Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Cluentio IntraText CT - Text |
|
|
X. 29. Sentio, iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter a me demonstratis vehementer esse commotos: quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus eis de rebus non modo audiendum fuit, verum etiam iudicandum? Vos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, – quem leges exsilio, natura morte multavit: auditis non ab inimico, auditis sine testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breviter a me strictimque dicuntur. Illi audiebant de eo de quo iurati sententias ferre debebant, de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum vultum intuebantur, de eo quem omnes oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant: audiebant ab accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant cum una quaque de re a P. Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur. 30. Et est quisquam qui, cum haec cognoverit, suspicari possit Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse innocentem? Acervatim iam reliqua, iudices, dicam, ut ad ea quae propiora huiusce causae et adiunctiora sunt perveniam: vos quaeso memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum, sed cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum hominem sceleratissimum et nocentissimum esse damnatum. Qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius Habiti fuit, cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori; nec diutius vixit quam locuta est, nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. Et ad hanc mortem tam repentinam vocesque morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |