De lege agraria
ORATIO
TERTIA CONTRA P. SERVILIVM RVLLVM TR. PLEB. IN SENATV
[Fr1] iuventute
[Char. GL 1.95]
[Fr2] Capuam
colonis deductis occupabunt, Atellam praesidio communient, Nuceriam, Cumas
multitudine suorum obtinebunt, cetera oppida praesidiis devincient. [Aquila
R.L.M. 43Halm]
[Fr3] Venibit
igitur sub praecone tota Propontis atque Hellespontus, addicetur omnis ora
Lyciorum atque Cilicum, Mysia et Phrygia eidem condicioni legique parebunt.
[Aquila R.L.M. 43Halm]
[Fr4] Praedam,
manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei sedente imperatore xviri
vendent. [Gel. N.A. 13.25.6]
[1]
* * * quae res aperte petebatur, ea nunc occulte cuniculis oppugnatur. Dicent
enim xviri, id quod et dicitur a multis et saepe dictum est, post eosdem
consules regis Alexandri testamento regnum illud populi Romani esse factum.
Dabitis igitur Alexandream clam petentibus eis quibus apertissime pugnantibus
restitistis? Haec, per deos immortalis! utrum esse vobis consilia siccorum an
vinolentorum somnia, et utrum cogitata sapientium an optata furiosorum
videntur? [2] Videte nunc proximo capite ut
impurus helluo turbet rem publicam, ut a maioribus nostris possessiones
relictas disperdat ac dissipet, ut sit non minus in populi Romani patrimonio
nepos quam in suo. Perscribit in sua lege vectigalia quae xviri vendant, hoc
est, proscribit auctionem publicorum bonorum. Agros emi volt qui dividantur;
quaerit pecuniam. Videlicet excogitabit aliquid atque adferet. Nam superioribus
capitibus dignitas populi Romani violabatur, nomen imperi in commune odium
orbis terrae vocabatur, urbes pacatae, agri sociorum, regum status xviris
donabantur; nunc praesens pecunia, certa, numerata quaeritur. [3]
Exspecto quid tribunus plebis vigilans et acutus excogitet. 'Veneat,' inquit,
'silva Scantia.' Vtrum tandem hanc silvam in relictis possessionibus, an in
censorum pascuis invenisti? Si quid est quod indagaris, inveneris, ex tenebris
erueris, quamquam iniquum est, tamen consume sane, quod commodum est, quoniam
quidem tu attulisti; silvam vero tu Scantiam vendas nobis consulibus atque hoc
senatu? tu ullum vectigal attingas, tu populo Romano subsidia belli, tu
ornamenta pacis eripias? Tum vero hoc me inertiorem consulem iudicabo quam
illos fortissimos viros qui apud maiores nostros fuerunt, quod, quae vectigalia
illis consulibus populo Romano parta sunt, ea me consule ne retineri quidem
potuisse iudicabuntur. [4] Vendit Italiae
possessiones ex ordine omnis. Sane est in eo diligens; nullam enim
praetermittit. Persequitur in tabulis censoriis totam Siciliam; nullum
aedificium, nullos agros relinquit. Audistis auctionem populi Romani
proscriptam a tribuno plebis, constitutam in mensem Ianuarium, et, credo, non
dubitatis quin idcirco haec aerari causa non vendiderint ei qui armis et virtute
pepererunt, ut esset quod nos largitionis causa venderemus.
[5]
Videte nunc quo adfectent iter apertius quam antea. Nam superiore parte legis
quem ad modum Pompeium oppugnarent, a me indicati sunt; nunc iam se ipsi
indicabunt. Iubent venire agros Attalensium atque Olympenorum quos populo
Romano <P.> Servili, fortissimi viri, victoria adiunxit, deinde agros in
Macedonia regios qui partim T. Flaminini, partim L. Pauli qui Persen vicit
virtute parti sunt, deinde agrum optimum et fructuosissimum Corinthium qui L.
Mummi imperio ac felicitate ad vectigalia populi Romani adiunctus est, post
autem agros in Hispania apud Carthaginem novam duorum Scipionum eximia virtute
possessos; tum vero ipsam veterem Carthaginem vendunt quam P. Africanus nudatam
tectis ac moenibus sive ad notandam Carthaginiensium calamitatem, sive ad
testificandam nostram victoriam, sive oblata aliqua religione ad aeternam
hominum memoriam consecravit. [6] His insignibus
atque infulis imperi venditis quibus ornatam nobis maiores nostri rem publicam
tradiderunt, iubent eos agros venire quos rex Mithridates in Paphlagonia, Ponto
Cappadociaque possederit. Num obscure videntur prope hasta praeconis insectari
Cn. Pompei exercitum qui venire iubeant eos ipsos agros in quibus ille etiam
nunc bellum gerat atque versetur?
