Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Cluentio IntraText CT - Text |
|
|
LXX. Quam doleo abesse ab huius iudicio L. Volusienum, summo splendore hominem ac virtute praeditum! Vellem praesentem possem P. Helvidium Rufum, equitem Romanum omnium ornatissimum, nominare! qui cum huius causa dies noctesque vigilaret et cum me hanc causam doceret, in morbum gravem periculosumque incidit; in quo tamen non minus de capite huius quam de sua vita laborat. Cn. Tudici senatoris, viri optimi et honestissimi, par studium ex testimonio et laudatione cognoscetis. Eadem spe, sed maiore verecundia de te, P. Volumni, quoniam iudex es in A. Cluentium, dicimus; et, ne longum sit, omnium vicinorum summam esse in hunc benevolentiam confirmamus. 199. Horum omnium studium, curam, diligentiam, meumque una laborem, qui totam hanc causam vetere instituto solus peroravi, vestramque simul, iudices, aequitatem et mansuetudinem una mater oppugnat. At quae mater? Quam caecam crudelitate et scelere ferri videtis; cuius cupiditatem nulla umquam turpitudo retardavit; quae vitiis animi in deterrimas partes iura hominum convertit omnia; cuius ea stultitia est ut eam nemo hominem, ea vis ut nemo feminam, ea crudelitas ut nemo matrem appellare possit. Atque etiam nomina necessitudinum, non solum naturae nomen et iura mutavit, – uxor generi, noverca filii, filiae pelex; eo iam denique adducta est ut sibi praeter formam nihil ad similitudinem hominis reservarit. 200. Qua re, iudices, si scelus odistis, prohibete aditum matris a filii sanguine, date parenti hunc incredibilem dolorem ex salute, ex victoria liberum; patimini matrem, ne orbata filio laetetur, victam potius vestra aequitate discedere. Sin autem, id quod vestra natura postulat, pudorem, veritatem, virtutemque diligitis, levate hunc aliquando supplicem vestrum, iudices, tot annos in falsa invidia periculisque versatum, qui nunc primum post illam flammam aliorum facto et cupiditate excitatam spe vestrae aequitatis erigere animum et paulum respirare a metu coepit, cui posita sunt in vobis omnia, quem servatum esse plurimi cupiunt, servare soli vos potestis. 201. Orat vos Habitus, iudices, et flens obsecrat, ne se invidiae, quae in iudiciis valere non debet, ne matri, cuius vota et preces a vestris mentibus repudiare debetis, ne Oppianico, homini nefario, condemnato iam et mortuo, condonetis |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |