ORATIO
SECVNDA CONTRA P. SERVILIVM RVLLVM TR. PLEB. IN SENATV
[1] Est hoc in more
positum, Quirites, institutoque maiorum, ut ei qui beneficio vestro imagines
familiae suae consecuti sunt eam primam habeant contionem, qua gratiam benefici
vestri cum suorum laude coniungant. Qua in oratione non nulli aliquando digni
maiorum loco reperiuntur, plerique autem hoc perficiunt ut tantum maioribus
eorum debitum esse videatur, unde etiam quod posteris solveretur redundaret.
Mihi, Quirites, apud vos de meis maioribus dicendi facultas non datur, non quo
non tales fuerint qualis nos illorum sanguine creatos disciplinisque institutos
videtis, sed quod laude populari atque honoris vestri luce caruerunt. [2]
De me autem ipso vereor ne adrogantis sit apud vos dicere, ingrati tacere. Nam
et quibus studiis hanc dignitatem consecutus sim memet ipsum commemorare
perquam grave est, et silere de tantis vestris beneficiis nullo modo possum.
Qua re adhibebitur a me certa ratio moderatioque dicendi, ut quid a vobis
acceperim commemorem, qua re dignus vestro summo honore singularique iudicio
sim, ipse modice dicam, si necesse erit, vos eosdem existimaturos putem qui
iudicavistis.
[3] Me perlongo
intervallo prope memoriae temporumque nostrorum primum hominem novum consulem
fecistis et eum locum quem nobilitas praesidiis firmatum atque omni ratione
obvallatum tenebat me duce rescidistis virtutique in posterum patere voluistis.
Neque me tantum modo consulem, quod est ipsum per sese amplissimum, sed ita
fecistis quo modo pauci nobiles in hac civitate consules facti sunt, novus ante
me nemo. Nam profecto, si recordari volueritis de novis hominibus, reperietis
eos qui sine repulsa consules facti sunt diuturno labore atque aliqua occasione
esse factos, cum multis annis post petissent quam praetores fuissent, aliquanto
serius quam per aetatem ac per leges liceret; qui autem anno suo petierint,
sine repulsa non esse factos; me esse unum ex omnibus novis hominibus de quibus
meminisse possimus, qui consulatum petierim cum primum licitum sit, consul
factus sim cum primum petierim, ut vester honos ad mei temporis diem petitus,
non ad alienae petitionis occasionem interceptus, nec diuturnis precibus efflagitatus,
sed dignitate impetratus esse videatur. [4] Est illud
amplissimum quod paulo ante commemoravi, Quirites, quod hoc honore ex novis
hominibus primum me multis post annis adfecistis, quod prima petitione, quod
anno meo, sed tamen magnificentius atque ornatius esse illo nihil potest, quod
meis comitiis non tabellam vindicem tacitae libertatis, sed vocem vivam prae
vobis indicem vestrarum erga me voluntatum ac studiorum tulistis. Itaque me non
extrema diribitio suffragiorum, sed primi illi vestri concursus, neque singulae
voces praeconum, sed una vox universi populi Romani consulem declaravit.
[5] Hoc ego tam insigne, tam singulare vestrum beneficium,
Quirites, cum ad animi mei fructum atque laetitiam duco esse permagnum, tum ad
curam sollicitudinemque multo magis. Versantur enim, Quirites, in animo meo
multae et graves cogitationes quae mihi nullam partem neque diurnae neque
nocturnae quietis impertiunt, primum tuendi consulatus, quae cum omnibus est
difficilis et magna ratio, tum vero mihi praeter ceteros cuius errato nulla
venia, recte facto exigua laus et ab invitis expressa proponitur; non dubitanti
fidele consilium, non laboranti certum subsidium nobilitatis ostenditur.
[6] Quod si solus in discrimen aliquod adducerer, ferrem,
Quirites, animo aequiore; sed mihi videntur certi homines, si qua in re me non
modo consilio verum etiam casu lapsum esse arbitrabuntur, vos universos qui me
antetuleritis nobilitati vituperaturi. Mihi autem, Quirites, omnia potius
perpetienda esse duco quam non ita gerendum consulatum ut in omnibus meis
factis atque consiliis vestrum de me factum consiliumque laudetur. Accedit
etiam ille mihi summus labor ac difficillima ratio consulatus gerendi, quod non
eadem mihi qua superioribus consulibus lege et condicione utendum esse decrevi,
qui aditum huius loci conspectumque vestrum partim magno opere fugerunt, partim
non vehementer secuti sunt. Ego autem non solum hoc in loco dicam ubi est id
dictu facillimum, sed in ipso senatu in quo esse locus huic voci non videbatur
popularem me futurum esse consulem prima illa mea oratione Kalendis Ianuariis
dixi. [7] Neque enim ullo modo facere possum ut, cum me
intellegam non hominum potentium studio, non excellentibus gratiis paucorum,
sed universi populi Romani iudicio consulem ita factum ut nobilissimis
hominibus longe praeponerer, non et in hoc magistratu et in omni vita
<videar> esse popularis. Sed mihi ad huius <verbi> vim et
interpretationem vehementer opus est vestra sapientia. Versatur enim magnus
error propter insidiosas non nullorum simulationes qui, cum populi non solum
commoda verum etiam salutem oppugnant et impediunt, oratione adsequi volunt ut
populares esse videantur. [8] Ego qualem Kalendis Ianuariis
acceperim rem publicam, Quirites, intellego, plenam sollicitudinis, plenam
timoris; in qua nihil erat mali, nihil adversi quod non boni metuerent, improbi
exspectarent; omnia turbulenta consilia contra hunc rei publicae statum et
contra vestrum otium partim iniri, partim nobis consulibus designatis inita
esse dicebantur; sublata erat de foro fides non ictu aliquo novae calamitatis,
sed suspicione ac perturbatione iudiciorum, infirmatione rerum iudicatarum;
novae dominationes, extraordinaria non imperia, sed regna quaeri putabantur.
[9] Quae cum ego non solum suspicarer, sed plane cernerem --
neque enim obscure gerebantur -- dixi in senatu in hoc magistratu me popularem
consulem futurum. Quid enim est tam populare quam pax? qua non modo ei quibus
natura sensum dedit sed etiam tecta atque agri mihi laetari videntur. Quid tam
populare quam libertas? quam non solum ab hominibus verum etiam a bestiis
expeti atque omnibus rebus anteponi videtis. Quid tam populare quam otium? quod
ita iucundum est ut et vos et maiores vestri et fortissimus quisque vir maximos
labores suscipiendos putet, ut aliquando in otio possit esse, praesertim in
imperio ac dignitate. Quin idcirco etiam maioribus nostris praecipuam laudem
gratiamque debemus, quod eorum labore est factum uti impune in otio esse
possemus. Qua re qui possum non esse popularis, cum videam haec omnia,
Quirites, pacem externam, libertatem propriam generis ac nominis vestri, otium
domesticum, denique omnia quae vobis cara atque ampla sunt in fidem et quodam
modo in patrocinium mei consulatus esse conlata? [10] Neque
enim, Quirites, illud vobis iucundum aut populare debet videri, largitio aliqua
promulgata, quae verbis ostentari potest, re vera fieri nisi exhausto aerario
nullo pacto potest; neque vero illa popularia sunt existimanda, iudiciorum
perturbationes, rerum iudicatarum infirmationes, restitutio damnatorum, qui
civitatum adflictarum perditis iam rebus extremi exitiorum solent esse exitus;
nec, si qui agros populo Romano pollicentur, si aliud quiddam obscure
moliuntur, aliud spe ac specie simulationis ostentant, populares existimandi
sunt.
Nam vere dicam, Quirites, genus ipsum
legis agrariae vituperare non possum. Venit enim mihi in mentem duos
clarissimos, ingeniosissimos, amantissimos plebei Romanae viros, Ti. et C.
Gracchos, plebem in agris publicis constituisse, qui agri a privatis antea
possidebantur. Non sum autem ego is consul qui, ut plerique, nefas esse
arbitrer Gracchos laudare, quorum consiliis, sapientia, legibus multas esse
video rei publicae partis constitutas. [11] Itaque, ut initio
mihi designato consuli nuntiabatur legem agrariam tribunos plebis designatos
conscribere, cupiebam quid cogitarent cognoscere; etenim arbitrabar, quoniam
eodem anno gerendi nobis essent magistratus, esse aliquam oportere inter nos
rei publicae bene administrandae societatem. [12] Cum
familiariter me in eorum sermonem insinuarem ac darem, celabar, excludebar, et,
cum ostenderem, si lex utilis plebi Romanae mihi videretur, auctorem me atque
adiutorem futurum, tamen aspernabantur hanc liberalitatem meam; negabant me
adduci posse ut ullam largitionem probarem. Finem feci offerendi mei ne forte
mea sedulitas aut insidiosa aut impudens videretur. Interea non desistebant
clam inter se convenire, privatos quosdam adhibere, ad suos coetus occultos
noctem adiungere et solitudinem. Quibus rebus quanto in metu fuerimus, ex
vestra sollicitudine in qua illis temporibus fuistis facile adsequi coniectura
poteritis. [13] Ineunt tandem magistratus tribuni plebis;
contio exspectatur P. Rulli, quod et princeps erat agrariae legis et
truculentius se gerebat quam ceteri. Iam designatus alio voltu, alio vocis
sono, alio incessu esse meditabatur, vestitu obsoletiore, corpore inculto et
horrido, capillatior quam ante barbaque maiore, ut oculis et aspectu denuntiare
omnibus vim tribuniciam et minitari rei publicae videretur. Legem hominis
contionemque exspectabam; lex initio nulla proponitur, contionem in pridie Idus
advocari iubet. Summa cum exspectatione concurritur. Explicat orationem sane
longam et verbis valde bonis. Vnum erat quod mihi vitiosum videbatur, quod
tanta ex frequentia inveniri nemo potuit qui intellegere posset quid diceret.
Hoc ille utrum insidiarum causa fecerit, an hoc genere eloquentiae delectetur
nescio. Tametsi, qui acutiores in contione steterant, de lege agraria nescio
quid voluisse eum dicere suspicabantur. Aliquando tandem me designato lex in
publicum proponitur. Concurrunt iussu meo plures uno tempore librarii,
descriptam legem ad me adferunt. [14] Omni hoc ratione vobis
confirmare possum, Quirites, hoc animo me ad legendam legem cognoscendamque
venisse ut, si eam vobis accommodatam atque utilem esse intellegerem, auctor
eius atque adiutor essem. Non enim natura neque discidio neque odio penitus
insito bellum nescio quod habet susceptum consulatus cum tribunatu, quia
persaepe seditiosis atque improbis tribunis plebis boni et fortes consules
obstiterunt, et quia vis tribunicia non numquam libidini restitit consulari.
Non potestatum dissimilitudo, sed animorum disiunctio dissensionem facit.
[15] Itaque hoc animo legem sumpsi in manus ut eam cuperem
esse aptam vestris commodis et eius modi quam consul re, non oratione popularis
et honeste et libenter posset defendere. Atque ego a primo capite legis usque
ad extremum reperio, Quirites, nihil aliud cogitatum, nihil aliud susceptum,
nihil aliud actum nisi uti x reges aerari, vectigalium, provinciarum omnium,
totius rei publicae, regnorum, liberorum populorum, orbis denique terrarum
domini constituerentur legis agrariae simulatione atque nomine. Sic confirmo,
Quirites, hac lege agraria pulchra atque populari dari vobis nihil, condonari
certis hominibus omnia, ostentari populo Romano agros, eripi etiam libertatem,
privatorum pecunias augeri, publicas exhauriri, denique, quod est
indignissimum, per tribunum plebis, quem maiores praesidem libertatis
custodemque esse voluerunt, reges in civitate constitui. [16]
Quae cum, Quirites, euero, si falsa vobis videbuntur esse, sequar auctoritatem
vestram, mutabo meam sententiam; sin insidias fieri libertati vestrae
simulatione largitionis intellegetis, nolitote dubitare plurimo sudore et
sanguine maiorum vestrorum partam vobisque traditam libertatem nullo vestro
labore consule adiutore defendere.
Primum caput est legis agrariae quo, ut
illi putant, temptamini leviter quo animo libertatis vestrae deminutionem ferre
possitis. Iubet enim tribunum plebis qui eam legem tulerit creare xviros per
tribus xvii, ut, quem viiii tribus fecerint, is xvir sit. [17]
Hic quaero quam ob causam initium rerum ac legum suarum hinc duxerit ut populus
Romanus suffragio privaretur. Totiens legibus agrariis curatores constituti
sunt iiiviri, vviri, xviri; quaero a populari tribuno plebis ecquando nisi per
xxxv tribus creati sint. Etenim cum omnis potestates, imperia, curationes ab
universo populo Romano proficisci convenit, tum eas profecto maxime quae
constituuntur ad populi fructum aliquem et commodum, in quo et universi
deligant quem populo Romano maxime consulturum putent, et unus quisque studio
et suffragio suo viam sibi ad beneficium impetrandum munire possit. Hoc tribuno
plebis potissimum venit in mentem, populum Romanum universum privare
suffragiis, paucas tribus non certa condicione iuris, sed sortis beneficio
fortuito ad usurpandam libertatem vocare. [18] 'Item,' inquit,
'eodemqve modo,' capite altero, 'vt comitiis pontificis maximi.' Ne hoc quidem
vidit, maiores nostros tam fuisse popularis ut, quem per populum creari fas non
erat propter religionem sacrorum, in eo tamen propter amplitudinem sacerdoti
voluerint populo supplicari. Atque hoc idem de ceteris sacerdotiis Cn.
Domitius, tribunus plebis, vir clarissimus, tulit, quod populus per religionem
sacerdotia mandare non poterat, ut minor pars populi vocaretur; ab ea parte qui
esset factus, is a conlegio cooptaretur. [19] Videte quid
intersit inter Cn. Domitium, tribunum plebis, hominem nobilissimum, et P.
Rullum qui temptavit, ut opinor, patientiam vestram, cum se nobilem esse
diceret. Domitius, quod per caerimonias populi fieri non poterat, ratione
adsecutus est, ut id, quoad posset, quoad fas esset, quoad liceret, populi ad
partis daret; hic, quod populi semper proprium fuit, quod nemo imminuit, nemo
mutavit quin ei qui populo agros essent adsignaturi ante acciperent a populo
beneficium quam darent, id totum eripere vobis atque e manibus extorquere
conatus est. Ille, quod dari populo nullo modo poterat, tamen quodam modo
dedit; hic, quod adimi nullo pacto potest, tamen quadam ratione eripere
conatur.
[20] Quaeret quispiam
in tanta iniuria tantaque impudentia quid spectarit. Non defuit consilium;
fides erga plebem Romanam, Quirites, aequitas in vos libertatemque vestram
vehementer defuit. Iubet enim comitia xviris habere creandis eum qui legem
tulerit. Hoc dicam planius: Iubet Rullus, homo non cupidus neque appetens,
habere comitia Rullum. Nondum reprehendo; video fecisse alios; illud quod nemo
fecit, de minore parte populi, quo pertineat videte. Habebit comitia, volet eos
renuntiare quibus regia potestas hac lege quaeritur; universo populo neque ipse
committit neque illi horum consiliorum auctores committi recte putant posse.
[21] Sortietur tribus idem Rullus. Homo felix educet quas
volet tribus. Quos viiii tribus xviros fecerint ab eodem Rullo eductae, hos
omnium rerum, ut iam ostendam, dominos habebimus. Atque hi, ut grati ac memores
benefici esse videantur, aliquid se viiii tribuum notis hominibus debere
confitebuntur, reliquis vero vi et xx tribubus nihil erit quod non putent posse
suo iure se denegare. Quos tandem igitur xviros fieri volt? Se primum. Qui
licet? leges enim sunt veteres neque eae consulares, si quid interesse hoc
arbitramini, sed tribuniciae vobis maioribusque vestris vehementer gratae atque
iucundae; Licinia est lex et altera Aebutia, quae non modo eum qui tulerit de
aliqua curatione ac potestate sed etiam conlegas eius, cognatos, adfinis
excipit, ne eis ea potestas curatiove mandetur. [22] Etenim si
populo consulis, remove te a suspicione alicuius tui commodi, fac fidem te
nihil nisi populi utilitatem et fructum quaerere, sine ad alios potestatem, ad
te gratiam benefici tui pervenire. Nam hoc quidem vix est liberi populi, vix
vestrorum animorum ac magnificentiae. Quis legem tulit? Rullus. Quis maiorem
partem populi suffragiis prohibuit? Rullus. Quis comitiis praefuit, quis tribus
quas voluit vocavit nullo custode sortitus, quis xviros quos voluit creavit?
Idem Rullus. Quem principem renuntiavit? Rullum. Vix me hercule servis hoc eum
suis, non <modo> vobis omnium gentium dominis probaturum arbitror.
Optimae leges igitur hac lege sine ulla exceptione tollentur; idem lege sibi
sua curationem petet, idem maiore parte populi suffragiis spoliata comitia
habebit, quos volet atque in eis se ipsum renuntiabit, et videlicet conlegas
suos ascriptores legis agrariae non repudiabit, a quibus ei locus primus in
indice et in praescriptione legis concessus est; ceteri fructus omnium rerum
qui in spe legis huius positi sunt communi cautione atque aequa ex parte
retinentur.
[23] At videte hominis
diligentiam, si aut Rullum <illud> cogitasse aut si Rullo potuisse in
mentem venire arbitramini. Viderunt ei qui haec machinabantur, si vobis ex omni
populo deligendi potestas esset data, quaecumque res esset in qua fides,
integritas, virtus, auctoritas quaereretur, vos eam sine dubitatione ad Cn.
Pompeium principem delaturos. Etenim quem unum ex cunctis delegissetis ut eum
omnibus omnium gentium bellis terra et mari praeponeretis, certe in xviris
faciendis sive fides haberetur sive honos, et committi huic optime et ornari
hunc iustissime posse intellegebant. [24] Itaque excipitur hac
lege non adulescentia, non legitimum aliquod impedimentum, non potestas, non
magistratus ullus aliis negotiis ac legibus impeditus, reus denique quo minus
xvir fieri possit, non excipitur; Cn. Pompeius excipitur, ne cum P. Rullo --
taceo de ceteris -- ßxvir fieri possit.
Praesentem enim profiteri iubet, quod nulla alia in lege umquam fuit ne in eis
quidem magistratibus quorum certus ordo est, ne, si accepta lex esset, illum
sibi conlegam ascriberetis custodem ac vindicem cupiditatum. Hic, quoniam video
vos hominis dignitate et contumelia legis esse commotos, renovabo illud quod
initio dixi, regnum comparari, libertatem vestram hac lege funditus tolli.
[25] An vos aliter existimabatis? cum ad omnia vestra pauci
homines cupiditatis oculos adiecissent, non eos in primis id acturos ut ex omni
custodia vestrae libertatis, ex omni potestate, curatione, patrocinio vestrorum
commodorum Cn. Pompeius depelleretur? Viderunt et vident, si per imprudentiam
vestram, neglegentiam meam legem incognitam acceperitis, fore uti postea
cognitis insidiis, cum xviros creetis, tum vitiis omnibus et sceleribus legis
Cn. Pompei praesidium opponendum putetis. Et hoc parvum argumentum vobis erit,
a certis hominibus dominationem potestatemque omnium rerum quaeri, cum videatis
eum quem custodem vestrae libertatis fore videant expertem fieri dignitatis?
[26] Cognoscite nunc
quae potestas xviris et quanta detur. Primum lege curiata xviros ornat. Iam hoc
inauditum et plane novum, uti curiata lege magistratus detur qui nullis
comitiis ante sit datus. Eam legem ab eo praetore populi Romani qui sit primus
factus ferri iubet. At quo modo? Vt ei xviratum habeant quos plebs
designaverit. Oblitus est nullos a plebe designari. Et is orbem terrarum constringit
novis legibus qui, quod in secundo capite scriptum est, non meminit in tertio?
Atque hic perspicuum est quid iuris a maioribus acceperitis, quid ab hoc
tribuno plebis vobis relinquatur. Maiores de singulis magistratibus bis vos
sententiam ferre voluerunt. Nam cum centuriata lex censoribus ferebatur, cum
curiata ceteris patriciis magistratibus, tum iterum de eisdem iudicabatur, ut
esset reprehendendi potestas, si populum benefici sui paeniteret.
[27] Nunc, Quirites, prima illa comitia tenetis, centuriata et
tributa, curiata tantum auspiciorum causa remanserunt. Hic autem tribunus
plebis quia videbat potestatem neminem iniussu populi aut plebis posse habere,
curiatis eam comitiis quae vos non initis confirmavit, tributa quae vestra
erant sustulit. Ita cum maiores binis comitiis voluerint vos de singulis
magistratibus iudicare, hic homo popularis ne unam quidem populo comitiorum
potestatem reliquit. [28] Sed videte hominis
religionem et diligentiam. Vidit et perspexit sine curiata lege xviros
potestatem habere non posse, quoniam per viiii tribus essent constituti; iubet
ferre de his legem curiatam; praetori imperat. Quam id ipsum absurde, nihil ad
me attinet. Iubet enim, qui primus sit praetor factus, eum legem curiatam
ferre; sin is ferre non possit, qui postremus sit, ut aut lusisse in tantis
rebus aut profecto nescio quid spectasse videatur. Verum hoc quod est aut ita
perversum ut ridiculum, aut ita malitiosum ut obscurum sit, relinquamus; ad
religionem hominis revertamur. Videt sine lege curiata nihil agi per xviros
posse. [29] Quid postea, si ea lata non erit?
Attendite ingenium. 'Tvm ei xviri,' inquit, 'eodem ivre sint qvo qvi optima
lege.' Si hoc fieri potest ut in hac civitate quae longe iure libertatis
ceteris civitatibus antecellit quisquam nullis comitiis imperium aut potestatem
adsequi possit, quid attinet tertio capite legem curiatam ferre iubere, cum
quarto permittas ut sine lege curiata idem iuris habeant quod haberent, si
optima lege a populo essent creati? Reges constituuntur, non xviri, Quirites,
itaque ab his initiis fundamentisque nascuntur, ut non modo cum
<magistratum> gerere coeperint, sed etiam cum constituentur, omne vestrum
ius, potestas libertasque tollatur. [30] At
videte quam diligenter retineat ius tribuniciae potestatis. Consulibus legem
curiatam ferentibus a tribunis plebis saepe est intercessum -- neque tamen nos
id querimur, esse hanc tribunorum plebis potestatem; tantum modo, si quis ea
potestate temere est usus, <furiosum> existimamus -- ; hic tribunus
plebis legi curiatae quam praetor ferat adimit intercedendi potestatem. Atque
hoc cum in eo reprehendendum est quod per tribunum plebis tribunicia potestas
minuitur, tum in eo deridendum quod consuli, si legem curiatam non habet,
attingere rem militarem non licet, hic, cui vetat intercedi, ei potestatem,
etiam si intercessum sit, tamen eandem constituit quam si lata esset lex, ut
non intellegam qua re aut hic vetet intercedere aut quemquam intercessurum putet,
cum intercessio stultitiam intercessoris significatura sit, non rem impeditura.
[31] Sint igitur xviri
neque veris comitiis, hoc est, populi suffragiis, neque illis ad speciem atque
ad usurpationem vetustatis per xxx lictores auspiciorum causa adumbratis
constituti. Videte nunc eos qui a vobis nihil potestatis acceperint quanto
maioribus ornamentis adficiat quam omnes nos adfecti sumus quibus vos
amplissimas potestates dedistis. Iubet auspicia coloniarum deducendarum causa
xviros habere pullarios<que>,
'eodem ivre,' inquit, 'qvo habvervnt iiiviri lege Sempronia.' Audes etiam,
Rulle, mentionem facere legis Semproniae, nec te ea lex ipsa commonet iiiviros
illos xxxv tribuum suffragio creatos esse? Et cum tu a Ti. Gracchi aequitate ac
pudore longissime remotus sis, id quod dissimillima ratione factum sit eodem
iure putas esse oportere? [32] Dat praeterea
potestatem verbo praetoriam, re vera regiam; definit in quinquennium, facit
sempiternam; tantis enim confirmat opibus et copiis ut invitis eripi nullo modo
possit. Deinde ornat apparitoribus, scribis, librariis, praeconibus,
architectis, praeterea mulis, tabernaculis, centunculis, supellectili; sumptum
haurit ex aerario, suppeditat a sociis; finitores ex equestri loco ducentos,
vicenos singulorum stipatores corporis constituit, eosdem ministros et
satellites potestatis.
Formam adhuc habetis, Quirites, et
speciem ipsam tyrannorum; insignia videtis potestatis, nondum ipsam potestatem.
Dixerit enim fortasse quispiam: 'quid me ista laedunt, scriba, lictor, praeco,
pullarius?' Omnia sunt haec huius modi, Quirites, ut, ea qui habeat sine
vestris suffragiis, aut rex non ferendus aut privatus furiosus esse videatur. [33] Perspicite quanta potestas permittatur; non
privatorum insaniam, sed intolerantiam regum esse dicetis. Primum permittitur
infinita potestas innumerabilis pecuniae conficiendae vestris vectigalibus non
fruendis, sed alienandis; deinde orbis terrarum gentiumque omnium datur
cognitio sine consilio, poena sine provocatione, animadversio sine auxilio. [34] Iudicare per quinquennium vel de consulibus
vel de ipsis tribunis plebis poterunt; de illis interea nemo iudicabit;
magistratus eis petere licebit, causam dicere non licebit; emere agros a quibus
volent et quos volent quam volent magno poterunt; colonias deducere novas,
renovare veteres, totam Italiam suis coloniis ut complere liceat permittitur;
omnis provincias obeundi, liberos populos agris multandi, regnorum vendendorum
summa potestas datur; cum velint, Romae esse, cum commodum sit, quacumque
velint summo cum imperio iudicioque rerum omnium vagari ut liceat conceditur;
interea dissolvant iudicia publica, e consiliis abducant quos velint, singuli
de maximis rebus iudicent, quaestori permittant, finitorem mittant, ratum sit
quod finitor uni illi a quo missus erit renuntiaverit. [35]
Verbum mihi deest, Quirites, cum ego hanc potestatem regiam appello, sed
profecto maior est quaedam. Nullum enim regnum fuit umquam quod non se,
<si> minus iure aliquo, at regionibus tamen certis contineret. Hoc vero
infinitum est, quo et regna omnia et vestrum imperium, quod latissime patet, et
ea quae partim libera a vobis, partim etiam ignorata vobis sunt, permissu legis
continentur.
Datur igitur eis primum ut liceat ea
vendere omnia de quibus vendendis senatus consulta facta sunt M. Tullio Cn.
Cornelio consulibus post<ve> ea.
[36] Cur hoc tam est obscurum atque caecum?
Quid? ista omnia de quibus senatus censuit nominatim in lege perscribi nonne
potuerunt? Duae sunt huius obscuritatis causae, Quirites, una pudoris, si quis
pudor esse potest in tam insigni impudentia, altera sceleris. Nam neque ea quae
senatus vendenda censuit nominatim audet appellare; sunt enim loca publica
urbis, sunt sacella quae post restitutam tribuniciam potestatem nemo attigit,
quae maiores in urbe <partim ornamenta urbis,> partim periculi perfugia
esse voluerunt. Haec lege tribunicia xviri vendent. Accedet eo mons Gaurus,
accedent salicta ad Minturnas, adiungetur etiam illa via vendibilis Herculanea
multarum deliciarum et magnae pecuniae, permulta alia quae senatus propter
angustias aerari vendenda censuit, consules propter invidiam non vendiderunt. [37] Verum haec fortasse propter pudorem in lege
reticentur. Sed illud magis est credendum et pertimescendum quod audaciae
xvirali corrumpendarum tabularum publicarum fingendorumque senatus consultorum,
quae facta numquam sint, cum ex eo numero qui per eos annos consules fuerunt
multi mortui sint, magna potestas permittitur. Nisi forte nihil est aequum nos
de eorum audacia suspicari quorum cupiditati nimium angustus orbis terrarum
esse videatur.
[38] Habetis unum
venditionis genus quod magnum videri vobis intellego; sed attendite animos ad
ea quae consequuntur; hunc quasi gradum quendam atque aditum ad cetera factum
intellegetis. 'Qvi agri, qvae loca, aedificia.' Quid est praeterea? Multa in
mancipiis, in pecore, auro, argento, ebore, veste, supellectili, ceteris rebus.
Quid dicam? invidiosum putasse hoc fore, si omnia nominasset? Non metuit
invidiam. Quid ergo? Longum putavit et timuit ne quid praeteriret; ascripsit
'alivdve qvid,' qua brevitate rem nullam esse exceptam videtis. Quicquid igitur
sit extra Italiam quod publicum populi Romani factum sit L. Sulla Q. Pompeio
consulibus aut postea, id xviros iubet vendere. [39]
Hoc capite, Quirites, omnis gentis, nationes, provincias, regna xvirum dicioni,
iudicio potestatique permissa et condonata esse dico. Primum hoc quaero, ecqui
tandem locus usquam sit quem non possint xviri dicere publicum populi Romani
esse factum. Nam cum idem possit iudicare qui dixerit, quid est quod non liceat
ei dicere cui liceat eidem iudicare? Commodum erit Pergamum, Smyrnam, Trallis,
Ephesum, Miletum, Cyzicum, totam denique Asiam quae post L. Sullam Q. Pompeium
consules recuperata sit populi Romani factam esse dicere; [40]
utrum oratio ad eius rei disputationem deerit, an, cum idem et disseret et
iudicabit, impelli non poterit ut falsum iudicet? an, si condemnare Asiam
nolet, terrorem damnationis et minas non quanti volet aestimabit? Quid? quod
disputari contra nullo pacto potest, quod iam statutum a nobis est et
iudicatum, quoniam hereditatem iam crevimus, regnum Bithyniae, quod certe
publicum est populi Romani factum, num quid causae est quin omnis agros, urbis,
stagna, portus, totam denique Bithyniam xviri vendituri sint? Quid? Mytilenae,
quae certe vestrae, Quirites, belli lege ac victoriae iure factae sunt, urbs et
natura ac situ et descriptione aedificiorum et pulchritudine in primis nobilis,
agri iucundi et fertiles, nempe eodem capite inclusi continentur. [41]
Quid? Alexandrea cunctaque Aegyptus ut occulte latet, ut recondita est, ut
furtim tota xviris traditur! Quis enim vestrum hoc ignorat, dici illud regnum
testamento regis Alexae populi Romani esse factum? Hic ego consul populi Romani
non modo nihil iudico sed ne quid sentiam quidem profero. Magna enim mihi res
non modo ad statuendum sed etiam ad dicendum videtur esse. Video qui
testamentum factum esse confirmet; auctoritatem senatus exstare hereditatis
aditae sentio tum cum Alexa mortuo nos tris legatos Tyrum misimus, qui ab illo
pecuniam depositam recuperarent. [42] Haec L.
Philippum saepe in senatu confirmasse memoria teneo; eum qui regnum illud
teneat hoc tempore neque genere neque animo regio esse inter omnis fere video
convenire. Dicitur contra nullum esse testamentum, non oportere populum Romanum
omnium regnorum appententem videri, demigraturos in illa loca nostros homines
propter agrorum bonitatem et omnium rerum copiam. [43]
Hac tanta de re P. Rullus cum ceteris xviris conlegis suis iudicabit, et utrum
iudicabit? Nam utrumque ita magnum est ut nullo modo neque concedendum neque
ferendum sit. Volet esse popularis; populo Romano adiudicabit. Ergo idem ex sua
lege vendet Alexandream, vendet Aegyptum, urbis copiosissimae pulcherrimorumque
agrorum iudex, arbiter, dominus, rex denique opulentissimi regni reperietur.
Non sumet sibi tantum, non appetet; iudicabit Alexandream regis esse, a populo
Romano abiudicabit. [44] Primum cur <de>
populi Romani hereditate xviri iudicent, cum vos volueritis de privatis hereditatibus
cviros iudicare? Deinde quis aget causam populi Romani? ubi res ista agetur?
qui sunt isti xviri, quos prospiciamus regnum Alexandreae Ptolomaeo gratis
adiudicaturos? Quod si Alexandrea petebatur, cur non eosdem cursus hoc tempore
quos L. Cotta L. Torquato consulibus cucurrerunt? cur non aperte ut antea, cur
non item ut tum, derecto et palam regionem illam petiverunt? an qui etesiis,
qui per cursum rectum regnum tenere non potuerunt, nunc caecis tenebris et
caligine se Alexandream perventuros arbitrati sunt? [45]
Atque illud circumspicite vestris mentibus una, Quirites. Legatos nostros,
homines auctoritate tenui, qui rerum privatarum causa legationes liberas
obeunt, tamen exterae nationes ferre vix possunt. Grave est enim nomen imperi
atque id etiam in levi persona pertimescitur, propterea quod vestro, non suo
nomine, cum hinc egressi sunt, abutuntur. Quid censetis, cum isti xviri cum
imperio, cum fascibus, cum illa delecta finitorum iuventute per totum orbem
terrarum vagabuntur, quo tandem animo, quo metu, quo periculo miseras nationes
futuras? [46] Est in imperio terror; patientur.
Est in adventu sumptus; ferent. Imperabitur aliquid muneris; non recusabunt.
Illud vero quantum est, Quirites, cum is xvir qui aliquam in urbem aut
exspectatus ut hospes aut repente ut dominus venerit illum ipsum locum quo
venerit, illam ipsam sedem hospitalem in quam erit deductus publicam populi
Romani esse dicet! At quanta calamitas populi, si dixerit, quantus ipsi
quaestus, si negarit! Atque idem qui haec appetunt queri non numquam solent
omnis terras Cn. Pompeio atque omnia maria esse permissa. Simile vero est multa
committi et condonari omnia, labori et negotio praeponi an praedae et quaestui,
mitti ad socios liberandos an ad opprimendos! Denique, si qui est honos
singularis, nihilne interest, utrum populus Romanus eum cui velit deferat, an
is impudenter populo Romano per legis fraudem surripiatur?
[47] Intellexistis quot
res et quantas xviri legis permissu vendituri sint. Non est satis. Cum se
sociorum, cum exterarum nationum, cum regum sanguine implerint, incidant nervos
populi Romani, adhibeant manus vectigalibus vestris, inrumpant in aerarium.
Sequitur enim caput, quo capite ne permittit quidem, si forte desit pecunia,
quae tanta ex superioribus recipi potest ut deesse non debeat, sed plane, quasi
ea res vobis saluti futura sit, ita cogit atque imperat ut xviri vestra
vectigalia vendant nominatim, Quirites. [48]
Eam tu mihi ex ordine recita de legis scripto populi Romani auctionem; quam me
hercule ego praeconi huic ipsi luctuosam et acerbam praedicationem futuram
puto. -- ßAwjtio -- Vt in suis rebus, ita in re publica luxuriosus <est>
nepos, qui prius silvas vendat quam vineas! Italiam percensuisti; perge in
Siciliam. -- Nihil est in hac provincia quod aut in oppidis aut in agris
maiores nostri proprium nobis reliquerint quin id venire iubeat. [49]
Quod partum recenti victoria maiores vobis in sociorum urbibus ac finibus et
vinculum pacis et monumentum belli reliquerunt, id vos ab illis acceptum hoc
auctore vendetis? Hic mihi parumper mentis vestras, Quirites, commovere videor,
dum patefacio vobis quas isti penitus abstrusas insidias se posuisse
arbitrantur contra Cn. Pompei dignitatem. Et mihi, quaeso, ignoscite, si
appello talem virum saepius. Vos mihi praetori biennio ante, Quirites, hoc
eodem in loco personam hanc imposuistis ut, quibuscumque rebus possem, illius
absentis dignitatem vobiscum una tuerer. Feci adhuc quae potui, neque
familiaritate illius adductus nec spe honoris atque amplissimae dignitatis,
quam ego, etsi libente illo, tamen absente illo per vos consecutus sum. [50] Quam ob rem, cum intellegam totam hanc fere
legem ad illius opes evertendas tamquam machinam comparari, et resistam
consiliis hominum et perficiam profecto, quod ego video, ut id vos universi non
solum videre verum etiam tenere possitis. Iubet venire quae Attalensium, quae
Phaselitum, quae Olympenorum fuerint, agrumque Aperensem et Oroandicum et
Gedusanum. Haec P. Servili imperio et victoria, clarissimi viri, vestra facta
sunt. Adiungit agros Bithyniae regios quibus nunc publicani fruuntur; deinde
Attalicos agros in Cherroneso, in Macedonia qui regis Philippi sive Persae
fuerunt, qui item a censoribus locati sunt et certissimum vectigal
<adferunt>. [51] Ascribit eidem auctioni
Corinthios agros opimos et fertilis, et Cyrenensis qui Apionis fuerunt, et
agros in Hispania propter Carthaginem novam et in Africa ipsam veterem Carthaginem
vendit, quam videlicet P. Africanus non propter religionem sedum illarum ac
vetustatis de consili sententia consecravit, nec ut ipse locus eorum qui cum
hac urbe de imperio decertarunt vestigia calamitatis ostenderet, sed non fuit
tam diligens quam est Rullus, aut fortasse emptorem ei loco reperire non
potuit. Verum inter hos agros captos veteribus bellis virtute summorum
imperatorum adiungit regios agros Mithridatis, qui in Paphlagonia, qui in
Ponto, qui in Cappadocia fuerunt, ut eos xviri vendant. [52]
Itane vero? non legibus datis, non auditis verbis imperatoris, nondum denique
bello confecto, cum rex Mithridates amisso exercitu regno expulsus tamen in
ultimis terris aliquid etiam nunc moliatur atque ab invicta Cn. Pompei manu Maeote
et illis paludibus et itinerum angustiis atque altitudine montium defendatur,
cum imperator in bello versetur, in locis autem illis etiam nunc belli nomen
reliquum sit, eos agros quorum adhuc penes Cn. Pompeium omne iudicium et
potestas more maiorum debet esse xviri vendent? [53]
Et, credo, P. Rullus -- is enim sic se gerit ut sibi iam xvir designatus esse
videatur -- ad eam auctionem potissimum proficiscetur! Is videlicet, ante quam
veniat in Pontum, litteras ad Cn. Pompeium mittet, quarum ego iam exemplum ab
istis compositum esse arbitror: 'P. Servilivs Rvllvs tribvnvs plebis xvir s. d.
<Cn.> Pompeio Cn. f.' Non credo ascripturum esse 'Magno,' non enim
videtur id quod imminuere lege conatur concessurus verbo. 'Te volo cvrare vt
mihi Sinopae praesto sis avxilivmqve addvcas, dvm eos agros qvos <tv> tvo
labore cepisti ego mea lege vendam.' An Pompeium non adhibebit? in eius
provincia vendet manubias imperatoris? Ponite ante oculos vobis Rullum in Ponto
inter nostra atque hostium castra hasta posita cum suis formosis finitoribus
auctionantem. [54] Neque in hoc solum inest
contumelia, quae vehementer et insignis est et nova, ut ulla res parta bello
nondum legibus datis etiam tum imperatore bellum administrante non modo venierit
verum locata sit. Plus spectant homines certe quam contumeliam; sperant, si
concessum sit inimicis Cn. Pompei cum imperio, cum iudicio omnium rerum, cum
infinita potestate, cum innumerabili pecunia non solum illis in locis vagari
verum etiam ad ipsius exercitum pervenire, aliquid illi insidiarum fieri,
aliquid de eius exercitu, copiis, gloria detrahi posse. Putant, si quam spem in
Cn. Pompeio exercitus habeat aut agrorum aut aliorum commodorum, hanc non
habiturum, cum viderit earum rerum omnium potestatem ad xviros esse translatam.
[55] Patior non moleste tam stultos esse qui
haec sperent, tam impudentis qui conentur; illud queror, tam me ab eis esse
contemptum ut haec portenta me consule potissimum cogitarent.
Atque in omnibus his agris aedificiisque
vendendis permittitur xviris ut vendant 'qvibvscvmqve in locis.' O perturbatam
rationem, o libidinem effrenatam, o consilia dissoluta atque perdita!
Vectigalia locare nusquam licet nisi in hac urbe, hoc ex loco, hac vestrum
frequentia. Venire nostras res proprias et in perpetuum a nobis abalienari in
Paphlagoniae tenebris atque in Cappadociae solitudine licebit? [56]
L. Sulla cum bona indemnatorum civium funesta illa auctione sua venderet et se
praedam suam diceret vendere, tamen ex hoc loco vendidit nec, quorum oculos
offendebat, eorum ipsorum conspectum fugere ausus est; xviri vestra vectigalia
non modo non vobis, Quirites, arbitris sed ne praecone quidem publico teste
vendent?
Sequitur 'omnis agros extra Italiam'
infinito ex tempore, non, ut antea, ab Sulla et Pompeio consulibus. Cognitio
xvirum, privatus sit an publicus; eique agro pergrande vectigal imponitur. [57] Hoc quantum iudicium, quam intolerandum, quam
regium sit, quem praeterit, posse quibuscumque locis velint nulla
disceptatione, nullo consilio privata publicare, publica liberare? Excipitur
hoc capite ager <in> Sicilia Recentoricus; quem ego excipi et propter
hominum necessitudinem et propter <rei> aequitatem, Quirites, ipse vehementer
gaudeo. Sed quae <est> haec impudentia! Qui agrum Recentoricum possident,
vetustate possessionis se, non iure, misericordia senatus, non agri condicione
defendunt. Nam illum agrum publicum esse fatentur; se moveri possessionibus,
antiquissimis sedibus, ac dis penatibus negant oportere. Ac, si est privatus
ager Recentoricus, quid eum excipis? sin autem publicus, quae est ista aequitas
ceteros, etiam si privati sint, permittere ut publici iudicentur, hunc excipere
nominatim qui publicum se esse fateatur? Ergo eorum ager excipitur qui apud
Rullum aliqua ratione valuerunt, ceteri agri omnes qui ubique sunt sine ullo
dilectu, sine populi Romani notione, sine iudicio senatus xviris addicentur? [58] Atque etiam est alia superiore capite quo
omnia veneunt quaestuosa exceptio, quae teget eos agros de quibus foedere
cautum est. Audivit hanc rem non a me, sed ab aliis agitari saepe in senatu,
non numquam ex hoc loco, possidere agros in ora maritima regem Hiempsalem quos
P. Africanus populo Romano adiudicarit; ei tamen postea per C. Cottam consulem
cautum esse foedere. Hoc quia vos foedus non iusseritis, veretur Hiempsal ut
satis firmum sit et ratum. Cuicuimodi est illud, tollitur vestrum iudicium,
foedus totum accipitur, comprobatur. Quod minuit auctionem xviralem laudo, quod
regi amico cavet non reprehendo, quod non gratis fit indico. [59]
Volitat enim ante oculos istorum Iuba, regis filius, adulescens non minus bene
nummatus quam bene capillatus.
Vix iam videtur locus esse qui tantos
acervos pecuniae capiat; auget, addit, accumulat. 'Avrvm, argentvm ex praeda,
ex manvbiis, ex coronario ad qvoscvmqve pervenit neqve relatvm est in pvblicvm
neqve in monvmento consvmptvm,' id profiteri apud xviros et ad eos referri
iubet. Hoc capite etiam quaestionem de clarissimis viris qui populi Romani
bella gesserunt, iudiciumque de pecuniis residuis ad xviros translatum videtis.
Horum erit nullum iudicium quantae cuiusque manubiae fuerint, quid relatum,
quid residuum sit; in posterum vero lex haec imperatoribus vestris
constituitur; ut, quicumque de provincia decesserit, apud eosdem xviros quantum
habeat praedae, manubiarum, auri coronarii, profiteatur. [60]
Hic tamen vir optimus eum quem amat excipit, Cn. Pompeium. Vnde iste amor tam
improvisus ac tam repentinus? Qui honore xviratus excluditur prope nominatim,
cuius iudicium legumque datio, captorum agrorum ipsius virtute cognitio
tollitur, cuius non in provinciam, sed in ipsa castra xviri cum imperio,
infinita pecunia, maxima potestate et iudicio rerum omnium mittuntur, cui ius
imperatorium, quod semper omnibus imperatoribus est conservatum, soli eripitur,
is excipitur unus ne manubias referre iubeatur? Vtrum tandem hoc capite honos
haberi homini, an invidia quaeri videtur?
[61] Remittit hoc Rullo
Cn. Pompeius; beneficio isto legis, benignitate xvirali nihil utitur. Nam si
est aequum praedam ac manubias suas imperatores non in monumenta deorum
immortalium neque in urbis ornamenta conferre, sed ad xviros tamquam ad dominos
reportare, nihil sibi appetit praecipui Pompeius, nihil; volt se in communi
atque in eodem quo ceteri iure versari. Sin est iniquum, Quirites, si turpe, si
intolerandum hos xviros portitores omnibus omnium pecuniis constitui, qui non
modo reges atque exterarum nationum homines sed etiam imperatores vestros
excutiant, non mihi videntur honoris causa excipere Pompeium, sed metuere ne
ille eandem contumeliam quam ceteri ferre non possit. [62]
Pompeius autem <cum> hoc animo sit ut, quicquid vobis placeat, sibi
ferendum putet, quod vos ferre non poteritis, id profecto perficiet ne diutius
inviti ferre cogamini. Verum tamen cavet ut, si qua pecunia post nos consules
ex novis vectigalibus recipiatur, ea xviri utantur. Nova porro vectigalia videt
ea fore quae Pompeius adiunxerit. Ita remissis manubiis vectigalibus eius
virtute partis se frui putat oportere.
Parta sit pecunia, Quirites, xviris
tanta quanta sit in terris, nihil praetermissum sit, omnes urbes, agri, regna
denique, postremo etiam vectigalia vestra venierint, accesserint in cumulum
manubiae vestrorum imperatorum; quantae et quam immanes divitiae xviris in
tantis auctionibus, tot iudiciis, tam infinita potestate rerum omnium
quaerantur videtis. [63] Cognoscite nunc alios
immensos atque intolerabilis quaestus, ut intellegatis ad certorum hominum
importunam avaritiam hoc populare legis agrariae nomen esse quaesitum. Hac
pecunia iubet agros emi quo deducamini. Non consuevi homines appellare
asperius, Quirites, nisi lacessitus. Vellem fieri posset ut a me sine
contumelia nominarentur ei qui se xviros sperant futuros; iam videretis quibus
hominibus omnium rerum et vendendarum et emendarum potestatem permitteretis. [64] Sed quod ego nondum statuo mihi esse
dicendum, vos tamen id potestis cum animis vestris cogitare; unum hoc certe
videor mihi verissime posse dicere: tum cum haberet haec res publica Luscinos,
Calatinos, Acidinos, homines non solum honoribus populi rebusque gestis verum
etiam patientia paupertatis ornatos, et tum cum erant Catones, Phili, Laelii,
quorum sapientiam temperantiamque in publicis privatisque, forensibus
domesticisque rebus perspexeratis, tamen huiusce modi res commissa nemini est
ut idem iudicaret et venderet et hoc faceret per quinquennium toto in orbe
terrarum idemque agros vectigalis populi Romani abalienaret et, cum summam
tantae pecuniae nullo teste sibi ipse ex sua voluntate fecisset, tum denique
emeret a quibus vellet quod videretur. [65]
Committite vos nunc, Quirites, his hominibus haec omnia quos odorari hunc
xviratum suspicamini; reperietis partem esse eorum quibus ad habendum, partem
quibus ad consumendum nihil satis esse videatur. Hic ego iam illud quod
expeditissimum est ne disputo quidem, Quirites, non esse hanc nobis a maioribus
relictam consuetudinem ut emantur agri a privatis quo plebes publice deducatur;
omnibus legibus agris publicis privatos esse deductos. Huiusce modi me aliquid
ab hoc horrido ac truce tribuno plebis exspectasse <confiteor>; hanc vero
emendi et vendendi quaestuosissimam ac turpissimam mercaturam alienam actione
tribunicia, alienam dignitate populi Romani semper putavi. Iubet agros emi. [66] Primum quaero quos agros et quibus in locis?
Nolo suspensam et incertam plebem Romanam obscura spe et caeca exspectatione
pendere. Albanus ager est, Setinus, Privernas, Fundanus, Vescinus, Falernus,
Literninus, Cumanus, Nucerinus. Audio. Ab alia porta Capenas, Faliscus, Sabinus
ager, Reatinus; <ab alia> Venafranus, Allifanus, Trebulanus. Habes tantam
pecuniam qua hosce omnis agros et ceteros horum similis non modo emere verum
etiam coacervare possis; cur eos non definis neque nominas, ut saltem
deliberare plebes Romana possit quid intersit sua, quid expediat, quantum tibi
in emendis et in vendendis rebus committendum putet? 'Definio,' inquit,
'Italiam.' Satis certa regio. Etenim quantulum interest utrum in Massici
radices, an in Silam silvam deducamini? [67]
Age, non definis locum; quid? naturam agri? 'Vero,' inquit, 'qvi arari avt coli
possit.' 'Qui possit arari,' inquit, 'aut coli,' non qui aratus aut cultus sit.
Vtrum haec lex est, an tabula Veratianae auctionis? in qua scriptum fuisse
aiunt: 'Ivgera cc in qvibvs olivetvm fieri potest, ivgera ccc vbi institvi
vineae possvnt.' Hoc tu emes ista innumerabili pecunia quod arari aut coli
possit? Quod solum tam exile et macrum est quod aratro perstringi non possit,
aut quod est tam asperum saxetum in quo agricolarum cultus non elaboret?
'Idcirco,' inquit, 'agros nominare non possum quia tangam nullum ab invito.'
Hoc, Quirites, multo est quaestuosius quam si ab invito sumeret; inibitur enim
ratio quaestus de vestra pecunia, et tum denique ager emetur cum idem expediet
emptori et venditori.
[68] Sed videte vim
legis agrariae. Ne ei quidem qui agros publicos possident decedent de
possessione, nisi erunt deducti optima condicione et pecunia maxima. Conversa
ratio. Antea cum erat a tribuno plebis mentio legis agrariae facta, continuo
qui agros publicos aut qui possessiones invidiosas tenebant extimescebant; haec
lex eos homines fortunis locupletat, invidia liberat. Quam multos enim,
Quirites, existimatis esse qui latitudinem possessionum tueri, qui invidiam
Sullanorum agrorum ferre non possint, qui vendere cupiant, emptorem non
reperiant, perdere iam denique illos agros ratione aliqua velint? Qui paulo
ante diem noctemque tribunicium nomen horrebant, vestram vim metuebant,
mentionem legis agrariae pertimescebant, ei nunc etiam ultro rogabuntur atque
orabuntur ut agros partim publicos, partim plenos invidiae, plenos periculi
quanti ipsi velint xviris tradant. Atque hoc carmen hic tribunus plebis non
vobis, sed sibi intus canit. [69] Habet
socerum, virum optimum, qui tantum agri in illis rei publicae tenebris occupavit
quantum concupivit. Huic subvenire volt succumbenti iam et oppresso, Sullanis
oneribus gravi, sua lege, ut liceat illi invidiam deponere, pecuniam condere.
Et vos non dubitatis quin vectigalia vestra vendatis plurimo maiorum vestrorum
sanguine et sudore quaesita, ut Sullanos possessores divitiis augeatis,
periculo liberetis? [70] Nam ad hanc emptionem
xviralem duo genera agrorum spectant, Quirites. Eorum unum propter invidiam
domini fugiunt, alterum propter vastitatem. Sullanus ager a certis hominibus
latissime continuatus tantam habet invidiam ut veri ac fortis tribuni plebis
stridorem unum perferre non possit. Hic ager omnis, quoquo pretio coemptus
erit, tamen ingenti pecunia nobis inducetur. Alterum genus agrorum propter
sterilitatem incultum, propter pestilentiam vastum atque desertum emetur ab eis
qui eos vident sibi esse, si non vendiderint, relinquendos. Et nimirum id est
quod ab hoc tribuno plebis dictum est in senatu, urbanam plebem nimium in re
publica posse; exhauriendam esse; hoc enim <verbo> est usus, quasi de
aliqua sentina ac non de optimorum civium genere loqueretur. [71]
Vos vero, Quirites, si me audire voltis, retinete istam possessionem gratiae,
libertatis, suffragiorum, dignitatis, urbis, fori, ludorum, festorum dierum,
ceterorum omnium commodorum, nisi forte mavoltis relictis his rebus atque hac
luce rei publicae in Sipontina siccitate aut in Salpinorum <plenis>
pestilentiae finibus Rullo duce conlocari. Aut dicat quos agros empturus sit;
ostendat et quid et quibus daturus sit. Vt vero, cum omnis urbis, agros,
vectigalia, regna vendiderit, tum harenam aliquam aut paludes emat, id vos
potestis, quaeso, concedere? Quamquam illud est egregium quod hac lege ante
omnia veneunt, ante pecuniae coguntur et coacervantur quam gleba una ematur.
Deinde emi iubet, ab invito vetat. [72] Quaero,
si qui velint vendere non fuerint, quid pecuniae fiet? Referre in aerarium lex
vetat, exigi prohibet. Igitur pecuniam omnem xviri tenebunt, vobis ager non emetur;
vectigalibus abalienatis, sociis vexatis, regibus atque omnibus gentibus
exinanitis illi pecunias habebunt, vos agros non habebitis. 'Facile,' inquit,
'adducentur pecuniae magnitudine ut velint vendere.' Ergo ea lex est qua nostra
vendamus quanti possimus, aliena emamus quanti possessores velint.
[73] Atque in hos agros
qui hac lege empti sint colonias ab his xviris deduci iubet. Quid? omnisne
locus eius modi est ut nihil intersit rei publicae, colonia deducatur in eum
locum necne, an est locus qui coloniam postulet, est <qui> plane recuset?
Quo in genere sicut in ceteris rei publicae partibus est operae pretium
diligentiam maiorum recordari, qui colonias sic idoneis in locis contra
suspicionem periculi conlocarunt ut esse non oppida Italiae, sed propugnacula
imperi viderentur. Hi deducent colonias in eos agros quos emerint; etiamne si
rei publicae non expediat? [74] 'Et in qvae
loca praeterea videbitvr.' Quid igitur est causae quin coloniam in Ianiculum
possint deducere et suum praesidium in capite atque cervicibus nostris
conlocare? Tu non definias quot colonias, in quae loca, quo numero colonorum
deduci velis, tu occupes locum quem idoneum ad vim tuam iudicaris, compleas
numero, confirmes praesidio quo velis, populi Romani vectigalibus atque omnibus
copiis ipsum populum Romanum coerceas, opprimas, redigas in istam xviralem
dicionem ac potestatem? [75] Vt vero totam
Italiam suis praesidiis obsidere atque occupare cogitet, quaeso, Quirites,
cognoscite. Permittit xviris ut in omnia municipia, in omnis colonias totius
Italiae colonos deducant quos velint, eisque colonis agros dari iubet. Num
obscure maiores opes quam libertas vestra pati potest, et maiora praesidia
quaeruntur, num obscure regnum constituitur, num obscure libertas vestra
tollitur? Nam cum idem omnem pecuniam, maximam multitudinem <obtinebunt>,
idem totam Italiam suis opibus obsidebunt, idem vestram libertatem suis
praesidiis et coloniis interclusam tenebunt, quae spes tandem, quae facultas recuperandae
vestrae libertatis relinquetur?
[76] At enim ager
Campanus hac lege dividetur orbi terrae pulcherrimus et Capuam colonia
deducetur, urbem amplissimam atque ornatissimam. Quid ad haec possumus dicere?
De commodo prius vestro dicam, Quirites; deinde ad amplitudinem et dignitatem
revertar, ut, si quis agri aut oppidi bonitate delectatur, ne quid exspectet,
si quem rei indignitas commovet, ut huic simulatae largitioni resistat. Ac
primum de oppido dicam, si quis est forte quem Capua magis quam Roma delectet.
V milia colonorum Capuam scribi iubet; ad hunc numerum quingenos sibi singuli
sumunt. [77] Quaeso, nolite vosmet ipsos
consolari; vere et diligenter considerate. Num vobis aut vestri similibus
integris, quietis, otiosis hominibus in hoc numero locum fore putatis? Si est
omnibus vobis maiori<ve> vestrum
parti, quamquam me vester honos vigilare dies atque noctes et intentis oculis
omnis rei publicae partis intueri iubet, tamen paulisper, si ita commodum
vestrum fert, conivebo. Sed si v hominum milibus ad vim, facinus caedemque
delectis locus atque urbs quae bellum facere atque instruere possit quaeritur,
tamenne patiemini vestro nomine contra vos firmari opes, armari praesidia,
urbis, agros, copias comparari? [78] Nam agrum
quidem Campanum quem vobis ostentant ipsi concupiverunt; deducent suos, quorum
nomine ipsi teneant et fruantur; coement praeterea; ista dena iugera
continuabunt. Nam si dicent per legem id non licere, ne per Corneliam quidem licet;
at videmus, ut longinqua mittamus, agrum Praenestinum a paucis possideri. Neque
istorum pecuniis quicquam aliud deesse video nisi eius modi fundos quorum
subsidio familiarum magnitudines et Cumanorum ac Puteolanorum praediorum
sumptus sustentare possint. Quod si vestrum commodum spectat, veniat et coram
mecum de agri Campani divisione disputet. [79]
Quaesivi ex eo Kalendis Ianuariis quibus hominibus et quem ad modum illum agrum
esset distributurus. Respondit a Romilia tribu se initium esse facturum. Primum
quae est ista superbia et contumelia ut populi pars amputetur, ordo tribuum
neglegatur, ante rusticis detur ager, qui habent, quam urbanis, quibus ista
agri spes et iucunditas ostenditur? Aut, si hoc ab se dictum negat et satis
facere omnibus vobis cogitat, proferat; in iugera dena discribat, a Suburana
usque ad Arniensem nomina vestra proponat. Si non modo dena iugera dari vobis
sed ne constipari quidem tantum numerum hominum posse in agrum Campanum
intellegetis, tamenne vexari rem publicam, contemni maiestatem populi Romani,
deludi vosmet ipsos diutius a tribuno plebis patiemini? [80]
Quod si posset ager iste ad vos pervenire, nonne eum tamen in patrimonio vestro
remanere malletis? Vnumne fundum pulcherrimum populi Romani, caput vestrae
pecuniae, pacis ornamentum, subsidium belli, fundamentum vectigalium, horreum
legionum, solacium annonae disperire patiemini? An obliti estis Italico bello
amissis ceteris vectigalibus quantos agri Campani fructibus exercitus
alueritis? an ignoratis cetera illa magnifica populi Romani vectigalia perlevi
saepe momento fortunae inclinatione temporis pendere? Quid nos Asiae portus,
quid Syriae ora, quid omnia transmarina vectigalia iuvabunt tenuissima
suspicione praedonum aut hostium iniecta? [81]
At vero hoc agri Campani vectigal, Quirites, eius modi est ut cum domi sit et
omnibus praesidiis oppidorum tegatur, tum neque bellis infestum nec fructibus
varium nec caelo ac loco calamitosum esse soleat. Maiores nostri non solum id
quod <de> Campanis ceperant non imminuerunt verum etiam quod ei tenebant
quibus adimi iure non poterat coemerunt. Qua de causa nec duo Gracchi qui de
plebis Romanae commodis plurimum cogitaverunt, nec L. Sulla qui omnia sine ulla
religione quibus voluit est dilargitus, agrum Campanum attingere ausus est;
Rullus exstitit qui ex ea possessione rem publicam demoveret ex qua nec
Gracchorum benignitas eam nec Sullae dominatio deiecisset. Quem agrum nunc
praetereuntes vestrum esse dicitis et quem per iter qui faciunt, externi
homines, vestrum esse audiunt, is, cum erit divisus, <neque erit vester>
neque vester esse dicetur. [82] At qui homines
possidebunt? Primo quidem acres, ad vim prompti, ad seditionem parati qui,
simul ac xviri concrepuerint, armati in civis et expediti ad caedem esse
possint; deinde ad paucos opibus et copiis adfluentis totum agrum Campanum
perferri videbitis. Vobis interea, qui illas a maioribus pulcherrimas
vectigalium sedis armis captas accepistis, gleba nulla de paternis atque avitis
possessionibus relinquetur. At quantum intererit inter vestram et privatorum
diligentiam! Quid? Cum a maioribus nostris P. Lentulus, qui princeps senatus
<fuit>, in ea loca missus esset ut privatos agros qui in publicum
Campanum incurrebant pecunia publica coemeret, dicitur renuntiasse nulla se
pecunia fundum cuiusdam emere potuisse, eumque qui nollet vendere ideo negasse
se adduci posse uti venderet quod, cum pluris fundos haberet, ex illo solo
fundo numquam malum nuntium audisset. [83]
Itane vero? privatum haec causa commovit; populum Romanum ne agrum Campanum
privatis gratis Rullo rogante tradat non commovebit? At idem populus Romanus de
hoc vectigali potest dicere quod ille de suo fundo dixisse dicitur. Asia multos
annos vobis fructum Mithridatico bello non tulit, Hispaniarum vectigal
temporibus Sertorianis nullum fuit, Siciliae civitatibus bello fugitivorum M'.
Aquilius etiam mutuum frumentum dedit; at ex hoc vectigali numquam malus
nuntius auditus est. Cetera vectigalia belli difficultatibus adfliguntur; hoc
vectigali etiam belli difficultates sustentantur. [84]
Deinde in hac adsignatione agrorum ne illud quidem dici potest quod in ceteris,
agros desertos a plebe atque a cultura hominum liberorum esse non oportere. Sic
enim dico, si Campanus ager dividatur, exturbari et expelli plebem ex agris,
non constitui et conlocari. Totus enim ager Campanus colitur et possidetur a
plebe, et a plebe optima et modestissima; quod genus hominum optime moratum,
optimorum et aratorum et militum, ab hoc plebicola tribuno plebis funditus
eicitur. Atque illi miseri nati in illis agris et educati, glebis subigendis
exercitati, quo se subito conferant non habebunt; his robustis et valentibus et
audacibus xvirum satellitibus agri Campani possessio tota tradetur, et, ut vos
nunc de vestris maioribus praedicatis: 'hunc agrum nobis maiores nostri
reliquerunt,' sic vestri posteri de vobis praedicabunt: 'hunc agrum patres
nostri acceptum a patribus suis perdiderunt.' [85]
Equidem existimo: si iam campus Martius dividatur et uni cuique vestrum ubi
consistat bini pedes adsignentur, tamen promiscue toto quam proprie parva frui
parte malitis. Qua re etiam si ad vos esset singulos aliquid ex hoc agro
perventurum qui vobis ostenditur, aliis comparatur, tamen honestius eum vos
universi quam singuli possideretis. Nunc vero cum ad vos nihil pertineat, sed
paretur aliis, eripiatur vobis, nonne acerrime, tamquam armato hosti, sic huic
legi pro vestris agris resistetis?
Adiungit Stellatem campum agro Campano
et in eo duodena discribit in singulos homines iugera. Quasi vero paulum
differat ager Campanus a Stellati; [86] sed
multitudo, Quirites, quaeritur qua illa omnia oppida compleantur. Nam dixi
antea lege permitti ut quae velint municipia, quas velint veteres colonias
colonis suis occupent. Calenum municipium complebunt, Teanum oppriment,
Atellam, Cumas, Neapolim, Pompeios, Nuceriam suis praesidiis devincient,
Puteolos vero qui nunc in sua potestate sunt, suo iure libertateque utuntur,
totos novo populo atque adventiciis copiis occupabunt. Tunc illud vexillum
Campanae coloniae vehementer huic imperio timendum Capuam a xviris inferetur,
tunc contra hanc Romam, communem patriam omnium nostrum, illa altera Roma
quaeretur. [87] In id oppidum homines nefarie
rem publicam vestram transferre conantur, quo in oppido maiores nostri nullam
omnino rem publicam esse voluerunt, qui tris solum urbis in terris omnibus,
Carthaginem, Corinthum, Capuam, statuerunt posse imperi gravitatem ac nomen
sustinere. Deleta Carthago est, quod cum hominum copiis, tum ipsa natura ac
loco, succincta portibus, armata muris, excurrere ex Africa, imminere duabus
fructuosissimis insulis populi Romani videbatur. Corinthi vestigium vix relictum
est. Erat enim posita in angustiis atque in faucibus Graeciae sic ut terra
claustra locorum teneret et duo maria maxime navigationi diversa paene
coniungeret, cum pertenui discrimine separentur. Haec quae procul erant a
conspectu imperi non solum adflixerunt sed etiam, ne quando recreata exsurgere
atque erigere se possent, funditus, ut dixi, sustulerunt. [88]
De Capua multum est et diu consultatum; exstant litterae, Quirites, publicae,
sunt senatus consulta complura. Statuerunt homines sapientes, si agrum Campanis
ademissent, magistratus, senatum, publicum ex illa urbe consilium sustulissent,
imaginem rei publicae nullam reliquissent, nihil fore quod Capuam timeremus.
Itaque hoc perscriptum in monumentis veteribus reperietis, ut esset urbs quae
res eas quibus ager Campanus coleretur suppeditare posset, ut esset locus
comportandis condendisque fructibus, ut aratores cultu agrorum defessi urbis
domiciliis uterentur, idcirco illa aedificia non esse deleta. [89]
Videte quantum intervallum sit interiectum inter maiorum nostrorum consilia et
inter istorum hominum dementiam. Illi Capuam receptaculum aratorum, nundinas
rusticorum, cellam atque horreum Campani agri esse voluerunt, hi expulsis
aratoribus, effusis ac dissipatis fructibus vestris eandem Capuam sedem novae
rei publicae constituunt, molem contra veterem rem publicam comparant. Quod si
maiores nostri existimassent quemquam in tam inlustri imperio et tam praeclara
populi Romani disciplina <M.> Bruti aut P. Rulli similem futurum -- hos enim nos duos adhuc vidimus qui hanc
rem publicam Capuam totam transferre vellent -- profecto nomen illius urbis non
reliquissent. [90] Verum arbitrabantur Corinthi
et Carthagini, etiam si senatum et magistratus sustulissent agrumque civibus
ademissent, tamen non defore qui illa restituerent atque qui ante omnia
commutarent quam nos audire possemus; hic vero in oculis senatus populique
Romani nihil posse exsistere quod non ante exstingui atque opprimi posset quam
plane exortum <esset> ac natum. Neque vero ea res fefellit homines divina
mente et consilio praeditos. Nam post Q. Fulvium Q. Fabium consules, quibus
consulibus Capua devicta atque capta est, nihil est in illa urbe contra hanc
rem publicam non dico factum, sed nihil omnino est cogitatum. Multa postea
bella gesta cum regibus, Philippo, Antiocho, Persa, Pseudophilippo, Aristonico,
Mithridate et ceteris; multa praeterea bella gravia, Carthaginiense iii,
Corinthium, Numantinum; multae in hac re publica seditiones domesticae quas
praetermitto; bella cum sociis, Fregellanum, Marsicum; quibus omnibus
domesticis externisque bellis Capua non modo non obfuit sed opportunissimam se
nobis praebuit et ad bellum instruendum et ad exercitus ornandos et tectis ac
sedibus suis recipiendos. [91] Homines non
inerant in urbe qui malis contionibus, turbulentis senatus consultis, iniquis
imperiis rem publicam miscerent et rerum novarum causam aliquam quaererent.
Neque enim contionandi potestas erat cuiquam nec consili capiendi publici; non
gloriae cupiditate efferebantur, propterea quod, ubi honos publice non est, ibi
gloriae cupiditas esse non potest; non contentione, non ambitione discordes.
Nihil enim supererat de quo certarent, nihil quod contra peterent, nihil ubi
dissiderent. Itaque illam Campanam adrogantiam atque intolerandam ferociam
ratione et consilio maiores nostri ad inertissimum ac desidiosissimum otium
perduxerunt. Sic et crudelitatis infamiam effugerunt quod urbem ex Italia
pulcherrimam non sustulerunt, et multum in posterum providerunt quod nervis
urbis omnibus exsectis urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt. [92] Haec consilia maiorum M. Bruto, ut antea
dixi, reprehendenda et P. Rullo visa sunt; neque te, P. Rulle, omina illa M.
Bruti atque auspicia a simili furore deterrent. Nam et ipse qui deduxit, et qui
magistratum Capuae illo creante ceperunt, et qui aliquam partem illius
deductionis, honoris, muneris attigerunt, omnis acerbissimas impiorum poenas
pertulerunt. Et quoniam <M.> Bruti atque illius temporis feci mentionem,
commemorabo id quod egomet vidi, cum venissem Capuam colonia iam deducta L.
Considio et Sex. Saltio, quem ad modum ipsi loquebantur, 'praetoribus,' ut
intellegatis quantam locus ipse adferat superbiam, quae paucis diebus quibus
illo colonia deducta est perspici atque intellegi potuit. [93]
Nam primum, id quod dixi, cum ceteris in coloniis iiviri appellentur, hi se
praetores appellari volebant. Quibus primus annus hanc cupiditatem attulisset,
nonne arbitramini paucis annis fuisse consulum nomen appetituros? Deinde
anteibant lictores non cum bacillis, sed, ut hic praetoribus urbanis anteeunt,
cum fascibus bini. Erant hostiae maiores in foro constitutae, quae ab his
praetoribus de tribunali, sicut a nobis consulibus, de consili sententia
probatae ad praeconem et ad tibicinem immolabantur. Deinde patres conscripti
vocabantur. Iam vero voltum Considi videre ferendum vix erat. Quem hominem
'vegrandi macie torridum' Romae contemptum, abiectum videbamus, hunc Capuae
Campano fastidio ac regio spiritu cum videremus, Blossios mihi videbar illos
videre ac Vibellios. [94] Iam vero qui metus
erat tunicatorum illorum! et in Albana et Seplasia quae concursatio
percontantium quid praetor edixisset, ubi cenaret, quo denuntiasset! Nos autem,
hinc Roma qui veneramus, iam non hospites, sed peregrini atque advenae
nominabamur. [95] Haec qui prospexerint,
maiores nostros dico, Quirites, non eos in deorum immortalium numero venerandos
a nobis et colendos putatis? Quid enim viderunt? Hoc quod nunc vos, quaeso,
perspicite atque cognoscite. Non ingenerantur hominibus mores tam a stirpe
generis ac seminis quam ex eis rebus quae ab ipsa natura nobis ad vitae
consuetudinem suppeditantur, quibus alimur et vivimus. Carthaginienses
fraudulenti et mendaces non genere, sed natura loci, quod propter portus suos
multis et variis mercatorum et advenarum sermonibus ad studium fallendi studio
quaestus vocabantur. Ligures duri atque agrestes; docuit ager ipse nihil ferendo
nisi multa cultura et magno labore quaesitum. Campani semper superbi bonitate
agrorum et fructuum magnitudine, urbis salubritate, descriptione,
pulchritudine. Ex hac copia atque omnium rerum adfluentia primum illa nata est
adrogantia qua a maioribus nostris alterum Capua consulem postularunt, deinde
ea luxuries quae ipsum Hannibalem armis etiam tum invictum voluptate vicit. [96] Huc isti xviri cum icc colonorum ex lege
Rulli deduxerint, c decuriones, x augures, vi pontifices constituerint, quos
illorum animos, quos impetus, quam ferociam fore putatis? Romam in montibus
positam et convallibus, cenaculis sublatam atque suspensam, non optimis viis,
angustissimis semitis, prae sua Capua planissimo in loco explicata ac
praeclarissime sita inridebunt atque contemnent; agros vero Vaticanum et
Pupiniam cum suis opimis atque uberibus campis conferendos scilicet non
putabunt. Oppidorum autem finitimorum illam copiam cum hac per risum ac iocum
contendent; Veios, Fidenas, Collatiam, ipsum hercle Lanuvium, Ariciam, Tusculum
cum Calibus, Teano, Neapoli, Puteolis, Cumis, Pompeiis, Nuceria comparabunt. [97] Quibus illi rebus elati et inflati fortasse
non continuo, sed certe, si paulum adsumpserint vetustatis ac roboris, non
continebuntur; progredientur, cuncta secum ferent. Singularis homo privatus,
nisi magna sapientia praeditus, vix cancellis et regionibus offici magnis in
fortunis et copiis continetur, nedum isti ab Rullo et Rulli similibus
conquisiti atque electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus
luxuriosis conlocati non statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagiti,
immo vero etiam hoc magis quam illi veteres germanique Campani, quod in vetere
fortuna illos natos et educatos nimiae tamen rerum omnium copiae depravabant,
hi ex summa egestate in eandem rerum abundantiam traducti non solum copia verum
etiam insolentia commovebuntur.
[98] Haec tu, P. Rulle,
M. Bruti sceleris vestigia quam monumenta maiorum sapientiae sequi maluisti,
haec tu cum istis tuis auctoribus excogitasti, ut vetera vectigalia nostra
<expilaretis,> exploraretis nova, <urbem novam huic> urbi ad
certamen dignitatis opponeretis; ut sub vestrum ius, iuris dictionem,
potestatem urbis, nationes, provincias, liberos populos, reges, terrarum
denique orbem subiungeretis; ut, cum omnem pecuniam ex aerario exhausissetis,
ex vectigalibus redegissetis, ab omnibus regibus, gentibus, ab imperatoribus
nostris coegissetis, tamen omnes vobis pecunias ad nutum vestrum penderent; ut
idem partim invidiosos agros a Sullanis possessoribus, partim desertos ac
pestilentis a vestris necessariis et a vobismet ipsis emptos quanti velletis
populo Romano induceretis; ut omnia municipia coloniasque Italiae novis colonis
occuparetis; ut quibuscumque in locis vobis videretur ac quam multis videretur
colonias conlocaretis; [99] ut omnem rem
publicam vestris militibus, vestris urbibus, vestris praesidiis cingeretis
atque oppressam teneretis; ut ipsum Cn. Pompeium, cuius praesidio saepissime res
publica contra acerrimos hostis et contra improbissimos civis <munita est,
exercitu> victore atque horum conspectu privare possetis; ut nihil auro et
argento violari, nihil numero et servitiis declarari, nihil vi et manu
perfringi posset quod non vos oppressum atque ereptum teneretis; ut volitaretis
interea per gentis, per regna omnia cum imperio summo, cum iudicio infinito,
cum omni pecunia; ut veniretis in castra Cn. Pompei atque ipsa castra, si
commodum vobis esset, venderetis; ut interea magistratus reliquos legibus
omnibus soluti sine metu iudiciorum, sine periculo petere possetis; ut nemo ad
populum Romanum vos adducere, nemo producere, nemo in senatum cogere, non
consul coercere, non tribunus plebis retinere posset.
[100]
Haec ego vos concupisse pro vestra stultitia atque intemperantia non miror,
sperasse me consule adsequi posse demiror. Nam cum omnium consulum gravis in re
<publica> custodienda cura ac diligentia debet esse, tum eorum maxime qui
non in cunabulis, sed in campo sunt consules facti. Nulli populo Romano pro me
maiores mei spoponderunt; mihi creditum est; a me petere quod debeo, me ipsum
appellare debetis. Quem ad modum, cum petebam, nulli me vobis auctores generis
mei commendarunt, sic, si quid deliquero, nullae sunt imagines quae me a vobis
deprecentur. Qua re, modo mihi vita suppetat, quam ego <conabor> ab
istorum scelere insidiisque defendere, polliceor hoc vobis, Quirites, bona
fide: rem publicam vigilanti homini, non timido, diligenti, <non ignavo,>
commisistis. [101] Ego <sum> is consul
qui contionem metuam, qui tribunum plebis perhorrescam, qui saepe et sine causa
tumultuer, qui timeam ne mihi in carcere habitandum sit, si tribunus plebis
duci iusserit? Ego cum vestris armis armatus <sim>, imperio, auctoritate
insignibusque amplissimis exornatus, non horreo in hunc locum progredi, possum
vobis, Quirites, auctoribus improbitati hominis resistere, nec vereor ne res
publica tantis munita praesidiis ab istis vinci aut opprimi possit. Si antea
timuissem, tamen hac contione, hoc populo certe non vererer. Quis enim umquam
tam secunda contione legem agrariam suasit quam ego dissuasi? si hoc dissuadere
est ac non disturbare atque pervertere. [102]
Ex quo intellegi, Quirites, potest nihil esse tam populare quam id quod ego
vobis in hunc annum consul popularis adfero, pacem, tranquillitatem, otium.
Quae nobis designatis timebatis, ea ne accidere possent consilio meo ac ratione
provisa sunt. Non modo vos eritis in otio qui semper esse volueratis, verum
etiam istos quibus odio est otium quietissimos atque otiosissimos reddam.
Etenim illis honores, potestates, divitiae ex tumultu atque ex dissensionibus
civium comparari solent; vos, quorum gratia in suffragiis consistit, libertas
in legibus, ius in iudiciis et aequitate magistratuum, res familiaris in pace,
omni ratione otium retinere debetis. [103] Nam
si ei qui propter desidiam in otio vivunt, tamen in sua turpi inertia capiunt
voluptatem ex ipso otio, quam vos fortunati eritis, si <in> hoc statu
quem habetis vestra non ignavia quaesitum, sed virtute partum, otium
tenueritis, Quirites! Ego ex concordia quam mihi constitui cum conlega,
invitissimis eis hominibus qui nos in consulatu inimicos esse et fore aiebant,
providi omnibus, prospexi annonae, revocavi fidem, tribunis plebis denuntiavi
<ne> quid turbulenti me consule conflarent. Summum et firmissimum est
illud communibus fortunis praesidium, Quirites, ut, qualis vos hodierno die
maxima contione mihi pro salute vestra praebuistis, talis reliquis temporibus
rei publicae praebeatis. Promitto, recipio, polliceor hoc vobis atque confirmo,
me esse perfecturum ut iam tandem illi qui honori inviderunt meo tamen vos
universos in consule deligendo plurimum vidisse fateantur.
|