[7]
Hoc vero cuius modi est, quod eius auctionis quam constituunt locum sibi nullum
definiunt? Nam xviris quibus in locis ipsis videatur vendendi potestas lege
permittitur. Censoribus vectigalia locare nisi in conspectu populi Romani non
licet; his vendere vel in ultimis terris licebit? At hoc etiam nequissimi
homines consumptis patrimoniis faciunt ut in atriis auctionariis potius quam in
triviis aut in compitis auctionentur; hic permittit sua lege xviris ut in
quibus commodum sit tenebris, ut in qua velint solitudine, bona populi Romani
possint divendere. [8] Iam illa omnibus in
provinciis, regnis, liberis populis quam acerba, quam formidolosa, quam quaestuosa
concursatio xviralis futura sit, non videtis? Hereditatum obeundarum causa
quibus vos legationes dedistis, qui et privati et privatum ad negotium exierunt
non maximis opibus neque summa auctoritate praediti, tamen auditis profecto
quam graves eorum adventus sociis nostris esse soleant. [9]
Quam ob rem quid putatis impendere hac lege omnibus gentibus terroris et mali,
cum immittantur in orbem terrarum xviri summo cum imperio, summa cum avaritia
infinitaque omnium rerum cupiditate? quorum cum adventus graves, cum fasces
formidolosi, tum vero iudicium ac potestas erit non ferenda; licebit enim quod
videbitur publicum iudicare, quod iudicarint vendere. Etiam illud quod homines
sancti non facient, ut pecuniam accipiant ne vendant, tamen id eis ipsum per
legem licebit. Hinc vos quas spoliationes, quas pactiones, quam denique in
omnibus locis nundinationem iuris ac fortunarum fore putatis? [10]
Etenim, quod superiore parte legis praefinitum fuit, 'Svlla et Pompeio
consvlibvs,' id rursus liberum infinitumque fecerunt. Iubet enim eosdem xviros
omnibus agris publicis pergrande vectigal imponere, ut idem possint et liberare
agros quos commodum sit et quos ipsis libeat publicare. Quo in iudicio perspici
non potest utrum severitas acerbior an benignitas quaestuosior sit futura.
Sunt tamen
in tota lege exceptiones duae non tam iniquae quam suspiciosae. Excipit enim in
vectigali imponendo agrum Recentoricum Siciliensem, in vendendis agris eos
agros de quibus cautum sit foedere. Hi sunt in Africa, qui ab Hiempsale
possidentur. [11] Hic quaero, si Hiempsali
satis est cautum foedere et Recentoricus ager privatus est, quid attinuerit
excipi; sin et foedus illud habet aliquam dubitationem et ager Recentoricus
dicitur non numquam esse publicus, quem putet existimaturum duas causas in orbe
terrarum repertas quibus gratis parceret. Num quisnam tam abstrusus usquam
nummus videtur quem non architecti huiusce legis olfecerint? Provincias,
civitates liberas, socios, amicos, reges denique exhauriunt, admovent manus
vectigalibus populi Romani. [12] Non est satis.
Audite, audite vos qui amplissimo populi senatusque iudicio exercitus habuistis
et bella gessistis: quod ad quemque pervenerit ex praeda, ex manubiis, ex auro
coronario, quod neque consumptum in monumento neque in aerarium relatum sit, id
ad xviros referri iubet! Hoc capite multa sperant; in omnis imperatores
heredesque eorum quaestionem suo iudicio comparant, sed maximam pecuniam se a
Fausto ablaturos arbitrantur. Quam causam suscipere iurati iudices noluerunt,
hanc isti xviri susceperunt: idcirco a iudicibus fortasse praetermissam esse
arbitrantur quod sit ipsis reservata. [13]
Deinde etiam in reliquum tempus diligentissime sancit ut, quod quisque
imperator habeat pecuniae, protinus ad xviros deferat. Hic tamen excipit
Pompeium simillime, ut mihi videtur, atque ut illa lege qua peregrini Roma
eiciuntur Glaucippus excipitur. Non enim hac exceptione unus adficitur
beneficio, sed unus privatur iniuria. Sed cui manubias remittit, in huius
vectigalia invadit. Iubet enim pecunia, si qua post nos consules ex novis
vectigalibus recipiatur, hac uti xviros. Quasi vero non intellegamus haec eos
vectigalia quae Cn. Pompeius adiunxerit vendere cogitare.
[14] Videtis iam, patres conscripti, omnibus rebus
et modis constructam et coacervatam pecuniam xviralem. Minuetur huius pecuniae
invidia; consumetur enim in agrorum emptionibus. Optime. Quis ergo emet agros
istos? Idem xviri; tu, Rulle,++missos enim facio ceteros++emes quod voles,
vendes quod voles; utrumque horum facies quanti voles. Cavet enim vir optimus
ne emat ab invito. Quasi vero non intellegamus ab invito emere iniuriosum esse,
ab non invito quaestuosum. Quantum tibi agri vendet, ut alios omittam, socer
tuus, et, si ego eius aequitatem animi probe novi, vendet non invitus? Facient
idem ceteri libenter, ut possessionis invidiam pecunia commutent, accipiant
quod cupiunt, dent quod retinere vix possunt.
[15] Nunc perspicite omnium rerum infinitam atque
intolerandam licentiam. Pecunia coacta est ad agros emendos; ei porro ab
invitis non ementur. Si consenserint possessores non vendere, quid futurum est?
Referetur pecunia? Non licet. Exigetur? Vetat. Verum esto; nihil est quod non
emi possit, si tantum des quantum velit venditor. Spoliemus orbem terrarum,
vendamus vectigalia, effundamus aerarium, ut locupletatis aut invidiae aut
pestilentiae possessoribus agri tamen emantur.
[16] Quid tum? quae erit in istos agros deductio,
quae totius rei ratio atque descriptio? 'Deducentur,' inquit, 'coloniae.' Quot?
quorum hominum? in quae loca? Quis enim non videt in coloniis esse haec omnia
consideranda? Tibi nos, Rulle, et istis tuis harum omnium rerum machinatoribus
totam Italiam inermem tradituros existimasti, quam praesidiis confirmaretis,
coloniis occuparetis, omnibus vinclis devinctam et constrictam teneretis? Vbi
enim cavetur ne in Ianiculo coloniam constituatis, ne urbem hanc urbe alia
premere atque urgere possitis? 'Non faciemus,' inquit. Primum nescio, deinde
timeo, postremo non committam ut vestro beneficio potius quam nostro consilio
salvi esse possimus. [17] Quod vero totam
Italiam vestris coloniis complere voluistis, id cuius modi esset neminemne
nostrum intellecturum existimavistis? Scriptum est enim: 'Qvae in mvnicipia
qvasqve in colonias xviri velint, dedvcant colonos qvos velint et eis agros
adsignent qvibvs in locis velint,' ut, cum totam Italiam militibus suis occuparint,
nobis non modo dignitatis retinendae, verum ne libertatis quidem recuperandae
spes relinquatur. Atque haec a me suspicionibus et coniectura coarguuntur. [18] Iam omnis omnium tolletur error, iam aperte
ostendent sibi nomen huius rei publicae, sedem urbis atque imperi, denique hoc
templum Iovis Optimi Maximi atque hanc arcem omnium gentium displicere. Capuam
deduci colonos volunt, illam urbem huic urbi rursus opponere, illuc opes suas
deferre et imperi nomen transferre cogitant. Qui locus propter ubertatem
agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur,
ibi nostri coloni delecti ad omne facinus a xviris conlocabuntur, et, credo,
qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati copiam rerum moderate ferre
non potuerunt, in ea isti vestri satellites modeste insolentiam suam
continebunt. [19] Maiores nostri Capua
magistratus, senatum, consilium commune, omnia denique insignia rei publicae
sustulerunt, neque aliud quicquam in urbe nisi inane nomen Capuae reliquerunt,
non crudelitate++quid enim illis fuit clementius qui etiam externis hostibus
victis sua saepissime reddiderunt?++sed consilio, quod videbant, si quod rei
publicae vestigium illis moenibus contineretur, urbem ipsam imperio domicilium
praebere posse; vos haec, nisi evertere rem publicam cuperetis ac vobis novam
dominationem comparare, credo, quam perniciosa essent non videretis. [20] Quid enim cavendum est in coloniis
deducendis? Si luxuries, Hannibalem ipsum Capua corrupit, si superbia, nata
inibi esse haec ex Campanorum fastidio videtur, si praesidium, non praeponitur
huic urbi ista colonia, sed opponitur. At quem ad modum armatur, di immortales!
Nam bello Punico quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese; nunc omnes urbes
quae circum Capuam sunt a colonis per eosdem xviros occupabuntur; hanc enim ob
causam permittit ipsa lex, in omnia quae velint oppida colonos ut xviri
deducant quos velint. Atque his colonis agrum Campanum et Stellatem campum
dividi iubet. [21] Non queror deminutionem
vectigalium, non flagitium huius iacturae atque damni, praetermitto illa quae
nemo est quin gravissime et verissime conqueri possit, nos caput patrimoni
publici, pulcherrimam populi Romani possessionem, subsidium annonae, horreum
belli, sub signo claustrisque rei publicae positum vectigal servare non
potuisse, eum denique nos agrum P. Rullo concessisse, qui ager ipse per sese et
Sullanae dominationi et Gracchorum largitioni restitisset; non dico solum hoc
in re publica vectigal esse quod amissis aliis remaneat, intermissis non
conquiescat, in pace niteat, in bello non obsolescat, militem sustentet, hostem
non pertimescat; praetermitto omnem hanc orationem et contioni reservo; de
periculo salutis ac libertatis loquor. [22]
Quid enim existimatis integrum vobis in re publica fore aut in vestra libertate
ac dignitate retinenda, cum Rullus atque ei quos multo magis quam Rullum
timetis cum omni egentium atque improborum manu, cum omnibus copiis, cum omni argento
et auro Capuam et urbis circa Capuam occuparint?
His ego
rebus, patres conscripti, resistam vehementer atque acriter neque patiar
homines ea me consule expromere quae contra rem publicam iam diu cogitarunt. [23] Errastis, Rulle, vehementer et tu et non
nulli conlegae tui qui sperastis vos contra consulem veritate, non ostentatione
popularem posse in evertenda re publica populares existimari. Lacesso vos, in
contionem voco, populo Romano disceptatore uti volo. Etenim, ut circumspiciamus
omnia quae populo grata atque iucunda sunt, nihil tam populare quam pacem, quam
concordiam, quam otium reperiemus. Sollicitam mihi civitatem suspicione,
suspensam metu, perturbatam vestris legibus et contionibus et deductionibus
tradidistis; spem improbis ostendistis, timorem bonis iniecistis, fidem de
foro, dignitatem de re publica sustulistis. [24]
Hoc motu atque hac perturbatione animorum atque rerum cum populo Romano vox et
auctoritas consulis repente in tantis tenebris inluxerit, cum ostenderit nihil
esse metuendum, nullum exercitum, nullam manum, nullas colonias, nullam
venditionem vectigalium, nullum imperium novum, nullum regnum xvirale, nullam
alteram Romam neque aliam sedem imperi nobis consulibus futuram summamque tranquillitatem
pacis atque oti, verendum, credo, nobis erit ne vestra ista praeclara lex
agraria magis popularis esse videatur. [25] Cum
vero scelera consiliorum vestrorum fraudemque legis et insidias quae ipsi
populo Romano a popularibus tribunis plebis fiant ostendero, pertimescam,
credo, ne mihi non liceat contra vos in contione consistere, praesertim cum
mihi deliberatum et constitutum sit ita gerere consulatum quo uno modo geri
graviter et libere potest, ut neque provinciam neque honorem neque ornamentum
aliquod aut commodum neque rem ullam quae a tribuno plebis impediri possit
appetiturus sim. [26] Dicit frequentissimo
senatu consul Kalendis Ianuariis sese, si status hic rei publicae maneat neque
aliquod negotium exstiterit quod honeste subterfugere non possit, in provinciam
non iturum. Sic me in hoc magistratu geram, patres conscripti, ut possim
tribunum plebis rei publicae iratum coercere, mihi iratum contemnere.
Quam
ob rem, per deos immortalis! conligite vos, tribuni plebis, deserite eos a
quibus, nisi prospicitis, brevi tempore deseremini, conspirate nobiscum,
consentite cum bonis, communem rem publicam communi studio atque amore
defendite. Multa sunt occulta rei publicae volnera, multa nefariorum civium
perniciosa consilia; nullum externum periculum est, non rex, non gens ulla, non
natio pertimescenda est; inclusum malum, intestinum ac domesticum est. Huic pro
se quisque nostrum mederi atque hoc omnes sanare velle debemus. [27]
Erratis, si senatum probare ea quae dicuntur a me putatis, populum autem esse
in alia voluntate. Omnes qui se incolumis volent sequentur auctoritatem
consulis soluti a cupiditatibus, liberi a delictis, cauti in periculis, non
timidi in contentionibus. Quod si qui vestrum spe ducitur se posse turbulenta
ratione honori velificari suo, primum me consule id sperare desistat, deinde
habeat me ipsum sibi documento, quem equestri ortum loco consulem videt, quae
vitae via facillime viros bonos ad honorem dignitatemque perducat. Quod si vos
vestrum mihi studium, patres conscripti, ad communem dignitatem defendendam
profitemini, perficiam profecto, id quod maxime res publica desiderat, ut huius
ordinis auctoritas, quae apud maiores nostros fuit, eadem nunc longo intervallo
rei publicae restituta esse videatur.
|