Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Cluentio IntraText CT - Text |
|
|
XLVI. 128. Nam illud quidem minime probandum est, ad notationes auctoritatemque censoriam exemplum illos e consuetudine militari transtulisse. Statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortito in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnes, poena ad paucos perveniret. Quod idem facere censores in delectu dignitatis et in iudicio civium et in animadversione vitiorum qui convenit? Nam miles qui locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles esse melior et vir bonus et civis utilis. Qua re qui in bello propter hostium metum deliquerat, amplior ei mortis ut supplicii metus est a maioribus constitutus; ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est. 129. Hoc tu idem facies censor in senatu legendo? Si erunt plures qui ob innocentem condemnandum pecuniam acceperint, tu non animadvertes in omnes, sed carpes ut velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere? Habebit igitur te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus iudicem, res publica civem sine ignominia quemquam, qui ad perniciem innocentis fidem suam et religionem pecunia commutarit; et qui pretio adductus eripuerit patriam, fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae severitatis nota non inuretur? Tu es praefectus moribus, tu magister veteris disciplinae ac severitatis, si aut retines quemquam sciens in senatu scelere tanto contaminatum, aut statuis qui in eadem culpa sit non eadem poena adfici convenire? Aut quam condicionem supplicii maiores in bello timiditati militis propositam esse voluerunt, eandem tu in pace constitues improbitati senatoris? Quod si hoc exemplum ex re militari ad animadversionem censoriam transferendum fuit, sortitione id ipsum factum esse oportuit; sin autem sortiri ad poenam et hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium est, certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam [et turpitudinem] non oportet. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |