Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Orator

IntraText CT - Text

  • XLVI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XLVI. [155] Atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec reprehendunt. Nam pro deum atque hominum fidem deorum aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant: an dabat hanc consuetudo licentiam? Itaque idem poeta qui inusitatius contraxerat:

        patris mei meum factum pudet
        pro meorum factorum, et
        texitur, exitium examen rapit

pro exitiorum, non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti volunt:

        neque tuom umquam in gremium extollas liberorum ex te genus,

et idem:

        namque Aesculapi liberorum.

At ille alter in Chryse non solum:

         cives, antiqui amici maiorum meum,

quod erat usitatum, sed durius etiam:

        consilium socii, augurium atque extum interpretes;

idemque pergit:

        postquam prodigium horriferum, portentum pavos;

quae non sane sunt in omnibus neutris usitata. Nec enim dixerim tam libenter armum iudicium,—etsi est apud eundem:

        nihilne ad te de iudicio armum accidit?

[156] quam centuriam fabrum et procum, ut censoriae tabulae loquuntur, audeo dicere, non fabrorum aut procorum; planeque duorum virorum iudicium aut trium virorum capitalium aut decem virorum stlitibus iudicandis dico numquam. Et quid dixit Accius?

        video sepulcra duo duorum corporum;

idemque

        mulier una duum virum.

Quid verum sit intellego; sed alias ita loquor ut concessum est, ut hoc [vel] pro deum dico vel pro deorum, alias ut necesse est, cum trium virum, non virorum, et sestertium nummum, non sestertiorum nummorum, quod in his consuetudo varia non est.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License