Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Cluentio IntraText CT - Text |
|
|
LXVI. Iam videtis illam nefariam mulierem, iudices, eadem manu qua, si detur potestas, interficere filium cupiat, hanc fictam quaestionem conscripsisse. Atque istam ipsam quaestionem dicite qui obsignarit unum aliquem nominatim: neminem reperietis, nisi forte eius modi hominem quem ego proferri malim quam neminem nominari. 186. Quid ais, T. Acci? tu periculum capitis, tu indicium sceleris, tu fortunas alterius litteris conscriptas in iudicium adferas, neque earum auctorem litterarum neque obsignatorem neque testem ullum nominabis? et quam tu pestem innocentissimo filio de matris sinu deprompseris, hanc hi tales viri comprobabunt? Esto, in tabellis nihil est auctoritatis: quid, ipsa quaestio iudicibus, quid, amicis hospitibusque Oppianici, quos adhibuerat antea, quid, huic tandem ipsi tempori cur non servata est? Quid istis hominibus factum est, Stratone et Nicostrato? 187. Quaero abs te, Oppianice, servo tuo Nicostrato quid factum esse dicas; quem tu, cum hunc brevi tempore accusaturus esses, Romam deducere, dare potestatem indicandi, incolumem denique servare quaestioni, servare his iudicibus, servare huic tempori debuisti. Nam Stratonem quidem, iudices, in crucem esse actum exsecta scitote lingua; quod nemo Larinatium est qui nesciat. Timuit mulier amens non suam conscientiam, non odium municipum, non famam omnium, sed quasi non omnes eius sceleris testes essent futuri, sic metuit ne condemnaretur extrema servuli voce morientis. 188. Quod hoc portentum, di immortales! quod tantum monstrum in ullis locis, quod tam infestum scelus et immane aut unde natum esse dicamus? Iam enim videtis profecto, iudices, non sine necessariis me ac maximis causis principio orationis meae de matre dixisse. Nihil est enim mali, nihil sceleris quod illa non ab initio filio voluerit, optaverit, cogitaverit, effecerit. Mitto illam primam libidinis iniuriam, mitto nefarias generi nuptias, mitto cupiditate matris expulsam ex matrimonio filiam, quae nondum ad huiusce vitae periculum, sed ad commune familiae dedecus pertinebant; nihil de alteris Oppianici nuptiis queror, quarum illa cum obsides filios ab eo mortuos accepisset, tum denique in familiae luctum atque in privignorum funus nupsit; praetereo quod A. Aurium, cuius illa quondam socrus, paulo ante uxor fuisset, cum Oppianici esse opera proscriptum occisumque cognosset, eam sibi domum sedemque delegit in qua cotidie superioris viri mortis indicia et spolia fortunarum videret. 189. Illud primum queror, de illo scelere quod nunc denique patefactum est, Fabriciani veneni. Quod iam tum recens suspiciosum ceteris, huic incredibile, nunc vero apertum iam omnibus ac manifestum videtur: non est profecto de illo veneno celata mater. Nihil est ab Oppianico sine consilio mulieris cogitatum; quod si esset, certe postea, deprehensa re, non illa ut a viro improbo discessisset, sed ut a crudelissimo hoste fugisset domumque illam in perpetuum scelerum omnium adfluentem reliquisset. 190. Non modo id non fecit, sed ab illo tempore nullum locum praetermisit in quo non strueret insidias aliquas ac dies omnes atque noctes tota mente mater de pernicie filii cogitaret. Quae primum ut illum confirmaret Oppianicum accusatorem filio suo, donis, muneribus, collocatione filiae, spe hereditatis obstrinxit |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |