Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero In L. Calpurnium Pisonem IntraText CT - Text |
|
|
[XLI] An tu mihi cui semper ita persuasum fuerit non eventis sed factis cuiusque fortunam ponderari, neque in tabellis paucorum iudicum sed in sententiis omnium civium famam nostram fortunamque pendere, te indemnatum videri putas, quem socii, quem foederati, quem liberi populi, quem stipendiarii, quem negotiatores, quem publicani, quem universa civitas, quem legati, quem tribuni militares, quem reliqui milites qui ferrum, qui famem, qui morbum effugerunt, omni cruciatu dignissimum putent, cui non apud senatum, non apud equites Romanos, non apud ullum ordinem, non in urbe, non in Italia maximorum scelerum venia ulla ad ignoscendum dari possit, qui se ipse oderit, qui metuat omnis, qui suam causam nemini committere audeat, qui se ipse condemnet? Numquam ego sanguinem expetivi tuum, numquam illud extremum quod posset esse improbis et probis commune supplicium legis ac iudici, sed abiectum, contemptum, despectum a ceteris, a te ipso desperatum et relictum, circumspectantem omnia, quicquid increpuisset pertimescentem, diffidentem tuis rebus, sine voce, sine libertate, sine auctoritate, sine ulla specie consulari, horrentem, trementem, adulantem omnis videre te volui; vidi. Qua re si tibi evenerit quod metuis ne accidat, equidem non moleste feram; sin id tardius forte fiet, fruar tamen tua et indignitate et timiditate, nec te minus libenter metuentem videbo ne reus fias quam reum, nec minus laetabor cum te semper sordidum, quam si paulisper sordidatum viderem.
|
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |