Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Phaenomena Aratea

IntraText CT - Text

  • HYDRA
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

HYDRA.

 

 

Hic sese infernis de partibus erigit Hydra

 

 

praecipiti lapsu, flexo cum corpore serpens.

 

460

Haec caput atque oculos torquens ad terga Nepai,

 

 

convexoque sinu subiens inferna Leonis,

 

 

Centaurum leni contingit lubrica cauda :

 

 

in medioque sinu fulgens Cratera relucet :

 

 

extremum nitens plumato corpore Corvus

 

465

rostro tundit. Et hic, Gemninis est ille sub ipsis

 

 

ante Canis, Graio Procyon qui nomine fertur.

 

 

Haec sunt, quae visens nocturno tempore signa,

 

 

aeternumque volens mundi cognosecre motum,

 

 

legitimo cernes caelum lustrantia cursu.

 

470

Nam quae per bis sex Signorum labier orbem

 

 

quinque solent stellae, simili ratione notari

 

 

non possunt ; quia, quae faciunt vestigia cursu,

 

 

non eadem semper spatio protrita feruntur.

 

 

Sic malunt errare vagae per nubila caeli,

 

475

atque suos vario motu metirier orbes.

 

 

Hae faciunt magnos Ionginqui temponis annos,

 

 

quum redeunt ad idem caeli sub tegmine signum :

 

 

quarum ego nunc nequeo totos evolvere cursus.

 

 

Verum haec, quae semper certo volvuntur in orbe,

 

480

fixa, simul magnos edemus gentibus orbes.

 

 

Quatuor, aeterno lustrantes lumine mundum,

 

 

orbes stelligeri portantes signa feruntur,

 

 

amplexi terram, caeli sub tegmine fulti :

 

 

e quibus annorum volitantia iumina nosces,

 

485

quae densis distincta licebit cernere signis.

 

 

Tum magnos orbes magno cum lumine latos,

 

 

vinctos inter se, et nodis caelestibus aptos,

 

 

atque pari spatio duo cernes esse duobus.

 

 

Nam si nocturno cognoscens tempore caelum,

 

490

quum neque caligans detersit sidera nubes,

 

 

nec pleno stellas superavit lumine Luna,

 

 

vidisti magnum candentem serpere Circum :

 

 

lacteus hic nimio fulgens candore notatur.

 

 

Hic non perpetuum detexens conficit orbem.

 

495

Quatuor huic simili nitentes mole feruntur :

 

 

sed spatio multum superis praestare duobus

 

 

dicitur, et late caeli lustrare cavernas.

 

 

Quorum alter tangens Aquilonis vertitur auras,

 

 

ora petens geminorum illustria ; tum genus ardens

 

500

in sese retinens Aurigae portat utrumque.

 

 

Hunc sura laeva Perseus humeroque sinistro

 

 

tangit. At Andromedae dextra de parte tenetur ;

 

 

[cui manus ad Boream, cubitus cuis spectat ad Austrum].

 

 

Imponitque pedes duplices Equus ; et simul Ales

 

505

ponit avis caput, et clinato corpore tergum.

 

 

Anguitenens humeris connititur. Illa recedens

 

 

Austrum consequitur devitans corpore Virgo.

 

 

At vero totum spatium convestiet orbis

 

 

magnu’ Leo, et claro collucens lumine Cancer,

 

510

in quo consistens convertit curriculum Sol

 

 

aestivus, medio distinguens corpore cursus.

 

 

Hic totus medius curco disjungitur : iste

 

 

subter testarum cava tegmina, et intus et extra

 

 

lumen habens : saevi sed vis horrenda Leonis

 

515

pectoribus validis, atque alvo possidet orbem.

 

 

Hunc octo in partes divisum noscere circum

 

 

si potes, invenies supero convertier orbe

 

 

quinque pari spatio, partes tres esse relictas,

 

 

tempore nocturno quas vis inferna frequentat.

 

520

[Ille quidem a Boreae] Cancro connectitur [auris ;]

 

 

alter ab infernis [contra connititur] Austris.

 

 

Distribuens medium subter secat hic Capricornum,

 

 

atque pedes gelidum rivum fundentis Aquari,

 

 

caeruleaeque feram caudam Pistricis, et illum

 

525

fulgentem Leporem ; inde pedes Canis, et simul amplam

 

 

Argoam retinet claro cum lumine Navem ;

 

 

tergaque Centauri, atque Nepai portat acumen :

 

 

inde Sagittari defixum possidet arcum.

 

 

Hunc, a clarisonis auris Aquilonis ad Austrum

 

530

cedens, postremum tangit rota fervida Solis ;

 

 

exinde in superas brumali tempore flexus

 

 

se recipit sedes. Huic orbi quinque tributae

 

 

nocturnae partes, supera tres luce dicantur.

 

 

Hosce inter mediam partem retinere videtur

 

535

tantus quantus erit collucens lacteus orbis :

 

 

in quo autumnali, atque iterum sol lumine verno

 

 

exaequat spatium lucis cum tempore noctis.

 

 

Hunc retinens Aries sublucet corpore totus,

 

 

atque genu flexo Taurus connititur ingens.

 

540

Orion claro contingens pectore fertur.

 

 

Hydra tenet flexu ; Cratera et Corvus adhaeret,

 

 

et paucae e Chelis stellae : simul Anguitenentis

 

 

sunt genua, et summi Jovis Ales nuntius instat ;

 

 

propter Equus capite, et cervicum lumine tangit.

 

545

Hosce aequo spatio dejunctos sustinet axis,

 

 

Per medios summo caeli de vertice tranans.

 

 

Ille autem claro quartus cum lumine Circus

 

 

partibus extremis extremos continet orbes,

 

 

et simul a medio media de parte secatur,

 

550

atque obliquus in his nitens cum lumine fertur :

 

 

ut nemo, cui sancta manu doctissima Pallas

 

 

solertem ipsa dedit fabricae rationibus artem,

 

 

tam tornare cate contortos possiet Orbes,

 

 

quam sunt in caelo divino numine flexi,

 

555

terram cingentes, ornantes lumine mundum,

 

 

culmine transverso retinentes sidera fulta.

 

 

Quatuor hi motu cuncti volvuntur eodem.

 

 

Sed tantum supera terras semper tenet ille

 

 

curriculum oblique implexus tribus orbibus unus,

 

560

quanto est divisus Cancer spatio a Capricorno ;

 

 

ac subter terras spatium par esse necesse est.

 

 

Et quantos radios jacimus de lumine nostro,

 

 

queis hunc convexum caeli contingimus orbem,

 

 

sex tantae poterunt sub eum succedere partes,

 

565

bina pari spatio caelestia signa tenentes.

 

 

Zodiacum hunc Graeci vocitant, nostrique Latini

 

 

orbem signiferum perhibebunt nomine vero :

 

 

nam gerit hic volvens bis sex ardentia signa.

 

 

Aestifer est pandens ferventia sidera Cancer.

 

570

Hunc subter fulgens cedit vis torva Leonis,

 

 

quem rutilo sequitur collucens corpore Virgo,

 

 

exin projectae claro cum lumine Chelae ;

 

 

ipsaque consequitur lucens vis magna Nepai.

 

 

Inde Sagittipotens dextra flexum tenet arcum.

 

575

Post hunc ore fera Capricornus vadere pergit.

 

 

Humidus inde loci collucet Aquarius orbi.

 

 

Exin squammiferi serpentes ludere Pisces ;

 

 

queis comes est Aries obscuro lumine labens,

 

 

inflexoque genu projecto corpore Taurus,

 

580

et Gemini clarum jactantes lucibus ignem.

 

 

Haec Sol aeterno convolvit lumine lustrans

 

 

annua conficiens vertenti tempora cursu.

 

 

Hic quantum terris confectus pellitur orbis,

 

 

tantumdem ille patens supera mortalibus exstat.

 

585

Sex omni semper cedunt labentia nocte,

 

 

tot caelum rursus fulgentia signa revisunt.

 

 

Hoc spatium tranans caecis nox conficit umbris,

 

 

quod supera terras prima de nocte relictum

 

 

signifero ex orbi’ et signorum ex ordine fultum.

 

590

Quod si Solis aves certos cognoscere cursus,

 

 

ortus Signorum nocturno temporer vises ;

 

 

nam semper signum exoriens Titan trahit unum.

 

 

Sin autem officiens signis mons obstruet altus,

 

 

aut adiment lucem caeca caligine nubes,

 

595

certas ipse notas caeli de tegmine sumens,

 

 

ortus atque obitus omnes cognoscere possis.

 

 

Quae simul exsistant, cernes ; quae tempore eodem

 

 

praecipitent obitum nocturno tempore, nosces.

 

 

Nam simul ut supero se totum lumine Cancer

 

600

extulit, extemplo cedit delapsa Corona ;

 

 

et loca convisit cauda tenus infera Piscis.

 

 

Dimidiam retinet stellis distincta Corona,

 

 

partem jam supera, atque alia de parte repulsa est :

 

 

quam tamen insequitur Piscis, nec totus ad umbras

 

605

tractus, sed supero contectus corpore cedit :

 

 

atque humeros usque a genibus, camurumque recondit

 

 

Anguitenens validis magnum a cervicibus Anguem.

 

 

Jam vero Arctophylax non aequa parte secatur :

 

 

nam brevior clara caeli de parte videtur ;

 

610

amplior infernas depulsus possidet umbras.

 

 

Quatuor hic obiens secum deducere signa

 

 

signifero solet ex orbi ; tum serius ille,

 

 

quum supera sese satiavit luce, recedit,

 

 

post mediam labens claro cum corpore noctem.

 

615

Haec obscura tenens convertit sidera tellus.

 

 

At parte ex alia claris cum lucibus errat

 

 

Orion, humeris et lato pectore fulgens,

 

 

et dextra retinens non cassum luminis Ensem.

 

 

Sed quum de terris vis est patefacta Leonis,

 

620

omnia, quae Cancer praeclaro detulit ortu,

 

 

cedunt obscurata ; simul vis magna Aquilai

 

 

pellitur, ac flexo considens corpore Nisus

 

 

jam supero ferme depulsus lumine cedit :

 

 

sed laevum genus, atque illustrem linquit in altum

 

625

plantam. Tum contra exoritur clarum caput Hydrae,

 

 

et Lepus et Procyon, qui sese fervidus infert

 

 

ante Canem ; inde Canis vestigia prima videntur.

 

 

Non pauca e caelo depellens signa, repente

 

 

exoritur candens illustri lumine Virgo.

 

630

Cedit clara Fides Cyllenia, mergitur unda

 

 

Delphinus, simul obtegitur depulsa Sagitta,

 

 

atque Avis ad summam caudam, primasque recedit

 

 

pinnas, et magnus pariter delabitur Amnis.

 

 

Hic Equus a capite, et longa cervice latescit.

 

635

Longius exoritur jam claro corpore Serpens ;

 

 

Crateraque tenus lucet mortalibus Hydra.

 

 

Inde pedes Canis ostendit jam posteriores,

 

 

et post ipse trahit claro cum lumine puppim.

 

 

Insequitur labens per caeli lumina Navis ;

 

640

haec medium ostendit radiato stipite malum ;

 

 

et jamjam toto processit corpore Virgo.

 

 

At quum procedunt obscuro corpore Chelae,

 

 

exsistit pariter larga cum luce Bootes,

 

 

cujus in adverso est Arcturus corpore fixus ;

 

645

totaque jam supera fulgens prolabitur Argo,

 

 

Hydraque, quod late caelo dispersa tenetur,

 

 

nondum tota patet ; nam caudam contegit umbra.

 

 

[Anguitenens autem renovata luce refulget.]

 

 

Jam dextrum genus, et decoratam lumine suram

 

650

erigit ille vacans vulgato nomine Nixus,

 

 

qui Fidis Arcadicae semper confinia tangit :

 

 

quem nocte exstinctum atque exortum vidimus una

 

 

Persaepe, ut parvum tranans geminaverit orbem.

 

 

hic genus et suram cum Chelis erigit alte :

 

655

ipse autem praeceps obscura nocte tenetur,

 

 

dum Nepa et Arcitenens invisant lumina caeli.

 

 

Nam secum medium pandet Nepa ; tollere vero

 

 

in caelum totum exoriens conabitur Arcus.

 

 

Hic tribus elatus cum signis corpore toto

 

660

lucet : at exoritur media de parte Corona,

 

 

caudaque Centauri extremo candore refulget.

 

 

Hic se jam totum caecas Equus abdit in umbras,

 

 

quem rutila fulgens pluma praetervolat Ales.

 

 

Occidit Andromedae clarum caput, et fera Pistrix

 

665

labitur, horribiles epulas funesta requirens.

 

 

Hanc contra Cepheus non cessat tendere palmas :

 

 

illa usque ad spinam mergens se caerula condit.

 

 

At Cepheus caput atque humeros palmasque reclinat.

 

 

Quum vero vis est vehemens exorta Nepai,

 

670

late fusa volans [in terras labitur unda ;

 

 

Orionque metu perculsus conditur una.

 

 

Pace hujus liceat causam explicuisse timoris,

 

 

Virgo, tua : mihi, quaeso, veni placata, Diana.

 

 

Haec fama est hominum, haec] per terras fama vagatur ;

 

675

ut quondam Orion manibus violasse Dianam

 

 

dicitur, excelsis errans in collibus amens,

 

 

quos tenens Aegeo defixa in gurgite Chius

 

 

brachia cui viridi convestit tegmine vitis.

 

 

Ille feras vecors amenti corde necabat,

 

680

Oenopionis avens epulas ornare nitentes.

 

 

At vero pedibus subito perculsa Dianae

 

 

insula discessit, disjectaque saxa revellens

 

 

perculit, et caecas lustravit luce lacunas :

 

 

e quibus ingenti exsistit cum corpore prae se

 

685

Scorpius infestus, praeportans flebile acumen.

 

 

Hic valido cupide venantem perculit ictu,

 

 

mortiferum in venas figens per vulnera virus :

 

 

ille gravi moriens constravit. corpore terram.

 

 

Quare quum magnis sese Nepa lucibus effert,

 

690

Orion fugiens commendat corpora terris.

 

 

Tum vero fugit Andromeda, et Neptunia Pistrix

 

 

tota latet ; cedit conversa corpore Cepheus,

 

 

extremas medio contingens corpore terras.

 

 

Hic caput et superas potis est demergere partes ;

 

695

infera lumborum numquam convestiet umbra :

 

 

nam retinent Arctae lustrantes lumine suras.

 

 

Labitur illa simul gnatam lacrymosa requirens

 

 

Cassiepeia, neque ex caelo depulsa decore

 

 

fertur : nam verso contingens vertice primum

 

700

terras, post humeris, eversa sede, refertur.

 

 

Hanc illi tribuunt poenam Nereides almae,

 

 

cum quibus, ut perhibent, ausa est contendere forma.

 

 

Haec obit inclinata : at pars exorta Coronae est

 

 

altera, cum caudaque omnis jam panditur Hydra.

 

705

At caput, et totum sese Centaurus opacis

 

 

eripit e tenebris, linquens vestigia parva

 

 

antepedum contecta : simul quum lumina pandit :

 

 

ipse feram dextra retinet. [Sed caetera magni

 

 

exspectant Arcus ortum.] Prolabitur inde

 

710

Anguitenens capite et manibus : profert simul Anguis

 

 

jam caput, et summum flexo de corpore lumen.

 

 

Hic ille exoritur conversas corpore Nisus,

 

 

alvum, crura, humeros, simul et praecordia lustrans,

 

 

et dextra radios laeto cum lumine jactans.

 

715

Inde Sagittipotens superas quun visere luces

 

 

institit, emergit Nisi caput, et simul effert

 

 

sese clara Fides, et prodit corpore Cepheus.

 

 

Fervidus ille Canis toto cum corpore cedit.

 

 

Abditur Orion, obit et Lepus abditus umbra ;

 

720

inferiora cadunt Aurigae lumina lapsu.

 

 

Inde obiens Capricornus ab alto culmine pellit

 

 

Aurigam, instantemque Capram, parvos simul Haedos,

 

 

et magnam antiquo depellit nomine Navem.

 

 

Obruitur Procyon. Emergunt alite lapsu

 

725

e terris volucres. Exsistit clara Sagitta.

 

 

Crus dextrumque pedem linquens obit infera Perseus

 

 

in loca ; tum cedens a puppi linquitur Argo.

 

 

[At postquam superum convisit Aquarius orbem,

 

 

Australisque Arae surgit sanctissima sedes ;

 

730

seque humero et pedibus primis Equus exserit alte.

 

 

Centauri oppositam devolvit ad infera caudam

 

 

nox, caput, et latos humeros, et pectora magna

 

 

non potis obscurare ; et Hydrae, quae proxima collo est,

 

 

subducit spiram, rutilantiaque ora recondit.

 

735

Caetera sed longum radianti lumine perstant,

 

 

nec prius a superis cedunt, cum semifero, oris

 

 

omnia, quam surgant geminato corpore Pisces.

 

 

Surgit et Aegoceri vicinus ab aequore Piscis,

 

 

parte alia exspectans instantis sideris ortum :

 

740

sic humeri Andromedae, et cum lassis inclyta palmis

 

 

crura bipartito signorum tempore surgunt.

 

 

Quum primum planis Pisces orientur ab undis,

 

 

Andromedes dextras dabitur tibi cernere partes.

 

 

At laevas Aries, linquens inferna locorum,

 

745

ostendit terris. Illo sub tempore ferme

 

 

Hesperii servantem Aram confinia ponti,

 

 

Perseaque usque humeros Eoa in parte videbis.

 

 

Hoc dubium est, cessansne Aries praecordia Persei

 

 

adtrahat, an Taurus : Tauro simul aethera lustrat.

 

750

Sed non desinere haec, Tauro exoriente, putarim :

 

 

nam vicina illis Aurigae sidera fulgent,

 

 

quem tamen haud totum dias in luminis auras

 

 

Taurus agit, Geminis sed enim completur in ipsis,

 

 

sed duplices Haedi, et cum planta Capra sinistra

 

755

cum Bove se tollunt : tunc terga immania Pistrix

 

 

erigit, et caeli splendentem in fornice caudam.

 

 

Occidit ipse etiam prima jam parte Bootes :

 

 

quatuor hunc lato vix condunt sidera ponto,

 

 

laevaque in occiduae constans subvolvitur Ursae.

 

760

Ambo pedes, usque ad geminum genus Anguitenentis,

 

 

cedentes caelo, atque immensa sub aequora lapsi,

 

 

surgentes alibi poterunt monstrare Gemellos.

 

 

Jam lateri Pistrix nulli vicina videtur,

 

 

mox visenda tamen, quum jam Fluvii agmina prima

 

765

in medio venient nautae cernenda profundo,

 

 

qui signum exspectans magnum manet Oriona :

 

 

nempe iter ut ratis, et noctis mensura patescat,

 

 

qualia plura hominum generi Di signa dederunt.]

 

 

 




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License