Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De provinciis consularibus IntraText CT - Text |
|
|
XV. [36] Nam illae sententiae virorum clarissimorum minime probandae sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum Syria, alter citeriorem. Qui ulteriorem, omnia illa, de quibus disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se tenere legem, quam esse legem neget, et quae pars provinciae sit, cui non possit intercedi, hanc se avellere, quae defensorem habeat, non tangere; simul et illud facit ut, quod illi a populo datum sit, id non violet, quod senatus dederit, id senator properet auferre. Alter belli Gallici rationem habet, fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam quoque servat; praefinit enim successori diem. Quo mihi nihil videtur magis a dignitate disciplinaque maiorum dissidere, quam ut, qui consul Kalendis ianuariis habere provinciam debet, is ut eam desponsam, non decretam habere videatur. [37] Fuerit toto in consulatu sine provincia, cui fuerit, antequam designatus est, decreta provincia. Sortietur an non? Nam et non sortiri absurdum est, et, quod sortitus sis, non habere. Proficiscetur paludatus? Quo? Quo pervenire ante certam diem non licebit. ianuario, Februario, provinciam non habebit; Kalendis ei denique Martiis nascetur repente provincia. [38] Ac tamen his sententiis Piso in provincia permanebit. Quae cum gravia sint, nihil gravius illo, quod multari imperatorem deminutione provinciae contumeliosum est, neque solum summo in viro, sed etiam mediocri in homine ne id accidat providendum. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |