Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Orator

IntraText CT - Text

  • LXVI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LXVI. [221] Sed quoniam non modo non frequenter verum etiam raro in veris causis aut forensibus circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus quae sint illa quae supra dixi incisa, quae membra. Haec enim in veris causis maximam partem orationis obtinent. Constat enim ille ambitus et plena comprehensio e quattuor fere partibus, quae membra dicimus, ut et auris impleat et neque brevior sit quam satis sit neque longior. Quamquam utrumque non numquam vel potius saepe accidit, ut aut citius insistendum sit aut longius procedendum, ne brevitas defrudasse auris videatur neve longitudo obtudisse. Sed habeo mediocritatis rationem; nec enim loquor de versu et est liberior aliquanto oratio. [222] [E quattuor igitur quasi hexametrorum instar versuum quod sit constat fere plena comprehensio.] His igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu coniungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus atque, cum opus est, ab isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus. Sed nihil tam debet esse numerosum quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud est Crassi: "Missos faciant patronos; ipsi prodeant";—nisi intervallo dixisset "ipsi prodeant", sensisset profecto se fudisse senarium; omnino melius caderet prodeant ipsi; sed de genere nunc disputo; [223]—"cur clandestinis consiliis nos oppugnant? Cur de perfugis nostris copias comparant contra nos?" Prima sunt illa duo, quae kommata Graeci vocant, nos incisa dicimus; deinde tertium kolon illi, nos membrum; sequitur non longa—ex duobus enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos cadit; et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus dicendi maxime probo.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License