XXXV. [122]
Cum tam pauca sint genera causarum, etiam argumentorum praecepta pauca sunt.
Traditi sunt e quibus ea ducantur duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri
adsumpti. Tractatio igitur rerum efficit admirabilem orationem; nam ipsae
quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid enim iam sequitur, quod
quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo aut concilietur auditor aut
erigatur aut paret se ad discendum; rem breviter exponere et probabiliter et
aperte, ut quid agatur intellegi possit; sua confirmare, adversaria evertere,
eaque efficere non perturbate, sed singulis argumentationibus ita concludendis,
ut efficiatur quod sit consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam;
post omnia peroratione inflammantem restinguentemve concludere? Has partis quem
ad modum tractet singulas difficile dictu est hoc loco; nec enim semper
tractantur uno modo. [123] Quoniam autem non
quem doceam quaero, sed quem probem, probabo primum eum qui quid deceat
viderit. Haec enim sapientia maxime adhibenda eloquenti est, ut sit temporum
personarumque moderator. Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro
omnibus nec cum omnibus eodem modo dicendum arbitror.
|