Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
De provinciis consularibus

IntraText CT - Text

  • XIV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XIV. [34] Alpibus Italiam munierat antea natura non sine aliquo divino numine. Nam, si ille aditus Gallorum immanitati multitudine patuisset, numquam haec urbs summo imperio domicilium ac sedem praebuisset. Quam iam licet considant. Nihil est enim ultra altitudinem montium usque ad Oceanum, quod sit Italiae pertimescendum. Sed tamen una atque altera aestas vel metu vel spe vel poena vel praemiis vel armis vel legibus potest totam Galliam sempiternis vinculis adstringere. Impolitae vero res et acerbae si erunt relictae, quamquam sunt accisae, tamen efferent se aliquando et ad renovandum bellum revirescent.

[35] Quare sit in eius tutela Gallia, cuius fidei, virtuti, felicitati commendata est. Qui si Fortunae muneribus amplissimis ornatus saepius eius deae periculum facere nollet, si in patriam, si ad deos penatis, si ad eam dignitatem, quam in civitate sibi propositam videt, si ad iucundissimos liberos, si ad clarissimum generum redire properaret, si in Capitolium invehi victor cum illa insigni laude gestiret, si denique timeret casum aliquem, qui illi tantum addere iam non potest quantum auferre, nos tamen oporteret ab eodem illa omnia, a quo profligata sunt, confici velle. Cum vero ille suae gloriae iam pridem, rei publicae nondum satis fecerit, et malit tamen tardius ad suorum laborum fructus pervenire quam non explere susceptum rei publicae munus, nes imperatorem incensum ad rem publicam bene gerendam revocare nec totam Gallici belli rationem prope iam explicatam perturbare atque impedire debemus.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License