabiles. Ea enim vita expetitur,
quae sit animi corporisque expleta virtutibus, in eoque summum bonum poni
necesse est, quandoquidem id tale esse debet, ut rerum expetendarum sit
extremum. Quo cognito dubitari non potest, quin, cum ipsi homines sibi sint per
se et sua sponte cari, partes quoque et corporis et animi et earum rerum, quae
sunt in utriusque motu et statu, sua caritate colantur et per se ipsae
appetantur.
[38] Quibus expositis
facilis est coniectura ea maxime esse expetenda ex nostris, quae plurimum
habent dignitatis, ut optimae cuiusque partis, quae per se expetatur, virtus
sit expetenda maxime. Ita fiet, ut animi virtus corporis virtuti anteponatur
animique virtutes non voluntarias vincant virtutes voluntariae, quae quidem
proprie virtutes appellantur multumque excellunt, propterea quod ex ratione
gignuntur, qua nihil est, in homine divinius. Etenim omnium rerum, quas et
creat natura et tuetur, quae aut sine animo sunt aut multo secus, earum summum
bonum in corpore est, ut non inscite illud dictum videatur in sue, animum illi
pecudi datum pro sale, ne putisceret.
XIV. Sunt autem bestiae quaedam, in quibus
inest aliquid simile virtutis, ut in leonibus, ut in canibus, in equis, in
quibus non corporum solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus
quosdam videmus. in homine autem summa omnis animi est et in animo rationis, ex
qua virtus est, quae rationis absolutio definitur, quam etiam atque etiam
explicandam putant.
[39] Earum etiam
rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis
animantium. itaque et 'vivere' vitem et 'mori' dicimus arboremque et 'novellan'
et 'vetulam' et 'vigere' et 'senescere'. Ex quo non est alienum, ut
animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum
et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum,
quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat,
eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque
esse fateantur. Et nunc quidem quod eam tuetur, ut de vite potissimum loquar,
est id extrinsecus; in ipsa enim parum magna vis inest, ut quam optime se
habere possit, si nulla cultura adhibeatur.
[40] At vero si ad
vitem sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et per se ipsa moveatur,
quid facturam putas? An ea, quae per vinitorem antea consequebatur, per se ipsa
curabit? Sed videsne accessuram ei curam, ut sensus quoque suos eorumque omnem
appetitum et si qua sint adiuncta ei membra tueatur—sic ad illa, quae semper
habuit, iunget ea, quae postea accesserint, nec eundem fínem habebit, quem
cultor eius habebat, sed volet secundum eam naturam, quae postea ei adiuncta
erit, vivere. Ita similis erit ei finis boni, atque antea fuerat, neque idem
tamen; non enim iam stirpis bonum quaeret, sed animalis. quid, si non sensus
modo ei sit datus, verum etiam animus hominis? Non necesse est et illa pristina
manere, ut tuenda sint, et haec multo esse cariora, quae accesserint animique
optimam quamque partem carissimam, in eaque expletione naturae summi boni finem
consistere, cum longe multumque praestet mens atque ratio? Sic, quod est
extremum omnium appetendorum atque ductum a prima commendatione naturae, multis
gradibus adscendit, ut ad summum perveniret, quod cumulatur ex integritate
corporis et ex mentis ratione perfecta.
XV. [41] Cum igitur ea
sit, quam exposui, forma naturae, si, ut initio dixi, simul atque ortus esset,
se quisque cognosceret iudicareque posset quae vis et totius esset naturae et
partium singularum, continuo videret quid esset hoc, quod quaerimus, omnium
rerum, quasi expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare posset. Nunc
vero a primo quidem mirabiliter occulta natura est nec perspici nec cognosci
potest. Progredientibus autem aetatibus sensim tardeve potius quasi nosmet
ipsos cognoscimus. itaque prima illa commendatio, quae a natura nostri facta
est nobis, incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit,
ut salvi atque integri esse possimus. Cum autem dispicere coepimus et sentire
quid, simus et quid <ab> animantibus ceteris differamus, tum ea sequi
incipimus, ad quae nati sumus.
[42] Quam
similitudinem videmus in bestiis, quae primo, in quo loco natae sunt, ex eo se
non commoventi deinde suo quaeque appetitu movetur. serpere anguiculos, nare
anaticulas, evolare merulas, cornibus uti videmus boves, nepas aculeis. Suam
denique cuique naturam esse ad vivendum ducem. Quae similitudo in genere etiam
humano apparet. Parvi enim primo ortu sic iacent, tamquam omnino sine animo
sint. Cum autem paulum firmitatis accessit, et animo utuntur et sensibus
conitunturque, ut sese erigant, et manibus utuntur et eos agnoscunt, a quibus
educantur. Deinde aequalibus delectantur libenterque se cum iis congregant
dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo, quod ipsis
superat, aliis gratificari volunt animadvertuntque ea, quae domi fiunt,
curiosius incipiuntque commentari aliquid et discere et eorum, quos vident,
volunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum is aequalibus decertant, si
vicerunt, efferunt se laetitia, victi debilitantur animosque demittunt. quorum
sine causa fieri nihil putandum est.
[43] Est enim natura
sic generata vis hominis, ut ad omnem virtutem percipiendam facta videatur, ob
eamque causam parvi virtutum simulacris, quarum in se habent semina, sine
doctrina moventur; sunt enim prima elementa naturae, quibus auctis vírtutis
quasi germen efficitur. Nam cum ita nati factique simus, ut et agendi aliquid
et diligendi aliquos et liberalitatis et referendae gratiae principia in nobis
contineremus atque ad scientiam, prudentiam, fortitudinem aptos animos
haberemus a contrariisque rebus alienos, non sine causa eas, quas dixi, in
pueris virtutum quasi scintillas videmus, e quibus accendi philosophi ratio
debet, ut eam quasi deum ducem subsequens ad naturae perveniat extremum. nam,
ut saepe iam dixi, in infirma aetate inbecillaque mente vis naturae quasi per
caliginem cernitur; cum autem progrediens confirmatur animus, agnoscit ille
quidem naturae vim, sed ita, ut progredi possit longius, per se sit tantum
inchoata.
XVI. [44] Intrandum est
igitur in rerum naturam et penitus quid ea postulet pervidendum; aliter enim
nosmet ipsos nosse non possumus. quod praeceptum quia maius erat, quam ut ab
homine videretur, idcirco assignatum est deo. Iubet igitur nos Pythius Apollo
noscere nosmet ipsos. Cognitio autem haec est una nostri, ut vim corporis
animique norimus sequamurque eam vitam, quae rebus iis ipsis perfruatur.
quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, quae dixi, quam
perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus, quod
appetitum is sit, in eo quasi in ultimo consistere naturam, atque id esse
summum bonum; quod certe universum sua sponte ipsum expeti et propter se
necesse est, quoniam ante demonstratum est etiam singulas eius partes esse per
se expetendas.
[45] In enumerandis
autem corporis commodis si quis praetermissam a nobis voluptatem putabit, in
aliud tempus ea quaestio differatur. Utrum enim sit voluptas in iis rebus, quas
primas secundum naturam esse diximus, necne sit ad id, quod agimus, nihil
interest. si enim, ut mihi quidem videtur, non explet bona naturae voluptas,
iure praetermissa est; sin autem est in ea, quod quidam volunt, nihil impedit
hanc nostram comprehensionem summi boni. quae enim constituta sunt prima
naturae, ad ea si voluptas accesserit, unum aliquod accesserit commodum
corporis neque eam constitutionem summi boni, quae est proposta, mutaverit.
XVII. [46] Et adhuc quidem
ita nobis progresso ratio est, ut ea duceretur omnis a prima commendatione
naturae. nunc autem aliud iam argumentandi sequamur genus, ut non solum quia
nos diligamus, sed quia cuiusque partis naturae et in corpore et in animo sua
quaeque vis sit, idcirco in his rebus summe nostra sponte moveamur. Atque ut a
corpore ordiar, videsne ut, si quae in membris prava aut debilitata aut
inminuta sint, occultent homines? Ut etiam contendant et elaborent, si efficere
possint, ut aut non appareat corporis vitium aut quam minimum appareat?
Multosque etiam dolores curationis causa perferant, ut, si ipse usus membrorum
non modo non maior, verum etiam minor futurus sit, eorum tamen species ad
naturam revertatur? Etenim, cum omnes natura totos se expetendos putent, nec id
ob aliam rem, sed propter ipsos, necesse est eius etiam partis propter se
expeti, quod universum propter se expetatur.
[47] Quid? In motu et
in statu corporis nihil inest, quod animadvertendum esse ipsa natura iudicet?
Quem ad modum quis ambulet, sedeat, qui ductus oris, qui vultus in quoque sit?
Nihilne est in his rebus, quod dignum libero aut indignum esse ducamus? Nonne
odio multos dignos putamus, qui quodam motu aut statu videntur naturae legem et
modum contempsisse? Et quoniam haec deducuntur de corpore quid est cur non
recte pulchritudo etiam ipsa propter se expetenda ducatur? Nam si pravitatem
inminutionemque corporis propter se fugiendam putamus, cur non etiam, ac
fortasse magis, propter se formae dignitatem sequamur? Et si turpitudinem
fugimus in statu et motu corporis, quid est cur pulchritudinem non sequamur? Atque
etiam valítudinem, vires, vacuitatem doloris non propter utilitatem solum, sed
etiam ipsas propter se expetemus. quoniam enim natura suis omnibus expleri
partibus vult, hunc statum corporis per se ipsum expetit, qui est maxime e
natura, quae tota perturbatur, si aut aegrum corpus est aut dolet aut, caret
viribus.
XVIII. [48] Videamus animi
partes, quarum est conspectus illustrior; quae quo sunt excelsiores, eo dant
clariora indicia naturae. Tantus est igitur innatus in nobis cognitionis amor
et scientiae, ut nemo dubitare possit quin ad eas res hominum natura nullo
emolumento invitata rapiatur. Videmusne ut pueri ne verberibus quidem a
contemplandis rebus perquirendisque deterreantur? ut pulsi recurrant? ut aliquid
scire se gaudeant? ut id aliis narrare gestiant? ut pompa, ludis atque eius
modi spectaculis teneantur ob eamque rem vel famem et sitim perferant? quid
vero? qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec
valitudinis nec rei familiaris habere rationem omniaque perpeti ipsa cognitione
et scientia captos et cum maximis curis et laboribus compensare eam, quam ex
discendo capiant, voluptatem?
[49] [Ut] mihi quidem
Homerus huius modi quiddam vidisse videatur in iis, quae de Sirenum cantibus
finxerit. neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam et varietate
cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire
profitebantur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent. ita
enim invitant Ulixem—nam verti, ut quaedam Homeri, sic istum ipsum locum —:
O decus Argolicum, quin puppim flectis, Ulixes,
Auribus ut nostros possis agnoscere cantus!
Nam nemo haec umquam est transvectus caerula cursu,
Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus,
Post variis avido satiatus pectore musis
Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras.
Nos grave certamen belli clademque tenemus,
Graecia quam Troiae divino numine vexit,
Omniaque e latis rerum vestigia terris.
Vidit Homerus probari fabulam non
posse, si cantiunculis tantus irretitus vir teneretur; scientiam pollicentur,
quam non erat mirum sapientiae cupido patria esse cariorem. Atque omnia quidem
scire, cuiuscumque modi sint, cupere curiosorum, duci vero maiorum rerum
contemplatione ad cupiditatem scientiae summorum virorum est putandum.
XIX. [50] Quem enim
ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam
describit attentius, ne patriam <quidem> captam esse senserit? quantum
Aristoxeni ingenium consumptum videmus in musicis? quo studio Aristophanem
putamus aetatem in litteris duxisse? quid de Pythagora? quid de Platone aut de
Democrito loquar? a quibus propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras
esse peragratas. quae qui non vident, nihil umquam magnum ac cognitione dignum
amaverunt.
Atque hoc loco, qui propter animi voluptates
coli dicunt ea studia, quae dixi, non intellegunt idcirco esse ea propter se
expetenda, quod nulla utilitate obiecta delectentur animi atque ipsa scientia,
etiamsi incommodatura sit, gaudeant.
[51] Sed quid attinet
de rebus tam apertis plura requirere? Ipsi enim quaeramus a nobis stellarum
motus contemplationesque rerum caelestium eorumque omnium, quae naturae obscuritate
occultantur, cognitiones quem ad modum nos moveant, et quid historia delectet,
quam solemus persequi usque ad extremum, <cum> praetermissa repetimus,
inchoata persequimur. Nec vero sum nescius esse utilitatem in historia, non
modo voluptatem.
[52] Quid, cum fictas
fabulas, e quibus utilitas nulla elici potest, cum voluptate legimus? quid, cum
volumus nomina eorum, qui quid gesserint, nota nobis esse, parentes, patriam,
multa praeterea minime necessaria? quid, quod homines infima fortuna, nulla spe
rerum gerendarum, opifices denique delectantur historia? Maximeque eos videre
possumus res gestas audire et legere velle, qui a spe gerendi absunt confecti
senectute. Quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur,
invitamenta inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur.
[53] Ac veteres quidem
philosophi in beatorum insulis fingunt qualis futura sit vita sapientium, quos cura
omni liberatos, nullum necessarium vitae cultum aut paraturn requirentis, nihil
aliud esse acturos putant, nisi ut omne tempus inquirendo ac discendo in
naturae cognitione consumant. Nos autem non solum beatae vitae istam esse
oblectationem videmus, sed etiam levamentum miseriarum. itaque multi, cum in
potestate essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, multi in exillo
dolorem suum doctrinae studiis levaverunt.
[54] Princeps huius
civitatis Phalereus Demetrius cum patria pulsus esset iniuria, ad Ptolomaeum se
regem Alexandream contulit. Qui cum in hac ipsa philosophia, ad quam te
hortamur, excelleret Theophrastique esset auditor, multa praeclara in illo
calamitoso otio scripsit non ad usum aliquem suum, quo erat orbatus, sed animi
cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus. Equidem e Cn. Aufidio,
praetorio, erudito homine, oculis capto, saepe audiebam, cum se lucis magis
quam utilitatis desiderio moveri diceret. somnum denique nobis, nisi requietem
corporibus et is medicinam quandam laboris afferret, contra naturam putaremus
datum; aufert enim sensus actionemque tollit omnem. Itaque si aut requietem
natura non quaereret aut eam posset alia quadam ratione consequi. Facile
pateremur, qui etiam nunc agendi aliquid discendique causa prope contra naturam
vígillas suscipere soleamus.
XX. [55] Sunt autem
etiam clariora vel plane perspicua minimeque dubitanda indicia naturae, maxime
scilicet in homine sed in omni animali, ut appetat animus aliquid agere semper
neque ulla condicione quietem sempiternam possit pati. Facile est hoc cernere
in primis puerorum aetatulis. Quamquam enim vereor, ne nimius in hoc genere
videar, tamen omnes veteres philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt,
quod in pueritia facillime se arbitrantur naturae voluntatem posse cognoscere.
Videmus igitur ut conquiescere ne infantes quidem possint. cum vero paulum
processerunt, lusionibus vel laboriosis delectantur, ut ne verberibus quidem
deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus.
Itaque, ne si iucundissimis quidem nos somniis usuros putemus, Endymionis
somnum nobis velimus dari, idque si accidat, mortis instar putemus.
[56] Quin etiam
inertissimos homines nescio qua singolari segnitia praeditos videmus tamen et
corpore et animo moveri semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut
alveolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut sermonem aliquem requirere,
cumque non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos et
sessiunculas consectari. quin ne bestiae quidem, quas delectationis causa
concludimus, cum copiosius alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur
sese contineri motusque solutos et vagos a natura sibi tributos requirunt.
[57] Itaque ut quisque
optime natus institutusque est, esse omnino nolit in vita, si gerendis negotiis
orbatus possit paratissimis vesci voluptatibus. Nam aut privatim aliquid gerere
malunt aut, qui attore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque
adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt. Qua in vita tantum
abest ut voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, vigilias
perferunt optimaque parte hominis, quae in nobis divina ducenda est, ingenii et
mentis acie fruuntur nec voluptatem requirentes nec fugientes laborem. Nec vero
intermittunt aut admirationem earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut
investigationem novarum. Quo studio cum satiari non possint, omnium ceterarum
rerum obliti níhil abiectum, nihil humile cogitant; tantaque est vis talibus in
studiis, ut eos etiam, qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos
utilitate aut voluptate dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque
naturis aetates contenere videamus.
XXI. [58] Ergo hoc quidem
apparet, nos ad agendum esse natos. Actionum autem genera plura, ut obscurentur
etiam minora maioribus, maximae autem sunt primum, ut mihi quidem videtur et
iis, quorum nunc in ratione versamur, consideratio cognitioque rerum caelestium
et earum, quas a natura occultatas et latentes indagare ratio potest, deinde
rerum publicarum administratio aut administrandi scientia, tum prudens,
temperata, fortis, iusta ratio reliquaeque virtutes et actiones virtutibus
congruentes, quae uno verbo complexi omnia honesta dicimus; ad quorum et
cognitionem et usum iam corroborati natura ipsa praeeunte deducimur. Omnium
enim rerum principia parva sunt, sed suis progressionibus usa augentur nec sine
causa; in primo enim ortu inest teneritas ac mollitia quaedam, ut nec res
videre optimas nec agere possint. Virtutis enim beataeque vitae, quae duo
maxime expetenda sunt, serius lumen apparet, multo etiam serius, ut plane
qualia sint intellegantur. Praeclare enim Plato: 'Beatum, cui etiam in
senectute contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi possit'. Quare,
quoniam de primis naturae commodis satis dietum est nunc de maioribus
consequentibusque videamus.
[59] Natura igitur
corpus quidem bominis sic et genuit et formavit, ut alia in primo ortu
perficeret, alia progrediente aetate fingeret neque sane multum adiumentis
externis et adventiciis uteretur. Animum autem reliquis rebus ita perfecit, ut
corpus; sensibus enim ornavit ad res percipiendas idoneis, ut nihil aut non
multum adiumento ullo ad suam confirmationem indigerent; quod autem in homine
praestantissimum atque optimum est, id deseruit. Etsi dedit talem mentem, quae
omnem virtutem accipere posset, ingenuitque sine doctrina notitias parvas rerum
maximarum et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant, tamquam
elementa virtutis. Sed virtutem ipsam inchoavit, nihil amplius.
[60] Itaque nostrum
est—quod nostrum dico, artis est—ad ea principia, quae accepimus. Consequentia
exquirere, quoad sit id, quod volumus, effectum. quod quidem pluris est haud
paulo magisque ipsum propter se expetendum quam aut sensus aut corporis ea,
quae diximus, quibus tantum praestat mentis excellens perfectio, ut vix
cogitari possit quid intersit. Itaque omnis honos, omnis admiratio, omne
studium ad virtutem et ad eas actiones, quae virtuti sunt consentaneae,
refertur, eaque omnia, quae aut ita in animis sunt aut ita geruntur, uno nomine
honesta dicuntur. Quorum omnium quae sint notitiae, quae quidem significentur
rerum vocabulis, quaeque cuiusque vis et natura sit mox videbimus.
XXII. [61] Hoc autem loco
tantum explicemus haec honesta, quae dico, praeterquam quod nosmet ipsos
diligamus, praeterea suapte natura per se esse expetenda. Indicant pueri, in
quibus ut in speculis natura cernitur. Quanta studia decertantium sunt! Quanta
ipsa certamina! Ut illi efferuntur laetitia, cum vicerunt! ut pudet victos! Ut
se accusari nolunt! Quam cupiunt laudari! Quos illi labores non perferunt, ut
aequalium principes sint! Quae memoria est in iis bene merentium, quae
referendae gratiae cupiditas! Atque ea in optima quaque indole maxime apparenti
in qua haec honesta, quae intellegimus, a natura tamquam adumbrantur.
[62] Sed haec in
pueris; expressa vero in iis aetatibus, quae iam confirmatae sunt. quis est tam
dissimile homini. Qui non moveatur et offensione turpitudinis et comprobatione
honestatis? Quis est, qui non oderit libidinosam, protervam adolescentiam? Quis
contra in illa aetate pudorem, constantiam, etiamsi sua nihil intersit, non
tamen diligat? Quis Pullum Numitorium Fregellanum, proditorem, quamquam rei
publicae nostrae profuit, non odit? Quis &suae> urbis conservatorem
Codrum, quis Erechthei filias non maxime laudat? Cui Tubuli nomen odio non est?
Quis Aristidem non mortuum diligit? an obliviscimur, quantopere in audiendo in
legendoque moveamur, cum pie, cum amice, cum magno animo aliquid factum
cognoscimus?
[63] Quid loquor de
nobis, qui ad laudem et ad decus nati, suscepti, instituti sumus? Qui clamores
vulgi atque imperitorum excitantur in theatris, cum illa dicuntur: 'Ego sum
Orestes', contraque ab altero: 'Immo enimvero ego sum, inquam, Orestes!' Cum
autem etiam exitus ab utroque datur conturbato errantique regi, ambo ergo se
una necari cum precantur, quotiens hoc agitur, ecquandone nisi admirationibus
maximis? Nemo est igitur, quin hanc affectionem animi probet atque laudet, qua
non modo utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam conservatur
fides.
[64] Talibus exemplis
non fictae solum fabulae, verum etiam historiae refertae sunt, et quidem maxime
nostrae. Nos enim ad sacra Idaea accipienda optimum virum delegimus, nos
tutores misimus regibus, nostri imperatores pro salute patriae sua capita
voverunt, nostri consules regem inimicissimum moenibus iam adpropinquantem
monuerunt, a veneno ut caveret, nostra in re publica [Lucretia] et quae per vim
oblatum stuprum volontaria morte lueret inventa est et qui interficeret filiam,
ne stupraretur. Quae quidem omnia et innumerabilia praeterea quis est quin
intellegat et eos qui fecerint dignitatis splendore ductos inmemores fuisse
utilitatum suarum nosque, cum ea laudemus, nulla alla re nisi honestate duci?
XXIII. Quibus rebus expositis breviter—nec
enim sum copiam, quam potui, quia dubitatio in re nulla erat, persecutus—sed
his rebus concluditur profecto et virtutes omnes et honestum illud, quod ex iis
oritur et in iis haeret, per se esse expetendum. [65] In omni
autem honesto, de quo loquimur, nihil est tam illustre nec quod latius pateat
quam coniunctio inter homines hominum et quasi quaedam societas et communicatio
utilitatum et ipsa caritas generis humani. Quae nata a primo satu, quod a
procreatoribus nati diliguntur et tota domus coniugio et stirpe coniungitur,
serpit sensim foras, cognationibus primum, tum affinitatibus, deinde amicitiis,
post vicinitatibus, tum civibus et iis, qui publice socii atque amici sunt,
deinde totius complexu gentis humanae. Quae animi affectio suum cuique tribuens
atque hanc, quam dico. Societatem coniunctionis humanae munifice et aeque tuens
iustitia dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas,
quaeque sunt generis eiusdem. Atque haec ita iustitiae propria sunt, ut sint
virtutum reliquarum communia.
[66] Nam cum sic
hominis natura generata sit, ut habeat quiddam ingenitum quasi civile atque
populare, quod Graeci politiko/n vocant, quicquid aget quaeque virtus, id a communitate et ea,
quam exposui, caritate ac societate humana non abhorrebit, vicissimque
iustitia, ut ipsa se fundet in ceteras virtutes, sic illas expetet. servari
enim iustitia nisi a forti viro, nisi a sapiente non potest. qualis est igitur
omnis haec, quam dico, conspiratio consensusque virtutum, tale est illud ipsum
honestum, quandoquidem honestum aut ipsa virtus est aut res gesta virtute;
quibus rebus vita consentiens virtutibusque respondens recta et honesta et
constans et naturae congruens existimari potest.
[67] Atque haec
coniunctio confusioque virtutum tamen a philosophis ratione quadam
distinguitur. nam cum ita copulatae conexaeque sint, ut omnes omnium participes
sint nec alia ab alia possit separari, tamen proprium suum cuiusque munus est,
ut fortitudo in laboribus periculisque cernatur, temperantia in
praeterrnittendis voluptatibus, prudentia in dilectu bonorum et malorum,
iustitia in suo cuique tribuendo. Quando igitur inest in omni virtute cura
quaedam quasi foras spectans aliosque appetens atque complectens, existit
illud, ut amici, ut fratres, ut propinqui, ut affines, ut cives, ut omnes
denique— quoniam unam societatem hominum esse volumus—propter se expetendi
sint. atqui eorum nihil est eius generis, ut sit in fine atque extrerno
bonorum.
[68] Ita fit, ut duo
genera propter se expetendorum reperiantur, unum, quod est in iis, in quibus
completar illud extremum, quae sunt aut animi aut corporis; haec autem, quae
sunt extrinsecus, id est quae neque in animo insunt neque in corpore, ut amici,
ut parentes ut liberi, ut propinqui, ut ipsa patria, sunt illa quidem sua
sponte cara, sed eodem in genere, quo illa, non sunt. nec vero umquam summum
bonum assequi quisquam posset, si omnia illa, quae sunt extra, quamquam
expetenda, summo bono continerentur.
XXIV. [69] Quo modo
igitur, inquies, verum esse poterit omnia referri ad summum bonum, si
amicítiae, si propinquitates, si reliqua externa summo bono non continentur?
Hac videlicet ratione, quod ea, quae externa sunt, iis tuemur officiis, quae
oriuntur a suo cuiusque genere virtutis. nam et amici cultus et parentis ei,
qui officio fungitur, in eo ipso prodest, quod ita fungi officio in recte
factis est, quae sunt orta virtutibus. Quae quidem sapientes sequuntur duce
natura tamquam videntes; non perfecti autem homines et tamen ingeniis
excellentibus praediti excitantur saepe gloria, quae habet speciem honestatis
et similitudinem. Quodsi ipsam honestatem undique pertectam atque absolutam.
rem unam praeclarissimam omnium maximeque laudandam, penitus viderent, quonam
gaudio complerentur, cum tantopere eius adumbrata opinione laetentur?
[70] Quem enim deditum
voluptatibus, quem cupiditatum incendiis inflammatum in iis potiendis, quae
acerrime concupivisset, tanta laetitia perfundi arbitramur, quanta aut
superiorem Africanum Hannibale victo aut posteriorem Karthagine eversa? Quem
Tiberina descensio festo illo die tanto gaudio affecit, quanto L. Paulum, cum
regem Persem captum adduceret, eodem flumine invectio?
[71] Age nunc, Luci
noster, extrue animo altitudinem excellentiamque virtutum: iam non dubitabis,
quin earum compotes homines magno animo erectoque viventes semper sint beati,
qui omnis motus fortunae mutationesque rerum et temporum levis et inbecillos
fore intellegant, si in virtutis certamen venerint. Illa enim, quae sunt a
nobis bona corporis numerata, complent ea quidem beatissimam vitam, sed ita, ut
sine illis possit beata vita existere. Ita enim parvae et exiguae sunt istae
accessiones bonorum, ut, quem ad modum stellae in radiis solis, sic istae in
virtutum splendore ne cernantur quidem.
[72] Atque hoc ut vere
dicitur, parva esse ad beate vivendum momenta ista corporis commodorum, sic
nimis violentum est nulla esse dicere; qui enim sic disputant, obliti mihi
videntur, quae ipsi fecerint principia naturae. Tribuendum est igitur his
aliquid, dum modo quantum tribuendum sit intellegas. Est enim philosophi non
tam gloriosa quam vera quaerentis nec pro nihilo putare ea, quae secundum
naturam illi ipsi gloriosi esse fatebantur, et videre [esse] <esse>
tantam vim virtutis tantamque, ut ita dicam, auctoritatem honestatis, ut reliqua
non illa quidem nulla, sed ita parva sint, ut nulla esse videantur. Haec est
nec omnia spernentis praeter virtutem et virtutem ipsam suis laudibus
amplificantis oratio, denique haec est undique completa et perfecta explicatio
summi boni. Hinc ceteri particulas arripere conati suam quisque videro voluit
afferre sententiam.
XXV. [73] Saepe ab
Aristotele, a Theophrasto mirabiliter est laudata per se ipsa rerum scientia;
hoc uno captus Erillus scientiam summum bonum esse defendit nec rem ullam aliam
per se expetendam. Multa sunt dicta ab antiquis de contemnendis ac despiciendis
rebus humanis; hoc unum Aristo tenuit: praeter vitia atque virtutes negavit rem
esse ullam aut fugiendam aut expetendam. Positum est a nostris in iis esse
rebus, quae secundum naturam essent, non dolere; hoc Hieronymus summum bonum
esse dixit. at vero Callipho et post eum Diodorus, cum is alter voluptatem
adamavisset, alter vacuitatem doloris, neuter honestate carere potuit, quae est
a nostris laudata maxime.
[74] Quin etiam ipsi
voluptarii deverticula quaerunt et virtutes habent in ore totos dies
voluptatemque primo dumtaxat expeti dicunt, deinde consuetudine quasi alteram
quandam naturam effici, qua inpulsi multa faciant nullam quaerentes voluptatem.
Stoici restant, ei quidem non unam aliquam aut alteram <rem> a nobis, sed
totam ad se nostram philosophiam transtulerunt; atque ut reliqui fures earum
rerum, quas ceperunt, signa commutant, sic illi, ut sententiis nostris pro suis
uterentur, nomina tamquam rerum notas mutaverunt. Ita relinquitur sola haec
disciplina digna studiosis ingenuarum artium, digna eruditis, digna claris
viris, digna principibus, digna regibus.
[75] Quae cum dixisset paulumque institisset,
Quid est? inquit; satisne vobis videor pro meo iure in vestris auribus
commentatus?
Et ego: Tu vero, inquam, Piso, ut saepe alias,
sic hodie ita nosse ista visus es, ut, si tui nobis potestas saepius fieret,
non multum Graecis supplicandum putarem. quod quidem eo probavi magis, quia
memini Staseam Neapolitanum, doctorem illum tuum, nobilem sane Peripateticum,
aliquanto ista secus dicere solitumi assentientem iis, qui multum in fortuna
secunda aut adversa, multum in bonis aut malis corporis ponerent.
Est, ut dicis, inquit; sed haec ab Antiocho,
familiari nostro, dicuntur multo melius et fortius, quam a Stasea dicebantur.
quamquam ego non quaero, quid tibi a me probatum sit, sed huic Ciceroni nostro,
quem discipulum cupio a te abducere.
XXVI. [76] Tum Lucius:
Mihi vero ista valde probata sunt, quod item fratri puto.
Tum mihi Piso: Quid ergo? inquit, dasne
adolescenti veniam? an eum discere ea mavis, quae cum plane perdidiceriti nihil
sciat?
Ego vero isti, inquam, permitto. sed nonne
merninisti licere mihi ista probare, quae sunt a te dicta? quis enim potest ea,
quae probabilia videantur ei, non probare?
An vero, inquit, quisquam potest probare, quod
perceptfum, quod. comprehensum, quod cognitum non habet?
Non est ista, inquam, Piso, magna dissensio.
Nihil enim est aliud, quam ob rem mihi percipi nihil posse videatur, nisi quod
percipiendi vis ita definitur a Stoicis, ut negent quicquam posse percipi nisi
tale verum, quale falsum esse non possit. Itaque haec cum illis est dissensio,
cum Peripateticis nulla sane. Sed haec omittamus; habent enim et bene longam et
satis litigiosam disputationem.
[77] Illud mihi a te nimium festinanter dictum
videtur, sapientis omnis esse semper beatos; nescio quo modo praetervolavit
oratio. Quod nisi ita efficitur, quae Theophrastus de fortuna, de dolore, de
cruciatu corporis dixit, cum quibus coniungi vitam beatam nullo modo posse
putavit, vereor, ne vera sint. nam illud vehementer repugnat, eundem beatum
esse et multis malis oppressum. haec quo modo conveniant, non sane intellego.
Utrum igitur tibi non placet, inquit, virtutisne
tantam esse vim, ut ad beate vivendum se ipsa contenta sit? an, si id probas,
fieri ita posse negas, ut ii, qui virtutis compotes sint, etiam malis quibusdam
affecti beati sint?
Ego vero volo in virtute vim esse quam maximam;
sed quanta sit alias, nunc tantum possitne esse tanta. si quicquam extra
virtutem habeatur in bonis.
[78] Atqui, inquit, si
Stoicis concedis ut virtus sola, si adsit vitam efficiat beatam, concedis etiam
Peripateticis. Quae enim mala illi non audent appellare, aspera autem et
incommoda et reicienda et aliena naturae esse concedunt, ea nos mala dicimus,
sed exigua et paene minima. quare si potest esse beatus is, qui est in asperis
reiciendisque rebus, potest is quoque esse. Qui est in parvis malis.
Et ego: Piso, inquam, si est quisquam, qui acute
in causis videre soleat quae res agatur. Is es profecto tu. Quare attende,
quaeso. nam adhuc, meo fortasse vitio, quid ego quaeram non perspicis.
Istic sum, inquit. expectoque quid ad id, quod
quaerebam, respondeas.
XXVII. [79] Respondebo me
non quaerere, inquam, hoc tempore quid virtus efficere possit, sed quid
constanter dicatur, quid ipsum a se dissentiat.
Quo igitur, inquit, modo?
Quia, cum a Zenone, inquam, hoc magnifice
tamquam ex oraculo editur: 'Virtus ad beate vivendum se ipsa contenta est',
<et> Quare? inquit, respondet: 'Quia, nisi quod honestum est, nullum est
aliud bonum! Non quaero iam verumne sit; illud dico, ea, quae dicat, praeclare
inter se cohaerere.
[80] Dixerit hoc idem
Epicurus, semper beatum esse sapientem—quod quidem solet ebullire non numquam
—, quem quidem, cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum: 'Quam suave
est! quam nihil curo!'; non pugnem cum homine, cur tantum habeat in natura
boni; illud urgueam, non intellegere eum quid sibi dicendum sit, cum dolorem
summum malum esse dixerit. Eadem nunc mea adversum te oratio est. dicis eadem
omnia et bona et mala, quae quidem dicunt ii, qui numquam philosophum pictum,
ut dicitur, viderunt: valitudinem, vires, staturam, formam, integritatem
unguiculorum omnium <bona>, deformitatem, morbum, debilitatem mala.
[81] Iam illa externa parce tu quidem; sed
haec cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in bonis numerabis,
amicos, liberos, propinquos, divitias, honores, opes. Contra hoc attende me
nihil dicere, [illud dicere], si ista mala sunt, in quae potest
incidere sapiens, sapientem esse non esse ad beate vivendum satis.
Immo vero, inquit, ad beatissime vivendum parum
est, ad beate vero satis.
Animadverti, ínquam, te isto modo paulo ante
ponere, et scio ab Antiocho nostro dici sic solere; sed quid minus probandum
quam esse aliquem beatum nec satis beatum? Quod autem satis est, eo quicquid
accessit, nimium est; et nemo nimium beatus est; ita nemo beato beatior.
[82] Ergo, inquit,
tibi Q.Metellus, qui tris filios consules vidit, e quibus unum etiam et
censorem et triumphantem, quartum autem practorem, eosque salvos reliquit et
tris filias nuptas, cum ipse consul, censor, etiam augur fuisset triumphasset,
ut sapiens fuerit, nonne beatior quam, ut item sapiens fuerit, qui in potestate
hostium vigiliis et inedia necatus est, Regulus?
XXVIII. [83] Quid me istud
rogas? inquam. Stoicos roga.
Quid igitur, inquit, eos responsuros putas?
Nihilo beatiorem esse Metellum quam Regulum.
Inde igitur, inquit, ordiendum est.
Tamen a proposito, inquam, aberramus. Non enim
quaero quid verum, sed quid cuique dicendum sit. Utinam quidem dicerent alium
alio beatiorem! Iam ruinas videres. In virtute enim sola et in ipso honesto cum
sit bonum positum, cumque nec virtus, ut placet illis, nec honestum crescat,
idque bonum solum sit, quo qui potiatur, necesse est beatus sit, cum id augeri
non possit, in quo uno positum est beatum esse, qui potest esse quisquam alius
alio beatior? videsne, ut haec concinant? Et hercule—fatendum est enim, quod
sentio —mirabilis est apud illos contextus rerum. Respondent extrema primis,
media utrisque, omnia omnibus. Quid sequatur, quid repugnet, vident. Ut in
geometria, prima si dederis, danda sunt omnia. Concede nihil esse bonum, nisi
quod bonestum sit: concedendum est in virtute <esse> positam beatam vitam
vide rursus retro: dato hoc dandum erit illud.
[84] Quod vestri non
item. 'Tria genera bonorum'; proclivi currit oratio. venit ad extremum; haeret
in salebra. cupit enim dícere nihil posse ad beatam vitam deesse sapienti.
honesta oratio, Socratica, Platonis etiam. Audeo dicere, inquit. Non potes, nisi
retexueris illa. paupertas si malum est, mendicus beatus esse nemo potest,
quamvis sit sapiens. at Zeno eum non beatum modo, sed etiam divitem dicere
ausus est. dolere malum est: in crucem qui agitur, beatus esse non potest.
Bonum liberi: misera orbitas. Bonum patria: miserum exilium. Bonum valitudo:
miser morbus. Bonum integritas corporis: misera debilitas. Bonum incolumis
acies: misera caecitas. Quae si potest singula consolando levare, universa quo
modo sustinebit? Sit enim idem caecus, debilis. Morbo gravissimo affectus,
exul, orbus, egens, torqueatur eculeo: quem hunc appellas, Zeno? Beatum,
inquit. Etiam beatissimum? Quippe, inquieta cum tam docuerim gradus istam rem
non habere quam virtutem, in qua sit ipsum etíam beatum.
[85] Tibi hoc incredibile, quod beatissimum.
quid? tuum credibile? Si enim ad populum me vocas, eum. Qui ita affectus,
beatum esse numquam probabis; si ad prudentes, alterum fortasse dubitabunt,
sitne tantum in virtute, ut ea praediti vel in Phalaridis tauro beati sint,
alterum non dubitabunt, quin et Stoici conveniente sibi dicant et vos
repugnantia.
Theophrasti igitur, inquit, tibi liber ille
placet de beata vita?
Tamen aberramus a proposito, et, ne longius,
prorsus, inquam, Piso, si ista mala sunt, placet.
[86] Nonne igitur tibi videntur, inquit, mala?
Id quaeris, inquam, in quo, utrum respondero,
verses te huc atque illuc necesse est.
Quo tandem modo? inquit.
Quia, si mala sunt, is, qui erit in iis, beatus
non erit. si mala non sunt, iacet omnis ratio Peripateticorum.
Et ille ridens: Video, inquit, quid agas; ne
discipulum abducam, times.
Tu vero, inquam, ducas licet, si sequetur; erit
enim mecum, si tecum erit.
XXIX. Audi igitur, inquit, Luci; tecum enim
mihi instituenda oratio est. Omnis auctoritas philosophiae, ut ait
Theophrastus, consistit in beata vita comparanda; beate enim vivendi cupiditate
incensi omnes sumus. [87] Hoc mihi cum tuo fratre convenit. quare
hoc videndum est, possitne nobis hoc ratio philosophorum dare. pollicetur
certe. Nisi enim id faceret, cur Plato Aegyptum peragravit, ut a sacerdotibus
barbaris numeros et caelestia acciperet? Cur post Tarentum ad Archytam? Cur ad
reliquos Pythagoreos, Echecratem, Timaeum, Arionem, Locros, ut, cum Socratem
expressisset, adiungeret Pythagoreorum disciplinam eaque, quae Socrates
repudiabat, addisceret? Cur ipse Pythagoras et Aegyptum lustravit et Persarum
magos adiit? Cur tantas regiones barbarorum pedibus obiit, tot maria
transmisit? Cur haec eadem Democritus? Qui—vere falsone, quaerere
mittimus—dicitur oculis se privasse; certe, ut quam minime animus a
cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid
quaerens aliud nisi vitam beatam quam si etiam in rerum cognitione ponebat,
tamen ex illa investigazione naturae consequi volebat, bono ut esset animo. Id
enim ille summum bonum eu)qumi/an et saepe a)qambi/an appellat, id est animum terrore liberum.
[88] Sed haec etsi
praeclare, nondum tamen perpolita. Pauca enim, neque ea ipsa enucleate, ab hoc
de virtute quidem dicta. Post enim haec in hac urbe primum a Socrate quaeri
coepta, deinde in hunc locum delata sunt, nec dubitatum, quin in virtute omnis
ut bene, sic etiam beate vivendi spes poneretur. Quae cum Zeno didicisset a
nostris, ut in aetionibus praescribi solet, 'DE EADEM RE [FECIT] ALIO MODO'.
Hoc tu nunc in illo probas. scilicet vocabulis rerum mutatis inconstantiae
crimen ille effugit, nos effugere non possumus! Ille Metelli vitam negat
beatiorem quam Reguli, praeponendam tamen, nec magis expetendam, sed magis
sumendam et, si optio esset, eligendam Metelli. Reguli reiciendam; ego, quam
ille praeponendam et magis eligendam, beatiorem hanc appello nec ullo minimo
momento plus ei vitae tribuo quam Stoici.
[89] Quid interest,
nisi quod ego res notas notis verbis appello, illi nomina nova quaerunt, quibus
idem dicant? Ita, quem ad modum in senatu semper est aliquis, qui interpretem
postulet, sic, isti nobis cum interprete audiendi sunt. bonum appello quicquid
secundurn naturam est, quod contra malum, nec ego solus, sed tu etiam,
Chrysippe, in foro, domi; in schola desinis. quid ergo? Aliter homines, aliter
philosophos loqui putas oportere? Quanti quidque sit aliter docti et indocti,
sed cum constiterit inter doctos quanti res quaeque sit—si homines essent,
usitate loquerentur —, dum res maneant, verba fingant arbitratu suo.
XXX. [90] Sed venio ad
inconstantiae crimen, ne saepius dicas me aberrare; quam tu ponis in verbis,
ego positam in re putabam. Si satis erit hoc perceptum, in quo adiutores
Stoicos optimos habemus, tantam vim esse virtutis, ut omnia, si ex altera parte
ponantur, ne appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda certe dicunt esse
et sumenda et eligenda et praeposita—quae ita definiunt, ut satis magno
aestimanda sint —, haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis appellata,
partim novis et commenticiis, ut ista 'producta' et 'reducta', partim idem
significantibus—quid enim interest, expetas an eligas? Mihi quidem etiam
lautius videtur, quod eligitur, et ad quod dilectus adhibetur —, sed, cum ego
ista omnia bona dixero, tantum refert quam magna dicam, cum expetenda, quam
valde. Sin autem nec expetenda ego magis quam tu eligenda, nec illa pluris
aestimanda ego, qui bona, quam tu, producta qui appellas, omnia ista necesse
est obscurari nec apparere et in virtutis tamquam in solis radios incurrere.
[91] At enim, qua in
vita est aliquid mali, ea beata esse non potest. Ne seges quidem igitur spicis
uberibus et crebris, si avenam uspiam videris, nec mercatura quaestuosa, si in
maximis lucris paulum aliquid damni contraxerit. an hoc usque quaque, aliter in
vita? Et non ex maxima parte de tota iudicabis? an dubium est, quin virtus ita
maximam partem optineat in rebus humanis, ut reliquas obruat? Audebo igitur
cetera, quae secundum naturam sint, bona appellare nec fraudare suo vetere
nomine neque iam aliquod potius novum exquirere,virtutis autem amplitudinem
quasi in altera librae lance ponere.
[92] Terram, mihi
crede, ea lanx et maria deprimet. Semper enim ex eo, quod maximas partes
continet latissimeque funditur, tota res appellatur. Dicimus aliquem hilare
vivere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita amissa est? At hoc in
eo M. Crasso, quem semel ait in vita risisse Lucilius, non contigit, ut ea re
minus a)ge/lastoj ut ait
idem, vocaretur. Polycratem Samium felicem appellabant. nihil acciderat ei,
quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. Ergo
infelix una molestia, fellx rursus, cum is ipse anulus in praecordiis piscis
inventus est? Ille vero, si insipiens—quo certe, quoniam tyrannus —, numquam
beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum ab Oroete, praetore Darei, in
crucem actus est. At multis malis affectus. Quis negat? Sed ea mala virtuti
magnitudine obruebantur.
XXXI. [93] An ne hoc
quidem Peripateticis concedis, ut dicant omnium bonorum virorum, id est
sapientium omnibusque virtutibus ornatorum, vitam omnibus partibus plus habere
semper boni quam mali? Quis hoc dicit? Stoici scilicet. Minime; sed isti ipsi,
qui voluptate et dolore omnia metiuntur, nonne clamant sapienti plus semper
adesse quod velit quam quod nolit? Cum tantum igitur in virtute ponant ii, qui
fatentur se virtutis causa, nisi ea voluptatem faceret, ne manum quidem
versuros fuisse, quid facere nos oportet, qui quamvis minimam animi
praestantiam omnibus bonis corporis anteire dicamus, ut ea ne in conspectu
quidem relinquantur? Quis est enim, qui hoc cadere in sapientem dicere audeat,
ut, si fieri possit, virtutem in perpetuum abiciat, ut dolore omni liberetur?
Quis nostrum dixerit, quos non pudet ea, quae Stoici aspera dicunt, mala
dicere, melius esse turpiter aliquid facere cum voluptate quam honeste cum
dolore?
[94] Nobis Heracleotes
ille Dionysius flagitiose descivisse videtur a Stoicis propter oculorum
dolorem. quasi vero hoc didicisset a Zenone, non dolere, cum doleret! Illud
audierat nec tamen didicerat, malum illud non esse, quia turpe non esset, et
esse ferendum viro. Hic si Peripateticus fuisset, permansisset, credo, in
sententia, qui dolorem malum dicunt esse, de asperitate autem eius fortiter
ferenda praecipiunt eadem, quae Stoici. Et quidem Arcesilas tuus, etsi fuit in
disserendo pertinacior, tamen noster fuit; erat enim Polemonis. Is cum arderet
podagrae doloribus visitassetque hominem Charmides Epicureus perfamiliaris et
tristis exiret, Mane, quaeso, inquit, Charmide noster; nihil illinc huc
pervenit. Ostendit pedes et pectus. Ac tamen hic mallet non dolere.
XXXII. [95] Haec igitur est
nostra ratio, quae tibi videtur inconstans, cum propter virtutis caelestem
quandam et divinam tantamque praestantiam, ut, ubi virtus sit resque magnae
<et>summe laudabiles virtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non
possit, tamen labor possit, possit molestia, non dubitem dicere omnes sapientes
esse semper beatos, sed tamen fieri posse, ut sit alius alio beatior. Atqui
iste locus est, Piso, tibi etiam atque etiam confirmandus, inquam; quem si
tenueris, non modo meum Ciceronem, sed etiam me ipsum abducas licebit.
[96] Tum Quintus: Mihi
quidem, inquit, satis hoc confirmatum videtur, laetorque eam philosophiam,
cuius antea supellectilem pluris aestimabam quam possessiones reliquarum—ita
mihi dives videbatur, ut ab ea petere possem, quicquid in studiis nostris
concupissem —, hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod
quidam ei deesse dicebant.
Non quam nostram quidem, inquit Pomponius
iocans; sed mehercule pergrata mihi oratio tua. Quae enim dici Latine posse non
arbitrabar, ea dicta sunt a te verbis aptis nec minus plane quam dicuntur a
Graecis. Sed tempus est, si videtur, et recta quidem ad me.
Quod cum ille dixisset et satis disputatum
videretur, in oppidum ad Pomponium perreximus omnes.
|