Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
De provinciis consularibus

IntraText CT - Text

  • XX
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XX. [47] Extremum illud est. Ego, si essent inimicitiae mihi C. Caesare, tamen hoc tempore rei publicae consulere, inimicitias in aliud tempus reservare deberem; possem etiam summorum virorum exemplo inimicitias rei publicae causa deponere. Sed cum inimicitiae fuerint numquam, opinio iniuriae beneficio sit extincta, sententia mea, Patres conscripti, si dignitas agitur Caesaris, homini tribuam, si honos quidam, senatus concordiae consulam, si auctoritas decretorum vestrorum, constantiam ordinis in eodem ornando imperatore servabo, si perpetua ratio Gallici belli, rei publicae providebo, si aliquod meum privatum officium, me non ingratum esse praestabo. Atque hoc velim probare omnibus, Patres conscripti; sed levissime feram si forte aut iis minus probaro, qui meum inimicum repugnante vestra auctoritate texerunt, aut iis, si qui meum cum inimico suo reditum in gratiam vituperabunt, cum ipsi et cum meo et cum suo inimico in gratiam non dubitarint redire.

 




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License