Textus
[1] Quamquam mihi
semper frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad
agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc
aditu laudis, qui semper optimo cuique maxime patuit, non mea me voluntas
adhuc, sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt. Nam
cum antea per aetatem nondum huius auctoritatem loci attingere auderem,
statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria adferri
oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi.
[2] Ita neque hic locus
vacuus umquam fuit ab eis qui vestram causam defenderent, et meus labor, in
privatorum periculis caste integreque versatus, ex vestro iudicio fructum est
amplissimum consecutus. Nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor
primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid
de me iudicaretis, et quid aliis praescriberetis. Nunc cum et auctoritatis in
me tantum sit, quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum
facultatis tantum, quantum homini vigilanti ex forensi usu prope cotidiana
dicendi exercitatio potuit adferre, certe et si quid auctoritatis in me est,
apud eos utar qui eam mihi dederunt, et si quid in dicendo consequi possum, eis
ostendam potissimum, qui ei quoque rei fructum suo iudicio tribuendum esse
duxerunt.
[3] Atque illud in
primis mihi laetandum iure esse video, quod in hac insolita mihi ex hoc loco
ratione dicendi causa talis oblata est, in qua oratio deesse nemini possit.
Dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute: huius autem
orationis difficilius est exitum quam principium invenire. Ita mihi non tam
copia quam modus in dicendo quaerendus est.
[4] Atque,—ut inde
oratio mea proficiscatur, unde haec omnis causa ducitur,—bellum grave et
periculosum vestris vectigalibus ac sociis a duobus potentissimis regibus
infertur, Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus,
occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitrantur. Equitibus
Romanis, honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum
magnae res aguntur in vestris vectigalibus exercendis occupatae: qui ad me, pro
necessitudine quae mihi est cum illo ordine, causam rei publicae periculaque
rerum suarum detulerunt:
[5] Bithyniae, quae
nunc vestra provincia est, vicos exustos esse compluris; regnum Ariobarzanis,
quod finitimum est vestris vectigalibus, totum esse in hostium potestate; L.
Lucullum, magnis rebus gestis, ab eo bello discedere; huic qui successerit non
satis esse paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et
civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc unum ab
hostibus metui, praeterea neminem.
[6] Causa quae sit
videtis: nunc quid agendum sit considerate. Primum mihi videtur de genere
belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum. Genus
est belli eius modi, quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad
persequendi studium debeat: in quo agitur populi Romani gloria, quae vobis a
maioribus cum magna in omnibus rebus tum summa in re militari tradita est;
agitur salus sociorum atque amicorum, pro qua multa maiores vestri magna et
gravia bella gesserunt; aguntur certissma populi Romani vectigalia et maxima,
quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis; aguntur bona
multorum civium, quibus est a vobis et ipsorum et rei publicae causa
consulendum.
[7] Et quoniam semper
appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis fuistis, delenda
est vobis ill macula Mithridatico bello superiore concepta, quae penitus iam
insedit ac nimis inveteravit in populi Romani nomine,—quod is, qui uno die,
tota in Asia, tot in civitatibus, uno nuntio atque una significatione
[litterarum] civis Romanos necandos trucidandosque denotavit, non modo adhuc
poenam nullam suo dignam scelere suscepit, sed ab illo tempore annum iam
tertium et vicesimum regnat, et ita regnat, ut se non Ponti neque Cappadociae
latebris occultare velit, sed emergere ex patrio regno atque in vestris
vectigalibus, hoc est, in Asiae luce versari.
[8]
Etenim adhuc ita nostri cum illo rege contenderunt imperatores, ut ab illo
insignia victoriae, non victoriam reportarent. Triumphavit L. Sulla,
triumphavit L. Murena de Mithridate, duo fortissimi viri et summi imperatores;
sed ita triumpharunt, ut ille pulsus superatusque regnaret. Verum tamen illis
imperatoribus laus est tribuenda quod egerunt, venia dandaquod reliquerunt,
propterea quod ab eo bello Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla
revocavit.
[9]
Mithridates autem omne reliquum tempus non ad oblivionem veteris belli, sed ad
comparationem novi contulit: qui [postea] cum maximas aedificasset ornassetque
classis exercitusque permagnos quibuscumque ex gentibus potuisset comparasset,
et se Bosporanis finitimis suis bellum inferre similaret, usque in Hispaniam
legatos ac litteras misit ad eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum
duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio a binis hostium
copiis bellum terra marique gereretur, vos ancipiti contentione districti de
imperio dimicaretis.
[10] Sed
tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo
plus firmamenti ac roboris habebat, Cn. Pompei divino consilio ac singulari
virtute depulsum est; in altera parte ita res a L. Lucullo summo viro est
administrata, ut initia illa rerum gestarum magna atque praeclara non
felicitati eius, sed virtuti, haec autem extrema, quae nuper acciderunt, non
culpae, sed fortunae tribuenda esse videantur. Sed de Lucullo dicam alio loco,
et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta oratione mea neque falsa
adficta esse videatur:
[11] de
vestri imperi dignitate atque gloria—quoniam is est exorsus orationis meae—
videte quem vobis animum suscipiendum putetis. Maiores nostri saepe
mercatoribus aut naviculariis nostris iniuriosius tractatis bella gesserunt:
vos, tot milibus civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis, quo
tandem animo esse debetis? Legati quod erant appellati superbius, Corinthum
patres vestri totius Graeciae lumen exstinctum esse voluerunt: vos eum regem
inultum esse patiemini, qui legatum populi Romani consularem vinculis ac
verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit? Illi libertatem imminutam
civium Romanorum non tulerunt: vos ereptam vitam neglegetis? ius legationis
verbo violatum illi persecuti sunt: vos legatum omni supplicio interfectum
relinquetis?
[12]
Videte ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic
vobis turpissimum sit, id quod accepistis tueri et conservare non posse. Quid?
quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur, quo tandem animo
ferre debetis? Regno est expulsus Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque
amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum vobis inimicissimi, sed etiam
vestris sociis atque amicis; civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia
vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem
a vobis certum deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent,
neque se id facere sine summo periculo posse arbitrantur.
[13]
Vident et sentiunt hoc idem quod vos,—unum virum esse, in quo summa sint omnia,
et eum propter esse, quo etiam carent aegrius; cuius adventus ipso atque
nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium
repressos esse intellegunt ac retardatos. His vos, quoniam libere loqui non
licet, tacite rogant, ut se quoque, sicut ceterarum provinciarum socios, dignos
existimetis, quorum salutem tali viro commendetis; atque hoc etiam magis, quod
ceteros in provinciam eius modi homines cum imperio mittimus, ut etiam si ab
hoste defendant, tamen ipsorum adventus in urbis sociorum non multum ab hostili
expugnatione differant. Hunc audiebant antea, nunc praesentem vident, tanta
temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate, ut ei beatissimi esse
videantur, apud quod ille diutissime commoratur.
[14] Qua
re si propter socios, nulla ipsi iniuria lacessiti, maiores nostri cum Antiocho,
cum Philippo, cum Aetolis, cum Poenis bella gesserunt, quanto vos studio
convenit iniuriis provocatos sociorum salutem una cum imperi vestri dignitate
defendere, praesertim cum de maximis vestris vectigalibus agatur? Nam ceterarum
provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt, ut eis ad ipsas provincias
tutandas vix contenti esse possimus: Asia vero tam opima est ac fertilis, ut et
ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et multitudine
earum rerum quae exportantur, facile omnibus terris antecellat. Itaque haec
vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere
voltis, non modo a calamitate, sed etiam a metu calamitatis est defenda.
[15] Nam
in ceteris rebus cum venit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in
vectigalibus non solum adventus mali, sed etiam metus ipse adfert calamitatem.
Nam cum hostium copiae non longe absunt, etiam si inruptio nulla facta est,
tamen pecuaria relinquitur, agri cultura deseritur, mercatorum navigatio conquiescit.
Ita neque ex portu neque ex decumis neque ex scriptura vectigal conservari
potest: qua re saepe totius anni fructus uno rumore periculi atque uno belli
terrore amittitur.
[16] Quo
tandem igitur animo esse existimatis aut eos qui vectigalia nobis pensitant,
aut eos qui exercent atque exigunt, cum duo reges cum maximis copiis propter
adsint? cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal
auferre possit? cum publicani familias maximas, quas in saltibus habent, quas
in agris, quas in portubus atque custodiis, magno periculo se habere
arbitrentur? Putatisne vos illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis fructui
sunt conservaritis non solum (ut ante dixi) calamitate, sed etiam calamitatis
formidine liberatos?
[17] Ac
ne illud quidem vobis neglegendum est, quod mihi ego extremum proposueram, cum
essem de belli genere dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum
pertinet, quorum vobis pro vesta sapientia, Quirites, habenda est ratio
diligenter. Nam et publicani, homines honestissimi atque ornatissimi, suas
rationes et copias in illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res
et fortunae vobis curae esse debent. Etenim si vectigalia nervos esse rei
publicae semper duximus, eum certe ordinem, qui exercet illa, firmamentum
ceterorum ordinum recte esse dicemus.
[18]
Deinde ex ceteris ordinibus homines gnavi atque industrii partim ipsi in Asia
negotiantur, quibus vos absentibus consulere debetis, partim eorum in ea
provincia pecunias magnas conlocatas habent. Est igitur humanitatis vestrae
magnum numerum eorum civium calamitate prohibere, sapientiae videre multorum
civium calamitatem a re publica seiunctam esse non posse. Etenim primum illud
parvi refert, nos publica his amissis vectigalia postea victoria recuperare.
Neque enim isdem redimendi facultas erit propter calamitatem, neque aliis
voluntas propter timorem.
[19]
Deinde quod nos eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici
docuit, id quidem certe calamitate docti memoria retinere debemus. Nam tum, cum
in Asia res magnas permulti, amiserant, scimus Romae, solutione impedita, fidem
concidisse. Non enim possunt una in civitate multi rem ac fortunas amittere, ut
non plures secum in eandem trahant calamitatem. A quo periculo prohibete rem
publicam, et mihi credite id quod ipsi videtis: haec fides atque haec ratio
pecuniarum, quae Romae, quae in foro versatur, implicata est cum illis pecuniis
Asiaticis et cohaeret. Ruere illa non possunt, ut haec non eodem labefacta motu
concidant. Qua re videte num dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum
incumbere, in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima,
fortunae plurimorum civium coniunctae cum re publica defendantur.
[20]
Quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. Potest hoc enim
dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut
sit pertimescendum. In quo maxime elaborandum est, ne forte ea vobis quae
diligentissime providenda sunt, contemnenda esse videantur. Atque ut omnes
intellegant me L. Lucullo tantum impertire laudis, quantum forti viro et
sapienti homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas
Mithridati copias omnibus rebus ornatus atque instructas fuisse, urbemque Asiae
clarissimam nobisque amicissimam, Cyzicenorum, obsessam esse ab ipso rege
maxima multitudine et oppugnatam vehementissime, quam L. Lucullus virtute,
adsiduitate, consilio, summis obsidionis periculis liberavit:
[21] ab
eodem imperatore classem magnam et ornatam, quae ducibus Sertorianis ad Italiam
studio atque odio inflammata raperetur, superatam esse atque depressami magnas
hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas, patefactumque nostris
legionibs esse Pontum, qui antea populo Romano ex omni aditu clausus fuisset;
Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis, omnibus rebus
ornatus ac refertas, ceterasque urbis Ponti et Cappadociae permultas, uno aditu
adventuque esse captas; regem, spoliatum regno patrio atque avito, ad alios se
reges atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia salvis
populi Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. Satis opinor haec
esse laudis, atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis, a nullo istorum, qui
huic obtrectant legi atque causae, L. Lucullum similiter ex hoc loco esse
laudatum.
[22]
Requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit
magnum esse bellum. Cognoscite, Quirites. Non enim hoc sine causa quaeri
videtur. Primum ex suo regno sic Mithridates profugit, ut ex eodem Ponto Medea
illa quondam profugisse dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in
eis locis, qua se parens persequeretur, dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa,
maerorque patrius, celeritatem persequendi retardaret. Sic Mithridates fugiens
maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium, quas et a
maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum
regnum congesserat, in Ponto omnem reliquit. Haec dum nostri conligunt omnia
diligentius, rex ipse e manibus effugit. Ita illum in persequendi studio
maeror, hos laetitia tardavit.
[23]
Hunc in illo timore et fuga Tigranes rex Armenius excepit, diffidentemque rebus
suis confirmavit, et adflictum erexit, perditumque recreavit. Cuius in regnum
postea quam L. Lucullus cum exercitu venit, plures etiam gentes contra
imperatorem nostrum concitatae sunt. Erat enim metus iniectus eis nationibus,
quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit:
erat etiam alia gravis atque vehemens opinio, quae animos gentium barbarum
pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras
nostrum esse exercitum adductum. Ita nationes multae atque magnae novo quodam
terrore ac metu concitabantur. Noster autem exercitus, tametsi urbem ex Tigrani
regno ceperat, et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate
locorum ac desiderio suorum commovebatur.
[24] Hic
iam plura non dicam. Fuit enim illud extremum ut ex eis locis a militibus
nostris reditus magis maturus quam processio longior quaereretur. Mithridates
autem et suam manum iam confirmarat, [et eorum] qui se ex ipsius regno
conlegerant, et magnis adventiciis auxiliis multorum regum et nationum
iuvabatur. iam hoc fere sic fieri solere accepimus, ut regem adflictae fortunae
facile multorum opes adliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges
sunt aut vivunt in regno, ut eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur.
[25]
Itaque tantum victus efficere potuit, quantum incolumis numquam est ausus
optare. Nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus, quod ei
praeter spem acciderat,—ut illam, postea quam pulsus erat, terram umquam
attingeret,—sed in exercitum nostrum clarum atque victorem impetum fecit.
Sinite hoc loco, Quirites, sicut poetae solent, qui res Romanas scribunt,
praeterire me nostram calamitatem, quae tanta fuit, ut eam ad auris [Luculli]
imperatoris non ex proelio nuntius, sed ex sermone rumor adferret.
[26] Hic
in illo ipso malo gravissimaque belli offensione, L. Lucullus, qui tamen aliqua
ex parte eis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro iussu coactus,—qui
imperi diuturnitati modum statuendum vetere exemplo putavistis,—partem militum,
qui iam stipendiis confecti erant, dimisit, partem M'. Glabrioni tradidit.
Multa praetereo consulto, sed ea vos coniectura perspicite, quantum illud
bellum factum putetis, quod coniungant reges potentissimi, renovent agitatae
nationes, suscipiant integrae gentes, novus imperator noster accipiat, vetere
exercitu pulso.
[27]
Satis mihi multa verba fecisse videor, qua re esset hoc bellum genere ipso
necessarium, magnitudine periculosum. Restat ut de imperatore ad id bellum
delingendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse videatur. Utinam,
Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis, ut haec
vobis deliberatio difficilis esset, quemnam potissimum tantis rebus ac tanto
bello praeficiendum putaretis! Nunc vero—cum sit unus Cn. Pompeius, qui non
modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam
virtute superarit—quae res est quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere
possit?
[28] Ego
enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse
oportere,—scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem. Quis
igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque e
pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad patris exercitum
atque in militiae disciplinam profectus est; qui extrema pueritia miles in
exercitu fuit simmi imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus
imperator; qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimice
concertavit, plura bello gessit quam ceteri legerunt, plures provincias
confecit quam alii concupiverunt; cuius adulescentia ad scientiam rei militaris
non alienis praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed
victoriis, non stipendiis sed triumphis est erudita. Quod denique genus esse
belli potest, in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae? Civile,
Africanum, Transalpinum, Hispaniense [mixtum ex civitatibus atque ex
bellicosissimis nationibus], servile, navale bellum, varia et diversa genera et
bellorum et hostium, non solum gesta ab hoc uno, sed etiam confecta, nullam rem
esse declarant in usu positam militari, quae huius viri scientiam fugere
possit.
[29] iam
vero virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par inveniri? Quid est quod quisquam
aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre? Neque
enim illae sunt solae virtutes imperatoriae, quae volgo existimantur,—labor in
negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in
conficiendo, consilium in providiendo: quae tanta sunt in hoc uno, quanta in
omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus aut audivimus, non fuerunt.
[30] Testis
est Italia, quam ille ipse victor L. Sulla huius virtute et subsidio confessus
est liberata. Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis non
terrore belli, sed consili celeritate explicavit. Testis est Africa, quae,
magnis oppressa hostium copiis, eorum ipsorum sanguine redundavit. Testis est
Gallia, per quam legionibus nostris iter in Hispaniam Gallorum internecione
patefactum est. Testis est Hispania, quae saepissime plurimos hostis ab hoc
superatos prostratosque conspexit. Testis est iterum et saepius Italia, quae
cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente
expetivit: quod bellum exspectatione eius attentuatum atque imminutum est,
adventu sublatum ac sepultum.
[31]
Testes nunc vero iam omnes orae atque omnes exterae gentes ac nationes, denique
maria omnia cum universa, tum in singulis oris omnes sinus at portus. Quis enim
toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset,
aut tam fuit abditus ut lateret? Quis navigavit qui non se aut mortis aut
servitutis periculo committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari
navigaret? Hoc tantum belum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque
dispersum, quis umquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut
omnibus annis ab uno imperatore confici posse?
[32]
Quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam per hosce annos? quod vectigal
vobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris
fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas? quam multas aut metu
relictas aut a praedonibus captas urbis esse sociorum? Sed quid ego longinqua
commemoro? Fuit hoc quondam, fuit proprium populi Romani, longe a domo bellare,
et propugnaculis imperi sociorum fortunas, non sua tecta defendere. Sociis ego
nostris mare per hos annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam a
Brundisio nisi hieme summa transmiserint? Qui ad vos ab exteris nationibus
venirent captos querar, cum legati populi Romani redempti sint? Mercatoribus
tutum mare non fuisse dicam, cum duodecim secures in praedonum potestatem
pervenerint?
[33]
Cnidum aut Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis, innumerabilisque alias
captas esse commemorem, cum vestros portus, atque eos portus quibus vitam ac
spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis? An vero ignoratis
portum Caietae celeberrimum ac plenissimum navium inspectante praetore a
praedonibus esse direptum? ex Miseno autem eius ipsius liberos, qui cum
praedonibus antea ibi bellum gesserat, a praedonibus esse sublatos? Nam quid
ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicae querar,
cum, prope inspectantibus vobis, classis ea, cui consul populi Romani
praepositus esset, a praedonibus capta atque oppressa est? Pro di immortales!
tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem
adferre rei publicae potuit, ut vos, qui modo anti ostium Tiberinum classem
hostium videbatis, ei nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esse
audiatis?
[34]
Atque haec qua celeritate gesta sint quamquam videtis, tamen a me in dicendo
praetereunda non sunt. Quis enim umquam aut obeundi negoti aut consequendi
quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere
potuit, quam celeriter Cn. Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? Qui
nondum tempestivo ad navigandum mari Siciliam adiit, Africam exploravit; inde
Sardiniam cum classe venit, atque haec tria frumentaria subsidia rei publicae
firmissimis praesidiis classibusque munivit;
[35]
inde cum se in Italiam recepisset, duabus Hispanis et Gallia [transalpina]
praesidiis ac navibus confirmata, missis item in oram Illyrici maris et in
Achaiam omnemque Graeciam navibus, Italiae duo maria maximis classibus
firmissimisque praesidiis adornavit; ipse autem ut Brundisio profectus est,
undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adiunxit; omnes,
qui ubique praedones fuerunt, partim capti interfectique sunt, partim unius
huius se imperio ac potestati dediderunt. Idem Cretensibus, cum ad eum usque in
Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit,
obsidesque imperavit. Ita tantum bellum, tam diuturunum, tam longe lateque
dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema
hieme apparavit, ineunte vere susceptit, media aestate confecit.
[36] Est
haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. Quid ceterae, quas paulo
ante commemorare coeperam, quantae atque quam multae sunt? Non enim bellandi
virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda est, sed multae sunt
artes eximiae huius administrae comitesque virtutis. Ac primum, quanta
innocentia debent esse imperatores? quanta deinde in omnibus rebus temperantia?
quanta fide? quanta facilitate? quanto ingenio? quanta humanitate? Quae
breviter qualia sint in Cn. Pompeio consideremus: summa enim omnia sunt,
Quirites, sed ea magis ex aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci atque
intellegi possunt.
[37]
Quem enim imperatorem possumus ullo in numero putare, cuius in exercitu
centuriatus veneant atque venierint? Quid hunc hominem magnum aut amplum de re
publica cogitare, qui pecuniam, ex aerario depromptam ad bellum administrandum,
aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit, aut propter
avaritiam Romae in quaestu reliquerit? Vestra admurmuratio facit, Quirites, ut
agnoscere videamini qui haec fecerint: ego autem nomino neminem; qua re irasci
mihi nemo poterit, nisi qui ante de se voluerit confiteri. Itaque propter hanc
avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum est, nostri
exercitus ferant quis ignorat?
[38]
Itinera quae per hosce annos in Italia per agros atque oppida civium Romanorum
nostri imperatores fecerint recordamini: tum facilius statuetis quid apud
exteras nationes fieri existimetis. Utrum pluris arbitramini per hosce annos
militum vestrorum armis hostium urbis, an hibernis sociorum civitates esse
deletas? Neque enim potest exercitum is continere imperator, qui se ipse non
continet, neque severus esse in iudicando, qui alios in se severos esse iudices
non volt.
[39] Hic
miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, cuius legiones sic in Asiam
pervenerint, ut non modo manus tanti exercitus, sed ne vestigium quidem cuiquam
pacato nocuisse dicatur? iam vero quem ad modum milites hibernent cotidie
sermones ac litterae perferuntur: non modo ut sumptum faciat in militem nemini
vis adfertur, sed ne cupienti quidem cuiquam permittitur. Hiemis enim, non
avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse
voluerunt.
[40] Age
vero: ceteris in rebus quali sit temperantia considerate. Unde illam tantam
celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? Non enim illum eximia
vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam
celeriter in ultimas terras pertulerunt; sed eae res quae ceteros remorari
solent, non retardarunt: non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam
devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non
nobilitas urbis ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo
signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum, quae ceteri tellenda
esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit.
[41]
Itaque omnes nunc in eis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe
missum, sed de caelo delapsum intuentur. Nunc denique incipiunt credere fuisse
homines Romanos hac quondam continentia, quod iam nationibus exteris
incredibile ac falso memoriae proditum videbatur. Nunc imperi vestri splendor
illis gentibus lucem adferre coepit. Nunc intellegunt non sine causa maiores
suos, tum cum ea temperantia magistratus habebamus, servire populo Romano quam
imperare aliis maluisse. iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita
liberae querimonia de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is, qui dignitate
principibus excellit, facilitate infimis par esse videatur.
[42] iam
quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat,—in quo ipso inest
quaedam dignitas imperatoria,—vos, Quirites, hoc ipso ex loco saepe
cognovistis. Fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis, quam
hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint? Humanitate iam tanta est,
ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint, an
mansuetudinem victi dilexerint. Et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum
bellum transmittendum sit, qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda
divino quodam consilio natus esse videatur?
[43] Et
quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in imperio
militari valet, certe nemini dubium est quin ea re idem ille imperator plurimum
possit. Vehementer autem pertinere ad bella administranda quid hostes, quid
socii de imperatoribus nostris existiment quis ignorat, cum sciamus homines in
tantis rebus, ut aut contemnant aut metuant aut oderint aut ament, opinione non
minus et fama quam aliqua ratione certa commoveri? Quod igitur nomen umquam in
orbe terrarum clarius fuit? cuius res gestae pares? de quo homine vos,—id quod
maxime facit auctoritatem,—tanta et tam praeclara iudicia fecistis?
[44] An
vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis, quo non illius diei fama
pervaserit, cum universus populus Romanus, referto foro completisque omnibus
templis ex quibus hic locus conspici potest, unum sibi ad commune omnium
gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem deposcit? Itaque—ut plura non dicam, neque
aliorum exemplis confirmem quantum [huius] auctoritas valeat in bello—ab eodem
Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur: qui quo die a vobis
maritimo bello praepositus est imperator, tanta repente vilitas annonae ex
summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est unius hominis spe ac
nomine, quantum vix in summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset.
[45] iam
accepta in Ponto calamitate ex eo proelio, de quo vos paulo ante invitus
admonui,—cum socii pertimuissent, hostium opes animique crevissent, satis
firmum praesidium provincia non haberet,—amisissetis Asiam, Quirites, nisi ad
ipsum discrimen eius temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones fortuna
populi Romani attulisset. Huius adventus et Mithridatem insolita inflammatum
victoria continuit, et Tigranem magnis copiis minitantem Asiae retardavit. Et
quisquam dubitabit quid virtute perfecturus sit, qui tantum auctoritate
perfecerit? aut quam facile imperio atque exercitu socios et vectigalia
conservaturus sit, qui ipso nomine ac rumore defenderit?
[46] Age
vero, illa res quantam declarat eiusdem hominis apud hostis populi Romani
autoritatem, quod ex locis tam longinquis tamque diversis tam brevi tempore
omnes huic se uni dediderunt? quod a communi Cretensium legati, cum in eorum
insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope
terras venerunt, eique se omnis Cretensium civitates dedere velle dixerunt?
Quid? idem iste Mithridates nonne ad eundem Cn. Pompeium legatum usque in
Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum semper iudicavit, ei quibus erat
[semper] molestum ad eum potissimum esse missum, speculatorem quam legatum
iudicari maluerunt. Potestis igitur iam constituere, Quirites, hanc
auctoritatem, multis postea rebus gestis magnisque vestris iudiciis
amplificatam, quantum apud illos reges, quantum apud exteras nationes valituram
esse existimetis.
[47]
Reliquum est ut de felicitate (quam praestare de se ipso nemo potest, meminisse
et commemorare de altero possumus, sicut aequum est homines de potestate
deorum) timide et pauca dicamus. Ego enim sic existimo: Maximo, Marcello,
Scipioni, Mario, et ceteris magnis imperatoribus non solum propter virtutem,
sed etiam propter fortunam saepius imperia mandata atque exercitus esse
commissos. Fuit enim profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem et
ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus adiuncta fortuna. De huius
autem hominis felicitate, de quo nunc agimus, hac utar moderatione dicendi, non
ut in illius potestate fortunam positam esse dicam, sed ut praeterita
meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis immortalibus oratio
nostra aut ingrata esse videatur.
[48]
Itaque non sum praedicaturus quantas ille res domi militiae, terra marique,
quantaque felicitate gesserit; ut eius semper voluntatibus non modo cives
adsenserint, socii obtemperarint, hostes obedierint, sed etiam venti
tempestatesque obsecundarint: hoc brevissime dicam, neminem umquam tam impudentem
fuisse, qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare, quot
et quantas di immortales ad Cn. Pompeium detulerunt. Quod ut illi proprium ac
perpetuum sit, Quirites, cum communis solutis atque imperi tum ipsius hominis
causa, sicuti facitis, velle et optare debetis.
[49] Qua
re,—cum et bellum sit ita necessarium ut neglegi non possit, ita magnum ut
accuratissime sit administrandum; et cum ei imperatorem praeficere possitis, in
quo sit eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas,
egregia fortuna,—dubitatis Quirites, quin hoc tantum boni, quod vobis ab dis
immortalibus oblatum et datum est, in rem publicam conservandam atque
amplificandam conferatis?
[50]
Quod si Romae Cn. Pompeius privatus esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum
is erat deligendus atque mittendus: nunc cum ad ceteras summas utilitates haec
quoque opportunitas adiungatur, ut in eis ipsis locis adsit, ut habeat
exercitum, ut ab eis qui habent accipere statim possit, quid exspectamus? aut
cur non dicibus dis immortalibus eidem, cui cetera summa cum salute rei
publicae commissa sunt, hoc quoque bellum regium committamus?
[51] At
enim vir clarissimus, amantissimus rei publicae, vestris beneficiis amplissimis
adfectus, Q. Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis,
ingeni praeditus, Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. Quorum ego
auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere
confiteor; sed in hac causa, tametsi cognoscitis auctoritates contrarias
virorum fortissimorum et clarissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac
ratione exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius, quod ea omnia quae a
me adhuc dicta sunt, eidem isti vera esse concedunt,—et necessarium bellum esse
et magnum, et in uno Cn. Pompeio summa esse omnia.
[52]
Quid igitur ait Hortensius? Si uni omnia tribuenda sint, dignissimum esse
Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. Obsolevit iam ista
oratio, re multo magis quam verbis refutata. Nam tu idem, Q. Hortensi, multa
pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra virum
fortem, A. Gabinium, graviter ornateque dixisti, cum is de uno imperatore
contra praedones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permuta
item contra eam legem verba fecisti.
[53]
Quid? tum (per deos immortalis!) si plus apud populum Romanum auctoritas tua
quam ipsius populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam
atque hoc orbis terrae imperium teneremus? An tibi tum imperium hoc esse
videbatur, cum populi Romani legati quaestores praetoresque capiebantur? cum ex
omnibus provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur? cum ita clausa
nobis erant maria omnia, ut neque privatam rem transmarinam neque publicam iam
obire possemus?
[54]
Quae civitas antea umquam fuit,—non dico Atheniensium, quae satis late quondam
mare tenuisse dicitur; non Karthaginiensium, qui permultum classe ac maritimis
rebus valuerunt; non Rhodiorum, quorum usque ad nostram memoriam disciplina
navalis et gloria remansit,—sed quae civitas umquam antea tam tenuis, quae tam
parva insula fuit, quae non portus suos et agros et aliquam partem regionis
atque orae maritimae per se ipsa defenderet? At (hercule) aliquot annos
continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus, cuius usque ad nostram
memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserit, magna ac multo maxima
parte non modo utilitatis, sed dignitatis atque imperi caruit.
[55]
Nos, quorum maiores Antiochum regem classe Persenque superarunt, omnibus
navalibus pugnis Karthaginiensis, homines in maritimis rebus exercitatissimos
paratissimosque, vicerunt, ei nullo in loco iam praedonibus pares esse poteramus:
nos, qui antea non modo Italiam tutam habebamus, sed omnis socios in ultimis
oris auctoritate nostri imperi salvos praestare poteramus,—tum cum insula
Delos, tam procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus
atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro, nihil
timebat,—eidem non modo provinciis atque oris Italiae maritimis ac portubus
nostris, sed etiam Appia iam via carebamus; et eis temporibus non pudebat
magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere, cum eum nobis maiores
nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent.
[56]
Bono te animo tum, Q. Hortensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem
sententia, dicere existimavit ea quae sentiebatis: sed tamen in salute communi
idem populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare.
Itaque una lex, unus vir, unus annus non modo nos illa miseria ac turpitudine
liberavit, sed etiam effecit, ut aliquando vere videremur omnibus gentibus ac
nationibus terra marique imperare.
[57] Quo
mihi etiam indignius videtur obtrectatum esse adhuc,—Gabinio dicam anne
Pompeio, an utrique, id quod est verius?—ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio expetenti
ac postulanti. Utrum ille, qui postulat ad tantum bellum legatum quem velit,
idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque
provincias quos voluerunt legatos eduxerint; an ipse, cuius lege salus ac
dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est, expers esse debet
gloriae eius imperatoris atque eius exercitus, qui consilio ipsius ac periculo
est constitutus?
[58] An
C. Falcidius, Q. Metellus, Q. Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos omnis
honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati ese
potuerunt: in uno Gabinio sunt tam diligentes, qui in hoc bello, quod lege
Gabinia geritur, in hoc imperatore atque exercitu, quem per vos ipse
constituit, etiam praecipuo iure esse deberet? De quo legando consules spero ad
senatum relaturos. Qui si dubitabunt aur gravabuntur, ego me profiteor
relaturum. Neque me impediet cuiusquam inimicum edictum, quo minus vobis fretus
vestrum ius beneficiumque defendam; neque praeter intercessionem quicquam
audiam, de qua (ut arbitror) isti ipsi, qui minantur, etiam atque etiam quid
liceat considerabunt. Mea quidem sentenia, Quirites, unus A. Gabinius belli
maritimi rerumque gestarum Cn. Ponpeio socius ascribitur, propterea quod alter
uni illud bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum
susceptumque confecit.
[59]
Reliquum est ut de Q. Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur.
Qui cum ex vobis quaereret, si in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo
factum esset, in quo spem essetis habituri,—cepit magnum suae virtutis fructum
ac dignitatis, cum omnes una prope voce in [eo] ipso vos spem habituros esse
dixistis. Etenim talis est vir, ut nulla res tanta sit ac tam difficilis, quam
ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit.
Sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio; quod, quo minus certa est
hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis
licet, frui debet summi viri vita atque virtute.
[60] 'At
enim ne quid novi fiat contra exempla atque instituta maiorum.' Non dicam hoc
loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse;
semper ad novos casus temporum novorom consiliorum rationes adcommodasse: non
dicam duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse
confecta, duasque urbis potentissimas, quae huic imperio maxime minitabantur,
Karthaginem atque Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas: non commemorabo
nuper ita vobis patribusque vestris esse visum, ut in uno C. Mario spes imperi
poneretur, ut idem cum iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum
administraret.
[61] In
ipso Cn. Pompeio, in quo novi constitui nihil volt Q. Catulus, quam multa sint
nova summa Q. Catuli voluntate constituta recordamini. Quid tam novum quam
adulescentulum privatum exercitum difficili rei publicae temporare conficere?
Confecit. Huic praeesse? Praefuit. Rem optime ductu suo gerere? Gessit. Quid
tam praeter consuetudinem quam homini peradulescenti, cuius aetas a senatorio
gradu longe abesset, imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti, atque
Africam bellumque in ea provincia administrandum? Fuit in his provinciis
singulari innocentia, gravitate, virtute: bellum in Africa maximum confecit,
victorem exercitum deportavit. Quid vero tam inauditum quam equitem Romanum
triumphare? At eam quoque rem populus Romanus non modo vidit, sed omnium etiam
studio visendam et concelebrandam putavit.
[62] Quid
tam inusitatum quam ut, cum duo consules clarissimi fortissimique essent, eques
Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro consule mitteretur? Missus
est. Quo quidem tempore, cum esset non nemo in senatu qui diceret 'non oportere
mitti hominem privatum pro consule,' L. Philippus dixisse dicitur ''non se
illum sua sententia pro consule, sed pro consulibus mittere.'' Tanta in eo rei
publicae bene gerendae spes constituebatur, ut duorum consulum munus unius
adulescentis virtuti committeretur. Quid tam singulare quam ut ex senatus
consuto legibus solutus consul ante fieret, quam ullum alium magistratum per
leges capere licuisset? quid tam incredibile quam ut iterum eques Romanus ex
senatus consulto triumpharet? Quae in omnibus hominibus nova post hominum
memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec, quae in hoc uno
homine videmus.
[63]
Atque haec tot exempla, tanta ac tam nova, profecta sunt in eundem hominem a Q.
Catuli atque a ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum hominum auctoritate.
Qua re videant ne sit periniquum et non ferundum, illorum auctoritatem de Cn.
Pompei dignitate a vobis comprobatam semper esse, vestrum ab illis de eodem
homine iudicium populique Romani auctoritatem improbari; praesertim cum iam suo
iure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem vel contra omnis qui
dissentiunt possit defendere, propterea quod, isdem istis reclamantibus, vos
unum illum ex omnibus delegistis quem bello praedonum praeponeretis.
[64] Hoc
si vos temere fecistis, et rei publicae parum consuluistis, recte isti studia
vestra suis consiliis regere conantur. Sin autem vos plus tum in re publica
vidistis, vos eis repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio,
salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris
populi Romani universi auctoritati parendum esse fateantur. Atque in hoc bello
Asiatico et regio non solum militaris illa virtus, quae est in Cn. Pompeio
singularis, sed aliae quoque virtutes animi magnae et multae requiruntur.
Difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita versari
nostrum imperatorem, ut nihil nisi de hoste ac de laude cogitet. Deinde etiam
si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse talis propter
multitudinem cupidiorum hominum nemo arbitratur.
[65]
Difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes
propter eorum, quos ad eas per hos annos cum imperio misimus, libidines et
iniurias. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus
religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac munitam fuisse?
Urbes iam locupletes et copiosae requiruntur, quibus causa belli propter
diripiendi cupiditatem inferatur.
[66]
Libenter haec coram cum Q. Catulo et Q. Hortensio, summis et clarissimis viris,
disputarem. Noverunt enim sociorum volnera, vident eorum calamitates,
querimonias audiunt. Pro sociis vos contra hostis exercitum mittere putatis, an
hostium simulatione contra socios atque amicos? Quae civitas est in Asia quae
non modo imperatoris aut legati, sed unius tribuni militum animos ac spiritus
capere possit? Qua re, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus
regios superare posse videatur, tamen nisi erit idem, qui se a pecuniis
sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque
oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non
erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.
[67]
Ecquam putatis civitatem pacatam fuisse quae locuples sit? ecquam esse
locupletem quae istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites, Cn.
Pompeium non solum propter rei militaris gloriam, sed etiam propter animi
continentiam requisivit. Videbat enim praetores locupletari quot annis pecunia
publica praeter paucos; neque eos quicquam aliud adsequi, classium nomine, nisi
ut detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine videremur. Nunc qua
cupiditate homines in provincias, quibus iacturis et quibus condicionibus proficiscantur,
ignorant videlicet isti, qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur?
Quasi vero Cn. Pompeium non cum suis virtutibus tum etiam alienis vitiis magnum
esse videamus.
[68] Qua
re nolite dubitare quin huic uni credatis omnia, qui inter tot annos unus
inventus sit, quem socii in urbis suas cum exercitu venisse gaudeant. Quod si
auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est vobis auctor
vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cuius tantae
res gestae terra marique exstiterunt, ut cum de bello deliberetis, auctor vobis
gravior nemo esse debeat; est C. Curio, summis vestris beneficiis maximisque
rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus; est Cn. Lentulus, in quo
omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem
esse cognovistis; est C. Cassius, integritate, virtute, constantia singulari.
Que re videte ut horum auctoritatibus illorum orationi qui dissentiunt,
respondere posse videamur.
[69] Que
cum ita sint, C. Manlili, primum istam tuam et legem et voluntatem et
sententiam laudo vehementissimeque comprobo: deinde te hortor, ut auctore
populo Romano maneas in sententia, neve cuiusquam vim aut minas pertimescas.
Primum in te satis esse animi perseverantiaeque arbitror: deinde cum tantam
multitudinem cum tanto studio adesse videamus, quantam iterum nunc in eodem
homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi
facultate dubitemus? Ego autem quicquid est in me studi, consili, laboris,
ingeni, quicquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria,
quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc re conficiendam
tibi et populo Romano polliceor ac defero:
[70]
testorque omnis deos, et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui
omnium mentis eorum qui ad rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque
rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam
conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia
periculis aut adiumenta honoribus quaeram; propterea quod pericula facile, ut
hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab
uno neque ex hoc loco, sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si
vestra voluntas feret, consequemur.
[71] Quam ob rem quicquid in hac causa mihi susceptum est, Quirites,
id ego omne me rei publicae causa suscepisse confirmo; tantumque abest ut
aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me etiam simultates
partim obscuras, partim apertas intellegam mihi non necessarias, vobis non
inutilis suscepisse. Sed ego me hoc honore praeditum, tantis vestris beneficiis
adfectum statui, Quirites, vestram voluntatem et rei publicae dignitatem et salutem
provinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et rationibus praeferre
oportere.
|