Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
De optimo genere oratorum

IntraText CT - Text

  • III
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[III] [7] Haec autem dixi brevius quidem quam res petebat, sed ad id quod agimus non fuit dicendum pluribus; unum enim cum sit genus, id quale sit quaerimus. Est autem tale quale floruit Athenis; ex quo Atticorum oratorum ipsa vis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia esse multa. Est enim vitiosum in sententia si quid absurdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est; in verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si durum, si longe petitum. [8] Haec vitaverunt fere omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice. Sed qui eatenus valuerunt, sani et sicci dumtaxat habeantur, sed ita ut palaestritae; spatiari in xysto ut liceat, non ab Olympiis coronam petant. Qui, cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed viris, lacertos, sanguinem quaerunt, quandam etiam suavitatem coloris, eos imitemur si possumus; si minus, illos potius qui incorrupta sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos tulit. [9] Quod cum faciemus—si modo id ipsum assequemur; est enim permagnum—imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior, cum se ipse consulto ad minutarum causarum genera limaverit.


Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License