| |
ERIDANUS.
|
|
Hanc Aries
tegit, et squammoso corpore Pisces,
|
|
|
fluminis illustris tangentem corpore ripas.
|
|
|
Namque etiam
Eridanum cernes in parte Iocatum
|
|
390
|
caeli, funestum
magnis cum viribus amnem,
|
|
|
quem lacrymis moestae Phaethontis saepe sorores
|
|
|
sparserunt,
letum moerenti voce canentes.
|
|
|
Hunc Orionis
sub laeva cernere planta
|
|
|
Serpentem
poteris ; proceraque Vincla videbis,
|
|
395
|
quae retinent
Pisces, caudarum parte locata,
|
|
|
flumine mixta
retro ad Pistricis terga reverti.
|
|
|
Hic una stella
nectuntur, quam jacit ex se
|
|
|
Pistricis spina
valida cum luce refulgens.
|
|
|
Exinde exiguae
tenui cum lumine multae
|
|
400
|
inter Pistricem
fusae sparsaeque videntur
|
|
|
atque
gubernaclum stellae quas contegit omnes
|
|
|
formidans acrem morsum Lepus. His neque nomen,
|
|
|
nec formam
Veteres certam statuisse videntur.
|
|
|
Nam quas
sideribus claris natura polivit,
|
|
405
|
et vario pinxit
distinguens lumine formas,
|
|
|
has ille astrorum custos ratione notavit,
|
|
|
signaque
signavit caelestia nomine vero.
|
|
|
Has autem, quae sunt parvo cum lumine fusae,
|
|
|
consimili
specie stellas, parilique nitore,
|
|
410
|
non potuit
nobis nota clarare figura.
|
|
|
|
|
|
|