LIBER II
[1] Crotoniatae
quondam, cum florerent omnibus copiis et in Italia cum primis beati
numerarentur, templum Iunonis, quod religiosissime colebant, egregiis picturis
locupletare voluerunt. Itaque Heracleoten Zeuxin, qui tum longe ceteris
excellere pictoribus existimabatur, magno pretio conductum adhibuerunt.
Is et ceteras conplures tabulas pinxit, quarum nonnulla pars usque ad nostram
memoriam propter fani religionem remansit, et, ut excellentem muliebris formae
pulchritudinem muta in se imago contineret, Helenae pingere simulacrum velle
dixit; quod Crotoniatae, qui eum muliebri in corpore pingendo plurimum aliis
praestare saepe accepissent, libenter audierunt. Putaverunt enim, si, quo
in genere plurimum posset, in eo magno opere elaborasset, egregium sibi opus
illo in fano relicturum.
[2] Neque tum eos illa
opinio fefellit. Nam Zeuxis ilico quaesivit ab iis, quasnam virgines
formosas haberent. Illi autem statim hominem deduxerunt in palaestram
atque ei pueros ostenderunt multos, magna praeditos dignitate. Etenim
quodam tempore Crotoniatae multum omnibus corporum viribus et dignitatibus
antisteterunt atque honestissimas ex gymnico certamine victorias domum cum laude
maxima rettulerunt. Cum puerorum igitur formas et corpora magno hic opere
miraretur: "Horum," inquiunt illi, "sorores sunt apud nos
virgines. Quare, qua sint illae dignitate, potes ex his
suspicari." "Praebete igitur mihi, quaeso," inquit,
"ex istis virginibus formonsissimas, dum pingo id, quod pollicitus sum
vobis, ut mutum in simulacrum ex animali exemplo veritas transferatur."
[3] Tum Crotoniatae
publico de consilio virgines unum in locum conduxerunt et pictori quam vellet
eligendi potestatem dederunt. Ille autem quinque delegit; quarum nomina multi
poetae memoriae prodiderunt, quod eius essent iudicio probatae, qui
pulchritudinis habere verissimum iudicium debuisset. Neque enim putavit
omnia, quae quaereret ad venustatem, uno se in corpore reperire posse ideo,
quod nihil simplici in genere omnibus ex partibus perfectum natura
expolivit. Itaque, tamquam ceteris non sit habitura quod largiatur, si
uni cuncta concesserit, aliud alii commodi aliquo adiuncto incommodo muneratur.
[4] Quod quoniam nobis
quoque voluntatis accidit, ut artem dicendi perscriberemus, non unum aliquod
proposuimus exemplum, cuius omnes partes, quocumque essent in genere,
exprimendae nobis necessarie viderentur; sed omnibus unum in locum coactis
scriptoribus, quod quisque commodissime praecipere videbatur, excerpsimus et ex
variis ingeniis excellentissima quaeque libavimus. Ex iis enim, qui
nomine et memoria digni sunt, nec nihil optime nec omnia praeclarissime
quisquam dicere nobis videbatur. Quapropter stultitia visa est aut a bene
inventis alicuius recedere, si quo in vitio eius offenderemur, aut ad vitia
eius quoque accedere, cuius aliquo bene praecepto duceremur.
[5] Quodsi in ceteris
quoque studiis a multis eligere homines commodissimum quodque quam sese uni
alicui certe vellent addicere, minus in arrogantiam offenderent; non tanto
opere in vitiis perseverarent; aliquanto levius ex inscientia laborarent. Ac si
par in nobis huius artis atque in illo picturae scientia fuisset, fortasse
magis hoc in suo genere opus nostrum quam illius in suo pictura nobilis
eniteret. Ex maiore enim copia nobis quam illi fuit exemplorum eligendi
potestas. Ille una ex urbe et ex eo numero virginum, quae tum erant,
eligere potuit; nobis omnium, quicumque fuerunt ab ultimo principio huius
praeceptionis usque ad hoc tempus, expositis copiis, quodcumque placeret,
eligendi potestas fuit.
[6] Ac veteres quidem
scriptores artis usque a principe illo atque inventore Tisia repetitos unum in
locum conduxit Aristoteles et nominatim cuiusque praecepta magna conquisita
cura perspicue conscripsit atque enodata diligenter exposuit; ac tantum
inventoribus ipsis suavitate et brevitate dicendi praestitit, ut nemo illorun
praecepta ex ipsorum libris cognoscat, sed omnes, qui quod illi praecipiant
velint intellegere, ad hunc quasi ad quendam multo commodiorem explicatorem
revertantur.
[7] Atque hic quidem
ipse et sese ipsum nobis et eos, qui ante fuerunt, in medio posuit, ut ceteros
et se ipsum per se cognosceremus; ab hoc autem qui profecti sunt, quamquam in
maximis philosophiae partibus operae plurimum consumpserunt, sicuti ipse, cuius
instituta sequebantur, fecerat, tamen permulta nobis praecepta dicendi
reliquerunt. Atque alii quoque alio ex fonte praeceptores dicendi emanaverunt,
qui item permultum ad dicendum, si quid ars proficit, opitulati sunt. Nam
fuit tempore eodem, quo Aristoteles, magnus et nobilis rhetor Isocrates; cuius
ipsius quam constet esse artem non invenimus.
[8] Discipulorum autem
atque eorum, qui protinus ab hac sunt disciplina profecti, multa de arte
praecepta reperimus. Ex his duabus diversis sicuti familiis, quarum altera cum
versaretur in philosophia, nonnullam rhetoricae quoque artis sibi curam
assumebat, altera vero omnis in dicendi erat studio et praeceptione occupata,
unum quoddam est conflatum genus a posterioribus, qui ab utrisque ea, quae
commode dici videbantur, in suas artes contulerunt; quos ipsos simul atque
illos superiores nos nobis omnes, quoad facultas tulit, proposuimus et ex
nostro quoque nonnihil in commune contulimus.
[9] Quodsi ea, quae in
his libris exponuntur, tanto opere eligenda fuerunt, quanto studio electa sunt,
profecto neque nos neque alios industriae nostrae paenitebit. Sin autem
temere aliquid alicuius praeterisse aut non satis eleganter secuti videbimur,
docti ab aliquo facile et libenter sententiam commutabimus. Non enim
parum cognosse, sed in parum cognito stulte et diu perseverasse turpe est,
propterea quod alterum communi hominum infirmitati, alterum singulari cuiusque
vitio est adtributum.
[10] Quare nos quidem
sine ulla affirmatione simul quarentes dubitanter unum quicque dicemus, ne, dum
parvulum consequamur, ut satis haec commode perscripsisse videamur, illud
amittamus, quod maximum est, ut ne cui rei temere atque arroganter
assenserimus. Verum hoc quidem nos et in hoc tempore et in omni vita
studiose, quoad facultas feret, consequemur: nunc autem, ne longius oratio
progressa videatur, de reliquis, quae praecipienda videntur esse, dicemus.
[11] Igitur primus
liber, exposito genere huius artis et officio et fine et materia et partibus,
genera controversiarum et inventiones et constitutiones [et iudicationes]
continebat, deinde partes orationis et in eas omnes omnia praecepta.
Quare cum in eo ceteris de rebus distinctius dictum sit, disperse autem de
confirmatione et de reprehensione, nunc certos confirmandi et reprehendendi in
singula causarum genera locos tradendos arbitramur. Et quia, quo pacto
tractari conveniret argumentationes, in libro primo non indiligenter expositum
est, hic tantum ipsa inventa unam quamque in rem exponentur simpliciter sine
ulla exornatione, ut ex hoc inventa ipsa, ex superiore autem expolitio
inventorum petatur. Quare haec, quae nunc praecipientur, ad
confirmationis et reprehensionis partes referre oportebit.
[12] Omnis et
demonstrativa et deliberativa et iudicialis causa necesse est in aliquo eorum,
quae ante exposita sunt, constitutionis genere uno pluribusve versetur.
Hoc quamquam ita est, tamen cum communiter quaedam de omnibus praecipi possint,
separatim quoque aliae sunt cuiusque generis diversae praeceptiones.
Aliud enim laus, aliud vituperatio, aliud sententiae dictio, aliud accusatio
aut recusatio, conficere debet. In iudiciis, quid aequum sit, quaeritur,
in demonstrationibus, quid honestum, in deliberationibus, ut nos arbitramur,
quid honestum sit et quid utile. Nam ceteri utilitatis modo finem in
suadendo et in dissuadendo exponi oportere arbitrati sunt.
[13] Quorum igitur
generum fines et exitus diversi sunt, eorum praecepta eadem esse non
possunt. Neque nunc hoc dicimus, non easdem incidere constitutiones,
verumtamen oratio quaedam ex ipso fine et ex genere causae nascitur, quae
pertineat ad vitae alicuius demonstrationem aut ad sententiae dictionem.
Quare nunc [in exponendis controversiis] in iudiciali genere causarum et
praeceptorum versabimur, ex quo pleraque in cetera quoque causarum genera
simili implicata controversia nulla cum difficultate transferuntur; post autem
separatim de reliquis dicemus.
[14] Nunc ab
coniecturali constitutione proficiscamur; cuius exemplum sit hoc expositum: in
itinere quidam proficiscentem ad mercatum quendam et secum aliquantum nummorum
ferentem est comitatus. Cum hoc, ut fere fit, in via sermonem contulit;
ex quo factum est, ut illud iter familiarius facere vellent. Quare cum in
eandem tabernam devertissent, simul cenare et in eodem loco somnum capere
voluerunt. Cenati discubuerunt ibidem. Caupo autem - nam ita
dicitur post inventum, cum in alio maleficio deprehensus est - cum illum
alterum, videlicet qui nummos haberet, animum advertisset, noctu postquam illos
artius iam ut ex lassitudine dormire sensit, accessit et alterius eorum, qui
sine nummis erat, gladium propter adpositum e vagina eduxit et illum alterum
occidit, nummos abstulit, gladium cruentum in vaginam recondidit, ipse se in
suum lectum recepit. Ille autem, cuius gladio occisio erat facta, multo
ante lucem surrexit, comitem illum suum inclamavit semel et saepius.
[15] Illum somno
inpeditum non respondere existimavit; ipse gladium et cetera, quae secum
adtulerat, sustulit, solus profectus est. Caupo non multum post conclamat
hominem esse occisum et cum quibusdam devorsoribus illum, qui ante exierat,
consequitur in itinere. Hominem conprehendit, gladium eius e vagina
educit, reperit cruentum. Homo in urbem ab illis deducitur ac reus
fit. In hac intentio est criminis: "Occidisti." Depulsio:
"Non occidi." Ex quibus constitutio est [id est quaestio] eadem
[in coniecturali] quae iudicatio: "Occideritne"?
[16] Nunc exponemus
locos, quorum pars aliqua in omnem coniecturalem incidit controversiam.
Hoc autem et in horum locorum expositione et in ceterorum oportebit attendere,
non omnes in omnem causam convenire. Nam ut omne nomen ex aliquibus, non
ex omnibus litteris scribitur, sic omnem in causam non omnis argumentorum
copia, sed eorum necessario pars aliqua conveniet. Omnis igitur ex c a u s a, ex p e r s o n a,
ex f a c t o ipso coniectura
capienda est.
[17] Causa tribuitur in
inpulsionem et in ratiocinationem. I n p u l s i o est, quae sine
cogitatione per quandam affectionem animi facere aliquid hortatur, ut amor,
iracundia, aegritudo, vinolentia et omnino omnia, in quibus animus ita videtur
affectus fuisse, ut rem perspicere cum consilio et cura non potuerit et id,
quod fecit, impetu quodam animi potius quam cogitatione fecerit.
[18] R a t i o c i n a t i o est autem diligens et
considerata faciendi aliquid aut non faciendi excogitatio. Ea dictur
interfuisse tum, cum aliquid [faciendi aut non faciendi] certa de causa vitasse
aut secutus esse animus videbitur: si amicitiae quid causa factum dicetur, si
inimici ulciscendi, si metus, si gloriae, si pecuniae, si denique, ut omnia
generatim amplectamur, alicuius retinendi, augendi adipiscendive commodi aut
contra reiciundi, deminuendi devitandive incommodi causa. Nam in horum
genus alterutrum illa quoque incident, in quibus aut incommodi aliquid maioris
adipiscendi commodi causa aut maiores vitandi incommodi suscipitur aut aliquod
commodum maioris adipiscendi commodi aut maioris vitandi incommodi praeteritur.
[19] Hic locus sicut
aliquod fundamentum est huius constitutionis. Nam nihil factum esse
cuiquam probatur, nisi aliquid, quare factum sit, ostenditur. Ergo
accusator, cum inpulsione aliquid factum esse dicet, illum impetum et quandam
commotionem animi affectionemque verbis et sententiis amplificare debebit et
ostendere, quanta vis sit amoris, quanta animi perturbatio ex iracundia fiat
aut ex aliqua causa earum, qua inpulsum aliquem id fecisse dicet. Hic et exemplorum
commemoratione, qui simili inpulsu aliquid commiserint, et similitudinum
conlatione et ipsius animi affectionis explicatione curandum est, ut non mirum
videatur, si quod ad facinus tali perturbatione commotus animus accesserit.
[20] Cum autem non
inpulsione, verum ratiocinatione aliquem commisisse quid dicet, quid commodi
sit secutus aut quid incommodi fugerit, demonstrabit et id augebit, quam maxime
poterit, ut, quod eius fieri possit, idonea quam maxime causa ad peccandum
hortata videatur. Si gloriae causa, quantam gloriam consecuturam
existimarit; item si dominationis, si pecuniae, si amicitiae, si inimicitiarum,
et omnino quicquid erit, quod causae fuisse dicet, id summe augere debebit.
[21] Et hoc eum magno
opere considerare oportebit, non quid in veritate modo, verum etiam
vehementius, quid in opinione eius, quem arguet, fuerit. Nihil enim
refert non fuisse aut non esse aliquid commodi aut incommodi, si ostendi potest
ei visum esse, qui arguatur. Nam opinio dupliciter fallit homines, cum
aut res alio modo est, ac putatur, aut non is eventus est, quem arbitrati sunt.
Res alio modo est tum, cum aut id, quod bonum est, malum putant, aut contra,
quod malum est, bonum, aut, quod nec malum est nec bonum, malum aut bonum, aut,
quod malum aut bonum est, nec malum nec bonum.
[22] Hoc intellectu si
qui negabit esse ullam pecuniam fratris aut amici vita aut denique officio
[suo] antiquiorum aut suaviorem, non hoc erit accusatori negandum. Nam in
eum culpa et summum odium transferetur, qui id, quod tam vere et pie dicetur,
negabit. Verum illud dicendum est, illi ita non esse visum; quod sumi
oportet ex iis, quae ad personam pertinent, de quo post dicendum est.
[23] Eventus autem tum fallit,
cum aliter accidit, atque ii, qui arguuntur, arbitrati esse dicuntur: ut, si
qui dicatur alium occidisse ac voluerit, quod aut similitudine aut suspicione
aut demonstratione falsa deceptus sit; aut eum necasse, cuius testamento non
sit heres, quod eo testamento se heredem arbitratus sit. Non enim ex
eventu cogitationem spectari oportere, sed qua cogitatione animus et spe ad
maleficium profectus sit, considerare; quo animo quid quisque faciat, non quo
casu utatur, ad rem pertinere.
[24] Hoc autem loco
caput illud erit accusatoris, si demonstrare poterit alii nemini causam fuisse
faciendi; secundarium, si tantam aut tam idoneam nemini. Sin fuisse aliis
quoque causa faciendi videbitur, aut potestas defuisse aliis demonstranda est
aut facultas aut voluntas. P o t e s t a s
si aut nescisse aut non adfuisse aut conficere aliquid non potuisse
dicentur. F a c u l t a s, si ratio,
adiutores, adiumenta ceteraque, quae ad rem pertinebunt, defuisse alicui
demonstrabuntur. V o l u n t a s, si
animus a talibus factis vacuus et integer esse dicetur. Postremo, quas ad
defensionem rationes reo dabimus, iis accusator ad alios ex culpa eximendos
abutetur. Verum id brevi faciendum est et in unum multa sunt conducenda,
ut ne alterius defendendi causa hunc accusare, sed huius accusandi causa
defendere alterum videatur.
[25] Atque accusatori
quidem haec fere sunt [in causa faciendi] consideranda: defensor autem ex
contrario primum inpulsionem aut nullam fuisse dicet aut, si fuisse concedet,
extenuabit et parvulam quandam fuisse demonstrabit aut non ex ea solere
huiusmodi facta nasci docebit. Quo erit in loco demonstrandum, quae vis
et natura sit eius affectionis, qua inpulsus aliquid reus commisisse dicetur;
in quo et exempla et similitudines erunt proferundae et ipsa diligenter natura
eius affectionis quam lenissime quietissima ab parte explicanda, ut et res ipsa
a facto crudeli et turbulento ad quoddam mitius et tranquillius traducatur et
oratio tamen ad animum eius, qui audiet, et ad animi quendam intumum sensum
accommodetur.
[26] Ratiocinationis
autem suspiciones infirmabit, si aut commodum nullum esse aut parvum aut aliis
maius esse aut nihilo sibi maius quam aliis aut incommodum sibi maius quam
commodum dicet, ut nequaquam fuerit illius commodi, quod expetitum dicatur,
magnitudo aut cum eo incommodo, quod acciderit, aut cum illo periculo, quod
subeatur, comparanda; qui omnes loci similiter in incommodi quoque vitatione
tractabuntur.
[27] Sin accusator
dixerit eum id esse secutum, quod ei visum sit commodum, aut id fugisse, quod
putarit esse incommodum, quamquam in falsa fuerit opinione, demonstrandum erit
defensori neminem tantae esse stultitiae, qui tali in re possit veritatem
ignorare. Quodsi hoc concedatur, illud non concessum iri: ne dubitasse
quidem, quid eius iuris esset, et id, quod falsum fuerit, sine ulla dubitatione
pro vero probasse; quia si dubitarit, summae fuisse amentiae dubia spe inpulsum
certum in periculum se committere.
[28] Quemadmodum autem
accusator, cum ab aliis culpam demovebit, defensoris locis utetur, sic iis
locis, qui accusatori dati sunt, utetur reus, cum in alios ab se crimen volet
transferre. Ex persona autem coniectura capietur, si eae res, quae personis
adtributae sunt, diligenter considerabuntur, quas omnes in primo libro
exposuimus. Nam et de nomine nonnumquam aliquid suspicionis nascitur -
nomen autem cum dicimus, cognomen quoque intellegatur oportet; de hominis enim
certo et proprio vocabulo agitur -, ut si dicamus idcirco aliquem Caldum
vocari, quod temerario et repentino consilio sit; aut si ea re hominibus
Graecis inperitis verba dederit, quod Clodius aut Caecilius aut Mutius
vocaretur.
[29] Et de natura licet
aliquantum ducere suspicionis. Omnia enim haec, vir an mulier, huius an
illius civitatis sit, quibus sit maioribus, quibus consanguineis, qua aetate,
quo animo, quo corpore, quae naturae sunt adtributa, ad aliquam coniecturam
faciendam pertinebunt. Et ex victu multae trahuntur suspiciones, cum,
quemadmodum et apud quos et a quibus educatus et eruditus sit, quaeritur, et
quibuscum vivat, qua ratione vitae, quo more domestico vivat.
[30] Et ex fortuna
saepe argumentatio nascitur, cum servus an liber, pecuniosus an pauper, nobilis
an ignobilis, felix an infelix, privatus an in potestate sit aut fuerit aut
futurus sit, consideratur; aut denique aliquid eorum quaeritur, quae fortunae
esse adtributa intelleguntur. Habitus autem quoniam in aliqua perfecta et
constanti animi aut corporis absolutione consistit, quo in genere est virtus,
scientia et quae contraria sunt, res ipsa causa posita docebit, ecquid hic
quoque locus suspicionis ostendat. Nam affectionis quidem ratio perspicuam
solet prae se gerere coniecturam, ut amor, iracundia, molestia, propterea quod
et ipsorum vis intellegitur et, quae res harum aliquam rem consequatur, facile
est cognitu.
[31] Studium autem quod
est adsidua et vehementer aliquam ad rem adplicata magna cum voluptate
occupatio, facile ex eo ducetur argumentatio ea, quam res ipsa desiderabit in
causa. Item ex consilio sumetur aliquid suspicionis; nam consilium est aliquid
faciendi non faciendive excogitata ratio. Iam facta et casus et
orationes, quae sunt omnia, ut in confirmationis praeceptis dictum est, in tria
tempora distributa, facile erit videre, ecquid afferant ad confirmandam
coniecturam suspicionis.
[32] Ac personis quidem
res hae sunt adtributae, ex quibus omnibus unum in locum coactis accusatoris
erit inprobatione hominis uti. Nam causa facti parum firmitudinis habet,
nisi animus eius, qui insimulatur, in eam suspicionem adducitur, uti a tali
culpa non videatur abhorruisse. Ut enim animum alicuius inprobare nihil
attinet, cum causa, quare peccaret, non intercessit, sic causam peccati
intercedere leve est, si animus nulli minus honestae rationi affinis
ostenditur. Quare vitam eius, quem arguit, ex ante factis accusator
inprobare debebit et ostendere, si quo in pari ante peccato convictus sit; si
id non poterit, si quam in similem ante suspicionem venerit, ac maxime, si
fieri poterit, simili quo in genere eiusdemmodi causa aliqua commotum peccasse
aut in aeque magna re aut in maiore aut in minore, ut si qui, quem pecunia
dicat inductum fecisse, possit demonstrare aliqua in re eius aliquod factum
avarum.
[33] Item in omni causa
naturam aut victum aut studium aut fortunam aut aliquid eorum, quae personis
adtributa sunt, ad eam causam, qua commotum peccasse dicet, adiungere atque ex
dispari quoque genere culparum, si ex pari sumendi facultas non erit, inprobare
animum adversarii oportebit: si avaritia inductum arguas fecisse et avarum eum,
quam accuses, demonstrare non possis, aliis adfinem vitiis esse doceas, et ex
ea re non esse mirandum, qui in illa re turpis aut cupidus aut petulans fuerit,
hac quoque in re eum deliquisse. Quantum enim de honestate et auctoritate
eius, qui arguitur, detractum est, tantundem de facultate [eius] totius est
defensionis deminutum.
[34] Si nulli affinis
poterit vitio reus ante admisso demonstrari, locus inducetur ille, per quem
hortandi iudices erunt, ut veterem famam hominis nihil ad rem putent
pertinere. Nam eum ante celasse, nunc manifesto teneri; quare non
oportere hanc rem ex superiore vita spectari, sed superiorem vitam ex hac re
inprobari, et aut potestatem ante peccandi non fuisse aut causam; aut, si haec
dici non poterunt, dicendum erit illud extremum, non esse mirum, si nunc primum
deliquerit: nam necesse esse eum, qui velit peccare, aliquando primum
delinquere. Sin vita ante acta ignorabitur, hoc loco praeterito et, cur
praetereatur, demonstrato argumentis accusationem statim confirmare oportebit.
[35] Defensor autem
primum, si poterit, debebit vitam eius, qui insimulabitur, quam honestissimam
demonstrare. Id faciet, si ostendet aliqua eius nota et communia officia;
quod genus in parentes, cognatos, amicos, affines, necessarios; etiam quae
magis rara et eximia sunt, si ab eo cum magno aliquid labore aut periculo aut
utraque re, cum necesse non esset, officii causa aut in rem publicam aut in
parentes aut in aliquos eorum, qui modo expositi sunt, factum esse dicet;
denique si nihil deliquisse, nulla cupiditate inpeditum ab officio
recessisse. Quod eo confirmatius erit, si, cum potestas inpune aliquid
faciendi minus honeste fuisse dicetur, voluntas a faciendo demonstrabitur
afuisse.
[36] Hoc autem ipsum
genus erit eo firmius, si eo ipso in genere, quo arguetur, integer ante fuisse
demonstrabitur: ut si, cum avaritiae causa fecisse arguatur, minime omni in
vita pecuniae cupidus fuisse doceatur. hic illa magna cum gravitate inducetur
indignatio, iuncta conquestioni, per quam miserum facinus esse et indignum
demonstrabitur [;ut], cum animus in vita fuerit omni a vitiis remotissimus, eam
causam putare, quae homines audaces in fraudem rapere soleat, castissimum
quoque hominem ad peccandum potuisse inpellere; aut: iniquum esse et optimo
cuique perniciosissimum non vitam honeste actam tali in tempore quam plurimum
prodesse, sed subita ex criminatione, quae confingi quamvis false possit, non
ex ante acta vita, quae neque ad tempus fingi neque ullo modo mutari possit,
facere iudicium.
[37] Sin autem in ante
acta vita aliquae turpitudines erunt: aut falso venisse in eam existimationem
dicetur ex aliquorum invidia aut obtrectatione aut falsa opinione; aut
inprudentiae, necessitudini, persuasioni, adulescentiae aut alicui non
malitiosae animi affectioni attribuentur; aut dissimili in genere vitiorum, ut
animus non omnino integer, sed ab tali culpa remotus esse videatur. At si
nullo modo vitae turpitudo aut infamia leniri poterit oratione, negare
oportebit de vita eius et de moribus quaeri, sed de eo crimine, quo de
arguatur; quare ante factis omissis illud, quod instet, id agi oportere.
[38] Ex facto autem
ipso suspiciones ducentur, si totius administratio negotii ex omnibus partibus
pertemptabitur; atque eae suspiciones partim ex negotio separatim, partim
communiter ex personis atque ex negotio proficiscentur. Ex negotio duci
poterunt, si eas res, quae negotiis adtributae sunt, diligenter
considerabimus. Ex iis igitur in hanc constitutionem convenire videntur
genera earum omnia, partes generum pleraeque.
[39] Videre igitur
primum oportebit, quae sint continentia cum ipso negotio, hoc est, quae ab re
separari non possint. Quo in loco satis erit diligenter considerasse,
quid sit ante rem factum, ex quo spes perficiundi nata et faciundi facultas quaesita
videatur; quid in ipsa re gerenda, quid postea consecutum sit. Deinde ipsius
est negotii gestio pertractanda. Nam hoc genus earum rerum, quae negotio
sunt adtributae, secundo in loco nobis est expositum.
[40] Hoc ergo in genere
spectabitur l o c u s, t e m p u s, o c c a s i o,
f a c u l t a s; quorum unius cuiusque
vis diligenter in confirmationis praeceptis explicata est. Quare, ne aut
hic non admonuisse aut ne eadem iterum dixisse videamur, breviter iniciemus,
quid quaque in parte considerari oporteat. In loco igitur opportunitas,
in tempore longinquitas, in occasione commoditas ad faciendum idonea, in
facultate copia et potestas earum rerum propter quas aliquid facilius fit aut
quibus sine omnino confici non potest, consideranda est.
[41] Deinde videndum
est, quid adiunctum sit negotio, hoc est, quid maius, quid minus, quid aeque
magnum sit, quid simile; ex quibus coniectura quaedam ducitur, si, quemadmodum
res maiores, minores, aeque magnae, similes agi soleant, diligenter
considerabitur. Quo in genere eventus quoque videndus erit, hoc est, quid
ex quaque re soleat evenire, magno opere considerandum est, ut metus, laetitia,
titubatio, audacia.
[42] Quarta autem pars
rebus erat ex iis, quas negotiis dicebamus esse adtributas, consecutio.
In ea quaeruntur ea, quae gestum negotium confestim aut intervallo
consequuntur. In quo videbimus, ecqua consuetudo sit, ecqua lex, ecqua
pactio, ecquod eius rei artificium aut usus aut exercitatio, hominum aut
adprobatio aut offensio; ex quibus nonnumquam elicitur aliquid suspicionis.
Sunt autem aliae suspiciones, quae communiter et ex negotiorum et ex personarum
adtributionibus sumuntur. Nam et ex fortuna et ex natura et ex victu,
studio, factis, casu, orationibus, consilio et ex habitu animi aut corporis
pleraque pertinent ad easdem res, quae rem credibilem aut incredibilem facere
possunt et cum facti suspicione iunguntur.
[43] Maxime enim
quaerere oportet in hac constitutione, primum potueritne aliquid fieri; deinde
ecquo ab alio potuerit; deinde facultas, de qua ante diximus; deinde utrum id
facinus sit, quod paenitere fuerit necesse, quod spem celandi non haberet;
deinde necessitudo, in qua necesse fuerit id aut fieri aut ita fieri quaeritur.
Quorum pars ad consilium pertinet, quod personis adtributum est, ut in ea
causa, quam exposuimus: ante rem, quod in itinere se tam familiariter
adplicaverit, quod sermonis causam quaesierit, quod simul deverterit, deinde
cenarit. In re nox, somnus. Post rem, quod solus exierit, quod
illum tam familiarem tam aequo animo reliquerit, quod cruentum gladium
habuerit.
[44] Rursum, utrum
videatur diligenter ratio faciendi esse habita et excogitata, an ita temere, ut
non veri simile sit quemquam tam temere ad maleficium accessisse. In quo
quaeritur, num quo alio modo commodius potuerit fieri vel a fortuna
administrari. Nam saepe, si pecuniae, adiumenta, adiutores desint,
facultas fuisse faciundi non videtur. Hoc modo si diligenter attendamus,
apta inter se esse intelligimus haec, quae negotiis, et illa, quae personis
sunt adtributa. Hic non facile est neque necessarium est distinguere, ut in
superioribus partibus, quo pacto quicque accusatorem et quomodo defensorem
tractare oporteat. Non est necessarium, propterea quod causa posita, quid
in quamque conveniat, res ipsa docebit eos, qui non omnia hic se inventuros
putabunt, si modo quandam in commune mediocrem intellegentiam conferent;
[45] non facile autem,
quod et infinitum est tot de rebus utramque in partem singillatim de una quaque
explicare et alias aliter haec in utramque partem causae solent
convenire. Quare considerare haec, quae exposuimus, oportebit. Facilius
autem ad inventionem animus incidet, si gesti negotii et suam et adversarii
narrationem saepe et diligenter pertractabit et, quod quaeque pars suspicionis
habebit, eliciens considerabit, quare, quo consilio, qua spe perficiundi
quicque factum sit; hoc cur modo potius quam illo; cur ab hoc potius quam ab illo;
cur nullo adiutore aut cur hoc; cur nemo sit conscius aut cur sit aut cur hic
sit; cur hoc ante factum sit; [cur hoc ante factum non sit;] cur hoc in ipso
negotio, cur hoc post negotium, an factum de industria an rem ipsam consecutum
sit; constetne oratio aut cum re aut ipsa secum; hoc huiusne rei sit signum an
illius, an et huius et illius et utrius potius; quid factum sit, quod non
oportuerit, aut non factum, quod oportuerit.
[46] Cum animus hac
intentione omnes totius negotii partes considerabit, tum illi ipsi in medium
coacervati loci procedent, de quibus ante dictum est; et tum ex singulis, tum
ex coniunctis argumenta certa nascentur, quorum argumentorum pars probabili,
pars necessario in genere versabitur. Accedunt autem saepe ad coniecturam
quaestiones, testimonia, rumores, quae contra omnia uterque simili via
praeceptorum torquere ad suae causae commodum debebit. Nam et ex
quaestione suspiciones et ex testimonio et ex rumore aliquo pari ratione ut ex
causa et ex persona et ex facto duci oportebit.
[47] Quare nobis et ii
vedentur errare, qui hoc genus suspicionum artificii non putant indigere, et
ii, qui aliter hoc de genere ac de omni coniectura praecipiundum putant.
Omnis enim iisdem ex locis coniectura sumenda est. Nam et eius, qui in
quaestione aliquid dixerit, et eius, qui in testimonio, et ipsius rumoris causa
et veritas ex iisdem adtributionibus reperietur. Omni autem in causa pars
argumentorum est adiuncta ei causae solum, quae dicitur, et ex ipsa ita ducta,
ut ab ea separatim in omnes eiusdem generis causas transferri non satis commode
possit; pars autem est pervagatior et aut in omnes eiusdem generis aut in
plerasque causas adcommodata.
[48] Haec ergo
argumenta, quae transferri in multas causas possunt, locos communes nominamus.
Nam locus communis aut certae rei quandam continet amplificationem, ut si quis
hoc velit ostendere, eum, qui parentem necarit, maximo supplicio esse dignum;
quo loco nisi perorata [et probata] causa non est utendum; aut dubiae, quae ex
contrario quoque habeat probabiles rationes argumentandi, ut suspicionibus
credi oportere, et contra, suspicionibus credi non oportere. Ac pars
locorum communium per indignationem aut per conquestionem inducitur, de quibus
ante dictum est, pars per aliquam probabilem utraque ex parte rationem.
[49] Distinguitur autem
oratio atque inlustratur maxime raro inducendis locis communibus et aliquo loco
iam certioribus illis [auditoribus] argumentis confirmato. Nam [et] tum
conceditur commune quiddam dicere, cum diligenter aliqui proprius causae locus
tractatus est et auditoris animus aut renovatur ad ea, quae restant, aut
omnibus iam dictis exsuscitatur. Omnia autem ornamenta elocutionis, in
quibus et suavitatis et gravitatis plurimum consistit, et omnia, quae in
inventione rerum et sententiarum aliquid habent dignitatis, in communes locos
conferuntur.
[50] Quare non, ut
causarum, sic oratorum quoque multorum communes loci sunt. Nam nisi ab iis,
qui multa in exercitatione magnam sibi verborum et sententiarum copiam
conparaverint, tractari non poterunt ornate et graviter, quemadmodum natura
ipsorum desiderat. Atque hoc sit nobis dictum communiter de omni genere locorum
communium; nunc exponemus, in coniecturalem constitutionem qui loci communes
incidere soleant: suspicionibus credi oportere et non oportere; rumoribus credi
oportere et non oportere; testibus credi oportere et non oportere;
quaestionibus credi oportere et non oportere; vitam ante actam spectari
oportere et non oportere; eiusdem esse, qui in illa re peccarit, et hoc quoque
admisisse et non esse eiusdem; causam maxime spectari [causam] oportere et non
oportere. Atque hi quidem et si qui eiusmodi ex proprio argumento
communes loci nascentur, in contrarias partes diducuntur.
[51] Certus autem locus
est accusatoris, per quem auget facti atrocitatem, et alter, per quem negat
malorum misereri oportere: defensoris, per quem calumnia accusatorum cum
indignatione ostenditur et per quem cum conquestione misericordia
captatur. Hi et ceteri loci omnes communes ex iisdem praeceptis sumuntur,
quibus ceterae argumentationes; sed illae tenuius et subtilius et acutius
tractantur, hi autem gravius et ornatius et cum verbis tum etiam sententiis
excellentibus. In illis enim finis est, ut id, quod dicitur, verum esse
videatur, in his, tametsi hoc quoque videri oportet, tamen finis est amplitudo.
Nunc ad aliam constitutionem transeamus.
[52] Cum est nominis
controversia, quia vis vocabuli definienda verbis est, constitutio definitiva
dicitur. Eius generis exemplo nobis posita sit haec causa: C. Flaminius,
is qui consul rem male gessit bello Punico secundo, cum tribunus plebis esset,
invito senatu et omnino contra voluntatem omnium optimatium per seditionem ad
populum legem agrariam ferebat. Hunc pater suus concilium plebis habentem
de templo deduxit; arcessitur maiestatis. Intentio est: "Maiestatem
minuisti, quod tribunum plebis de templo deduxisti". Depulsio est:
"Non minui maiestatem". Quaestio est: maiestatemne
minuerit? Ratio: "In filium enim quam habebam potestatem, ea sum
usus". Rationis infirmatio: "At enim, qui patria potestate, hoc
est privata quadam, tribuniciam potestatem, hoc est populi potestatem, infirmat,
minuit is maiestatem". Iudicatio est: minuatne is maiestatem, qui in
tribuniciam potestatem patria potestate utatur? Ad hanc iudicationem
argumentationes omnes afferre oportebit.
[53] Ac ne qui forte
arbitretur nos non intellegere aliam quoque incidere constitutionem in hanc
causam, eam nos partem solam sumimus, in quam praecepta nobis danda sunt.
Omnibus autem partibus hoc in libro explicatis quivis omni in causa, si
diligenter adtendet, omnes videbit constitutiones et earum partes et
controversias, si quae forte in eas incident; nam de omnibus praescribemus.
Primus ergo accusatoris locus est eius nominis, cuius de vi quaeritur, brevis
et aperta et ex opinione hominum definitio, hoc modo: Maiestatem minuere est de
dignitate aut amplitudine aut potestate populi aut eorum, quibus populus
potestatem dedit, aliquid derogare. Hoc sic breviter expositum pluribus
verbis est et rationibus confirmandum et ita esse, ut descripseris,
ostendendum. Postea ad id, quod definieris, factum eius, qui accusabitur,
adiungere oportebit et ex eo, quod ostenderis esse, verbi causa maiestatem
minuere, docere adversarium maiestatem minuisse et hunc totum locum communi
loco confirmare, per quem ipsius facti atrocitas aut indignitas aut omnino
culpa cum indignatione augeatur. Post erit infirmanda adversariorum
descriptio.
[54] Ea autem
infirmabitur, si falsa demonstrabitur. Hoc ex opinione hominum sumetur,
cum, quemadmodum et quibus in rebus homines in consuetudine scribendi aut
sermocinandi eo verbo uti soleant, considerabitur. Item infirmabitur, si
turpis aut inutilis esse [ostenditur] eius descriptionis adprobatio et, quae
incommoda consecutura sint eo concesso, ostendetur - id autem ex honestatis et
ex utilitatis partibus sumetur, de quibus in deliberationis praeceptis
exponemus - et si cum definitione nostra adversariorum definitionem conferemus
et nostram veram, honestam, utilem esse demonstrabimus, illorum contra.
[55] Quaeremus autem
res aut maiore aut minore aut pari in negotio similes, ex quibus affirmetur
nostra descriptio. Iam si res plures erunt definiendae: ut, si quaeratur, fur
sit an sacrilegus, qui vasa ex privato sacra subripuerit, erit utendum pluribus
definitionibus; deinde simili ratione causa tractanda. Locus autem
communis in eius malitiam, qui non modo rerum, verum etiam verborum potestatem
sibi arrogare conatus et faciat, quod velit, et id, quod fecerit, quo velit
nomine appellet. Deinde defensoris primus locus est item nominis brevis et aperta
et ex opinione hominum descriptio, hoc modo: Maiestatem minuere est aliquid de
re publica, cum potestatem non habeas, administrare. Deinde huius
confirmatio [similibus et exemplis et rationibus]; postea sui facti ab illa
definitione separatio. Deinde locus communis, per quem facti utilitas aut
honestas adaugetur.
[56] Deinde sequitur
adversariorum definitionis reprehensio, quae iisdem ex locis omnibus, quos
accusatori praescripsimus, conficitur; et cetera post eadem praeter communem
locum inducentur. Locus autem communis erit defensoris is, per quem
indignabitur accusatorem sui periculi causa non res solum convertere, verum
etiam verba commutare conari. Nam illi quidem communes loci, aut qui
calumniae accusatorum demonstrandae aut misericordiae captandae aut facti
indignandi aut a misericordia deterrendi causa sumuntur, ex periculi
magnitudine, non ex causae genere ducuntur. Quare non in omnem causam,
sed in omne causae genus incidunt. Eorum mentionem in coniecturali
constitutione fecimus, inductione autem, cum causa postulabit, utemur.
[57] Cum autem actio
translationis aut commutationis indigere videtur, quod non aut is agit, quem
oportet, aut cum eo, quicum oportet, aut apud quos, qua lege, qua poena, quo
crimine, quo tempore oportet, constitutio translativa appellatur. Eius
nobis exempla permulta opus sint, si singula translationum genera quaeramus;
sed quia ratio praeceptorum similis est, exemplorum multitudine supersedendum
est. Atque in nostra quidem consuetudine multis de causis fit, ut rarius
incidant translationes. Nam et praetoris exceptionibus multae excluduntur
actiones et ita ius civile habemus constitutum, ut causa cadat is, qui non
quemadmodum oportet egerit.
[58] Quare in iure
plerumque versantur. Ibi enim et exceptiones postulantur et agendi
potestas datur et omnis conceptio privatorum iudiciorum constituitur. In
ipsis autem iudiciis rarius incidunt et tamen, si quando incidunt, eiusmodi
sunt, ut per se minus habeant firmitudinis, confirmentur autem assumpta alia
aliqua constitutione: ut in quodam iudicio, cum veneficii cuiusdam nomen esset
delatum et, quia parricidii causa subscripta esset, extra ordinem esset
acceptum, in accusatione autem alia quaedam crimina testibus et argumentis confirmarentur,
parricidii autem mentio solum facta esset, defensor in hoc ipso multum oportet
et diu consistat: cum de nece parentis nihil demonstratum esset, indignum
facinus esse ea poena afficere reum, qua parricidae afficiuntur; id autem, si
damnaretur, fieri necesse esse, quoniam et id causae subscriptum et ea re nomen
extra ordinem sit acceptum.
[59] Ea igitur
poena si affici reum non oporteat, damnari quoque non oportere, quoniam ea
poena damnationem necessario consequtur. Hic defensor poena commutationem
ex translativo genere inducendo totam infirmabit accusationem. Verumtamen
ceteris quoque criminibus defendendis coniecturali constitutione translationem
confirmabit.Exemplum autem translationis in causa positum nobis sit huiusmodi:
cum ad vim faciendam quidam armati venissent, armati contra praesto fuerunt et
equiti Romano quidam ex armatis resistenti gladio manum praecidit. Agit
is, cui manus praecisa est, iniuriarum. Postulat is, quicum agitur, a
praetore exceptionem: " EXTRA QUAM IN REUM CAPITIS PRAEIUDICIUM FIAT
".
[60] Hic is, qui
agit, iudicium purum postulat; ille, quicum agitur, exceptionem addi ait
oportere. Quaestio est: excipiundum sit an non? Ratio: "Non
enim oportet in recuperatorio iudicio eius maleficii, de quo inter sicarios
quaeritur, praeiudicium fieri." Infirmatio rationis : "Eiusmodi
sunt iniuriae, ut de iis indignum sit non primo quoque tempore
iudicari." Iudicatio: atrocitas iniuriarum satisne causae sit,
quare, dum de ea iudicatur, de aliquo maiore maleficio, de quo iudicium
conparatum sit, praeiudicetur? Atque exemplum quidem hoc est.In omni
autem causa ab utroque quaeri oportebit, a quo et per quos et quo modo et quo
tempore aut agi aut iudicari aut quid statui de ea re conveniat.
[61] Id ex partibus
iuris, de quibus post dicendum est, sumi oportebit et ratiocinari, quid in
similibus rebus fieri soleat, et videre, utrum malitia [quid] aliud agatur,
aliud simuletur, an stultitia, an necessitudine, quod alio modo agere non
possit, an occasione agendi sic sit iudicium aut actio constituta, an recte
sine ulla re eiusmodi res agatur.Locus autem communis contra eum, qui
translationem inducet: fugere iudicium ac poenam, quia causae diffidat. A
translatione autem: omnium fore perturbationem, si non ita res agantur et in
iudicium veniant, quo pacto oporteat; hoc est, si aut cum eo agatur, quocum non
oporteat, aut alia poena, alio crimine, alio tempore; atque hanc rationem ad
perturbationem iudiciorum omnium pertinere.Tres igitur haec constitutiones,
quae partes non habent, ad hunc modum tractabuntur. Nunc generalem
constitutionem et partes eius consideremus.
[62] Cum et facto et
facti nomine concesso neque ulla actionis inlata controversia vis et natura et genus
ipsius negotii quaeritur, constitutionem generalem appellamus. Huius
primas esse partes duas nobis videri diximus, negotialem et
iudicialem.Negotialis est, quae in ipso negotio iuris civilis habet implicatam
controversiam. Ea est huiusmodi: quidam pupillum heredem fecit; pupillus
autem ante mortuus est, quam in suam tutelam venit. De hereditate ea,
quae pupillo venit, inter eos, qui patris pupilli heredes secundi sunt, et
inter adgnatos pupilli controversia est. Possessio heredum secundorum
est. Intentio est adgnatorum: "Nostra pecunia est, de qua is, cuius
adgnati sumus, testatus non est". Depulsio est: "Immo nostra,
qui heredes testamento patris sumus". Quaestio est: utrorum
sit? Ratio: "Pater enim et sibi et filio testamentum scripsit, dum is
pupillis esset. Quare, quae filii fuerunt, testamento patris nostra fiant
necesse est". Infirmatio rationis: "Immo pater sibi scripsit et
secundum heredem non filio, sed sibi iussit esse. Quare, praeterquam quod
[in] ipsius fuit, testamento illius vestrum esse non potest".
Iudicatio: possitne quisquam de filii pupilli re testari; an heredes secundi
ipsius patrisfamilias, non filii quoque eius pupilli heredes sint?
[63] Atque hoc non
alienum est, quod ad multa pertineat, ne aut nusquam aut usquequaque dicatur,
hic admonere. Sunt causae, quae plures habent rationes in simplici
constitutione; quod fit, cum id, quod factum est aut quod defenditur, pluribus
de causis rectum aut probabile videri potest, ut in hac ipsa causa. Subponatur
enim ab heredibus haec ratio: "Unius enim pecuniae plures dissimilibus de
causis heredes esse non possunt, nec umquam factum est, ut eiusdem pecuniae
alius testamento, alius lege heres esset".
[64] Infirmatio [autem]
haec erit: "Non est una pecunia, propterea quod altera pupilli iam erat
adventicia, cuius heres non illo in testamento quisquam scriptus erat, si quid
pupillo accidisset; et de altera patris etiamnunc mortui voluntas plurimum
valebat, quae iam mortuo pupillo suis heredibus concedebat".
Iudicatio est: unane pecunia fuerit; aut, si hac erunt usi infirmatione: posse
plures esse unius heredes pecuniae dissimilibus de causis et de eo ipso esse
controversiam, iudicatio nascitur: possintne eiusdem pecuniae plures dissimilibus
generibus heredes esse? Ergo una in constitutione intellectum est,
quomodo et rationes et rationum infirmationes et propterea iudicationes plures
fiant.
[65] Nunc huius generis
praecepta videamus. Utrisque aut etiam omnibus, si plures ambigent, ius
ex quibus rebus constet, considerandum est. Initium ergo eius ab natura
ductum videtur; quaedam autem ex utilitatis ratione aut perspicua nobis aut
obscura in consuetudinem venisse; post autem adprobata quaedam a consuetudine
aut vero utilia visa legibus esse firmata. Ac naturae quidem ius esse,
quod nobis non opinio, sed quaedam innata vis adferat, ut religionem, pietatem,
gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem.
[66] R e l i g i o n e m eam, quae in metu et caerimonia deorum
sit, appellant; p i e t a t e m, quae erga patriam aut parentes aut alios
sanguine coniunctos officium conservare moneat; gratiam, quae in memoria et
remuneratione officiorum et honoris et amicitiarum observantiam teneat;
vindicationem, per quam vim et contumeliam defendendo aut ulciscendo
propulsamus a nobis et nostris, qui nobis cari esse debent, et per quam peccata
punimur; observantiam, per quam aetate aut sapientia aut honore aut aliqua
dignitate antecedentes veremur et colimus; veritatem, per quam damus operam, ne
quid aliter, quam confirmaverimus, fiat aut factum aut futurum sit.
[67] Ac naturae quidem
iura minus ipsa quaeruntur ad hanc controversiam, quod neque in hoc civili iure
versantur et a vulgari intellegentia remotiora sunt; ad similitudinem vero
aliquam aut ad rem amplificandam saepe sunt inferenda.Consuetudine autem ius
esse putatur id, quod voluntate omnium sine lege vetustas comprobarit. In
ea autem quaedam sunt iura ipsa iam certa propter vetustatem. Quo in
genere et alia sunt multa et eorum multo maxima pars, quae praetores edicere
consuerunt. Quaedam autem genera iuris iam certa consuetudine facta sunt;
quod genus pactum, par, iudicatum.
[68] P a c t u m est, quod inter quos convenit ita iustum putatur,
ut iure praestare dicatur; par, quod in omnes aequabile est; iudicatum, de quo
iam ante sententia alicuius aut aliquorum constitutum est.Iam iura legitima ex
legibus cognosci oportebit.His ergo ex partibus iuris, quod cuique aut ex ipsa
re aut ex simili aut maiore minoreve nasci videbitur, attendere atque elicere
pertemptando unam quamque iuris partem oportebit. Locorum autem communium
quoniam, ut ante dictum est, duo genera sunt, quorum alterum dubiae rei,
alterum certae continet amplificationem, quid ipsa causa det et quid augeri per
communem locum possit et oporteat, considerabitur. Nam certi, qui in
omnes incidant, loci praescribi non possunt; in plerisque fortasse ab
auctoritate iuris consultorum et contra auctoritatem dici oportebit.
Adtendendum est autem et in hac et in omnibus, num quos locos communes praeter
eos, quos nos exponimus, ipsa res ostendat.Nunc iudiciale genus et partes
consideremus.
[69] I u d i c i a l i s est, in qua aequi et iniqui natura
et praemii aut poena ratio quaeritur. Huius partes sunt duae, quarum
alteram absolutam, adsumptivam alteram nominamus. A b s
o l u t a est, quae ipsa in se, non ut negotialis implicite et
abscondite, sed patentius et expeditius recti et non recti quaestionem
continet. Ea est huiuscemodi: cum Thebani Lacedaemonios bello
superavissent et fere mos esset Graiis, cum inter se bellum gessissent, ut ii,
qui vicissent, tropaeum aliquod in finibus statuerunt victoriae modo in
praesentiam declarandae causa, non ut in perpetuum belli memoria maneret,
aeneum statuerunt tropaeum. Accusantur apud Amphictyonas [id est apud
commune Graeciae consilium].
[70] I n t e n t i o
est: "Non oportuit".
D e p u l s i o est:
"oportuit".
Q u a e s t i o est:
oportueritne?
R a t i o est: "eam enim ex
bello gloriam virtute peperimus, ut eius aeterna insignia posteris nostris
relinquere vellemus".
I n f i r m a t i o est: "at
tamen aeternum inimicitiarum monumentum Graios de Graiis statuere non
oportet".
I u d i c a t i o est: cum summae
virtutis concelebrandae causa de Graii de Graiis aeternum inimicitiarum
monumentum statuerunt, rectene an contra fecerint?
Hanc ideo rationem subiecimus, ut hoc causae genus ipsum, de quo agimus,
cognosceretur. Nam si eam subposuissemus, qua fortasse usi sunt:
"non enim iuste neque pie bellum gessistis", in relationem criminis
delaberemur, de qua post loquemur. Utrumque autem causae genus in hanc
causam incidere perspicuum est. In hanc argumentationis ex isdem locis
sumendae sunt atque in causam negotialem, qua de ante dictum est.
[71] Locos autem
communes et ex causa ipsa, si quid inerit indignationis aut conquestionis, et
ex iuris utilitate et natura multos et graves sumere licebit et oportebit, si
causae dignitas videbitur postulare.Nunc adsumptivam partem iuridicialis
consideremus. Adsumptiva igitur tum dicitur, cum ipsum ex se factum
probari non potest, aliquo autem foris adiuncto argumento defenditur.
Eius partes sunt quattuor: c o m p a r a t i o,
r e l a t i o criminis, r e m o t i o criminis, c
o n c e s s i o.
[72] C o m p a r a t i o est, cum aliquid factum, quod ipsum
non sit probandum, ex eo, cuius id causa factum est, defenditur. Ea est
huiusmodi: quidam imperator, cum ab hostibus circumsederetur neque effugere
ullo modo posset, depectus est cum iis, ut arma et inpedimenta relinqueret,
milites educeret; itaque fecit; armis et inpedimentis amissis praeter spem
milites conservavit. Accusatur maiestatis. Incurrit huc definitio.
Sed nos hunc locum, de quo agimus, consideremus.
[73] I n t e n t i o est: "Non oportuit arma et
inpedimenta relinquere". D e p u l s i o
est: "Oportuit". Q u a e s t i o
est: "Oportueritne?" R a t i o
est: "Milites enim omnes perissent". I n f i r m a t i o est aut coniecturalis:
",non perissent"; aut altera coniecturalis: "Non ideo
fecisti" [ex quibus iudicatio est: "Perissentne?" Et:
"Ideone fecerit?"]; aut haec comparativa, cuius nunc indigemus: "At
enim satius fuit amittere milites quam arma et inpedimenta concedere
hostibus". Ex quo iudicatio nascitur: cum omnes perituri milites
essent, nisi ad hanc pactionem venissent, utrum satius fuerit amittere milites,
an ad hanc condicionem venire?
[74] Hoc causae genus
ex suis locis tractari oportebit et adhibere ceterarum quoque constitutionum
rationem atque praecepta; ac maxime coniecturis faciendis infirmare illud, quod
cum eo, quod crimini dabitur, ii, qui accusabuntur, comparabunt. Id fiet,
si aut id, quod dicent defensores futurum fuisse, nisi id factum esset, de quo
facto iudicium [est], futurum fuisse negabitur; aut si alia ratione et aliam ob
causam, ac dicet se reus fecisse, demonstrabitur esse factum. Eius rei
confirmatio et item contraria de parte infirmatio ex coniecturali constitutione
sumetur. Sin autem certo nomine maleficii vocabitur in iudicium, sicut in
hac causa - nam maiestatis arcessitur -, definitione et praeceptis definitionis
uti oportebit. Atque haec quidem plerumque in hoc genere accidunt, ut et
coniectura et definitione utendum sit. Sin aliud quoque aliquod genus
incidet, eius generis praecepta licebit huc pari ratione transferre. Nam
accusatori maxime est in hoc elaborandum, ut id ipsum factum, propter quod sibi
reus concedi putet oportere, quam plurimis infirmet rationibus. Quod
facile est, si quam plurimis constitutionibus aggredietur id inprobare.
[75] Ipsa autem
comparatio separata a ceteris generibus controversiarum sic ex sua vi considerabitur,
si illud, quod comparabitur, aut non honestum aut non utile aut non necessarium
fuisse aut non tantopere utile aut non tantopere honestum aut non tantopere
necessarium fuisse demonstrabitur. Deinde oportet accusatorem illud, quod ipse
arguat, ab eo, quod defensor conparat, separare. Id autem faciet, si
demonstrabit non ita fieri solere neque oportere neque esse rationem, quare hoc
propter hoc fiat, ut propter salutem militum ea, quae salutis causa comparata
sunt, hostibus tradantur. Postea comparare oportet cum beneficio
maleficium et omnino id, quod arguitur, cum eo, quod factum ab defensore
laudatur aut faciendum fuisse demonstratur, contendere et hoc extenuando
maleficii magnitudinem simul adaugere. Id fieri poterit, si demonstrabitur
honestius, utilius, magis necessarium fuisse illud, quod vitarit reus, quam
illud, quod fecerit.
[76] Honesti autem et
utilis et necessarii vis et natura in deliberationis praeceptis
cognoscetur.Deinde oportebit ipsam illam comparativam iudicationem exponere
tamquam causam deliberativam et de ea ex deliberationis praeceptis
dicere. Sit enim haec iudicatio, quam ante exposuimus: cum omnes perituri
milites essent, nisi ad hanc pactionem venissent, utrum satius fuerit perire
milites, an ad hanc pactionem venire? Hoc ex locis deliberationis, quasi
aliquam in consultationem res veniat, tractari oportebit.Defensor autem, quibus
in locis ab accusatore aliae constitutiones erunt inductae, in iis ipse quoque
ex isdem constitutionibus defensionem comparabit; ceteros autem omnes locos,
qui ad ipsam comparationem pertinebunt, ex contrario tractabit.
[77] L o c i c o m m u n e s
autem erunt: accusatoris in eum, qui, cum de facto turpi aliquo aut
inutili aut utroque fateatur, quaerat tamen aliquam defensionem -, et facti
inutilitatem aut turpitudinem cum indignatione proferre]; defensoris est,
nullum factum inutile neque turpe neque item utile neque honestum putari
oportere, nisi, quo animo, quo tempore, qua de causa factum sit, intellegatur;
qui locus ita communis est, ut bene tractatus in hac causa magno ad
persuadendum momento futurus sit; et alter locus, per quem magna cum
amplificatione beneficii magnitudo ex utilitate aut honestate aut facti
necessitudine demonstratur;
[78] et tertius, per
quem res expressa verbis ante oculos eorum, qui audiunt, ponitur, ut ipsi se
quoque idem facturos fuisse arbitrentur, si sibi illa res atque ea faciendi
causa per idem tempus accidisset.Relatio criminis est, cum reus id, quod arguitur,
confessus alterius se inductum peccato iure fecisse demonstrat. Ea est
huiusmodi: Horatius occisis tribus Curiatiis et duobus amissis fratribus domum
se victor recepit. Is animadvertit sororem suam de fratrum morte non
laborantem, sponsi autem nomen appellantem identidem Curiatii cum gemitu et
lamentatione. Indigne passus virginem occidit.
[79] Accusatur. I n t e n t i o est: "Iniuria sororem
occidisti". D e p u l s i o
est: "Iure occidi". Q u a e s t i
o est: "Iurene occiderit?" R a t i o est: "Illa enim hostium mortem lugebat,
fratrum neglegebat; me et populum Romanum vicisse moleste ferebat." I n f i r m a t i o est: "Tamen a fratre indamnatam
necari non oportuit". Ex quo i u d i c a t i
o fit: cum Horatia fratrum mortem neglegeret, hostium
lugeret, fratris et populi Romani victoria non gauderet, oportueritne eam a
fratre indamnatam necari? Hoc in genere causae primum, si quid ex ceteris
dabitur constitutionibus, sumi oportebit, sicuti in comparatione praeceptum est;
postea, si qua facultas erit, per aliquam constitutionem illum, in quem crimen
transferetur, defendere; [80] deinde, levius esse illud, quod
in alterum peccatum reus transferat, quam quod ipse susceperit; postea
translationis partibus uti et ostendere, a quo et per quos et quo modo et quo
tempore aut agi aut iudicari aut statui de ea re convenerit; ac simul ostendere
non oportuisse ante supplicium quam iudicium interponere. Tum leges
quoque et iudicia demonstranda sunt, per quae potuerit id peccatum, quod sponte
sua reus poenitus sit, moribus et iudicio vindicari. Deinde negare audire
oportere id, quod in eum criminis conferatur, de quo is ipse, qui conferat,
iudicium fieri noluerit, et id, quod iudicatum non sit, pro infecto habere oportere.
[81] Postea inpudentiam
demonstrare eorum, qui eum nunc apud iudices accusent, quem sine iudicibus ipsi
condemnarint, et de eo iudicium faciant, de quo iam ipsi supplicium sumpserint;
postea perturbationem iudicii futuram [dicemus] et iudices longius, quam
potestatem habeant, progressuros, si simul et de reo et de eo, quem reus
arguat, iudicarint; deinde, si hoc constitutum sit, ut peccata homines peccatis
et iniurias iniuriis ulciscantur, quantum incommodorum consequatur; ac si idem
facere ipse, qui nunc accusat, voluisset, ne hoc quidem ipso quicquam opus
fuisse iudicio; si vero ceteri quoque idem faciant, omnino iudicium nullum
futurum.
[82] Postea
demonstrabitur, ne si iudicio quidem illa damnata esset, in quam id crimen ab
reo conferatur, potuisse hunc ipsum de illa supplicium sumere; quare esse
indignum eum, qui ne de damnata quidem poenas sumere ipse potuisset, de ea
supplicium sumpsisse, quae ne adducta quidem sit in iudicium. Deinde
postulabit, ut legem, qua lege fecerit, proferat. Deinde quemadmodum in
comparatione praecipiebamus, ut illud, quod compararetur, extenuaretur ab
accusatore quam maxime, sic in hoc genere oportebit illius culpam, in quem
crimen transferatur, cum huius maleficio, qui se iure fecisse dicat,
comparare. Postea demonstrandum est non esse illud eiusmodi, ut ob id hoc
fieri convenerit. Extrema est, ut in comparatione, assumptio iudicationis
et de ea per amplificationem ex deliberationis praeceptis dictio.
[83] Defensor autem,
quae per alias constitutiones inducentur, ex iis locis, qui traditi sunt,
infirmabit; ipsam autem relationem comprobabit, primum augendo eius, in quem
referet crimen, culpam et audaciam et quam maxime per indignationem, si res
feret, iuncta conquestione ante oculos ponendo; postea levius demonstrando se
poenitum, quam sit illius promeritum, et suum supplicium cum illius iniuria
conferendo. Deinde oportebit eos locos, qui ita erunt ab accusatore
tractati, ut refelli et contrariam in partem converti possint, quo in genere
sunt tres extremi, contrariis rationibus infirmare.
[84] Illa autem
acerrima accusatorum criminatio, per quam perturbationem fore omnium iudiciorum
demonstrant, si de indamnato supplicii sumendi potestas data sit, levabitur,
primum si eiusmodi demonstrabitur iniuria, ut non modo viro bono, verum omnino
homini libero videatur non fuisse toleranda; deinde ita perspicua, ut ne ab
ipso quidem, qui fecisset, in dubium vocaretur; deinde eiusmodi, ut in eam is
maxime debuerit animum advertere, qui animum advertit; ut non tam rectum, non
tam fuerit honestum in iudicium illam rem pervenire, quam eo modo atque ab eo
vindicari, quo modo et ab quo sit vindicata; postea sic rem fuisse apertam, ut
iudicium de ea re fieri nihil adtinuerit.
[85] Atque hic
demonstrandum est rationibus et similibus rebus permultas ita atroces et
perspicuas res esse, ut de his non modo non necesse sit, sed ne utile quidem,
quam mox iudicium fiat, exspectare. Locus communis accusatoris in eum, qui, cum
id, quod arguitur, negare non possit, tamen aliquid sibi spei conparet ex
iudiciorum perturbatione. Atque hic utilitatis iudiciorum demonstratio et
de eo conquestio, qui supplicium dederit indamnatus; in eius autem, qui sumpserit,
audaciam et crudelitatem indignatio.
[86] Ab defensore, in
eius, quem ultus sit, audaciam <cum> sui conquestione; rem non ex nomine
ipsius negotii, sed ex consilio eius, qui fecerit, et causa et tempore
considerari oportere; quid mali futurum sit aut ex iniuria aut scelere
alicuius, nisi tanta et tam perspicua audacia ab eo, ad cuius famam aut ad
parentes aut ad liberos pertineret aut ad aliquam rem, quam caram esse omnibus
aut necesse est aut oportet esse, vindicata.Remotio criminis est, cum eius
intentio facti, quod ab adversario infertur, in alium aut in aliud
demovetur. Id fit bipertito; nam tum causa, tum res ipsa removetur.
[87] Causae remotioni
hoc nobis exemplo sit: Rhodii quosdam legarunt Athenas. Legatis quaestores
sumptum, quem oportebat dari, non dederunt. Legati profecti non
sunt. Accusantur. I n t e n t i o
est: "Proficisci oportuit". D e p
u l s i o est: "Non oportuit". Q u a e s t i o est: "Oportueritne?" R a t i o est: "Sumptus enim, qui de publico dari
solet, is ab quaestore non est datus". I n f
i r m a t i o est: "Vos tamen id, quod publice vobis erat
negotii datum, conficere oportebat". I u d i
c a t i o est: cum iis, qui legati erant, sumptus, qui
debebatur de publico, non daretur, oportueritne eos conficere nihilo minus
legationem? Hoc in genere primum sicut in ceteris, si quid aut ex coniecturali
aut ex alia constitutione sumi possit, videri oportebit. Deinde pleraque
et ex comparatione et ex relatione criminis in hanc quoque causam convenire
poterunt.
[88] Accusator autem
illum, cuius culpa id factum reus dicet, primum defendet, si poterit; sin minus
poterit, negabit ad hoc iudicium illius, sed huius, quem ipse accuset, culpam
pertinere. Postea dicet suo quemque officio consulere oportere; nec, si
ille peccasset, hunc oportuisse peccare; deinde, si ille deliquerit, separatim
illum sicut hunc accusari oportere et non cum huius defensione coniungi illius
accusationem.Defensor autem cum cetera, si qua ex aliis incident constitutionibus,
pertractarit, de ipsa remotione sic argumentabitur:
[89] primum, cuius
acciderit culpa, demonstrabit; deinde, cum id aliena culpa accidisset, ostendet
se aut non potuisse aut non debuisse id facere, quod accusator dicat oportuisse;
quid potuerit, ex utilitatis partibus, in quibus est necessitudinis vis
implicata, [demonstrabit] quid debuerit, ex honestate considerabitur. De
utroque distinctius in deliberativo genere dicetur. Deinde omnia facta
esse ab reo, quae in ipsius fuerint potestate; quod minusmmquam convenerit,
factum sit, culpa id alterius accidisse.
[90] Deinde alterius
culpa exponenda demonstrandum est, quantum voluntatis et studii fuerit in ipso,
et id signis confirmandum huiusmodi: ex cetera diligentia, ex ante factis aut
dictis; atque hoc ipsi utile fuisse facere, inutile autem non facere, et cum
cetera vita fuisse hoc magis consentaneum, quam quod propter alterius culpam
non fecerit.Si autem non in hominem certum, sed in rem aliquam causa demovebitur,
ut in hac eadem re, si quaestor mortuus esset et idcirco legatis pecunia data
non esset, accusatione alterius et culpae depulsione dempta ceteris similiter
uti locis oportebit et ex concessionis partibus, quae convenient, assumere; de
quibus nobis dicendum erit.
[91] Loci autem
communes idem utrisque fere, qui in superioribus assumptivis, incident; hi
tamen certissime: accusatoris, facti indignatio; defensoris, cum in alio culpa
sit, [aut] in ipso non sit, supplicio se affici non oportere.Ipsius autem rei
fit remotio, cum id, quod datur crimini, negat neque ad se neque ad officium
suum reus pertinuisse; nec, si quid in eo sit delictum, sibi adtribui
oportere. Id causae genus est huiusmodi: in eo foedere, quod factum est
quondam cum Samnitibus, quidam adulescens nobilis porcum sustinuit iussu
imperatoris. Foedere autem ab senatu inprobato et imperatore Samnitibus
dedito quidam in senatu eum quoque dicit, qui porcum tenuerit, dedi oportere.
[92] I n t e n t i o est: "Dedi oportet".
Depulsio est: "Non oportet". Q u a e s
t i o est: oporteatne? R a t i o
est: "Non enim meum fuit officium nec mea potestas, cum et id
aetatis et privatus essem et esset summa cum auctoritate et potestate
imperator, qui videret, ut satis honestum foedus feriretur". I n f i r m a t i o est: "At enim quoniam particeps
tu factus es in turpissimo foedere summae religionis, dedi te
convenit". Iudicatio est: cum is, qui potestatis nihil habuerit,
iussu imperatoris in foedere et in tanta religione interfuerit, dedendusne sit
hostibus necne? Hoc genus causae cum superiore hoc differt, quod in illo
concedit se reus oportuisse facere id, quod fieri dicat accusator oportuisse,
sed alicui rei aut homini causam attribuit, quae voluntati suae fuerit
inpedimento, sine concessionis partibius; nam earum maior quaedam vis est, quod
paulo post intellegetur.
[93] In hoc autem non
accusare alterum nec culpam in alium transferre debet, sed demonstrare eam rem
nihil ad se nec ad potestatem neque ad officium suum pertinuisse aut
pertinere. Atque in hoc genere hoc accidit novi, quod accusator quoque
saepe ex remotione criminationem conficit, ut si quis eum accuset, qui, cum
praetor esset, in expeditionem ad arma populum vocarit, cum consules
essent. Nam ut in superiore exemplo reus ab suo officio et a potestate
factum demovebat, sic in hoc ab eius officio ac potestate, qui accusatur, ipse
accusator factum removendo hac ipsa ratione confirmat accusationem.
[94] In hac ab utroque
ex omnibus [partibus] honestatis et ex omnibus utilitatis partibus, exemplis,
signis, ratiocinando, quid cuiusque officii, iuris, potestatis sit, quaeri
oportebit et fueritne ei, quo de agetur, id iuris, officii, potestatis
attributum necne.Locos autem communes ex ipsa re, si quid indignationis aut
conquestionis habebit, sumi oportebit.Concessio est, per quam non factum ipsum
probatur ab reo, sed ut ignoscatur, id petitur. Cuius partes sunt duae: p u r g a t i o et d e p r
e c a t i o. Purgatio est, per quam eius, qui accusatur, non factum
ipsum, sed voluntas defenditur. Ea habet partes tres: i n p r u d e n t i a m, c a s u
m, n e c e s s i t u d i n e m.
[95] I n p r u d e n t i a est, cum scisse aliquid is, qui
arguitur, negatur; ut apud quosdam lex erat: ne quis Dianae vitulum
immolaret. Nautae quidam, cum adversa tempestate in alto iactarentur,
voverunt, si eo portu, quem conspiciebant, potiti essent, ei deo, qui ibi
esset, se vitulum immolaturos. Casu erat in eo portu fanum Dianae eius,
cui vitulum immolare non licebat. Inprudentes legis, cum exissent,
vitulum immolaverunt. Accusantur. Intentio est: "Vitulum
immolastis ei deo, cui non licebat". Depulsio est in concessione
posita. Ratio est: "Nescivi non licere". Infirmatio est:
"Tamen, quoniam fecisti, quod non licebat ex lege, supplicio dignus
es". Iudicatio est: cum id fecerit, quod non oportuerit, et id non
oportere nescierit, sitne supplicio dignus?
[96] C a s u s autem inferetur in concessionem, cum
demonstratur aliqua fortunae vis voluntati obstitisse, ut in hac: cum
Lacedaemoniis lex esset, ut, hostias nisi ad sacrificium quoddam redemptor
praebuisset, capital esset, hostias is, qui redemerat, cum sacrificii dies
instaret, in urbem ex agro coepit agere. Tum subito magnis commotis
tempestatibus fluvius Eurotas, is qui praeter Lacedaemonem fluit, ita magnus et
vehemens factus est, ut ea traduci victimae nullo modo possent.
[97] Redemptor suae
voluntatis ostendendae causa hostias constituit omnes in litore, ut, qui trans
flumen essent, videre possent. Cum omnes studio eius subitam fluminis
magnitudinem scirent fuisse inpedimento, tamen quidam capitis
arcesserunt. Intentio est: "Hostiae, quas debuisti ad sacrificium,
praesto non fuerunt". Depulsio concessio. Ratio: "Flumen
enim subito accrevit et ea re traduci non potuerunt". Infirmatio:
"Tamen, quoniam, quod lex iubet, factum non est, supplicio dignus
es". Iudicatio est: cum in ea re contra legem redemptor [aliquid]
fecerit, qua in re studio eius subita fluminis obstiterit magnitudo, supplicio
dignusne sit?
[98] N e c e s s i t u d o autem infertur, cum vi quadam reus
id, quod fecerit, fecisse defenditur, hoc modo: lex est apud Rhodios, ut, si
qua rostrata in portu navis deprehensa sit, publicetur. Cum magna in alto
tempestas esset, vis ventorum invitis nautis in Rhodiorum portum navem
coegit. Quaestor navem populi vocat, navis dominus negat oportere
publicari. Intentio est: "Rostrata navis in portu deprehensa
est". Depulsio concessio. Ratio: "Vi et necessario sumus
in portum coacti". Infirmatio est: "Navem ex lege tamen populi
esse oportet". Iudicatio est: cum rostratam navem in portu
deprehensam lex publicarit cumque haec navis invitis nautis vi tempestatis in
portum coniecta sit, oporteatne eam publicari?
[99] Horum trium
generum idcirco in unum locum contulimus exempla, quod similis in ea praeceptio
argumentorum traditur. Nam in his omnibus primum, si quid res ipsa dabit
facultatis, coniecturam induci ab accusatore oportebit, ut id, quod voluntate
factum negabitur, consulto factum suspicione aliqua demonstretur; deinde
inducere definitionem necessitudinis aut casus aut inprudentiae et exempla ad
eam definitionem adiungere, in quibus inprudentia fuisse videatur aut casus aut
necessitudo, et ab his id, quod reus inferat, separare, id est ostendere
dissimile, quod [levius, facilius] non ignorabile, non fortuitum, non
necessarium fuerit; postea demonstrare potuisse vitari: hac ratione provideri
potuisse, si hoc aut illud fecisset, aut, nisi fecisset, praecaveri; et
definitionibus ostendere non hanc inprudentiam aut casum aut necessitudinem,
sed inertiam, neglegentiam, fatuitatem nominari oportere. Ac si qua
necessitudo turpitudinem videbitur habere,
[100] oportebit per
locorum communium inplicationem redarguentem demonstrare quidvis perpeti, mori
denique satius fuisse quam eiusmodi necessitudini optemperare. Atque tum
ex iis locis, de quibus in negotiali parte dictum est, iuris et aequitatis
naturam oportebit quaerere et quasi in absoluta iuridiciali per se hoc ipsum ab
rebus omnibus separatim considerare. Atque hoc in loco, si facultas erit,
exemplis uti oportebit, quibus in simili excusatione non sit ignotum, et contentione,
magis illis ignoscendum fuisse, et deliberationis partibus, turpe aut inutile
esse concedi eam rem, quae ab adversario commisa sit: permagnum esse et magno
futurum detrimento, si ea res ab iis, qui potestatem habent vindicandi,
neglecta sit.
[101] Defensor autem
conversis omnibus his partibus poterit uti; maxime autem in voluntate
defendenda commorabitur et in ea re adaugenda, quae voluntati fuerit
inpedimento; et se plus, quam fecerit, facere non potuisse; et in omnibus rebus
voluntatem spectari oportere; et se convinci non posse, quod absit a culpa; suo
nomine communem hominum infirmitatem posse damnari. Deinde nihil esse
indignius quam eum, qui culpa careat, supplicio non carere.Loci autem communes:
accusatoris in confessionem, et quanta potestas peccandi relinquatur, si semel
institutum sit, ut non de facto, sed de facti causa quaeratur;
[102] defensoris
conquestio est calamitatis eius, quae non culpa, sed vi maiore quadam
acciderit, et de fortunae potestate et hominum infirmitate et, uti suum animum,
non eventum considerent. In quibus omnibus conquestionem suarum
aerumnarum et crudelitas adversariorum indignationem inesse oportebit. Ac
neminem mirari conveniet, si aut in his aut in aliis exemplis scripti quoque
controversiam adiunctam videbit. Quo de genere post erit nobis separatim
dicendum, propterea quod quaedam genera causarum simpliciter ex sua
considerantur, quaedam autem sibi aliud quoque aliquod controversiae genus
assumunt.
[103] Quare omnibus
cognitis non erit difficile in unam quamque causam transferre, quod ex eo
quoque genere conveniet; ut in his exemplis concessionis inest omnibus scripti
controversia, ea quae ex scripto et sententia nominatur; sed, quia de
concessione loquebamur, in eam praecepta dedimus, alio autem loco de scripto et
de sententia dicemus.Nunc in alteram concessionis partem considerationem iam
intendemus.
[104] Deprecatio est,
in qua non defensio facti, sed ignoscendi postulatio continetur. Hoc
genus vis in iudicio probari potest, ideo quod concesso peccato difficile est
ab eo, qui peccatorum vindex esse debet, ut ignoscat, impetrare. Quare
parte eius generis, cum causam non in eo constitueris, uti licebit; ut si pro aliquo
claro aut forti viro, cuius in rem publicam multa sunt beneficia, diceres,
posses, cum videaris non uti deprecatione, uti tamen, ad hunc modum:
"Quodsi, iudices, hic pro suis beneficiis, pro suo studio, quod in vos
semper habuit, tali suo tempore multorum suorum recte factorum causa uni
delicto ut ignosceretis postularet, tamen dignum vestra mansuetudine, dignum
virtute huius esset, iudices, a vobis hanc rem hoc postulante
impetrari". Deinde augere beneficia licebit et iudices per locum communem
ad ignoscendi voluntatem ducere.
[105] Quare hoc genus
quamquam in iudiciis non versatur nisi quadam ex parte, tamen, quia et pars
haec ipsa inducenda nonnumquamest et in senatu aut in consilio saepe omni in
genere tractanda, in id quoque praecepta ponemus. Nam in senatu [aut in
consilio] de Syphace diu deliberatum est, et de Q. Numitorio Pullo apud L.
Opimium et eius consilium diu dictum est, et magis in hoc quidem ignoscendi
quam cognoscendi postulatio valuit. Nam semper animo bono se in populum
Romanum fuisse non tam facile probabat, cum coniecturali constitutione
uteretur, quam ut propter posterius beneficium sibi ignosceretur, cum
deprecationis partes adiungeret.
[106] Oportebit igitur
eum, qui sibi ut ignoscatur, postulabit, commemorare, si qua sua poterit
beneficia et, si poterit, ostendere ea maiora esse quam haec, quae deliquerit,
ut plus ab eo boni quam mali profectum esse videatur; deinde maiorum suorum
beneficia, si qua exstabunt, proferre; deinde ostendere non odio neque
crudelitate fecisse, quod fecerit, sed aut stultitia aut inpulsu alicuius aut
aliqua honesta aut probabili causa; postea polliceri et confirmare se et hoc
peccato doctum et beneficio eorum, qui sibi ignoverint, confirmatum omni
tempore a tali ratione afuturum; deinde spem ostendere aliquo se in loco magno
iis, qui sibi concesserint, usui futurum; [107] postea, si
facultas erit, se aut consanguineum aut iam a maioribus inprimis amicum esse
[demonstrabit] et amplitudinem suae voluntatis, nobilitatem generis, eorum, qui
se salvum velint, dignitatem ostendere, et cetera ea, quae personis ad
honestatem et amplitudinem sunt adtributa, cum conquestione, sine arrogantia,
in se esse [demonstrabit], ut honore potius aliquo quam ullo supplicio dignus
esse videatur; deinde ceteros proferre, quibus maiora delicta concessa
sint. Ac multum proficiet, si se misericordem in potestate, propensum ad
ignoscendum fuisse ostendet. Atque ipsum illud peccatum erit extenuandum,
ut quam minimum obfuisse videatur, et aut turpe aut inutile demonstrandum tali
de homine supplicium sumere.
[108] Deinde locis
communibus misericordiam captare oportebit ex iis praeceptis, quae in primo
libro sunt exposita.Adversarius autem malefacta augebit: nihil imprudenter, sed
omnia ex crudelitate et malitia facta dicet; ipsum inmisericordem, superbum
fuisse; et, si poterit, ostendet semper inimicum fuisse et amicum fieri nullo
modo posse. Si beneficia proferet, aut aliqua de causa facta, non propter
benivolentiam demonstrabit, aut postea odium esse acre susceptum, aut illa
omnia maleficiis esse deleta, aut leviora beneficia quam maleficia, aut, cum
beneficiis honos habitus sit, pro maleficio poenam sumi oportere.
[109] Deinde turpe esse
aut inutile ignosci. Deinde, de quo ut potestas esset saepe optarint, in
eum ob potestatem non uti summam esse stultitiam; cogitare oportere, quem
animum in eum et quod odium habuerint.Locus autem communis erit indignatio
maleficii et alter eorum misereri oportere, qui propter fortunam, non propter
malitiam in miseriis sint.Quoniam ergo in generali constitutione tamdiu propter
eius partium multitudinem commoramur, ne forte varietate et dissimilitudine
rerum diductus alicuius animus in quendam errorem deferatur, quid etiam nobis
ex eo genere restet et quare restet, admonendum videtur.Iuridicialem causam
esse dicebamus, in qua aequi et iniqui natura et praemii aut poenae ratio
quaeretur. Eas causas, in quibus de aequo et iniquo quaeritur,
exposuimus.
[110]
Restat nunc, ut de praemio et de poena explicemus. Sunt enim multae
causae, quae ex praemii alicuius petitione constant. Nam et apud iudices
de praemio saepe accusatorum quaeritur et a senatu aut a consilio aliquod
praemium saepe petitur. Ac neminem conveniet arbitrari nos, cum aliquod
exemplum ponamus, quod in senatu agatur, ab iudiciali genere exemplorum
recedere. Quicquid enim de homine probando aut inprobando dicitur, cum ad
eam dictionem sententiarum quoque ratio accommodetur, id non, si per sententiae
dictionem agitur, deliberativum est; sed, quia de homine statuitur, iudiciale
est habendum. Omnino autem qui diligenter omnium causarum vim et naturam
cognoverit, genere et prima conformatione eas intelleget dissidere, ceteris
autem partibus aptas inter se omnes et aliam in alia implicatam videbit.
[111]
Nunc de praemiis consideremus. L. Licinius Crassus consul quosdam in
citeriore Gallia nullo inlustri neque certo duce neque eo nomine neque numero
praeditos, uti digni essent, qui hostes populi Romani esse dicerentur, qui
tamen excursionibus et latrociniis infestam provinciam redderent, consectatus
est et confecit. Romam redit: triumphum ab senatu postulat. Hic et
in deprecatione nihil ad nos attinet rationibus et infirmationibus rationum
subponendis ad iudicationem pervenire, propterea quod, nisi alia quoque incidet
constitutio aut pars constitutionis, simplex erit iudicatio et in quaestione
ipsa continebitur: in deprecatione, huiusmodi: oporteatne poena affici?
In hac, huiusmodi: oporteatne dari praemium?
[112]
Nunc ad praemii quaestionem appositos locos exponemus. Ratio igitur
praemii quattuor est in partes distributa: in beneficia, in hominem, in praemii
genus, in facultates.Beneficia ex sua vi, ex tempore, ex animo eius, qui fecit,
ex casu considerantur. Ex sua vi quaerentur hoc modo: magna an parva,
facilia an difficilia, singularia sint an vulgaria, vera an falsa quadam
exornatione honestentur; ex tempore autem, si tum, cum indigeremus, cum ceteri
non possent aut nollent opitulari, si tum, cum spes deseruisset; ex animo, si
non sui commodi causa, si eo consilio fecit omnia, ut hoc conficere posset; ex
casu, si non fortuna, sed industria factum videbitur aut si industriae fortuna
obstitisse.
[113]
In hominem autem, quibus rationibus vixerit, quid sumptus in eam rem aut
laboris insumpserit; ecquid aliquando tale fecerit; num alieni laboris aut
deorum bonitatis praemium sibi postulet; num aliquando ipse talem ob causam
aliquem praemio affici negarit oportere; aut num iam satis pro eo, quod
fecerit, honos habitus sit; aut num necesse fuerit ei facere id, quod fecerit;
aut num eiusmodi sit factum, ut, nisi fecisset, supplicio dignus esset, non,
quia fecerit, praemio; aut num ante tempus praemium petat et spem incertam
certo venditet pretio; aut num, quod supplicium aliquod vitet, eo praemium
postulet, uti de se praeiudicium factum esse videatur.In praemii autem genere,
quid et quantum et quamobrem postuletur et quo et quanto quaeque res praemio
digna sit, considerabitur; deinde, apud maiores quibus hominibus et quibus de
causis talis honos habitus sit, quaeretur; deinde, ne is honos nimium
pervulgetur.
[114]
Atque hic eius, qui contra aliquem praemium postulantem dicet, locus erit
communis: praemia virtutis et officii sancta et casta esse oportere neque ea
aut cum inprobis communicari aut in mediocribus hominibus pervulgari; et alter:
minus homines virtutis cupidos fore virtutis praemio pervulgato; quae enim rara
et ardua sint, ea experiendo pulchra et iucunda hominibus videri; et tertius:
si exsistant, qui apud maiores nostros ob egregiam virtutem tali honore dignati
sunt, nonne de sua gloria, cum pari praemio tales homines affici videant,
delibari putent? Et eorum enumeratio et cum iis, quos contra dicas,
comparatio. Eius autem, qui praemium petet, facti sui amplificatio,
eorum, qui praemio affecti sunt, cum suis factis contentio.
[115]
Deinde ceteros a virtutis studio repulsum iri, si ipse praemio non sit
affectus.Facultates autem considerantur, cum aliquod pecuniarium praemium
postulatur; in quo, utrum copiane sit agri, vectigalium, pecuniae an penuria,
consideratur. Loci communes: facultates augere, non minuere oportere; et,
inpudentem esse, qui pro beneficio non gratiam, verum mercedem postulet; contra
autem de pecunia ratiocinari sordidum esse, cum de gratia referunda
deliberetur; et, se pretium non pro facto, sed honorem ita, ut factitatum sit,
pro beneficio postulare. Ac de constitutionibus quidem satis dictum est: nunc
de iis controversiis, quae in scripto versantur, dicendum videtur.
[116]
In scripto versatur controversia, cum ex scriptionis ratione aliquid dubii
nascitur. Id fit ex ambiguo, ex scripto et sententia, ex contrariis
legibus, ex ratiocinatione, ex definitione.Ex ambiguo autem nascitur
controversia, cum, quid senserit scriptor, obscurum est, quod scriptum duas
pluresve res significat, ad hunc modum: paterfamilias, cum filium heredem
faceret, vasorum argenteorum centum pondo uxori suae sic legavit: " HERES
MEUS UXORI MEAE VASORUM ARGENTEORUM PONDO CENTUM, QUAE VOLET, DATO
". Post mortem eius vasa magnifica et pretiose caelata petit a filio
mater. Ille se, quae ipse vellet, debere dicit.Primum, si fieri poterit,
demonstrandum est non esse ambigue scriptum, propterea quod omnes in
consuetudine sermonis sic uti solent eo verbo uno pluribusve in eam sententiam,
in quam is, qui dicet, accipiendum esse demonstrabit.
[117]
Deinde ex superiore et ex inferiore scriptura docendum id, quod quaeratur,
fieri perspicuum. Quare si ipsa separatim ex se verba considerentur,
omnia aut pleraque ambigua visum iri; quae autem ex omni considerata scriptura
perspicua fiant, haec ambigua non oportere existimare. Deinde, qua in
sententia scriptor fuerit, ex ceteris eius scriptis et ex factis, dictis, animo
atque vita eius sumi oportebit et eam ipsam scripturam, in qua inerit illud
ambiguum, de quo quaeretur, totam omnibus ex partibus pertemptare, si quid aut
ad id appositum sit, quod nos interpretemur, aut ei, quod adversarius
intellegat, adversetur. Nam facile, quid veri simile sit eum voluisse,
qui scripsit, ex omni scriptura et ex persona scriptoris atque iis rebus, quae
personis attributae sunt, considerabitur.
[118]
Deinde erit demonstrandum, si quid ex re ipsa dabitur facultatis, id, quod
adversarius intellegat, multo minus commode fieri posse, quam id, quod nos
accipimus, quod illius rei neque administratio neque exitus ullus exstet; nos
quod dicamus, facile et commode transigi posse; ut in hac lege - nihil enim
prohibet fictam exempli loco ponere, quo facilius res intellegatur -: "
MERETRIX CORONAM AUREAM NE HABETO; SI HABUERIT, PUBLICA ESTO ", contra
eum, qui meretricem publicari dicat ex lege oportere, possit dici neque
administrationem esse ullam publicae meretricis neque exitum legis in meretrice
publicanda, at in auro publicando et administrationem et exitum facilem esse et
incommodi nihil inesse.
[119]
Ac diligenter illud quoque adtendere oportebit, num illo probato, quod
adversarius intellegat, res utilior aut honestior aut magis necessaria ab
scriptore neglecta videatur. Id fiet, si id, quod nos demonstrabimus,
honestum aut utile aut necessarium demonstrabimus, et si id, quod ab
adversariis dicetur, minime eiusmodi esse dicemus. Deinde si in lege erit
ex ambiguo controversia, dare operam oportebit, ut de eo, quod adversarius
intellegat, alia in re lege cautum esse doceatur.
[120]
Permultum autem proficiet illud demonstrare, quemadmodum scripsisset, si id,
quod adversarius accipiat, fieri aut intellegi voluisset, ut in hac causa, in
qua de vasis argenteis quaeritur, possit mulier dicere nihil adtinuisse
adscribi " QUAE VOLET ", si heredis voluntati permitteret. Eo
enim non adscripto nihil esse dubitationis, quin heres, quae ipse vellet,
daret. Amentiae igitur fuisse, cum heredi vellet cavere, id adscribere,
quo non adscripto nihilominus heredi caveretur.
[121]
Quare hoc genere magnopere talibus in causis uti oportebit: "Hoc modo
scripsisset, isto verbo usus non esset, non isto loco verbum istud
conlocasset." Nam ex his sententia scriptoris maxime
perspicitur. Deinde quo tempore scriptum sit, quaerendum est, ut, quid eum
voluisse in eiusmodi tempore veri simili sit, intellegatur. Post ex
deliberationis partibus, quid utilius et quid honestius et illi ad scribendum
et his ad conprobandum sit, demonstrandum; et ex his, si quid amplificationis
dabitur, communibus utrimque locis uti oportebit.Ex scripto et sententia
controversia consistit, cum alter verbis ipsis, quae scripta sunt, utitur,
alter ad id, quod scriptorem sensisse dicet, omnem adiungit dictionem.
[122]
Scriptoris autem sententia ab eo, qui sententia se defendet, tum semper ad idem
spectare et idem velle demonstrabitur; tum ex facto aut ex eventu aliquo ad
tempus id, quod instituit, accommodabitur.Semper ad idem spectare, hoc modo:
paterfamilias cum liberorum haberet nihil, uxorem autem haberet, in testamento
ita scripsit: " SI MIHI FILIUS GENITUR UNUS PLURESVE, IS MIHI HERES ESTO
". Deinde quae assolent. Postea: " SI FILIUS ANTE
MORITUR, QUAM IN TUTELAM SUAM VENERIT, TUM MIHI ", dicet, " HERES
ESTO ". Filius natus non est. Ambigunt adgnati cum eo, qui est
heres, si filius ante, quam in tutelam veniat, mortuus sit.
[123]
In hoc genere non potest hoc dici, ad tempus et ad eventum aliquem sententiam
scriptoris oportere accommodari, propterea quod ea sola esse demonstratur, qua
fretus ille, qui contra scriptum dicit, suam esse hereditatem defendit.Aliud
autem genus est eorum, qui sententiam inducunt, in quo non simplex voluntas
scriptoris ostenditur, quae in omne tempus et in omne factum idem valeat, sed
ex quodam facto aut eventu ad tempus interpretanda dicitur. Ea partibus
iuridicialis assumptivae maxime sustinetur. Nam tum inducitur comparatio,
ut in eo, qui, cum lex aperiri portas noctu vetaret, aperuit quodam in bello et
auxilia quaedam in oppidum recepit, ne ab hostibus opprimerentur, si foris essent,
quod prope muros hostes castra haberent; [124]
tum relatio criminis, ut in eo milite, qui, cum communis lex omnium hominem
occidere vetaret, tribunum militum [suum], qui vim sibi afferre conaretur,
occidit; tum remotio criminis, ut in eo, qui, cum lex, quibus diebus in
legationem proficisceretur, praestituerat, quia sumptum quaestor non dedit,
profectus non est; tum concessio per purgationem et per inprudentiam, ut in
vituli immolatione, et per vim, ut in nave rostrata, et per casum, ut in
Eurotae magnitudine. Quare aut ita sententia inducetur, ut unum quiddam
voluisse scriptor demonstretur, aut sic, ut in eiusmodi re et tempore hoc
voluisse doceatur.
[125]
Ergo is, qui scriptum defendet, his locis plerumque omnibus, maiore autem parte
semper poterit uti: primum scriptoris conlaudatione et loco communi, nihil eos,
qui iudicent, nisi id, quod scriptum, spectare oportere; et hoc eo magis, si
legitimum scriptum proferetur, id est aut lex ipsa aut aliquid ex lege; postea,
quod vehementissimum est, facti aut intentionis adversariorum cum ipso scripto
contentione, quid scriptum sit, quid factum, quid iuratus iudex; quem locum
multis modis variare oportebit, tum ipsum secum admirantem, quidnam contra dici
possit, tum ad iudicis officium revertentem et ab eo quaerentem, quid praeterea
audire aut exspectare debeat; tum ipsum adversarium quasi in testis loco
producendo, hoc est interrogando, utrum scriptumne neget esse eo modo, an ab se
contra factum esse aut contra contendi neget; utrum negare ausus sit, se dicere
desiturum.
[126]
Si neutrum neget et contra tamen dicat: nihil esse quo hominem inpudentiorem
quisquam se visurum arbitretur. In hoc ita commorari conveniet, quasi
nihil praeterea dicendum sit et quasi contra dici nihil possit, saepe id, quod
scriptum est, recitando, saepe cum scripto factum adversarii confligendo atque
interdum acriter ad iudicem ipsum revertendo. Quo in loco iudici
demonstrandum est, quid iuratus sit, quid sequi debeat: duabus de causis
iudicem dubitare oportere, si aut scriptum sit obscure aut neget aliquid
adversarius;
[127]
cum et scriptum aperte sit et adversarius omnia confiteatur, tum iudicem legi
parere, non interpretari legem oportere.Hoc loco confirmato tum diluere ea,
quae contra dici poterunt, oportebit. Contra autem dicetur, si aut
prorsus aliud sensisse scriptor et scripsisse aliud demonstrabitur, ut in illa
de testamento, quam posuimus, controversia, aut causa assumptiva inferetur,
quamobrem scripto non potuerit aut non oportuerit optemperari.
[128]
Si aliud sensisse scriptor, aliud scripsisse dicetur, is, qui scripto utetur,
haec dicet: non oportere de eius voluntate nos argumentari, qui, ne id facere
possemus, indicium nobis reliquerit suae voluntatis; multa incommoda consequi,
si instituatur, ut ab scripto recedatur. Nam et eos, qui aliquid
scribant, non existimaturos id, quod scripserint, ratum futurum, et eos, qui
iudicent, certum, quod sequantur, nihil habituros, si semel ab scripto recedere
consueverint. Quodsi voluntas scriptoris conservanda sit, se, non
adversarios, a voluntate eius stare. Nam multo propius accedere ad
scriptoris voluntatem eum, qui ex ipsius eam litteris interpretetur, quam
illum, qui sententiam scriptoris non ex ipsius scripto spectet, quod ille suae
voluntatis quasi imaginem reliquerit, sed domesticis suspicionibus
perscrutetur.
[129]
Sin causam afferet is, qui a sententia stabit, primum erit contra dicendum:
quam absurdum non negare contra legem fecisse, sed, quare fecerit, causam
aliquam invenire; deinde conversa esse omnia: ante solitos esse accusatores
iudicibus persuadere, adfinem esse alicuius culpae eum, qui accusaretur, causam
proferre, quae eum ad peccandum impulisset; - nunc ipsum reum causam afferre,
quare deliquerit.
[130]
Deinde hanc inducere partitionem, cuius in singulas partes multae convenient
argumentationes: primum, nulla in lege ullam causam contra scriptum accipi
convenire; deinde, si in ceteris legibus conveniat, hanc esse eiusmodi legem,
ut in ea non oporteat; postremo, si in hac quoque lege oporteat, hanc quidem
causam accipi minime oportere. Prima pars his fere locis confirmabitur:
scriptori neque ingenium neque operam neque ullam facultatem defuisse, quo
minus aperte posset perscribere id, quod cogitaret; non fuisse ei grave nec
difficile eam causam excipere, quam adversarii proferant, si quicquam
excipiendum putasset: consuesse eos, qui leges scribant, exceptionibus uti.
[131]
Deinde oportet recitare leges cum exceptionibus scriptas et maxime videre,
ecquae in ea ipsa lege, qua de agatur, sit exceptio aliquo in capite aut apud
eundem legis scriptorem, quo magis probetur eum fuisse excepturum, si quid
excipiendum putaret; et ostendere causam accipere nihil aliud esse nisi legem
tollere, ideo quod, cum semel causa consideretur, nihil attineat eam ex lege
considerare, quippe quae in lege scripta non sit. Quod si sit institutum,
omnibus dari causam et potestatem peccandi, cum intellexerint vos ex ingenio
eius, qui contra legem fecerit, non ex lege, in quam iurati sitis, rem
iudicare; deinde et ipsis iudicibus iudicandi et ceteris civibus vivendi
rationes perturbatum iri, si semel ab legibus recessum sit; [132] nam et iudices neque, quid sequantur, habituros, si ab eo,
quod scriptum sit, recedant, neque, quo pacto aliis probare possint, quod
contra legem iudicarint; et ceteros cives, quid agant, ignoraturos, si ex suo
quisque consilio et ex ea ratione, quae in mentem aut in libidinem venerit, non
ex communi praescripto civitatis unam quamque rem administrabit; postea
quaerere ab iudicibus ipsis, quare in alienis detineantur negotiis; cur rei
publicae munere impediantur, quo setius suis rebus et commodis servire possint;
cur in certa verba iurent; cur certo tempore conveniant, cur certo discedant,
nihil quisquam afferat causae, quo minus frequenter operam rei publicae det,
nisi quae causa in lege excepta sit; an se legibus obstrictos in tantis
molestiis esse aequum censeant, adversarios nostros leges neglegere concedant.
[133]
Deinde item quaerere ab iudicibus, si eius rei [causa], propter quam se reus
contra legem fecisse dicat, exceptionem ipse in lege adscribat, passurine sint;
[postea] hoc, quod faciat, indignius et inpudentius esse, quam si adscribat;
age porro, quid? Si ipsi vellent iudices adscribere, passurusne sit
populus? Atque hoc esse indignius, quam rem verbo et litteris mutare non
possint, eam re ipsa et iudicio maximo commutare.
[134]
Deinde indignum esse de lege aliquid derogari aut legem abrogari aut aliqua ex
parte commutari, cum populo cognoscendi et probandi aut inprobandi potestas
nulla fiat; hoc ipsis iudicibus invidiosissimum futurum; non hunc locum esse
neque hoc tempus legum corrigendarum; apud populum haec et per populum agi
convenire; quodsi nunc id agant, velle se scire, qui lator sit, qui sint
accepturi; se factiones videre et dissuadere velle; quodsi haec cum summe
inutilia tum multo turpissima sint, legem, cuicuimodi sint, in praesentia
conservari ab iudicibus, post, si displiceat, a populo corrigi convenire;
deinde, si scriptum non exstaret, magnopere quaereremus neque isti, ne si extra
periculum quidem esset, crederemus; nunc cum scriptum sit, amentiam esse eius
[rei], qui peccarit, potius quam legis ipsius verba cognoscere. His et
huiusmodi rationibus ostenditur causam extra scriptum accipi non oportere.
[135]
Secunda pars est, in qua est ostendendum, si in ceteris legibus oporteat, in
hac non oportere. Hoc demonstrabitur, si lex aut ad res maximas,
utilissimas, honestissimas, religiosissimas videbitur pertinere; aut inutile
aut turpe aut nefas esse tali in re non diligentissime legi optemperare; aut
ita lex diligenter perscripta demonstrabitur, ita cautum una quaque de re, ita,
quod oportuerit, exceptum, ut minime conveniat quicquam in tam diligenti
scriptura praeteritum arbitrari.Tertius est locus ei, qui pro scripto dicet,
maxime necessarius, per quem oportet ostendat, si conveniat causam contra
scriptum accipi, eam tamen minime oportere, quae ab adversariis afferatur.
[136]
Qui locus idcirco est huic necessarius, quod semper is, qui contra scriptum
dicet, aequitatis aliquid afferat oportet. Nam summa inpudentia sit eum,
qui contra quam scriptum sit aliquid probare velit, non aequitatis praesidio id
facere conari. Si quid igitur ex hac ipsa [quippiam] accusator derogat,
omnibus partibus iustius et probabilius accusare videatur. Nam superior
oratio hoc omnis faciebat, ut, iudices etiamsi nollent, necesse esset; haec
autem, etiamsi necesse non esset, ut vellent contra iudicare.
[137]
Id autem fiet, si, quibus ex locis culpa demonstrabitur esse in eo, qui
comparatione aut remotione aut relatione criminis aut concessionis partibus se
defendet - de quibus ante, ut potuimus, diligenter perscripsimus -, si de iis
locis, quae res postulabit, ad causam adversariorum inprobandam transferemus;
aut causae et rationes afferentur, quare et quo consilio ita sit in lege aut in
testamento scriptum, ut sententia quoque et voluntate scriptoris, non ipsa
solum scriptura causa confirmata esse videatur; aut aliis quoque
constitutionibus factum coarguetur.
[138]
Contra scriptum autem qui dicet, primum inducet eum locum, per quem aequitas
causae demonstretur; aut ostendet, quo animo, quo consilio, qua de causa
fecerit; et, quamcumque causam assumet, assumptionis partibus se defendet, de
quibus ante dictum est. Atque in hoc loco cum diutius commoratus sui
facti rationem et aequitatem causae exornaverit, tum ex his locis fere contra
adversarios dicet oportere causas accipi. Demonstrabit nullam esse legem,
quae aliquam rem inutilem aut iniquam fieri velit; omnia supplicia, quae ab legibus
proficiscantur, culpae ac malitiae vindicandae causa constituta esse;
[139]
scriptorem ipsum, si exsistat, factum hoc probaturum et idem ipsum, si ei talis
res accidisset, facturum fuisse; ea re legis scriptorem certo ex ordine iudices
certa aetate praeditos constituisse, ut essent, non qui scriptum suum
recitarent, quod quivis puer facere posset, sed qui cogitatione assequi possent
et voluntatem interpretari; deinde illum scriptorem, si scripta sua stultis
hominibus et barbaris iudicibus committeret, omnia summa diligentia
perscripturum fuisse; nunc vero, quod intellegeret, quales viri res iudicaturi
essent, idcirco eum, quae perspicua videret esse, non adscripsisse: neque enim
vos scripti sui recitatores, sed voluntatis interpretes fore putavit.
[140]
Postea quaerere ab adversariis: "Quid, si hoc fecissem? Quid, si hoc
accidisset? Eorum aliquid, in quibus aut causa sit honestissima aut
necessitudo certissima: tamenne accusaretis?" Atqui lex nusquam
excepit; non ergo omnia scriptis, sed quaedam, quae perspicua sint, tacitis
exceptionibus caveri; deinde nullam rem neque legibus neque scriptura ulla,
denique ne in sermone quidem cotidiano atque imperiis domesticis recte posse
administrari, si unus quisque velit verba spectare et non ad voluntatem eius,
qui ea verba habuerit, accedere; [141] deinde
ex utilitatis et honestatis partibus ostendere, quam inutile aut quam turpe sit
id, quod adversarii dicant fieri oportuisse aut oportere, et id, quod nos
fecerimus aut postulemus, quam utile aut quam honestum sit; deinde leges nobis
caras esse non propter litteras, quae tenues et obscurae notae sint voluntatis,
sed propter earum rerum, quibus de scriptum est, utilitatem et eorum, qui
scripserint, sapientiam et diligentiam; postea, quid sit lex, describere, ut ea
videatur in sententiis, non in verbis consistere; et iudex is videatur legi
optemperare, qui sententiam eius, non qui scripturam sequatur; deinde, quam
indignum sit eodem affici supplicio eum, qui propter aliquod scelus et audaciam
contra leges fecerit, et eum, qui honesta aut necessaria de causa non ab
sententia, sed ab litteris legis recesserit; atque his et huiusmodi rationibus
et accipi causam et in hac lege accipi et eam causam, quam ipse afferat, oportere
accipi demonstrabit.
[142]
Et quemadmodum ei dicebamus, qui ab scripto diceret, hoc fore utilissimum, si
quid de aequitate ea, quae cum adversario staret, derogasset, sic huic, qui
contra scriptum dicet, plurimum proderit, ex ipsa scriptura aliquid ad suam
causam convertere aut ambigue aliquid scriptum ostendere; deinde ex illo
ambiguo eam partem, quae sibi prosit, defendere aut verbi definitionem inducere
et illius verbi vim, quo urgeri videatur, ad suae causae commodum traducere aut
ex scripto non scriptum aliquid inducere per ratiocinationem, de qua post
dicemus.
[143]
Quacumque autem in re, quamvis leviter probabili, scripto ipso se defenderit,
cum aequitate causa abundabit, necessario multum proficiet, ideo quod, si id,
quo nititur adversariorum causa, subduxerit, omnem eius illam vim et acrimoniam
lenierit ac diluerit.Loci autem communes ceteris ex assumptionis partibus in
utramque partem convenient. Praeterea autem eius, qui a scripto dicet:
leges ex se, non ex eius, qui contra commiserit, utilitate spectari oportere et
legibus antiquius haberi nihil oportere. Contra scriptum: leges in
consilio scriptoris et utilitate communi, non in verbis consistere; quam
indignum sit aequitatem litteris urgeri, quae voluntate eius, qui scripserit,
defendatur.
[144]
Ex contrariis autem legibus controversia nascitur, cum inter se duae videntur
leges aut plures discrepare, hoc modo: lex: " QUI TYRANNUM OCCIDERIT,
OLYMPIONICARUM PRAEMIA CAPITO ET QUAM VOLET SIBI REM A MAGISTRATU DEPOSCITO ET
MAGISTRATUS EI CONCEDITO ". Et altera lex: " TYRANNO OCCISO
QUINQUE EIUS PROXIMOS COGNATIONE MAGISTRATUS NECATO ". Alexandrum,
qui apud Pheraeos in Thessalia tyrannidem occuparat, uxor sua, cui Thebe nomen
fuit, noctu, cum simul cubaret, occidit. Haec filium suum, quem ex
tyranno habebat, sibi in praemii loco deposcit. Sunt qui ex lege occidi
puerum dicant oportere. Res in iudicio est.In hoc genere utramque in
partem idem loci atque eadem praecepta convenient, ideo quod uterque suam legem
confirmare, contrariam infirmare debebit.
[145]
Primum igitur leges oportet contendere considerando, utra lex ad maiores, hoc
est ad utiliores, ad honestiores ac magis necessarias res pertineat; ex quo
conficitur, ut, si leges duae aut si plures erunt,[aut] quotquot erunt,
conservari non possint, quia discrepent inter se, sed ea maxime conservanda
putetur, quae ad maximas res pertinere videatur; deinde, utra lex posterius
lata sit; nam postrema quaeque gravissima est; deinde, utra lex iubeat aliquid,
utra permittat; nam id, quod imperatur, necessarium, illud, quod permittitur,
voluntarium est; deinde, in utra lege, si non optemperatum sit, poena adiciatur
aut in utra maior poena statuatur; [146] nam
maxime conservanda est ea, quae diligentissime sancta est; deinde, utra lex
iubeat, utra vetet: nam saepe ea, quae vetat, quasi exceptione quadam corrigere
videatur illam, quae iubet; deinde, utra lex de genere omni, utra de parte
quadam; utra communiter in plures, utra in aliquam certam rem scripta videatur;
nam quae in partem aliquam et quae in certam quandam rem scripta est, propius
ad causam accedere videtur et ad iudicium magis pertinere; deinde, ex lege
utrum statim fieri necesse sit, utrum habeat aliquam moram et sustentationem;
nam id, quod statim faciendum sit, perfici prius oportet;
[147]
deinde operam dare, ut sua lex ipso scripto videatur niti, contraria autem aut
per ambiguum aut per ratiocinationem aut per definitionem induci, <cum> sanctius
et firmius id videatur esse, quod apertius scriptum sit; deinde suae legis ad
scriptum ipsum sententiam quoque adiungere, contrariam legem item ad aliam
sententiam transducere, ut, si fieri poterit, ne discrepare quidem videantur
inter se; postremo facere, si causa facultatem dabit, ut nostra ratione utraque
lex conservari videatur, adversariorum ratione altera sit necessario
neglegenda.Locos autem communes et, quos ipsa causa det, videre oportebit et ex
utilitatis et ex honestatis amplissimis partibus sumere demonstrantem per
amplificationem, ad utram potius legem accedere oporteat.
[148]
Ex ratiocinatione nascitur controversia, cum ex eo, quod uspiam est, ad id,
quod nusquam scriptum est, venitur, hoc pacto: lex: " SI FURIOSUS EST,
AGNATUM GENTILIUMQUE IN EO PECUNIAQUE EIUS POTESTAS ESTO ". Et lex:
" PATERFAMILIAS UTI SUPER FAMILIA PECUNIAQUE SUA LEGASSIT, ITA IUS ESTO
". Et lex: " SI PATERFAMILIAS INTESTATO MORITUR, FAMILIA
PECUNIAQUE EIUS AGNATUM GENTILIUMQUE ESTO ".
[149]
Quidam iudicatus est parentem occidisse et statim, quod effugiendi potestas non
fuit, ligneae soleae in pedes inditae sunt; os autem obvolutum est folliculo et
praeligatum; deinde est in carcerem deductus, ut ibi esset tantisper, dum
culleus, in quem coniectus in profluentem deferretur, compararetur.
Interea quidam eius familiares in carcerem tabulas afferunt et testes adducunt;
heredes, quos ipse iubet, scribunt; tabulae obsignantur. De illo post
supplicium sumitur. Inter eos, qui heredes in tabulis scripti sint, et
inter agnatos de hereditate controversia est. Hic certa lex, quae
testamenti faciendi iis, qui in eo loco sint, adimat potestatem, nulla
profertur. Ex ceteris legibus et quae hunc ipsum supplicio eiusmodi
afficiunt et quae ad testamenti faciendi potestatem pertinent, per
ratiocinationem veniundum est ad eiusmodi rationem, ut quaeratur, habueritne
testamenti faciendi potestatem.
[150]
Locos autem communes in hoc genere argumentandi hos et huiusmodi quosdam esse
arbitramur: primum eius scripti, quod proferas, laudationem et confirmationem;
deinde eius rei, qua de quaeratur, cum eo, de quo constet, collationem
eiusmodi, ut id, de quo quaeritur, ei, de quo constet, simile esse videatur;
postea admirationem per contentionem, qui fieri possit, ut, qui hoc aequum esse
concedat, illud neget, quod aut aequius aut eodem sit in genere; deinde idcirco
de hac re nihil esse scriptum, quod, cum de illa esset scriptum, de hac is, qui
scribebat, dubitaturum neminem arbitratus sit; [151]
postea multis in legibus multa praterita esse, quae idcirco praeterita nemo
arbitretur, quod ex ceteris, de quibus scriptum sit, intellegi possint; deinde
aequitas rei demonstranda est, ut in iuridiciali absoluta.Contra autem qui
dicet, similitudinem infirmare debebit; quod faciet, si demonstrabit illud,
quod conferatur, diversum esse genere, natura, vi, magnitudine, tempore, loco,
persona, opinione; si, quo in numero illud, quod per similitudinem afferetur,
et quo in loco illud, cuius causa afferetur, haberi conveniat, ostendetur;
deinde, quid res cum re differat, demonstrabitur, ut non idem videatur de
utraque existimari oportere.
[152]
Ac, si ipse quoque poterit ratiocinationibus uti, isdem rationibus, quibus ante
praedictum est, utetur; si non poterit, negabit oportere quicquam, nisi quod
scriptum sit, considerare; multas de similibus rebus et in unam quamque rem
tamen singulas esse leges: omnia posse inter se vel similia vel dissimilia
demonstrari. Loci communes: a ratiocinatione, oportere coniectura ex eo, quod
scriptum sit, ad id, quod non sit scriptum, pervenire; et neminem posse omnes
res per scripturam amplecti, sed eum commodissime scribere, qui curet, ut
quaedam ex quibusdam intellegantur; [153]
contra ratiocinationem huiusmodi: coniecturam divinationem esse et stulti
scriptoris esse non posse omnibus de rebus cavere, quibus velit. Definitio est,
cum in scripto verbum aliquod est positum, cuius de vi quaeritur, hoc modo:
lex: " QUI IN ADVERSA TEMPESTATE NAVEM RELIQUERINT, OMNIA AMITTUNTO; EORUM
NAVIS ET ONERA SUNTO, QUI IN NAVE REMANSERINT ". Duo quidam, cum iam
in alto navigarent, et cum eorum alterius navis, alterius onus esset, naufragum
quendam natantem et manus ad se tendentem animum adverterunt; misericordia
commoti navem ad eum adplicarunt, hominem ad se sustulerunt.
[154]
Postea aliquanto ipsos quoque tempestas vehementius iactare coepit, usque adeo,
ut dominus navis, cum idem gubernator esset, in scapham confugeret et inde
funiculo, qui a puppi religatus scapham adnexam trahebat, navi, quod posset,
moderaretur, ille autem, cuius merces erant, in gladium in navi ibidem
incumberet. Hic ille naufragus ad gubernaculum accessit et navi, quod
potuit, est opitulatus. Sedatis autem fluctibus et tempestate iam
commutata navis in portum pervehitur. Ille autem, qui in gladium
incubuerat, leviter saucius facile ex vulnere est recreatus. Navem cum
onere horum trium suam quisque esse dicit. Hic omnes scripto ad causam
accedunt et ex nominis vi nascitur controversia. Nam et relinquere navem
et remanere in navi, denique navis ipsa quid sit, definitionibus
quaeretur. Isdem autem ex locis omnibus, quibus definitiva constitutio,
tractabitur.
[155]
Nunc expositis iis argumentationibus, quae in iudiciale causarum genus
adcommodantur, deinceps in deliberativum genus et demonstrativum argumentandi
locos et praecepta dabimus, non quo non in aliqua constitutione omnis semper
causa versetur, sed quia proprii tamen harum causarum quidam loci sunt, non a
constitutione separati, sed ad fines horum generum accommodati.
[156]
Nam placet in iudiciali genere finem esse aequitatem, hoc est partem quandam
honestatis. In deliberativo autem Aristoteli placet utilitatem, nobis et
honestatem et utilitatem, in demonstrativo honestatem. Quare in [hoc]
quoque genere causae quaedam argumentationes communiter ac similiter
tractabuntur, quaedam separatius ad finem, quo referri omnem orationem oportet,
adiungentur. Atque unius cuiusque constitutionis exemplum subponere non
gravaremur, nisi illud videremus, quemadmodum res obscurae dicendo fierent
apertiores, sic res apertas obscuriores fieri oratione.Nunc ad deliberationis
praecepta pergamus.
[157]
Rerum expetendarum tria genera sunt; par autem numerus vitandarum ex contraria
parte. Nam est quiddam, quod sua vi nos adliciat ad sese, non emolumento
captans aliquo, sed trahens sua dignitate, quod genus virtus, scientia,
veritas. Est aliud autem non propter suam vim et naturam, sed propter
fructum atque utilitatem petendum; quod <genus> pecunia est. Est
porro quiddam ex horum partibus iunctum, quod et sua vi et dignitate nos
inlectos ducit et prae se quandam gerit utilitatem, quo magis expetatur, ut
amicitia, bona existimatio. Atque ex his horum contraria facile
tacentibus nobis intellegentur.
[158]
Sed ut expeditius ratio tradatur, ea, quae posuimus, brevi nominabuntur.
Nam, in primo genere quae sunt, honesta appellabuntur; quae autem in secundo,
utilia. Haec autem tertia, quia partem honestatis continent et quia maior
est vis honestatis, iuncta esse omnino et duplici genere intelleguntur, sed in
meliorem partem vocabuli conferantur et honesta nominentur. Ex his illud
conficitur, ut petendarum rerum partes sint honestas et utilitas, vitandarum
turpitudo et inutilitas. His igitur duabus rebus res duae grandes sunt
adtributae, necessitudo et affectio; quarum altera ex vi, altera ex re et
personis consideratur. De utraque post apertius perscribemus: nunc
honestatis rationes primum explicemus.
[159]
Quod aut totum aut aliqua ex parte propter se petitur, honestum
nominabimus. Quare, cum eius duae partes sint, quarum altera simplex,
altera iuncta sit, simplicem prius consideremus. Est igitur in eo genere
omnes res una vi atque uno nomine amplexa virtus. Nam virtus est animi
habitus naturae modo atque rationi consentaneus. Quamobrem omnibus eius
partibus cognitis tota vis erit simplicis honestatis considerata. Habet
igitur partes quattuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam.
[160] P r u d e n t i a est rerum bonarum et malarum
neutrarumque scientia. Partes eius: m e m o r i a,
i n t e l l e g e n t i a, p r o v i d e n t i a. Memoria est, per quam animus
repetit illa, quae fuerunt; intellegentia, per quam ea perspicit, quae sunt;
providentia, per quam futurum aliquid videtur ante quam factum est.Iustitia est
habitus animi communi utilitate conservata suam cuique tribuens dignitatem.
Eius initium est ab natura profectum; deinde quaedam in consuetudinem ex
utilitatis ratione venerunt: postea res et ab natura profectas et ab
consuetudine probatas legum metus et religio sanxit.
[161] Naturae ius est, quod non
opinio genuit, sed quaedam in natura vis insevit, ut religionem, pietatem,
gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem.
R e l i g io est, quae superioris
cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam caerimoniamque affert;
p i e t a s, per quam sanguine coniunctis
patriaeque benivolum officium et diligens tribuitur cultus;
g r a t i a, in qua amicitiarum et
officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur;
v i n d i c a t i o, per quam vis aut
iniuria et omnino omne, quod obfuturum est, defendendo aut ulciscendo
propulsatur;
o b s e r v a n t ia, per quam homines
aliqua dignitate antecedentes cultu quodam et honore dignantur;
v e r i t a s, per quam inmutata ea,
quae sunt [ante] aut fuerunt aut futura sunt, dicuntur.
[162] Consuetudine
ius est, quod aut leviter a natura tractum aluit et maius fecit usus, ut
religionem, aut si quid eorum, quae ante diximus, ab natura profectum maius
factum propter consuetudinem videmus, aut quod in morem vetustas vulgi
adprobatione perduxit; quod genus pactum est, par, iudicatum. Pactum est,
quod inter aliquos convenit; par, quod in omnes aequabile est; iudicatum, de
quo alicuius aut aliquorum iam sententiis constitutum est.Lege ius est, quod in
eo scripto, quod populo expositum est, ut observet, continetur.
[163]
Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio.
Eius partes m a g n i f i c e n t i a,
f i d e n t i a, p a t i e n t i a, p e r s e v e
r a n t i a. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum
animi ampla quadam et splendida propositione cogitatio atque administratio;
fidentia est, per quam magnis et honestis in rebus multum ipse animus in se
fiduciae certa cum spe conlocavit; patientia est honestatis aut utilitatis
causa rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna perpessio;
[164] perseverantia est in ratione bene
considerata stabilis et perpetua permansio.Temperantia est rationis in
libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio.
Eius partes continentia, clementia, modestia. Continentia est, per quam
cupiditas consilii gubernatione regitur; clementia, per quam animi temere in
odium alicuius iniectionis concitati comitate retinentur; modestia, per quam
pudor honesti curam et stabilem comparat auctoritatem. Atque haec omnia propter
se solum, ut nihil adiungatur emolumenti, petenda sunt. Quod ut
demonstretur, neque ad hoc nostrum institutum pertinet et a brevitate
praecipiendi remotum est.
[165]
Propter se autem vitanda sunt non ea modo, quae his contraria sunt, ut
fortitudini ignavia et iustitiae iniustitia, verum etiam illa, quae propinqua
videntur et finitima esse, absunt autem longissume; quod genus fidentiae
contrarium est diffidentia et ea re vitium est; audacia non contrarium, sed
appositum est ac propinquum et tamen vitium est. Sic uni cuique virtuti
finitimum vitium reperietur, aut certo iam nomine appellatum, ut audacia, quae
fidentiae, pertinacia, quae perseverantiae finitima est, superstitio, quae religioni
propinqua est, aut sine ullo certo nomine. Quae omnia item uti contraria
rerum bonarum in rebus vitandis reponentur.Ac de eo quidem genere honestatis,
quod omni ex parte propter se petitur, satis dictum est.
[166]
Nunc de eo, in quo utilitas quoque adiungitur, quod tamen honestum vocamus,
dicendum videtur. Sunt igitur multa, quae nos cum dignitate tum quoque
fructu suo ducunt; quo in genere est gloria, dignitas, amplitudo,
amicitia. Gloria est frequens de aliquo fama cum laude; dignitas est
alicuius honesta et cultu et honore et verecundia digna auctoritas; amplitudo
potentiae aut maiestatis aut aliquarum copiarum magna abundantia; amicitia
voluntas erga aliquem rerum bonarum illius ipsius causa, quem diligit, cum eius
pari voluntate.
[167]
Hic, quia de civilibus causis loquimur, fructus ad amicitiam adiungimus, ut
eorum quoque causa petenda videatur, ne forte, qui nos de omni amicitia dicere
existimant, reprehendere incipiant. Quamquam sunt qui propter utilitatem
modo petendam putant amicitiam; sunt qui propter se solum; sunt qui propter se
et utilitatem. Quorum quid verissime constituatur, alius locus erit
considerandi. Nunc hoc sic ad usum oratorium relinquatur, utramque
propter rem amicitiam esse expetendam.
[168]
Amicitiarum autem ratio, quoniam partim sunt religionibus iunctae, partim non
sunt, et quia partim veteres sunt, partim novae, partim ab illorum, partim ab
nostro beneficio profectae, partim utiliores, partim minus utiles, ex causarum
dignitatibus, ex temporum opportunitatibus, ex officiis, ex religionibus, ex
vetustatibus habebitur.Utilitas autem aut in corpore posita est aut in
extrariis rebus; quarum tamen rerum multo maxima pars ad corporis commodum
revertitur, ut in re publica quaedam sunt, quae, ut sic dicam, ad corpus
pertinent civitatis, ut agri, portus, pecunia, classis, nautae, milites, socii,
quibus rebus incolumitatem ac libertatem retinent civitates, aliae vero, quae
iam quiddam magis amplum et minus necessarium conficiunt, ut urbis egregia
exornatio atque amplitudo, ut quaedam excellens pecuniae magnitudo, amicitiarum
ac societatem multitudo.
[169]
Quibus rebus non illud solum conficitur, ut salvae et incolumes, verum etiam,
ut amplae atque potentes sint civitates. Quare utilitatis duae partes
videntur esse, incolumitas et potentia. Incolumitas est salutis rata
atque integra conservatio; potentia est ad sua conservanda et alterius
adtenuanda idonearum rerum facultas. Atque in iis omnibus, quae ante dicta
sunt, quid fieri et quid facile fieri possit, oportet considerare. Facile
id dicemus, quod sine magno aut sine ullo labore, sumptu, molestia quam
brevissimo tempore confici potest; posse autem fieri, quod, quamquam laboris,
sumptus, molestiae, longinquitatis indiget atque [aut] omnes aut plurimas aut
maximas causas habet difficultatis, tamen his susceptis difficultatibus
confieri atque ad exitum perduci potest.
[170]
Quoniam ergo de honestate et de utilitate diximus, nunc restat, ut de iis
rebus, quas his adtributas esse dicebamus, necessitudine et affectione,
perscribamus.Puto igitur esse hanc necessitudinem, cui nulla vi resisti potest,
quo ea setius id, quod facere potest, perficiat, quae neque mutari neque leniri
potest. Atque, ut apertius hoc sit, exemplo licet vim rei, qualis et
quanta sit, cognoscamus. Uri posse flamma ligneam materiam necesse
est. Corpus [animal] mortale aliquo tempore interire necesse est; atque
ita necesse, ut vis postulat ea, quam modo describebamus, necessitudinis.
huiusmodi necessitudines cum in dicendi rationes incident, recte necessitudines
appellabuntur; sin aliquae res accident difficiles, in illa superiore, possitne
fieri, quaestione considerabimus.
[171]
Atque etiam hoc mihi videor videre, esse quasdam cum adiunctione
necessitudines, quasdam simplices et absolutas. Nam aliter dicere
solemus: "Necesse est Casilinenses se dedere Hannibali"; aliter
autem: "Necesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem".
Illic, in superiore, adiunctio est haec: "Nisi si malunt fame
perire"; si enim id malunt, non est necesse; hoc inferius non item,
propterea quod, sive velint Casilinenses se dedere sive famem perpeti atque ita
perire, necesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem. Quid
igitur haec perficere potest necessitudinis distributio? Prope dicam
plurimum, cum locus necessitudinis videbitur incurrere. Nam cum simplex
erit necessitudo, nihil erit quod multa dicamus, cum eam nulla ratione lenire
possimus;
[172]
cum autem ita necesse erit, si aliquid effugere aut adipisci elimus, tum
adiunctio illa quid habeat utilitatis aut quid honestatis, erit
considerandum. Nam si velis attendere, ita tamen, ut id quaeras, quod
conveniat ad usum civitatis, reperias nullam esse rem, quam facere necesse sit,
nisi propter aliquam causam, quam adiunctionem nominamus; pariter autem esse
multas res [necessitatis], ad quas similis adiunctio non accedit; quod genus
"[ut] homines [mortales] necesse est interire", sine adiunctione; ut
cibo utantur, non necesse est nisi cum illa exceptione "extra quam si
nolint fame perire".
[173]
Ergo, ut dico, illud, quod adiungitur, semper, cuiusmodi sit, erit
considerandum. Nam omni tempore id pertinebit, ut [aut ad honestatem] hoc
modo exponenda necessitudo sit: "necesse est, si honeste volumus
vivere"; [aut ad incolumitatem, hoc modo:] "necesse est, si incolumes
volumus esse"; [aut ad commoditatem, hoc modo:] "necesse est, si sine
incommodo volumus vivere".Ac summa quidem necessitudo videtur esse
honestatis; huic proxima incolumitatis; tertia ac levissima commoditatis; quae
cum his numquam poterit duabus contendere.
[174]
Hasce autem inter se saepe necesse est comparari, ut, quamquam praestet
honestas incolumitati, tamen, utri potissimum consulendum sit,
deliberetur. Cuius rei certum quoddam praescriptum videtur in perpetuum
dari posse. Nam, qua in re fieri poterit, ut, cum incolumitati
consuluerimus, quod sit in praesentia de honestate delibatum, virtute aliquando
et industria recuperetur, incolumitatis ratio videbitur habenda; cum autem id
non poterit, honestatis. Ita in huiusmodi quoque re, cum incolumitati
videbimur consulere, vere poterimus dicere nos honestatis rationem habere,
quoniam sine incolumitate eam nullo tempore possumus adipisci. Qua in re
vel concedere alteri vel ad condicionem alterius descendere vel in praesentia
quiescere atque aliud tempus exspectare oportebit, [175] modo illud adtendatur, dignane causa videatur ea, quae ad
utilitatem pertinebit, quare de magnificentia aut de honestate quiddam
derogetur. Atque in hoc loco mihi caput illud videtur esse, ut quaeramus,
quid sit illud, quod si adipisci aut effugere velimus, aliqua res nobis sit
necessaria, hoc est, quae sit adiunctio, ut proinde, uti quaeque res erit,
elaboremus et gravissimam quamque causam vehementissime necessariam iudicemus.
[176] Af f e c t i o est quaedam ex tempore aut ex negotiorum
eventu aut administratione aut hominum studio commutatio rerum, ut non tales,
quales ante habitae sint aut plerumque haberi soleant, habendae videantur esse;
ut ad hostes transire turpe videatur esse, at non illo animo, quo Ulixes
transiit; et pecuniam in mare deicere inutile, at non eo consilio, quo Aristippus
fecit. Sunt igitur res quaedam ex tempore et ex consilio, non ex sua
natura considerandae; quibus in omnibus, quid tempora petant, quid personis
dignum sit, considerandum est et non quid, sed quo quidque animo, quicum, quo
tempore quamdiu fiat, attendendum est. His ex partibus ad sententiam
dicendam locos sumi oportere arbitramur.
[177]
Laudes autem et vituperationes ex iis locis sumentur, qui loci personis sunt
adtributi, de quibus ante dictum est. Sin distributius tractare qui volet,
partiatur in animum et corpus et extraneas res licebit. Animi [est]
virtus, cuius de partibus paulo ante dictum est; corporis valetudo, dignitas,
vires, velocitas; extraneae honos, pecunia, adfinitas, genus, amici, patria,
potentia, cetera, quae simili esse in genere intellegentur. Atque in his
id, quod in omnia, valere oportebit; contraria quoque, quae et qualia sint,
intellegentur.
[178] Videre autem in laudando et in vituperando oportebit non tam,
quae in corpore aut in extraneis rebus habuerit is, de quo agetur, quam quo
pacto his rebus usus sit. Nam fortunam quidem et laudare stultitia et
vituperare superbia est, animi autem et laus honesta et vituperatio vehemens
est. Nunc quoniam omne in causae genus argumentandi ratio tradita est, de
inventione, prima ac maxima parte rhetoricae, satis dictum videtur.
Quare, quoniam et una pars ad exitum hoc ac superiore libro perducta est et hic
liber non parum continet litterarum, quae restant, in reliquis dicemus.
|