Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Cluentio

IntraText CT - Text

  • VII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VII. 19. Nunc iam summatim exponam quibus criminibus Oppianicus damnatus sit, ut et constantiam A. Cluenti et rationem accusationis perspicere possitis; ac primum causa accusandi quae fuerit ostendam, ut id ipsum A. Cluentium vi ac necessitate coactum fecisse videatis. 20. Cum manifesto venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei paravisset, et res non coniectura, sed oculis ac manibus teneretur, neque in causa ulla dubitatio posset esse, accusavit Oppianicum: quam constanter et quam diligenter, postea dicam: nunc hoc scire vos volui, nullam huic aliam accusandi causam fuisse nisi uti propositum vitae periculum et cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret. Atque ut intellegatis eis accusatum esse criminibus Oppianicum ut neque accusator timere neque reus sperare debuerit, pauca vobis illius iudicii crimina exponam; quibus cognitis nemo vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad Staienum atque ad pecuniam confugisse.

21. Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit M. et N. Aurios et Cn. Magnum et filiam Magiam, nuptam Oppianico. M. Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q. Sergi senatoris (eius qui inter sicarios damnatus est) manus incidit, et apud eum in ergastulo fuit; N. autem Aurius frater eius mortuus est, heredemque Cn. Magium fratrem reliquit; postea Magia uxor Oppianici mortua est; postremo unus qui reliquus erat Dinaeae filius, Cn. Magius, est mortuus. Is heredem fecit illum adulescentem Oppianicum sororis suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit. Interim venit index ad Dinaeam neque obscurus neque incertus, qui nuntiaret ei filium eius, M. Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute. 22. Mulier amissis liberis cum unius reciperandi filii spes esset ostentata, omnes suos propinquos filiique sui necessarios convocavit, et ab eis flens petivit ut negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. Haec cum agere instituisset, oppressa morbo est; itaque testamentum fecit eius modi ut illi filio HS CCCC milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eis diebus paucis est mortua Propinqui tamen illi, quem ad modum viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum M. Aurium cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License