Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De provinciis consularibus IntraText CT - Text |
|
|
XVIII. [43] Ecce illa tempestas caligo bonorum et subita atque improvisa formido, tenebrae rei publicae, ruina atque incendium civitatis, terror iniectus Caesari de eius actis, metus caedis bonis omnibus, consulum scelus, cupiditas, egestas, audacia! Si non sum adiutus, non debui; si desertus, sibi fortasse providit; si etiam oppugnatus, ut quidam aut putant aut volunt, violata amicitia est, accepi iniuriam; inimicus esse debui, non nego. sed, si idem ille tum me salvum esse voluitn cum vos me ut carissimum filium desiderabatis, et si vos idem pertinere ad causam illam putabatis, voluntatem Caesaris a salute mea non abhorrere, et si illius voluntatis generum eius habeo testem, qui idem Italiam in minicipiis, populum Romanum in contione, vos mei semper cupidissimos in Capitolio ad meam salutem incitavit, si denique Cn. Pompeius idem mihi testis de voluntate Caesaris et sponsor est illi de mea, nonne vobis videor et ultimi temporis recordatione et proximi memoria medium illud tristissimum tempus debere, si ex rerum natura possim evellere, ex animo quidem certe excidere? [44] Ego vero, si mihi non licet per aliquos ita gloriari, me dolorem atque inimicitias meas rei publicae concessisse, si hoc magni cuiusdam hominis et persapientis videtur, utar hoc, quod non tam ad laudem adipiscendam quam ad vitandam vituperationem valet, hominem me esse gratum et non modo tantis beneficiis, sed etiam mediocri hominum benivolentia commoveri. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |