Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De provinciis consularibus IntraText CT - Text |
|
|
XVII. [40] Sed non alienum esse arbitror, quo minus saepe aut interpeller a non ullis aut tacitorum existimatione reprehendar, explicare breviter quae mihi sit ratio et causa cum Caesare. Ac primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis, quae mihi cum illo, quae fratri meo, quae C. Varroni, consobrino nostro, ab omnium nostrum adulescentia fuit, praetermitto. Posteaquam sum penitus in rem publicam ingressus, ita dissensi ab illo, ut in disiunctione sententiae coniuncti tamen amicitia maneremus. [41] Consul ille egit eas res, quarum me participem esse voluit; quibus ego si minus adsentiebar, tamen illius mihi iudicium gratum esse debebat. Me ille ut quinqueviratum acciperem rogavit ; me in tribus sibi coniunctissimis consularibus esse voluit; mihi legationem, quam vellem, quanto cum honore vellem, detulit. Quae ego omnia non ingrato animo, sed obstinatione quadam sententiae repudiavi. Quam sapienter non disputo; multis enim non probabo; constanter quidem et fortiter certe, qui cum me firmissimis opibus contra scelus inimicorum munire et popularis impetus populari praesidio propulsare possem, quamvis excipere fortunam, subire vim atque iniuriam malui, quam aut a vestris sanctissimis mentibus dissidere aut de meo statu declinare. Sed non is solum gratus debet esse, qui accepit beneficium, verum etiam is, cui potestas accipiendi fuit. Ego illa ornamenta, quibus ille me ornabat, decere me et convenire iis rebus, quas gesseram, non putabam; illum quidem amico animo me habere eodem loco quo principem civium, suum generum, sentiebam. [42] Traduxit ad plebem inimicum meum, sive iratus mihi, quod me secum ne in beneficiis quidem videbat posse coniugi, sive exoratus. Ne haec quidem fuit iniuria. Nam postea me, ut sibi essem legatus, non solum suasit, verum etiam rogavit. Ne id quidem accepi; non quo alienum mea dignitate arbitrarer, sed quod tantum rei publicae sceleris impendere a consulibus proximis non suspicabar. Ergo adhuc magis est mihi verendum ne mea superbia in illius liberalitate quam ne illius iniuria in nostra amicitia reprendatur. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |