Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
In L. Calpurnium Pisonem

IntraText CT - Text

  • XXXV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[XXXV] A te Iovis Vrii fanum antiquissimum barbarorum sanctissimumque direptum est. Tua scelera di immortales in nostros milites expiaverunt; qui cum novo genere morbi adfligerentur neque se recreare quisquam posset, qui semel incidisset, dubitabat nemo quin violati hospites, legati necati, pacati atque socii nefario bello lacessiti, fana vexata hanc tantam efficerent vastitatem. Cognoscis ex particula parva scelerum et crudelitatis tuae genus universum.
Quid avaritiae, quae criminibus infinitis implicata est, summam nunc explicem? Generatim ea quae maxime nota sunt dicam. Nonne sestertium centiens et octogiens, quod quasi vasari nomine in venditione mei capitis ascripseras, ex aerario tibi attributum Romae in quaestu reliquisti? Nonne, cum CC talenta tibi Apolloniatae Romae dedissent ne pecunias creditas solverent, ultro Fufidium, equitem Romanum, hominem ornatissimum, creditorem debitoribus suis addixisti? Nonne, hiberna cum legato praefectoque tuo tradidisses, evertisti miseras funditus civitates, quae non solum bonis sunt exhaustae sed etiam nefarias libidinum contumelias turpitudinesque subierunt? Qui modus tibi fuit frumenti aestimandi, qui honorarii? si quidem potest vi et metu extortum honorarium nominari. Quod cum peraeque omnes, tum acerbissime Bottiaei, Byzantii, Cherronesus, Thessalonica sensit. Vnus tu dominus, unus aestimator, unus venditor tota in provincia per triennium frumenti omnis fuisti.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License