Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero In L. Calpurnium Pisonem IntraText CT - Text |
|
|
[XXV] Sed quoniam praeterita
mutare non possumus, quid cessat hic homullus, ex argilla et luto fictus
Epicurus, dare haec praeclara praecepta sapientiae clarissimo et summo
imperatori genero suo? Fertur ille vir, mihi crede, gloria; flagrat, ardet
cupiditate iusti et magni triumphi. Non didicit eadem ista quae tu. Mitte ad
eum libellum et, si iam ipse coram congredi poteris, meditare quibus verbis
incensam illius cupiditatem comprimas atque restinguas. Valebis apud hominem
volitantem gloriae cupiditate vir moderatus et constans, apud indoctum
eruditus, apud generum socer. Dices enim, ut es homo factus ad persuadendum,
concinnus, perfectus, politus ex schola: "quid est, Caesar, quod te
supplicationes totiens iam decretae tot dierum tanto opere delectent? in quibus
homines errore ducuntur, quas di neglegunt; qui, ut noster divinus ille dixit
Epicurus, neque propitii cuiquam esse solent neque irati." Non facies
fidem scilicet, cum haec disputabis; tibi enim et esse et fuisse videbit
iratos. Vertes te ad alteram scholam; disseres de triumpho: "quid tandem
habet iste currus, quid vincti ante currum duces, quid simulacra oppidorum,
quid aurum, quid argentum, quid legati in equis et tribuni, quid clamor
militum, quid tota illa pompa? Inania sunt ista, mihi crede, delectamenta paene
puerorum, captare plausus, vehi per urbem, conspici velle. Quibus ex rebus
nihil est quod solidum tenere, nihil quod referre ad voluptatem corporis
possis. Quin tu me vides qui, ex qua provincia T. Flamininus, L. Paulus, Q.
Metellus, T. Didius, innumerabiles alii levitate et cupiditate commoti
triumpharunt, ex ea sic redii ut ad portam Esquilinam Macedonicam lauream
conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male vestitis ad portam Caelimontanam
sitiens pervenerim; quo in loco mihi libertus praeclaro imperatori domum ex hac
die biduo ante conduxerat; quae vacua si non fuisset, in campo Martio mihi
tabernaculum conlocassem. Nummus interea mihi, Caesar, neglectis ferculis
triumphalibus domi manet et manebit. Rationes ad aerarium continuo, sicut tua
lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuae parvi. Quas rationes si
cognoris, intelleges nemini plus quam mihi litteras profuisse. Ita enim sunt
perscriptae scite et litterate ut scriba ad aerarium qui eas rettulit
perscriptis rationibus secum ipse caput sinistra manu perfricans commurmuratus
sit: |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |