Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
De provinciis consularibus

IntraText CT - Text

  • II
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

II. [3] Quattuor sunt provinciae, Patres conscripti, de quibus adhuc intellego sententias esse dictas, Galliae duae, quas hoc tempore uno imperio videmus esse coniunctas et Syria et Macedonia, quas vobis invitis et oppressis pestiferi illi consules properversae rei publicae praemiis occupaverunt. Decernandae nobis sunt lege Sempronia duae. Quid est quod possimus de Syria Macedonia dubitare? Mitto quod eas ita partas habent ii, qui nunc optinent, ut non ante attingerint, quam hunc ordinem condemnarint, quam auctoritatem vestram e civitate exterminarint, quam fidem publicam, quam perpetuam populi Romani salutem, quam me ac meos omnis foedissime crudelissimeque vexarint.

[4] Omnia domestica atque urbana mitto, quae tanta sunt ut numquam Hannibal huic urbi tantum mali optarit, quantum illi effecerint ; ad ipsas venio provincias. Quarum Macedonia, quae erat antea munita plurimorum imperatorum non turribus, sed tropaeis, quae multis victoriis erat iam diu triumphisque pacata, sic a barbaris quibus est propter avaritiam pax erepta vexatur, ut Thessalonicenses, positi in gremio imperii nostri, relinquere oppidum et arcem munire cogantur, ut via illa nostra, quae per Macedoniam est usque ad Hellespontum militaris, non solum excursionibus barbarorum sic infesta, sed etiam castris Thraeciis distincta ac notata. Ita gentes eae, quae, ut pace uterentur, vim argenti dederant praeclaro nostro imperatori, ut exhaustas domos replere possent, pro empta pace bellum nobis per iustum intulerunt.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License