Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Cluentio IntraText CT - Text |
|
|
XXVI. Cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suae miserrimis in locis et inanissimis tantum nummorum positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare suam mentem coepit: 'Ego dem iudicibus? mihi ipsi igitur praeter periculum et infamiam quid quaeretur? Nihil excogitem quam ob rem Oppianicum damnari necesse sit? Quid tandem, – nihil enim est quod non fieri possit, – si quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddundum est? Praecipitantem igitur impellamus' inquit 'et perditum prosternamus.' 71. Capit hoc consilii, ut pecuniam quibusdam iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam postea supprimat, ut, quoniam graves homines sua sponte severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione iratos Oppianico redderet. Itaque, ut erat semper praeposterus atque perversus, initium facit a Bulbo, et eum, quod iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem leviter impellit. 'Quid tu?' inquit, ecquid me adiuvas, Bulbe, ne gratis rei publicae serviamus?' Ille vero, simul atque hoc audivit 'ne gratis,' 'Quo voles,' inquit 'sequar: sed quid adfers?' Tum ei HS quadraginta milia, si esset absolutus Oppianicus, pollicetur, et eum ut ceteros appellet quibuscum loqui consuesset rogat. 72. Atque etiam ipse conditor totius negotii Guttam aspergit huic Bulbo; itaque minime amarus eis visus est qui aliquid ex eius sermone speculae degustarant. Unus et alter dies intercesserat cum res parum certa videbatur: sequester et confirmator pecuniae desiderabatur. Tum appellat hilaro vultu hominem Bulbus, ut blandissime potest: 'Quid tu,' inquit 'Paete?' – hoc enim sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum delegerat, ne, si se Ligurem fecisset, nationis magis quam generis uti cognomine videretur – 'qua de re mecum locutus es, quaerunt a me ubi sit pecunia.' Hic ille planus improbissimus, quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat spe iam atque animo incubaret, contrahit frontem – recordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque vultus – et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus, quique ea vitia quae a natura habebat etiam studio atque artificio quodam malitiae condivisset, pulchre adseverat sese ab Oppianico destitutum, atque hoc addit testimonii, sua illum sententia, cum palam omnes laturi essent, condemnatum iri |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |