Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
De provinciis consularibus

IntraText CT - Text

  • III
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

III. [5] Iam vero exercitus noster ille superbissimo dilectu et durissima conquisitione collectus omnis interiit. Magno hoc dico cum dolore. Miserandum in modum milites populi Romani capti, necati, deserti, dissipati sunt, incuria, fame, morbo, vastitate consumpti, ut, quod est indignissimum, scelus imperatoris poena exercitus expiatum esse videatur. Atque hanc Macedoniam, domitis iam gentibus finitimis barbariaque compressa, pacatam ipsam per se et quietam tenui praesidio atque exigua manu etiam sine imperio per legatos nomine ipso populi Romani tuebamur; quae nunc consulari imperio atque exercitu ita vexata est, vix ut se possit diuturna pace recreare, cum interea quis vestrum hoc non audivit, quis ignorat, Achaeos ingentem pecuniam pendere L.Pisoni quotannis, vectigal ac portorium Dyrrachinorum totum in huius unius questum esse conversum, urbem Byzantiorum, vobis atque huic imperio fidelissimam, hostilem in modum esse vexatam? Quo ille, posteaquam nihil exprimere ab egentibus, nihil ulla vi a miseris extorquere potuit, cohortis in hiberna misit; iis praeposuit quos putavit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros cupiditatum suarum.

[6] Omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta; caedes relinquo; libidines praetereo, quarum acerbissimum extat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperii nostri, quod constat nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam turpitudinem depulisse. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste dico.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License