Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero In L. Calpurnium Pisonem IntraText CT - Text |
|
|
FRAGMENTA [1] Quint. IX. 4, 76,: Pro di inmortales! qui hic inluxit dies mihi quidem patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium civitatis viderem! [2] Codex Cusanus I: Equidem nihil malui; vos fortasse consumptum istum cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis. [3] Codex Cusanus 3 et Quint. IX. 3, 47: Perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes Furiarum faces excitaverunt. [4] Codex Cusanus I: Quem enim iste in scopulum non incidit, quod in telum non inruit? [5] Codex Cusanus I: Quid est negare ausus aut potius quid non confessus? [6] Codex Cusanus I: Quid enim illo inertius, quid sordidius, quid nequius, quid enervatius, quid stultius, quid abstrusius? [7] Codex Cusanus I: Turbulenti, seditiosi, factiosi, perniciosi. [8] Ascon. I, II: Quod minimum specimen in te ingeni? Ingeni autem? immo ingenui hominis ac liberi: qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen. [9] Ascon. I, II: Hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet; neque enim hoc mea natura fert nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas patitur. [10] Ascon. I,I: Hic cum a domo profectus Placentiae forte consedisset, paucis post annis in eam civitatem—nam tum erat ...—ascendit. Prius enim Gallus, dein Gallicanus, extremo Placentinus haberi coeptus est. [11] Ascon. I,I: Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia venisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare eique filiam conlocavit. Calventium aiunt eum appellatum. [12] Arus. Mess. I. VII, III: homini levi et subito filiam conlocavit. [13] Arus. III: Maiorem sibi Insuber ille avus adoptavit. [14] Ascon. I, II: Lautiorem ... pater tuus socerum quam C. Piso ... in illo luctu meo. Ei enim filiam meam conlocavi quem ego, si mihi potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem. [14 B] Codex Cusanus I: unum potissimum delegissem. [15] Codex Cusanus I: Te tua illa nescio quibus a terris apportata mater pecudem ex alvo, non hominem effuderit. Quae te beluam ex utero, non hominem fudit. [16] Quintil. VIII, 3, 21: Cum tibi tota cognatio serraco advehatur. [17] Codex Cusanus II: Simulata ista, ficta, fucata sunt omnia. [18] Codex Cusanus II: Putavi austerum hominem, putavi tristem, putavi gravem, sed video adulterum, video ganeonem, video parietum praesidio, video amicorum sordibus, video tenebris occultantem libidines suas. [18 B] Grillius, Rhet. M. III: putavi gravem, video adulterum, video ganeonem. [19] Arus. III: Neque adsidere Gabinium aut adloqui in curia quisquam audebat. [20] Quint. VIII, 5, 18: Quid quod miser, cum loqui non posset, tacere non poterat? |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |