Textus
[1] Hesterno die,
patres conscripti, cum me et vestra dignitas et frequentia equitum Romanorum
praesentium, quibus senatus dabatur, magno opere commosset, putavi mihi
reprimendam esse P. Clodi impudicam impudentiam, cum is publicanorum causam
stultissimis interrogationibus impediret, P. Tullioni Syro navaret operam atque
ei se, cui totus venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret. Itaque
hominem furentem exsultantemque continui simul ac periculum iudici intendi:
duobus inceptis verbis omnem impetum gladiatoris ferociamque compressi. [2] Ac tamen ignarus ille qui consules essent,
exsanguis atque aestuans se ex curia repente proripuit, cum quibusdam fractis
iam atque inanibus minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique
terroribus: quem cum egredientem insequi coepissem, cepi equidem fructum
maximum et ex consurrectione omnium vestrum et ex comitatu publicanorum. Sed
vaecors repente sine suo vultu, sine colore, sine voce constitit; deinde
respexit et, simul atque Cn. Lentulum consulem aspexit, concidit in curiae
paene limine; recordatione, credo, Gabini sui desiderioque Pisonis. Cuius ego
de ecfrenato et praecipiti furore quid dicam? <An> potest gravioribus a
me verbis vulnerari quam est statim in facto ipso a gravissimo viro, P.
Servilio, confectus ac trucidatus? cuius si iam vim et gravitatem illam
singularem ac paene divinam adsequi possem, tamen non dubito quin ea tela quae
coniecerit inimicus quam ea quae conlega patris emisit leviora atque hebetiora
esse videantur.
[3] Sed tamen mei facti
rationem exponere illis volo qui hesterno die dolore me elatum et iracundia
longius prope progressum arbitrabantur quam sapientis hominis cogitata ratio
postulasset. Nihil feci iratus, nihil impotenti animo, nihil non diu
consideratum ac multo ante meditatum. Ego enim me, patres conscripti, inimicum
semper esse professus sum duobus, qui me, qui rem publicam cum defendere
deberent, servare possent, cumque ad consulare officium ipsis insignibus illius
imperi, ad meam salutem non solum auctoritate sed etiam precibus vestris
vocarentur, primo reliquerunt, deinde prodiderunt, postremo oppugnarunt,
praemiisque nefariae pactionis funditus una cum re publica oppressum
exstinctumque voluerunt; qui quae suo ductu et imperio cruento illo atque
funesto supplicia neque a sociorum moenibus prohibere neque hostium urbibus
inferre potuerunt, excisionem, inflammationem, eversionem, depopulationem,
vastitatem, ea sua cum praeda meis omnibus tectis atque agris intulerunt. [4] Cum his furiis et facibus, cum his, inquam,
exitiosis prodigiis ac paene huius imperi pestibus bellum mihi inexpiabile dico
esse susceptum, neque id tamen ipsum tantum quantum meus ac meorum, sed tantum
quantum vester atque omnium bonorum dolor postulavit. In Clodium vero non est
hodie meum maius odium quam illo die fuit cum illum ambustum religiosissimis
ignibus cognovi muliebri ornatu ex incesto stupro atque ex domo pontificis
maximi emissum. Tum, inquam, tum vidi ac multo ante prospexi quanta tempestas
excitaretur, quanta impenderet procella rei publicae. Videbam illud scelus tam
importunum, audaciam tam immanem adulescentis furentis, nobilis, vulnerati non
posse arceri oti finibus: erupturum illud malum aliquando, si impunitum
fuisset, ad perniciem civitatis. Non multum mihi sane post ad odium accessit. [5] Nihil enim contra me fecit odio mei, sed odio
severitatis, odio dignitatis, odio rei publicae: non me magis violavit quam
senatum, quam equites Romanos, quam omnis bonos, quam Italiam cunctam: non
denique in me sceleratior fuit quam in ipsos deos immortalis. Etenim illos eo
scelere violavit quo nemo antea: in me fuit eodem animo quo etiam eius
familiaris Catilina, si vicisset, fuisset. Itaque eum numquam a me esse
accusandum putavi, non plus quam stipitem illum qui quorum hominum esset
nesciremus, nisi se Ligurem ipse esse diceret. Quid enim hunc persequar,
pecudem ac beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum? qui si sensit
quo se scelere devinxerit, non dubito quin sit miserrimus; sin autem id non
videt, periculum est ne se stuporis excusatione defendat. [6]
Accedit etiam quod exspectatione omnium fortissimo et clarissimo viro, T.
Annio, devota et constituta ista hostia esse videtur; cui me praeripere
desponsam iam et destinatam laudem, cum ipse eius opera et dignitatem et
salutem reciperarim, valde est iniquum. Etenim ut P. ille Scipio natus mihi
videtur ad interitum exitiumque Carthaginis, qui illam a multis imperatoribus
obsessam, oppugnatam, labefactam, paene captam aliquando quasi fatali adventu
solus evertit, sic T. Annius ad illam pestem comprimendam, exstinguendam,
funditus delendam natus esse videtur et quasi divino munere donatus rei
publicae. Solus ille cognovit quem ad modum armatum civem, qui lapidibus, qui
ferro alios fugaret, alios domi contineret, qui urbem totam, qui curiam, qui
forum, qui templa omnia caede incendiisque terreret, non modo vinci verum etiam
vinciri oporteret. [7] Huic ego et tali et ita
de me ac de patria merito viro numquam mea voluntate praeripiam eum praesertim
reum cuius ille inimicitias non solum suscepit propter salutem meam, verum
etiam adpetivit. Sed si etiam nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis,
inretitus odio bonorum omnium, exspectatione supplici iam non diuturna
implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum impeditus facere
conabitur, resistam et aut concedente aut etiam adiuvante Milone eius conatum
refutabo: velut hesterno die cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum
attigi legum initium et iudici. Consedit ille: conticui. Diem dixisset, ut
iecerat: fecissem ut ei statim tertius a praetore dies diceretur. Atque hoc sic
moderetur et cogitet, si contentus sit iis sceleribus quae commisit, esse
<se> iam consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim me esse
arrepturum arma iudiciorum atque legum.
[8] Atque paulo ante,
patres conscripti, contionem habuit quae est ad me tota delata; cuius contionis
primum universum argumentum sententiamque audite; cum riseritis impudentiam
hominis, tum a me de tota contione audietis. De religionibus sacris et
caerimoniis est contionatus, patres conscripti, Clodius: Publius, inquam,
Clodius sacra et religiones neglegi violari pollui questus est! Non mirum si
hoc vobis ridiculum videtur: etiam sua contio risit hominem, quo modo ipse
gloriari solet, ducentis confixum senati consultis, quae sunt omnia contra
illum pro religionibus facta, hominemque eum qui pulvinaribus Bonae deae
stuprum intulerit, eaque sacra quae viri oculis ne imprudentis quidem aspici
fas est non solum aspectu virili sed flagitio stuproque violarit, in contione
de religionibus neglectis conqueri. [9] Itaque
nunc proxima contio eius exspectatur de pudicitia. Quid enim interest utrum ab
altaribus religiosissimis fugatus de sacris et religionibus conqueratur, an ex
sororum cubiculo egressus pudorem pudicitiamque defendat? Responsum haruspicum
hoc recens de fremitu in contione recitavit, in quo cum aliis multis scriptum
etiam illud est, id quod audistis, Loca sacra et religiosa profana haberi: in
ea causa esse dixit domum meam a religiosissimo sacerdote, P. Clodio,
consecratam. [10] Gaudeo mihi de toto hoc
ostento, quod haud scio an gravissimum multis his annis huic ordini nuntiatum
sit, datam non modo iustam sed etiam necessariam causam esse dicendi;
reperietis enim ex hoc toto prodigio atque responso nos de istius scelere ac
furore ac de impendentibus periculis maximis prope iam voce Iovis Optimi Maximi
praemoneri. [11] Sed primum expiabo religionem
aedium mearum, si id facere vere ac sine cuiusquam dubitatione potero; sin
scrupulus tenuissimus residere alicui videbitur, non modo patienti sed etiam
libenti animo portentis deorum immortalium religionique parebo.
Sed quae tandem est in hac urbe tanta
domus ab ista suspicione religionis tam vacua atque pura? Quamquam vestrae
domus, patres conscripti, ceterorumque civium multo maxima ex parte sunt
liberae religione, tamen una mea domus iudiciis omnibus liberata in hac urbe
sola est. Te enim appello, Lentule, et te, Philippe. Ex hoc haruspicum responso
decrevit senatus ut de locis sacris religiosis ad hunc ordinem referretis.
Potestisne referre de mea domo, quae, ut dixi, sola in hac urbe omni religione
omnibus iudiciis liberata est? Quam primum inimicus ipse in illa tempestate ac
nocte rei publicae, cum cetera scelera stilo illo impuro Sex. Clodi ore tincto
conscripsisset, ne una quidem attigit littera religionis; deinde eandem domum
populus Romanus, cuius est summa potestas omnium rerum, comitiis centuriatis
omnium aetatum ordinumque suffragiis eodem iure esse iussit quo fuisset; postea
vos, patres conscripti, non quo dubia res esset, sed ut huic furiae, si diutius
in hac urbe quam delere cuperet maneret, vox interdiceretur, decrevistis ut de
mearum aedium religione ad pontificum conlegium referretur. [12]
Quae tanta religio est qua non in nostris dubitationibus atque in maximis
superstitionibus unius P. Servili aut M. Luculli responso ac verbo liberemur?
De sacris publicis, de ludis maximis, de deorum penatium Vestaeque matris
caerimoniis, de illo ipso sacrificio quod fit pro salute populi Romani, quod
post Romam conditam huius unius casti tutoris religionum scelere violatum est,
quod tres pontifices statuissent, id semper populo Romano, semper senatui,
semper ipsis dis immortalibus satis sanctum, satis augustum, satis religiosum
esse visum est. At vero meam domum P. Lentulus, consul et pontifex, P.
Servilius, M. Lucullus, Q. Metellus, M'. Glabrio, M. Messalla, L. Lentulus,
flamen Martialis, P. Galba, Q. Metellus Scipio, C. Fannius, M. Lepidus, L.
Claudius rex sacrorum, M. Scaurus, M. Crassus, C. Curio, Sex. Caesar flamen
Quirinalis, Q. Cornelius, P. Albinovanus, Q. Terentius, pontifices minores,
causa cognita, duobus locis dicta, maxima frequentia amplissimorum ac
sapientissimorum civium adstante, omni religione una mente omnes liberaverunt. [13] Nego umquam post sacra constituta, quorum
eadem est antiquitas quae ipsius urbis, ulla de re, ne de capite quidem
virginum Vestalium, tam frequens conlegium iudicasse. Quamquam ad facinoris
disquisitionem interest adesse quam plurimos (ita est enim interpretatio illa
pontificum, ut eidem potestatem habeant iudicum), religionis explanatio vel ab
uno pontifice perito recte fieri potest (quod idem in iudicio capitis durum
atque iniquum est), tamen sic reperietis, frequentiores pontifices de mea domo
quam umquam de caerimoniis virginum iudicasse. Postero die frequentissimus
senatus te consule designato, Lentule, sententiae principe, P. Lentulo et Q.
Metello consulibus referentibus statuit, cum omnes pontifices qui erant huius
ordinis adessent, cumque alii qui honoribus populi Romani antecedebant multa de
conlegi iudicio verba fecissent, omnesque idem scribendo adessent, domum meam
iudicio pontificum religione liberatam videri. [14]
De hoc igitur loco sacro potissimum videntur haruspices dicere, qui locus solus
ex privatis locis omnibus hoc praecipue iuris habet, ut ab ipsis qui sacris
praesunt sacer non esse iudicatus sit? Verum referte, quod ex senatus consulto
facere debetis. Aut vobis cognitio dabitur, qui primi de hac domo sententiam
dixistis et eam religione omni liberastis, aut senatus ipse iudicabit, qui uno
illo solo antistite sacrorum dissentiente frequentissimus antea iudicavit,
aut,—id quod certe fiet,—ad pontifices reicietur, quorum auctoritati fidei
prudentiae maiores nostri sacra religionesque et privatas et publicas
commendarunt. Quid ergo ii possunt aliud iudicare ac iudicaverunt? Multae sunt
domus in hac urbe, patres conscripti, atque haud scio an paene cunctae iure
optimo, sed tamen iure privato, iure hereditario, iure auctoritatis, iure
mancipi, iure nexi: nego esse ullam domum aliam privato eodem quo quae optima
lege, publico vero omni praecipuo et humano et divino iure munitam; [15]
quae primum aedificatur ex auctoritate senatus pecunia publica, deinde contra
vim nefariam huius gladiatoris tot senati consultis munita atque saepta est.
Primum negotium isdem magistratibus est datum anno superiore, ut curarent ut
sine vi aedificare mihi liceret, quibus in maximis periculis universa res
publica commendari solet; deinde, cum ille saxis et ignibus et ferro vastitatem
meis sedibus intulisset, decrevit senatus eos qui id fecissent lege de vi, quae
est in eos qui universam rem publicam oppugnassent, teneri. Vobis vero
referentibus, o post hominum memoriam fortissimi atque optimi consules!
decrevit idem senatus frequentissimus qui meam domum violasset contra rem
publicam esse facturum. [16] Nego ullo de opere
publico, de monumento, de templo tot senatus exstare consulta quot de mea domo,
quam senatus unam post hanc urbem constitutam ex aerario aedificandam, a
pontificibus liberandam, a magistratibus defendendam, a iudicibus puniendam putarit.
