Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
In L. Calpurnium Pisonem

IntraText CT - Text

  • XXVII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[XXVII] Age, senatus odit te—quod eum tu facere iure concedis—adflictorem ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui; videre equites Romani noli possunt, quo ex ordine vir praestantissimus et ornatissimus, L. Aelius, est te consule relegatus, plebs Romana perditum cupit, in cuius tu infamiam ea quae per latrones et per servos de me egeras contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu superbissime decreta et preces repudiasti. Fac huius odi tanti ac tam universi periculum, si audes. Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. Da te populo, committe ludis. Sibilum metuis? Vbi sunt vestrae scholae? Ne acclametur times? Ne id quidem est curare philosophi. Manus tibi ne adferantur? Dolor enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, infamia, turpitudo: verba atque ineptiae. Sed de hoc non dubito; non audebit accedere ad ludos. Convivium publicum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P. Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa: ludos nobis "idiotis" relinquet. Solet enim in disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdominis voluptates anteferre. Nam quod vobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc vero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse videatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil protervius, nihil nequius. Luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare. Est enim quaedam quae, quamquam omnis est vitiosa atque turpis, est tamen ingenuo ac libero dignior. Nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum—laudabo inimicum—quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. Toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos videatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. Servi sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et vinum a propola atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio ministretur. Vbi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat; mensam tolli iubet.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License