P. Valerio pro maximis in rem publicam beneficiis data domus est in Velia
publice, at mihi in Palatio restituta; illi locus, at mihi etiam parietes atque
tectum; illi quam ipse privato iure tueretur, mihi quam publice magistratus
omnes defenderent. Quae quidem ego si aut per me aut ab aliis haberem, non
praedicarem apud vos, ne nimis gloriari viderer; sed cum sint mihi data a
vobis, cum ea attemptentur eius lingua cuius ante manu eversa vos mihi et
liberis meis manibus vestris reddidistis, non ego de meis sed de vestris factis
loquor, nec vereor ne haec mea vestrorum beneficiorum praedicatio non grata
potius quam adrogans videatur. [17] Quamquam si
me tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferret aliquando ad gloriam
in refutandis maledictis hominum improborum animi quidam dolor, quis non
ignosceret? Vidi enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant negare
ferri me posse, quia, cum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer cuius
essem civitatis, respondi me, probantibus et vobis et equitibus Romanis, eius
esse quae carere me non potuisset. Ille, ut opinor, ingemuit. Quid igitur
responderem? quaero ex eo ipso qui ferre me non potest. Me civem esse Romanum?
litterate respondissem. An tacuissem? desertum negotium. Potest quisquam vir in
rebus magnis cum invidia versatus satis graviter inimici contumeliis sine sua
laude respondere? At ipse non modo respondet quidquid potest, cum est
lacessitus, sed etiam gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri.
[18] Sed quoniam mea
causa expedita est, videamus nunc quid haruspices dicant. Ego enim fateor me et
magnitudine ostenti et gravitate responsi et una atque constanti haruspicum
voce vehementer esse commotum; neque is sum qui, si cui forte videor plus quam
ceteri qui aeque atque ego sunt occupati versari in studio litterarum, his
delecter aut utar omnino litteris quae nostros animos deterrent atque avocant a
religione. Ego vero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum
maiores nostros, quorum mihi tanta fuisse sapientia videtur ut satis superque
prudentes sint qui illorum prudentiam non dicam adsequi, sed quanta fuerit
perspicere possint; qui statas sollemnisque caerimonias pontificatu, rerum bene
gerundarum auctoritates augurio, fatorum veteres praedictiones Apollinis vatum
libris, portentorum expiationes Etruscorum disciplina contineri putaverunt;
quae quidem tanta est ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa
principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum paene discrimen, tum hanc
recentem urbis inflammandae delendique imperi coniurationem non obscure nobis
paulo ante praedixerint. [19] Deinde, si quid
habui oti, etiam cognovi multa homines doctos sapientisque et dixisse et
scripta de deorum immortalium numine reliquisse; quae quamquam divinitus
perscripta video, tamen eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos, non
ab illis didicisse videantur. Etenim quis est tam vaecors qui aut, cum suspexit
in caelum, deos esse non sentiat, et ea quae tanta mente fiunt ut vix quisquam
arte ulla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet,
aut, cum deos esse intellexerit, non intellegat eorum numine hoc tantum
imperium esse natum et auctum et retentum? Quam volumus licet, patres
conscripti, ipsi nos amemus, tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec
calliditate Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius gentis ac
terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac
religione atque hac una sapientia, quod deorum numine omnia regi gubernarique
perspeximus, omnis gentis nationesque superavimus.
[20] Qua re, ne plura
de re minime loquar dubia, adhibete animos, et mentis vestras, non solum auris,
ad haruspicum vocem admovete: Qvod in agro Latiniensi avditvs est strepitvs cvm
fremitv. Mitto haruspices, mitto illam veterem ab ipsis dis immortalibus, ut
hominum fama est, Etruriae traditam disciplinam: nos nonne haruspices esse
possumus? Exauditus in agro propinquo et suburbano est strepitus quidam
reconditus et horribilis fremitus armorum. Quis est ex gigantibus illis, quos
poetae ferunt bellum dis immortalibus intulisse, tam impius qui hoc tam novo
tantoque motu non magnum aliquid deos populo Romano praemonstrare et praecinere
fateatur? De ea re scriptum est: Postiliones esse Iovi, Satvrno, Neptvno,
Tellvri, dis caelestibvs. [21] Audio quibus dis
violatis expiatio debeatur, sed hominum quae ob delicta quaero. Lvdos minvs
diligenter factos pollvtosqve. Quos ludos? Te appello, Lentule,—tui sacerdoti
sunt tensae, curricula, praecentio, ludi, libationes epulaeque ludorum,—vosque,
pontifices, ad quos epulones Iovis Optimi Maximi, si quid est praetermissum aut
commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem renovata atque instaurata
celebrantur. Qui sunt ludi minus diligenter facti, quando aut quo scelere
polluti? Respondebis et pro te et pro conlegis tuis, etiam pro pontificum
conlegio, nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere esse pollutum:
omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus rebus observatis summa cum caerimonia
esse servata.
[22] Quos igitur
haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque esse dicunt? Eos quorum
ipsi di immortales atque illa mater Idaea te,—te, Cn. Lentule, cuius abavi
manibus esset accepta,—spectatorem esse voluit. Quod ni tu Megalesia illo die
spectare voluisses, haud scio an vivere nobis atque his de rebus iam queri
<non> liceret. Vis enim innumerabilis incitata ex omnibus vicis conlecta
servorum ab hoc aedile religioso repente <e> fornicibus ostiisque omnibus
in scaenam signo dato inmissa inrupit. Tua tum, tua, Cn. Lentule, eadem virtus
fuit quae in privato quondam tuo proavo; te, nomen, imperium, vocem, aspectum,
impetum tuum stans senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur, cum
ille servorum eludentium multitudini senatum populumque Romanum vinctum ipso
consessu et constrictum spectaculis atque impeditum turba et angustiis
tradidisset. [23] An si ludius constitit, aut
tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus et matrimus si tensam non
tenuit, si lorum omisit, aut si aedilis verbo aut simpuvio aberravit, ludi sunt
non rite facti, eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium ludorum
instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad metum traducti, si non
intermissi sed perempti atque sublati sunt, si civitati universae, scelere eius
qui ludos ad luctum conferre voluit, exstiterunt dies illi pro festis paene
funesti, dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos? [24] Ac si volumus ea quae de quoque deo nobis
tradita sunt recordari, hanc Matrem Magnam, cuius ludi violati, polluti, paene
ad caedem et ad funus civitatis conversi sunt, hanc, inquam, accepimus agros et
nemora cum quodam strepitu fremituque peragrare. Haec igitur vobis, haec populo
Romano et scelerum indicia ostendit et periculorum signa patefecit. Nam quid
ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante templum in ipso
Matris Magnae conspectu Megalesibus fieri celebrarique voluerunt? qui sunt more
institutisque maxime casti, sollemnes, religiosi; quibus ludis primum ante
populi consessum senatui locum P. Africanus iterum consul ille maior dedit, ut
eos ludos haec lues impura pollueret! quo si qui liber aut spectandi aut etiam
religionis causa accesserat, manus adferebantur, quo matrona nulla adiit
propter vim consessumque servorum. Ita ludos eos, quorum religio tanta est ut
ex ultimis terris arcessita in hac urbe consederit, qui uni ludi ne verbo
quidem appellantur Latino, ut vocabulo ipso et appetita religio externa et
Matris Magnae nomine suscepta declaretur—hos ludos servi fecerunt, servi
spectaverunt, tota denique hoc aedile servorum Megalesia fuerunt. [25]
Pro di immortales! qui magis nobiscum loqui possetis, si essetis versareminique
nobiscum? Ludos esse pollutos significastis ac plane dicitis. Quid magis
inquinatum, deformatum, perversum, conturbatum dici potest quam omne servitium,
permissu magistratus liberatum, in alteram scaenam inmissum, alteri
praepositum, ut alter consessus potestati servorum obiceretur, alter servorum
totus esset? Si examen apium ludis in scaenam caveam<ve>
venisset, haruspices acciendos ex Etruria putaremus: videmus universi repente
examina tanta servorum inmissa in populum Romanum saeptum atque inclusum, et
non commovemur? Atque in apium fortasse examine nos ex Etruscorum scriptis
haruspices ut a servitio caveremus monerent. [26]
Quod igitur ex aliquo diiuncto diversoque monstro significatum caveremus, id
cum ipsum sibi monstrum est, et cum in eo ipso periculum est ex quo periculum
portenditur, non pertimescemus? Istius modi Megalesia fecit pater tuus, istius
modi patruus? Is mihi etiam generis sui mentionem facit, cum Athenionis aut
Spartaci exemplo ludos facere maluerit quam C. aut Appi Claudiorum? Illi cum
ludos facerent, servos de cavea exire iubebant: tu in alteram servos inmisisti,
ex altera liberos eiecisti. Itaque qui antea voce praeconis a liberis
semovebantur, tuis ludis non voce sed manu liberos a se segregabant. Ne hoc
quidem tibi in mentem veniebat, Sibyllino sacerdoti, haec sacra maiores nostros
ex vestris libris expetisse? si illi sunt vestri quos tu impia mente conquiris,
violatis oculis legis, contaminatis manibus attrectas. [27]
Hac igitur vate suadente quondam, defessa Italia Punico bello atque <ab>
Hannibale vexata, sacra ista nostri maiores adscita ex Phrygia Romae
conlocarunt; quae vir is accepit qui est optimus populi Romani iudicatus, P.
Scipio, femina autem quae matronarum castissima putabatur, Q. Claudia, cuius
priscam illam severitatem [sacrifici] mirifice tua soror existimatur imitata.
Nihil te igitur neque maiores tui coniuncti cum his religionibus, neque
sacerdotium ipsum, quo est haec tota religio constituta, neque curulis
aedilitas, quae maxime hanc tueri religionem solet, permovit quo minus
castissimos ludos omni flagitio pollueres, dedecore maculares, scelere
obligares? [28] Sed quid ego id admiror? qui
accepta pecunia Pessinuntem ipsum, sedem domiciliumque Matris deorum, vastaris,
et Brogitaro Gallograeco, impuro homini ac nefario, cuius legati te tribuno
dividere in aede Castoris tuis operis nummos solebant, totum illum locum
fanumque vendideris, sacerdotem ab ipsis aris pulvinaribusque detraxeris, omnia
illa quae vetustas, quae Persae, quae Syri, quae reges omnes qui Europam
Asiamque tenuerunt semper summa religione coluerunt, perverteris; quae denique
nostri maiores tam sancta duxerunt ut, cum refertam urbem atque Italiam fanorum
haberemus, tamen nostri imperatores maximis et periculosissimis bellis huic
deae vota facerent, eaque in ipso Pessinunte ad illam ipsam principem aram et
in illo loco fanoque persolverent. [29] Quod
cum Deiotarus religione sua castissime tueretur, quem unum habemus in orbe
terrarum fidelissimum huic imperio atque amantissimum nostri nominis,
Brogitaro, ut ante dixi, addictum pecunia tradidisti. Atque hunc tamen
Deiotarum saepe a senatu regali nomine dignum existimatum, clarissimorum
imperatorum testimoniis ornatum, tu etiam regem appellari cum Brogitaro iubes.
Sed alter est rex iudicio senatus per nos, pecunia Brogitarus per te appellatus
. . . alterum putabo regem, si habuerit unde tibi solvat quod ei per syngrapham
credidisti. Nam cum multa regia sunt in Deiotaro tum illa maxime, quod tibi
nummum nullum dedit, quod eam partem legis tuae quae congruebat cum iudicio
senatus, ut ipse rex esset, non repudiavit, quod Pessinuntem per scelus a te
violatum et sacerdote sacrisque spoliatum reciperavit, ut in pristina religione
servaret, quod caerimonias ab omni vetustate acceptas a Brogitaro pollui non
sinit, mavultque generum suum munere tuo quam illud fanum antiquitate
religionis carere. Sed ut ad haec haruspicum responsa redeam, ex quibus est
primum de ludis, quis est qui id non totum in istius ludos praedictum et
responsum esse fateatur?
[30] Sequitur de locis
sacris, religiosis. O impudentiam miram! de mea domo dicere audes? Committe vel
consulibus vel senatui vel conlegio pontificum tuam. Ac mea quidem his tribus
omnibus iudiciis, ut dixi antea, liberata est; at in iis aedibus quas tu, Q.
Seio, equite Romano, viro optimo, per te apertissime interfecto, tenes,
sacellum dico fuisse <et> aras. Tabulis hoc censoriis, memoria multorum
firmabo ac docebo: agatur modo haec res, quod ex eo senatus consulto quod nuper
est factum referri ad vos necesse est, habeo quae de locis religiosis velim
dicere. [31] Cum de domo tua dixero, in qua
tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit, tibi tantum modo sit
demoliendum, tum videbo num mihi necesse sit de aliis etiam aliquid dicere.
Putant enim ad me non nulli pertinere magmentarium Telluris aperire. Nuper id
patuisse dicunt, et ego recordor. Nunc sanctissimam partem ac sedem maximae
religionis privato dicunt vestibulo contineri. Multa me movent: quod aedes
Telluris est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit mea domo
pontificum iudicio liberata secundum fratrem suum iudicatum esse dicebat; movet
me etiam in hac caritate annonae, sterilitate agrorum, inopia frugum religio
Telluris, et eo magis quod eodem ostento Telluri postilio deberi dicitur. [32] Vetera fortasse loquimur; quamquam hoc si
minus civili iure perscriptum est, lege tamen naturae, communi iure gentium
sanctum est ut nihil mortales a dis immortalibus usu capere possint. Verum
tamen antiqua neglegimus: etiamne ea neglegemus quae fiunt cum maxime, quae
videmus? L. Pisonem quis nescit his temporibus ipsis maximum et sanctissimum
Dianae sacellum in Caeliculo sustulisse? Adsunt vicini eius loci; multi sunt
etiam in hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello stato loco
anniversaria factitarint. Et quaerimus di immortales quae loca desiderent, quid
significent, de quo loquantur? A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa,
inaedificata, oppressa, summa denique turpitudine foedata esse nescimus? [33] Tu meam domum religiosam facere potuisti? Qua
mente? quam amiseras. Qua manu? qua disturbaras. Qua voce? qua incendi
iusseras. Qua lege? quam ne in illa quidem impunitate tua scripseras. Quo
pulvinari? quod stupraras. Quo simulacro? quod ereptum ex meretricis sepulcro
<in> imperatoris monumento conlocaras. Quid habet mea domus religiosi
nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit? Itaque ne quis meorum imprudens
introspicere tuam domum possit ac te sacra illa tua facientem videre, tollam
altius tectum, non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias urbem eam quam
delere voluisti.
[34] Sed iam haruspicum
reliqua responsa videamus. Oratores contra ivs fasqve interfectos. Quid est
hoc? De Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. Sic enim sentio,
ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse
vallatum. Sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum
effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum
Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium
Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica
percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse
visum certo scio. [35] Nec confero nunc in te
unum omnia. Spes maior esset salutis, si praeter te nemo esset impurus; plures
sunt; hoc et tu tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. Quis Platorem
ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, hominem in illis locis clarum ac
nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, 'imperatorem'
venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat,
in vincla coniecit, et medicum intromisit suum qui legato socio amico libero
foedissime et crudelissime venas incideret. Securis suas cruentari scelere
noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit ut id nulla re
possit nisi ipsius supplicio expiari. Qualis hunc carnifices putamus habere,
qui etiam medicis suis non ad salutem sed ad necem utatur?
[36] Sed recitemus quid
sequatur. Fidem ivsqve ivrandvm neglectvm. Hoc quid sit per se ipsum non facile
interpretor, sed ex eo quod sequitur suspicor de tuorum iudicum manifesto
periurio dici, quibus olim erepti essent nummi nisi a senatu praesidium
postulassent. Qua re autem de iis dici suspicer haec causa est, quod sic
statuo, et illud in hac civitate esse maxime inlustre atque insigne periurium,
et te ipsum tamen in periuri crimen ab iis quibuscum coniurasti non vocari.
[37] Et video in
haruspicum responsum haec esse subiuncta: Sacrificia vetvsta occvltaqve minvs
diligenter facta pollvtaqve. Haruspices haec loquuntur an patrii penatesque di?
Multi enim sunt, credo, in quos huius malefici suspicio cadat. Quis praeter
hunc unum? Obscure dicitur quae sacra polluta sint? Quid planius, quid
religiosius, quid gravius dici potest? vetvsta occvltaqve. Nego ulla verba
Lentulum, gravem oratorem ac disertum, saepius, cum te accusaret, usurpasse
quam haec quae nunc ex Etruscis libris in te conversa atque interpretata
dicuntur. Etenim quod sacrificium tam vetustum est quam hoc quod a regibus aequale
huius urbis accepimus? quod autem tam occultum quam id quod non solum curiosos
oculos excludit sed etiam errantis, quo non modo improbitas sed ne imprudentia
quidem possit intrare? quod quidem sacrificium nemo ante P. Clodium omni
memoria violavit, nemo umquam adiit, nemo neglexit, nemo vir aspicere non
horruit, quod fit per virgines Vestalis, fit pro populo Romano, fit in ea domo
quae est in imperio, fit incredibili caerimonia, fit ei deae cuius ne nomen
quidem viros scire fas est, quam iste idcirco Bonam dicit quod in tanto sibi
scelere ignoverit. Non ignovit, mihi crede, non: nisi forte tibi esse ignotum
putas, quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum, suo iudicio absolutum,
omnium condemnatum, aut quod oculos, ut opinio illius religionis est, non
perdidisti. [38] Quis enim ante te sacra illa
vir sciens viderat, ut quisquam poenam quae sequeretur id scelus scire posset?
An tibi luminis obesset caecitas plus quam libidinis? Ne id quidem sentis,
coniventis illos oculos abavi tui magis optandos fuisse quam hos flagrantis
sororis? Tibi vero, si diligenter attendes, intelleges hominum poenas deesse
adhuc, non deorum. Homines te in re foedissima defenderunt, homines turpissimum
nocentissimumque laudarunt, homines prope confitentem iudicio liberaverunt,
hominibus iniuria tui stupri inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma
alii in me, alii post in illum invictum civem dederunt, hominum beneficia
prorsus concedo tibi iam maiora non esse quaerenda: [39]
a dis quidem immortalibus quae potest homini maior esse poena furore atque
dementia? nisi forte in tragoediis quos vulnere ac dolore corporis cruciari et
consumi vides, graviores deorum immortalium iras subire quam illos qui furentes
inducuntur putas. Non sunt illi eiulatus et gemitus Philoctetae tam miseri,
quamquam sunt acerbi, quam illa exsultatio Athamantis et quam senium
matricidarum. Tu cum furialis in contionibus voces mittis, cum domos civium
evertis, cum lapidibus optimos viros foro pellis, cum ardentis faces in
vicinorum tecta iactas, cum aedis sacras inflammas, cum servos concitas, cum
sacra ludosque conturbas, cum uxorem sororemque non discernis, cum quod ineas
cubile non sentis, tum baccharis, tum furis, tum das eas poenas quae solae sunt
hominum sceleri a dis immortalibus constitutae. Nam corporis quidem nostri
infirmitas multos subit casus per se, denique ipsum corpus tenuissima de causa
saepe conficitur: deorum tela in impiorum mentibus figuntur. Qua re miserior es
cum in omnem fraudem raperis oculis quam si omnino oculos non haberes.
[40] Sed quoniam de iis
omnibus quae haruspices commissa esse dicunt satis est dictum, videamus quid
idem haruspices a dis iam immortalibus dicant moneri. Monent Ne per optimativm
discordiam dissensionemqve patribvs principibvsqve caedes pericvlaqve creentvr
avxilioqve divini nvminis deficiantvr, ~ßywa re ad wnwm imperiwm pecvniae
redeant exercitvsqve apvlsvs deminvtioqve accedat. Haruspicum verba sunt haec
omnia: nihil addo de meo. Quis igitur optimatium discordiam molitur? Idem iste,
nec ulla vi ingeni aut consili sui, sed quodam errore nostro; quem quidem ille,
quod obscurus non erat, facile perspexit. Hoc enim etiam turpius adflictatur
res publica quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna vir
acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste cadere videatur. [41] Ti. Gracchus convellit statum civitatis, qua
gravitate vir, qua eloquentia, qua dignitate! nihil ut a patris avique Africani
praestabili insignique virtute, praeterquam quod a senatu desciverat,
deflexisset. Secutus est C. Gracchus, quo ingenio, qua eloquentia, quanta vi,
quanta gravitate dicendi! ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad meliorem
mentem voluntatemque esse conversa. Ipse Saturninus ita fuit effrenatus et
paene demens ut actor esset egregius et ad animos imperitorum excitandos
inflammandosque perfectus. Nam quid ego de Sulpicio loquar? cuius tanta in
dicendo gravitas, tanta iucunditas, tanta brevitas fuit, ut posset vel ut
prudentes errarent, vel ut boni minus bene sentirent perficere dicendo. Cum his
conflictari et pro salute patriae cotidie dimicare erat omnino illis qui tum
rem publicam gubernabant molestum; sed habebat ea molestia quandam tamen
dignitatem. [42] Hic vero de quo ego ipse tam
multa nunc dico, pro di immortales! quid est, quid valet, quid adfert, ut tanta
civitas, si cadet,—quod di omen obruant!—a viro tamen confecta videatur? qui
post patris mortem primam illam aetatulam suam ad scurrarum locupletium libidines
detulit, quorum intemperantia expleta in domesticis est germanitatis stupris
volutatus; deinde iam robustus provinciae se ac rei militari dedit, atque ibi
piratarum contumelias perpessus etiam Cilicum libidines barbarorumque satiavit;
post exercitu L. Luculli sollicitato per nefandum scelus fugit illim, Romaeque
recenti adventu suo cum propinquis suis decidit ne reos faceret, a Catilina
pecuniam accepit ut turpissime praevaricaretur. Inde cum Murena se in Galliam
contulit, in qua provincia mortuorum testamenta conscripsit, pupillos necavit,
nefarias cum multis scelerum pactiones societatesque conflavit; unde ut rediit,
quaestum illum maxime fecundum uberemque campestrem totum ad se ita redegit ut
homo popularis fraudaret improbissime populum, idemque vir clemens divisores
omnium tribuum domi ipse suae crudelissima morte mactaret. [43]
Exorta est illa rei publicae, sacris, religionibus, auctoritati vestrae,
iudiciis publicis funesta quaestura, in qua idem iste deos hominesque, pudorem,
pudicitiam, senatus auctoritatem, ius, fas, leges, iudicia violavit. Atque hic
ei gradus—o misera tempora stultasque nostras discordias!—P. Clodio gradus ad
rem publicam hic primus <fuit> et aditus ad popularem iactationem atque
adscensus. Nam Ti. Graccho invidia Numantini foederis, cui feriendo, quaestor
C. Mancini consulis cum esset, interfuerat, et in eo foedere improbando senatus
severitas dolori et timori fuit, eaque res illum fortem et clarum virum a
gravitate patrum desciscere coegit; C. autem Gracchum mors fraterna, pietas,
dolor, magnitudo animi ad expetendas domestici sanguinis poenas excitavit;
Saturninum, quod in annonae caritate quaestorem a sua frumentaria procuratione
senatus amovit eique rei M. Scaurum praefecit, scimus dolore factum esse popularem;
Sulpicium ab optima causa profectum Gaioque Iulio consulatum contra leges
petenti resistentem longius quam voluit popularis aura provexit. [44]
Fuit in his omnibus etsi non iusta,—nulla enim potest cuiquam male de re
publica merendi iusta esse causa,—gravis tamen et cum aliquo animi virilis
dolore coniuncta: P. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis
purpureisque fasceolis, a strophio, a psalterio, a flagitio, a stupro est
factus repente popularis. Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissent, nisi
ex eo loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio emissus esset,
populari homine populus Romanus, res publica cive tali careret. Hanc ob
amentiam in discordiis nostris, de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis
immortalibus admonemur, arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis fieri
non liceret. [45] Quod anno ante frater
Metellus et concors etiam tum senatus, senatus principe Cn. Pompeio sententiam
dicente, excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat, id post discidium
optimatium, de quo ipso nunc monemur, ita perturbatum itaque permutatum est ut,
quod frater consul ne fieret obstiterat, quod adfinis et sodalis clarissimus
vir, qui illum reum non laudarat, excluserat, id is consul efficeret in
discordiis principum qui illi unus inimicissimus esse debuerat, eo fecisse
auctore se diceret cuius auctoritatis neminem posset paenitere. Iniecta fax est
foeda ac luctuosa rei publicae; petita est auctoritas vestra, gravitas
amplissimorum ordinum, consensio bonorum omnium, totus denique civitatis
status. Haec enim certe petebantur, cum in me cognitorem harum omnium rerum
illa flamma illorum temporum coniciebatur. Excepi et pro patria solus exarsi,
sic tamen ut vos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum pro vobis et
fumantem videretis. [46] Non sedabantur
discordiae, sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendi putabamur.
Ecce isdem auctoribus, Pompeio principe, qui cupientem Italiam, flagitantis
vos, populum Romanum desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus
ad meam salutem excitavit, restituti sumus. Sit discordiarum finis aliquando, a
diuturnis dissensionibus conquiescamus. Non sinit eadem ista labes; eas habet
contiones, ea miscet ac turbat ut modo <se his, modo> vendat illis, nec
tamen ita ut se quisquam, si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet, sed ut
eos quos non amant ab eodem gaudeant vituperari. Atque ego hunc non miror—quid
enim faciat aliud?—: illos homines sapientissimos gravissimosque miror, primum
quod quemquam clarum hominem atque optime de re publica saepe meritum
impurissimi voce hominis violari facile patiuntur, deinde si existimant perditi
hominis profligatique maledictis posse, id quod minime conducit ipsis,
cuiusquam gloriam dignitatemque violari, postremo quod non sentiunt, id quod
tamen mihi iam suspicari videntur, illius furentis ac volaticos impetus in se
ipsos posse converti. [47] Atque ex hac nimia
non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela in re publica quae, quam
diu haerebant in uno me, graviter equidem sed aliquanto levius ferebam. An iste
nisi primo se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos esse
arbitrabatur, nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus auctor extolleret,
nisi exercitum C. Caesaris—in quo fallebat, sed eum nemo redarguebat—nisi eum,
inquam, exercitum signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se
Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quae faciebat facere clamaret, nisi
consules causam coniunxisse secum, in quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam
crudelis mei, tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset? [48]
Idem postea quam respirare vos a metu caedis, emergere auctoritatem vestram e
fluctibus illis servitutis, reviviscere memoriam ac desiderium mei vidit, vobis
se coepit subito fallacissime venditare; tum leges Iulias contra auspicia latas
et hic et in contionibus dicere, in quibus legibus inerat curiata illa lex quae
totum eius tribunatum continebat, quam caecus amentia non videbat. Producebat
fortissimum virum, M. Bibulum; quaerebat ex eo, C. Caesare leges ferente de
caelo semperne servasset; semper se ille servasse dicebat. Augures
interrogabat, quae ita lata essent rectene lata essent; illi vitio lata esse
dicebant. Ferebant in oculis hominem quidam boni viri et de me optime meriti,
sed illius, ut ego arbitror, furoris ignari. Longius processit; in ipsum Cn.
Pompeium, auctorem, ut praedicare est solitus, consiliorum suorum, invehi
coepit; inibat gratiam a non nullis. [49] Tum
vero elatus <est> spe posse se, quoniam togatum domestici belli
exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam, illum externorum bellorum
hostiumque victorem adfligere; tum est illa in templo Castoris scelerata et
paene deletrix huius imperi sica deprensa; tum ille cui nulla hostium diutius
urbs umquam fuit clausa, qui omnis angustias, omnis altitudines moenium
obiectas semper vi ac virtute perfregit, obsessus ipse est domi meque non nulla
imperitorum vituperatione timiditatis meae consilio et facto suo liberavit. Nam
si Cn. Pompeio, viro uni omnium fortissimo quicumque nati sunt, miserum magis
fuit quam turpe, quam diu ille tribunus plebis fuit, lucem non aspicere, carere
publico, minas eius perferre, cum in contionibus diceret velle se in Carinis
aedificare alteram porticum, quae Palatio responderet, certe mihi exire domo
mea ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem rei publicae gloriosum. [50] Videtis igitur hominem per se ipsum iam
pridem adflictum ac iacentem perniciosis optimatium discordiis excitari, cuius
initia furoris dissensionibus eorum qui tum a vobis seiuncti videbantur
sustentata sunt. Reliqua iam praecipitantis tribunatus etiam post tribunatum
obtrectatores eorum atque adversarii defenderunt; ne a re publica rei publicae
pestis removeretur restiterunt, etiam ne causam diceret, etiam ne privatus
esset. Etiamne in sinu atque in deliciis quidam optimi viri viperam illam
venenatam ac pestiferam habere potuerunt? quo tandem decepti munere? 'Volo,' inquiunt,
'esse qui in contione detrahat de Pompeio.' Detrahat ille vituperando? Velim
sic hoc vir summus atque optime de mea salute meritus accipiat ut a me dicitur;
dicam quidem certe quod sentio. Mihi me dius fidius tum de illius amplissima
dignitate detrahere cum illum maximis laudibus ecferebat videbatur. [51]
Vtrum tandem C. Marius splendidior cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem
iratus postea vituperabat? An ille demens et iam pridem ad poenam exitiumque
praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio accusando quam in universo
senatu vituperando fuit? quod quidem miror, cum alterum gratum sit iratis,
alterum esse tam bonis civibus non acerbum. Sed ne id viros optimos diutius
delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor; in qua Pompeium ornat,—an
potius deformat? certe laudat, et unum esse in hac civitate dignum huius imperi
gloria dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem esse
gratiae factam. [52] Quod ego quamquam quid sit
nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non
fuisse. Quid enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad eius laudem
minuendam facere potuisset? Videant ii qui illum Pompeio inimicum esse
gaudebant, ob eamque causam in tot tantisque sceleribus conivebant, et non
numquam eius indomitos atque ecfrenatos furores plausu etiam suo
prosequebantur, quam se cito inverterit. Nunc enim iam laudat illum: in eos
invehitur quibus se antea venditabat. Quid existimatis eum, si reditus ei
gratiae patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat?
[53] Quas ego alias optimatium discordias a dis
immortalibus definiri putem? nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque
quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur. Habent Etrusci
libri certa nomina quae in id genus civium cadere possint: Deteriores,
repvlsos, quod iam audietis, hos appellant quorum et mentes et res sunt
perditae longeque a communi salute diiunctae. Qua re cum di immortales monent
de optimatium discordia, de clarissimorum et optime meritorum civium
dissensione praedicunt; cum principibus periculum caedemque portendunt, in tuto
conlocant Clodium, qui tantum abest a principibus quantum a puris, quantum ab
religiosis. [54] Vobis, o carissimi atque
optimi cives, et vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident. Caedes
principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi necesse est
adiungitur; ne in unius imperium res recidat admonemur. Ad quem metum si deorum
monitis non duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque raperemur; neque
enim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros et potentis viros
nisi aut universus interitus aut victoris dominatus ac regnum. Dissensit cum
Mario, clarissimo civi, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla; horum
uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit. Cum Octavio conlega Cinna
dissedit; utrique horum secunda fortuna regnum est largita, adversa mortem.
Idem iterum Sulla superavit; tum sine dubio habuit regalem potestatem, quamquam
rem publicam reciperarat. [55] Inest hoc
tempore haud obscurum odium, atque id insitum penitus et inustum animis hominum
amplissimorum; dissident principes; captatur occasio. Qui non tantum opibus
valent nescio quam fortunam tamen ac tempus exspectant: qui sine controversia
plus possunt, ii fortasse non numquam consilia ac sententias inimicorum suorum
extimescunt. Tollatur haec e civitate discordia: iam omnes isti qui
portenduntur metus exstinguentur, iam ista serpens, quae tum hic delitiscit,
tum se emergit et fertur illuc, compressa atque inlisa morietur. Monent enim
eidem Ne occvltis consiliis res pvblica laedatvr. Quae sunt occultiora quam
eius qui in contione ausus est dicere iustitium edici oportere, iuris dictionem
intermitti, claudi aerarium, iudicia tolli? nisi forte existimatis hanc tantam
conluvionem illi tantamque eversionem civitatis in mentem subito in rostris
cogitanti venire potuisse. Est quidem ille plenus vini stupri somni, plenusque
inconsideratissimae ac dementissimae temeritatis; verum tamen nocturnis
vigiliis, etiam coitione hominum, iustitium illud concoctum atque meditatum
est. Mementote, patres conscripti, verbo illo nefario temptatas auris nostras
et perniciosam viam audiendi consuetudine esse munitam.
[56] Sequitur illud, Ne
deterioribvs repvlsisqve honos avgeatvr. Repulsos videamus, nam deteriores qui
sint, post docebo. Sed tamen in eum cadere hoc verbum maxime qui sit unus
omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus, concedendum est. Qui sunt
igitur repulsi? Non, ut opinor, ii qui aliquando honorem vitio civitatis, non
suo, non sunt adsecuti; nam id quidem multis saepe optimis civibus atque
honestissimis viris accidit. Repulsi sunt ii quos ad omnia progredientis, quos
munera contra leges gladiatoria parantis, quos apertissime largientis non solum
alieni sed etiam sui, vicini, tribules, urbani, rustici reppulerunt: hi ne
honore augeantur monent. Debet esse gratum quod praedicunt, sed tamen huic malo
populus Romanus ipse nullo haruspicum admonitu sua sponte prospexit. [57] Deteriores cavete; quorum quidem est magna
natio, sed tamen eorum omnium hic dux est atque princeps; etenim si unum
hominem deterrimum poeta praestanti aliquis ingenio fictis conquisitisque
vitiis deformatum vellet inducere, nullum profecto dedecus reperire posset quod
in hoc non inesset, multaque in eo penitus defixa atque haerentia praeteriret.
Parentibus et dis immortalibus et patriae nos primum natura conciliat; eodem
enim tempore et suscipimur in lucem et hoc caelesti spiritu augemur et certam
in sedem civitatis ac libertatis adscribimur. Iste parentum nomen, sacra,
memoriam, gentem Fonteiano nomine obruit; deorum ignis, solia, mensas, abditos
ac penetralis focos, occulta et maribus non invisa solum, sed etiam inaudita
sacra inexpiabili scelere pervertit, idemque earum templum inflammavit dearum
quarum ope etiam aliis incendiis subvenitur. [58]
Quid de patria loquar? qui primum eum civem vi, ferro, periculis urbe, omnibus
patriae praesidiis depulit quem vos patriae conservatorem esse saepissime
iudicaritis, deinde everso senatus, ut ego semper dixi, comite, duce, ut ille
dicebat, senatum ipsum, principem salutis mentisque publicae, vi, caede
incendiisque pervertit; sustulit duas leges, Aeliam et Fufiam, maxime rei
publicae salutaris, censuram exstinxit, intercessionem removit, auspicia
delevit, consules sceleris sui socios aerario, provinciis, exercitu armavit,
reges qui erant vendidit, qui non erant appellavit, Cn. Pompeium ferro domum
compulit, imperatorum monumenta evertit, inimicorum domus disturbavit, vestris
monumentis suum nomen inscripsit. Infinita sunt scelera quae ab illo in patriam
sunt edita. Quid? quae in singulos civis quos necavit, socios quos diripuit, imperatores
quos prodidit, exercitus quos temptavit? [59]
Quid vero? ea quanta sunt quae in ipsum se scelera, quae in suos edidit! Quis
minus umquam pepercit hostium castris quam ille omnibus corporis sui partibus?
quae navis umquam in flumine publico tam vulgata omnibus quam istius aetas
fuit? quis umquam nepos tam libere est cum scortis quam hic cum sororibus
volutatus? quam denique tam immanem Charybdim poetae fingendo exprimere
potuerunt, quae tantos exhauriret gurgites quantas iste Byzantiorum
Brogitarorumque praedas exsorbuit? aut tam eminentibus canibus Scyllam tamque
ieiunis quam quibus istum videtis, Gelliis, Clodiis, Titiis, rostra ipsa
mandentem?
[60]
Qua re, id quod extremum est in haruspicum responso, providete Ne rei pvblicae
statvs commvtetvr; etenim vix haec, si undique fulciamus iam labefacta, vix,
inquam, nixa in omnium nostrum umeris cohaerebunt. Fuit quondam ita firma haec
civitas et valens ut neglegentiam senatus vel etiam iniurias civium ferre
posset. Iam non potest. Aerarium nullum est, vectigalibus non fruuntur qui
redemerunt, auctoritas principum cecidit, consensus ordinum est divulsus,
iudicia perierunt, suffragia descripta tenentur a paucis, bonorum animus ad
nutum nostri ordinis expeditus iam non erit, civem qui se pro patriae salute
opponat invidiae frustra posthac requiretis. [61]
Qua re hunc statum qui nunc est, qualiscumque est, nulla alia re nisi concordia
retinere possumus; nam ut meliore simus loco ne optandum quidem est illo impunito;
deteriore autem statu ut simus, unus est inferior gradus aut interitus aut
servitutis; quo ne trudamur di immortales nos admonent, quoniam iam pridem
humana consilia ceciderunt. Atque ego hanc orationem, patres conscripti, tam
tristem, tam gravem non suscepissem, non quin hanc personam et has partis,
honoribus populi Romani, vestris plurimis ornamentis mihi tributis, deberem et
possem sustinere, sed tamen facile tacentibus ceteris reticuissem; sed haec
oratio omnis fuit non auctoritatis meae, sed publicae religionis. Mea fuerunt
verba fortasse plura, sententiae quidem omnes haruspicum, ad quos aut referri
nuntiata ostenta non convenit aut eorum responsis commoveri necesse est. [62] Quod si cetera magis pervulgata nos saepe et
leviora moverunt, vox ipsa deorum immortalium non mentis omnium permovebit?
Nolite enim id putare accidere posse quod in fabulis saepe videtis fieri, ut
deus aliqui delapsus de caelo coetus hominum adeat, versetur in terris, cum
hominibus conloquatur. Cogitate genus sonitus eius quem Latinienses nuntiarunt,
recordamini illud etiam quod nondum est relatum, quod eodem fere tempore factus
in agro Piceno Potentiae nuntiatur terrae motus horribilis cum quibusdam
~multis metuendisque rebus: haec eadem profecto quae prospicimus impendentia
pertimescetis. [63] Etenim haec deorum
immortalium vox, haec paene oratio iudicanda est, cum ipse mundus, cum maria
atque terrae motu quodam novo contremiscunt et inusitato aliquid sono
incredibilique praedicunt. In quo constituendae nobis quidem sunt procurationes
et obsecratio, quem ad modum monemur. Sed faciles sunt preces apud eos qui
ultro nobis viam salutis ostendunt: nostrae nobis sunt inter nos irae
discordiaeque placandae.
|